Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə129/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   125   126   127   128   129   130   131   132   ...   250

siue pœna expræssim sit definita, siue non: quia le-

gis transgressor semper manet arbitrio iudicis pu-

niendus; quia interest Reip. vt qui ex contractu

promisit, se aliquid facturum, si id non faciat, te-

neatur ad interesse aduersarij, licet ad principale

factum præcisè non sit obligatus ciuiliter, aut na-

turaliter, ita videntur sentire omnes mũdi homi-

nes illiterati, quibus assentiendum: quia vox po-

puli vox Dei: licet aliter communes sententias

sequuti scripserimus, 1. de successio. progress. in

præfatione num. 88. inquit, Menchaca, qui latè

rem prosequitur.

  Sed ex superioribus patet, erroneum, aut7

fortè hæreticum esse dicere, leges ciuiles nonAuctor.

obligare, nec posse obligare in conscientia,

nec argumenta illius vim vllam habent: quia

primò, occurrimus dicendo, sæpe expedire po-<-P>Ad 1. arg.




@@0@

@@1@Disput. XV. Sectio I. 365



<-P>pulis, vt leges sæculares quemadmodum diuinæ,Manchasæ|pro 1. dicte.

& Ecclesiasticæ obligent sub pœna æterna: nam

eius metu vitātur legum transgressiones, licet non

semper omnes.

  Ad secundum autem, & tertium respondeo,Ad 2. & 3.|arg.

Remp. ex natura rei, & à Deo, vt naturæ auctore

habere potestatem obligandi, quia illam postulat

commune bonum: & sic intelligitur id Prouer. 8.



Per me reges regnant &c. Vnde quod Castro. 1. de

lege pœnali cap. 4. dixit, Prælatos Ecclesiæ à Deo

habere facultatem obligandi sub pœna æterna;

dicendum suo modo de sæcularibus: licet neutri

possint eam pœnā exequi. sed Deus ipse. De secun-

do autem dicto Menchacæ; quod pertinet ad solā

legem pœnalem, dicam statim.

  Secunda opinio ait, leges pœnales esse in dupli-8

ci differentia: Nam quædam sunt mixtæ: continẽt2. opinio.

enim duas partes: alteram, quæ simpliciter aliquidLeges pœnales|sunt in duplici|defferentia.

præcipit, vel prohibet: alteram, quæ violanti

præceptum pœnam statuit, vt in capit. omnis

vtriusque sexus, de pœniten. & remission. Primò

præcipitur confessio semel in anno: deinde præ-

ceptum hoc transgredienti imponitur pœna, si-

militer in Pragmatica frumentaria &c. Aliæ sunt

leges purè pœnales, quæ sub hac forma cōstituun-

tur, qui fecerit, vel omiserit hoc, soluat, vel patia-

tur illud, &c. vt l. 2. C. de mendicis validi lib. 10.

statuitur pœna in mẽdicantes ex otio, vel cupitate

citra egestatem. Ait ergo hęc opinio, leges mixtas

obligare in conscientia, & sub peccato, ad sui ob-

seruationem, non verò purè pœnales: ita Castro 1.

de lege pœnali cap. 8. 9. & 10. Angelus verb. ino-

bediẽtia, §. 1. & Henricus Eselthe, si credimus Ca-

stro suprà, qui etiam citat Caietanum, sed malè 1.

2. quæst. 187. art. 5. Nauarrum, & Angelum suprà,

& Siluestrum verbo inobediẽtia, in fine, & Azor.

tom. 1. lib. 5. cap. 3. quæst. 4. Vazquez infra. Hanc

opinionem tribuunt Henrico Gandauensi quod-

lib. 3. quæst. 22. Sed re vera potius tenet tertiam

opinionem, vt notat Sayrus lib. 3. cap. 9. num. 6.

cum Castro suprà. Et eodem num. 7. Sayrus ter-

tiam sententiam tribuit Driedoni: quem malè ali-

qui pro hac citant, vt & alios.

  Pro hac sententia est, quòd lex purè pœnalis

nihil statuit, nisi pœnam: ergo solùm obligat ad

pœnam: vt homo per votũ purè pœnale solùm se

obligat ad pœnā. Huius opinionis videtur Vazq.

disp. 159. cap. 2. & 3. Vbi ait, has leges purè pœna-

les non esse propriè leges, nisi fortè respectu iudi-

cum, qui tenentur pœnam infligere, & hanc sen-

tentiam tribuere videtur. Couarruuiæ, Ioanni

Medinæ, & Driedoni, qui tamen communiter, &

bene pro sequenti referuntur.

  Tertia opinio ait, leges etiam purè pœnales sim-9

pliciter latas, obligare in conscientia, nisi legisla-3. opinio.

tor expressè declaret, non esse intentionis suæ sicLeges purè|pœnales non|obligant in|conscientia, si|legislator id|expressè decla|ret.

obligare, vt in aliquibus religionibus declaratur,

Sotus 1. iust. quæst. 6. art, 4. & 5. Couarruuias reg.

peccatum part. 2. §. 5. nu. 2. & seqq. Medin. quæst.

96. artic. 4. dub. 3. & communiter recentiores

ibi Syl. verbo inobedientia in fine, seu num. 3. &

citat Geminianum, & Glossam, Archidiaconum c.

vt animarum de consti. in 6. Innocen. cap. quod

super his, de voto. Ioannem Andream ca. relatum,

ne clerici vel Monachi, Gemin. cap. vt animarum,

de constit. in 6. & ca. perpetuò, de electio. in 6. &

ibidem Syl. refert se ad alia loca, vbi idem docet,

idem Victo. relect. de potest. ciuili num. 16. Le-<-P>@@



<-P>desma 2. 4. quæst. 17. art. 2. dub. 6. Adrian. quodlib.

6. art. 1. con. 2. Præposit. cap. perpetua de elect. in

6. Franc. ibidem, & cap. commissæ eod. tit. & lib.

Decius in 1. lectu. cap nam concupiscentiam, de

constit. Ioannem Medinam C. de rest. quæst. 3.

post 3. requisitum, & quæst. 36. ad 2. & ca. de ieiu-

nio quæst. 7. Caietan. 2. 2. quęst. 169. cap. 2. ad 2. du-

biũ, Palac. 3. dict. 37. col. 28. & 29. Armil. verbo in-

obedientia §. 2. Vbi distictionem illam de lege pu-

rè pœnali & mixta, vt & Syl. suprà inutilem arbi-

tratur, & vtramq́ue obligare in conscientia. Pro

hac etiam sententia est Panor. Rubr. de obseruat.

ieiunij, Maior 3. d. 37. quæst. 16. Sayr. lib. 3. cap. 9.

num. 7. & seqq. Henric. Gandauensis quodlib.

3. quæst. 22. Driedo de libertate Christia. cap. 10.

post 2. propos. Angon. 2. 2. quæst. 62. art. 3. Salon

tom. 2. quæst. 77. art. 1. contro. 7. & 8. Viualdus 4.

part. candelabr. cap. 9. num. 8. in fine Philiarch. de

offic. sacerd. part. 2. lib. 3. cap. 2. con. 4. Toletus li.

de peccat. ca. 20. dub. vlt. Rodriguez tom. 1. sum-

mæ ca. 195. Corona. part. 1. cap. 1. num. 33. post 4.

concl. reg. 2.

  Dico primò, lex pœnalis saltem mixta obligat10

in conscientia ad mortale, vel veniale iuxta quali-1. Con.

tatem materiæ: oppositum cum multis recentio-Lex pœnalis|obligat in cō-|scientia, iuxtæ|qualitatem|materiæ.

ribus doctissimis censeo improbabile, quòd vt vi-

dimus, errorem vulgi appellauit Sotus, & Couar-

ruuias suprà, num. 2. ait iure defendi non posse,

præterquam quòd si verum esset, ferè tota huma-

narum legum vis periret, parumq́ue vtilis esset le-

gumlatorum cura, & diligentia, & pœna, quā ipsi

legum conditores ad maiorem earum vim addi-

dere, eas imbecillimas redderet. Probatur primò,

quia lex humana etiam laica potest obligare per

se ad culpam, siue solam, siue simul cum pœna, vt

omnes aduersarij præter Menchacam fatentur:

cur enim sub peccato poterit obligare ad susti-

nendam pœnam, & non ad id faciendum pro cu-

ius omissione imponitur pœna? Aut cur non po-

terit obligare sub peccato ad vtrumque, cum istæ

obligationes non sint contrarię, aut incompatibi-

les? id verò intendere legislatores communiter, &

non contrarium, patet, quia mirum esset (vt ait

Couar.) legis conditorem, qui pœnam addidit le-

gi ad eius maiorem vim, & executionem, velle le-

gem imbecilliorem ad hæc efficere, auferendo ab

ea obligationem in conscientia. Confirmatur cum

Castro: Nam inducta ad vnum effectum, non de-

bent contrarium operari, l. legata inutiliter, ff. de

leg. 1. l. legata inutiliter, ff. de adimẽd. leg. l. nō ideò

minus C. de procur. l. quod fauore. ff. de legib. &

Bernardi, quod pro charitate institutum est, cōtra cha-



ritatem militare non debet: Sed pœna imponitur, vt

seruetur lex, iuxta Isidorum 5. etymol. cap. 21. rela-

tum cap. factæ sunt leges, dist. 4. ergo non debet

excludere obligationem in conscientia, sine qua

tantùm seruaretur, cùm pœna timeri posset; Vio-

laretur autem in aliis euentibus, in quibus pœna

timeri non posset, vel homines periculum pœnæ

contemnerent. Secundò, quia appositio pœnæ

potiùs indicat obligationem ad culpam: nam pœ-

na propriè dicta semper imponitur propter culpā:

in his autem legibus non ponitur pro culpa alie-

na: ergo pro culpa propria. Vnde D. Thom. 1. 2. qu.

87. art. 3. & 2. 2. quæst. 108. art. 4. Docet, pœnā non

infligi nisi ob culpā, & licet hoc art. 4. ad 2. loquẽs

de pœna latiùs sumpta excipiat aliquos casus, in

quibus homo pati debet pœnā sine propria culpa<-P>

@@0@

@@1@366 Quæst. XCVI. Tract. XIV.



<-P>tamen in illis non includitur iste, de quo loqui-

mur, quin potiùs ibidem ait D. Thomas, nunquamNumquam|quis debet pu-|niri sine culpa

secundùm humanum iudicium aliquis debet pu-

niri sine culpa pœna flagelli, vt occidatur, mutile-

tur, vel verberetur. Confirmatur: quia pœna, vt iu-

sta, supponit culpam, Leuit. 18. & Deut. 25. Iuxta



mensuram delicti, erit & plagarum modus. Item signi-

ficatur in 2. de constit. in 6. &c. non afferamus 24.

quæst. 1. Vnde Augustinus 1. retract. c. 9. Omnis pœ-

na, si iusta est, peccati pœna est: & supplicium nomina-

tur. Ideò culpam & pœnam correlatiua esse dixit

Gerson, de vita spirit. lect. 1. Imò & ex aduersariis

ipse Castro 1. de lege cap. 3. Vnde Augustinus 4.

ciuit. cap. 3. iustis quidquid malorum ab iniustis

dominis irrogatur, non est pœna criminis, sed

virtutis examen, & sanè quamuis pœnæ pecunia-

riæ & corporales leues possint sine culpa imponi

à legislatoribus nolentibus obligare ad culpam,

sed ad solas eiusmodi pœnas, quæ latè tantum tũc

dicerẽtur pœnæ: tamen mors, & mutilatio, & aliæ

eiusmodi, non possunt ab hominibus infligi sine

graui culpa, vt modò ex D. Thoma referebamus,

& ideò, in superioribus vt vidimus, indicat obli-

gationem sub mortali, quod etiam docuit Ioan-

nes Medina C. de ieiunio quæst. 7. & Couarruuias

num. 3. addens, sic & Scotus, 4. dict. 1. quæst. 6. an-

notauit in lege Mosaica nunquam statutam pœnā

mortis, nisi pro transgressione mortali: & profe-

cto iniquam censerem humanam legem, quæ pœ-

nam mortis, aut mutilationis imponeret, pro trās-

gressione alicuius legis, quæ ob publicum, leue

tamen incōmodum non esset digna mortali cul-

pa: tametsi fatear posse legislatorem humanum

aliquid prohibere graui appossita pœna, & tamen

expressè insinuare se nolle obligare transgressorẽ

ad mortalem culpam: hæc Couarruuias. Confir-Excommuni-|catio mors spi|ritualis dici-|tur.

matur, quia excommunicatio, quæ dicitur mors

spiritualis cap. 2. de Maior. & obed. vt omnes in-

terpretantur, teste Nauarr. ca. fraternitas 12. quęst.

2. num. 20. non potest imponi nisi pro peccato

mortali, ergo nec mors corporea, quæ maior pœ-

na est: quia inducit damnum irreparabile.

  Tertiò probatur: quia scriptura, & patres12

passim damnant violatores legum humanarum,3. Prob.

etiam sæcularium, quæ tamen ferè omnes suntScriptura &|Patres viola-|tores legũ hu-|manarumpas-|sim damnant.

pœnales: ergo etiam harum violatio peccatũ est.

Vnde Augustinus ep. 166. & refertur ca. Impera-

tores 11. q. 3. inter homines pœnas luet, & apud

Deum sortem non habebit, qui hoc facere noluit,

quod ei per cor regis ipsa veritas iussit. Ad id est c.

perpetuæ, & cap. commissæ, de lect. in 6. & Rom.

13. non solùm propter iram, sed etiā propter conscientiā.

Vbi vides coniungi obligationem culpę & pœnæ:

& ridiculũ esset dicere, has duas obligationes con-

iungi, quando pœna non taxatur, secus quando

taxatur: nihil enim ad hoc refert, quod pœna ta-

xetur, vel arbitrio iudicis relinquatur, vt bene di-

xit Menchaca suprà: ergo si quando arbitrio iu-

dicis relinquitur, obligatio ad ipsam est simul cũ

obligatione ad culpam. Idem erit quando per le-

gem taxatur pœna. Confirmatur: nam si priùs non

designasset pœnam, lex obligaret in conscientia.

Sed sequenti additione pœnæ non tollitur talis

obligatio: ergo vtraque manet simul. Cur ergo

non concedemus sæpe vtramque imponi, & in-

cipere simul? Confirmatur etiam, quia istæ obli-

gationes in lege diuina, positiua coniunguntur:

ergo & in humana, quæ diuinam solet imitari, cō-<-P>@@



<-P>iunguntur. Antecedens patet Gen. 2. de ligno scien-

tia boni & mali ne comedas: in quacumque die come-

deris, morte morieris, scilicet temporali: ad idem est

Leuit. 18. & 20. Vbi sub pœna mortis prohiben-

tur in matrimoniis quidam consanguinitatis &

affinitatis gradus. Confirmatur etiam exemplo

Toleti & Sayri, nam cap. fin. de celebr. missarum

præcipitur, ne Latinus in occidẽtali Ecclesia con-

secret in fermentato, & statuitur pœna priuatio-

nis officij & beneficij.

  Dico secundò, etiam leges, quæ ex forma sua, &13

vi verborum nihil videntur statuere, sed tantùm2. Conc.

imponere pœnam, vel quasi pœnam, obligant inEtiam leges|quæ nihil vi-|dentur statue-|re, sed tantùm|pœnam impo-|nere, obligant|in cōscientia.

conscientia ad aliquid, præter passionem, vel so-

lutionem pœnæ aut quasi pœnæ, ita tenet tertia

sententia, pro cuius declaratione nota. Si de pœna

propriè dicta sermo sit, nullam legẽ, quæ ad mo-

res aliquos obliget in conscientia, esse purè pœ-

nalem propriè loquendo. Item nullam propriè

loquendo esse posse pœnalem, quæ ad mores non

obliget in consciẽtia, vel supponat obligationem:

quia pœna propriè loquendo semper respondet

culpę, & ideò implicat in adiecto, quod lex sit pu-

rè pœnalis, id est imponens veram pœnam, non

obligando ad culpam: nec supponendo cul-

pam: & sic reiicienda omninò est distinctio le-

gis in purè pœnalem, & mixtam, vt reiiciatur

à Syluestro, Armilla, Soto, Nauarro, &

Valentia, sed si nomine legis purè pœnalis intel-

ligatur lex, quæ solam pœnam statuit, præsertim

latè dictam, nihil in moribus statuendo, sed ad

summum supponendo obligationem, inductam

alia lege naturali, vel positiua, admittenda est prę-

dicta distinctio cum Hẽrico (qui tamen non vti-

tut his verbis) cum Castro 1. de lege cap. 9. Sayr.

lib. 3. cap. 9. num. 3. Mercado de contract. lib. 3. ca.

10. Salon, 2. 2. tom. 2. quæst. 77. art. 1. controuer. 7.

Philiarc. part. 2. summæ lib. 3. c. 2. conclu. 4. Ro-

driguez, tom. 1. summæ ca. 195. con. 1. licet autem

hæc distinctio in hoc sensu sit admittenta in se,

non tamen est admittẽda ad tem, de qua agimus;

ita vt omnes leges, quæ ex forma, & vi præcisa

verborum videntur purè pœnales, re vera sint pu-

rè pœnales, & non obligent, nec supponent obli-

gationem ad mores aliquos: sed dicendum est, has

leges, vel supponere aliquam obligationem, vel

illam inducere, communiter loquendo saltem ex

intentione legislatoris.

  Iam probatur conclusio. Primò, quia illa forma14

legis significat in legislatore animum imponendiPrima proba.|conclusionis.

veram pœnam: vera autem pœna supponit cul-

pam: ergo animus legislatoris est, si aliàs non est

obligatio, illam imponere.

  Secundò, quia si contraria sententia vera

esset, ferè tota vis humanarum legum periret,

parumq́ue vtilis esset legumlatorum cura, & dili-

gentia bonis, etiam, qui magis mouentur virtutis

amore, quam formidine pœnæ, aperiretur via ad

faciendas innumeras fraudes contra finem le-

gum: nam magna pars legum fertur sub illa for-

ma verborum: quia legislatores simpliciter proce-

dunt, & putant se sub illa forma obligare: ergo si

tunc leges non obligant ad opus, vel omissionem,

cui adiungitur pœna, absq́ue timore culpæ, igno-

miniæ, & scandali, etiam boni transgredientur sæ-

pe legem, maximè si videant, se posse etiam aliqua

via pœnam euadere, & sic infirmæ erunt leges:

quarum tamen vim per appositionem pœnæ ro-<-P>

@@0@

@@1@Disput. XV. Sectio I. 367

<-P>borare nitebantur legislatores. Et quis dubitat,

quin si legislatores intelligerent illa forma non

oblgari homines in conscientia, alia vterentur; er-

go intendunt obligare in conscientia, & sic arbi-

trantur obligari subditos.

  Tertiò, quando pœna talis est, quæ non potest

incurri sine culpa, vt excommunicatio, vel alia cẽ-

sura, etiamsi legislatores vtantur illa forma, inten-

dunt obligare ad culpam, vt etiam Nauarrus, &

alij aduersarij fatentur: ergo par est idem credere

in aliis casibus, quia cùm aliud non exprimunt,

semper vt eorũ leges melius obseruentur, inten-

dunt obligare, quārùm possunt, & vti planè, & in-

tegrè sua potestate.

  Quartò, quia non expedit bono communi, vt

pœnæ, quæ communiter statuuntur in legibus,

quæ ex forma sunt merè pœnales, aut mixtæ, sine

culpa incurrātur: ergo non possunt, aut certè non

intendunt legislatores imponere, nisi posita, vel

supposita obligatione ad culpam. Antecedens

probatur ex cap. satis peruersum 56. dist. vbi di-

citur, satis esse peruersum, vt quis suis officiis priuetur,



quem sua culpa, vel facinus à suo gradu non deiicit.

  Idem notatur l. si prætor ff. ad leg. Aquil.15

Confirmatur primò, quia seclusa culpa, nulla res

potest esse sufficiens, vt quis omnium bonorum,

vel magnę partis eorum confiscationem patiatur,

quando ea non sunt necessaria ad bonum com-

mune: ergo cùm leges imponunt hanc pœnam,

vel alias valde graues etiam temporales, obligant

ad culpam, aut ipsam supponunt. Vnde Cicero 2.

de legib. Omnia supplicia, quæ à legibus proficis-

cuntur, culpæ, aut malitiæ vindicandi causa con-

stituta sunt, quod maximè habet locum in pœna

mortis, vnde Iob 4. Quis vmquam innocens perijt,

aut quando recti deleti sunt? & Clemens, lib. 3. re-

cogn. Certum est, quòd non aliam ob causam

Deus, siue in præsenti, siue in futuro sæculo pec-

catorem punit, nisi quia scit ipsum potuisse vince-

re; sed neglexisse victoriam, & sanè pœnam in-

fligere est actus iustitiæ vindicatiuæ. Vnde Ro.

13. Pet. 1. & 2. iudex vocatur vindex: ergo non im-

ponitur, nec infligitur pœna, nisi supposita culpa.

Ac proinde omnes leges pœnales obligant, vel

supponunt obligationem ad culpam.

  Confirmatur, quando in re alioqui non præce-16

pta nec prohibita legislatores nolunt obligare adConfir. 1.

culpā, solent id exprimere in ipsa lege, vel in aliis,

aut aliis modis id inducere: ergo cùm nihil horũ

faciunt, intelligendi sunt velle obligare ad culpā.

Antecedẽs patet ex statutis minorum, in quorum

pro lege dicitur, vt refert Castro suprà, cap. 8. &

Sayr. num. 7. Nolumus per hæc, quæcumque nostra sta-



tuta ad peccati vinculum astringere, nisi aliàs per ius

diuinum, vel humanum fuerint astricti. Et in statutis

Prædicatorum hæc habentur verba, vt referunt

Castro, Driedo, & Sayrus, Vt vnitati, & paci totius

ordinis prouideamus, volumus & declaramus, vt con-

stitutiones nostræ non obligent ad culpam, sed ad pœnā,

nisi propter præceptum, vel contemptum. Item Castro

& Sayro referũt Bullam Eugenij IIII. quæ incipit.



Ordinis tui, vbi declarauit nihil eorum, quæ in pri-

ma regula S. Claræ continentur, obligare ad cul-In regula S.|Cleræ quæ|obligent ad|culpam.

pam præter quinque illius regulæ vota, quæ sunt

de paupertate, castitate, clausura, & Abbatissæ

electione, aut depositione; & idem declarauit 2.

reg. per Vrb. VI. eisdem religiosis S. Claræ data,

& in ordine Calsinensi, aliàs S. Iustinæ de Padua,<-P>@@

<-P>Eugenij IIII. in priuilegio quodā incipiente, Re-

gularem vitam agentibus anno 436. pridie Kalend.

Iulij declarauit, quod constitutiones capituli ge-

neralis, Præsidentis, Visitatorum, & Rectorum

obligant personas eis subiectas, sed non ad pecca-

tum, nisi per contemptum appellatione promota,

vt refert Sayrus suprà: similia referunt D. Thom.

2. 2. quæst. 86. art. 9. ad. 1. Nauarrus cap. 23. num.

49. & 51. & seqq. Soto 1. iustit quæst. 6. art 4. &

5. Palac ius, Medic. Arag. Vazquez suprà, Syl. verb.

lex qu. 8. & 9. verb. præceptum quæst. 2. & 3. & v.

inobedientia, Angel. verb. lex §. 3. Armil. 4. & fere

omnes adducti pro secunda, & tertia opinione,

gloss. cap. 3. & cap. per venerabilem, qui filij sint

leg. Panor. ibi & cap. tua desponsalibus, & in no-

stra Societate Iesv, constitutiones declarant, se

ad culpam non obligare, ob quod Medina, Salon,

Aragon, & Soto suprà dicunt, eiusmodi religiosa

statuta, & constitutiones non esse propriè leges,

idem cum eisdem & Castro 1. de lege cap. 8.

  Docet Sayr. suprà, num. 14. de quo sæpe in su-Irregularitas|quædam non|est pœna sed|indecentia.

perioribus dictum est, irregularitas autem biga-


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   125   126   127   128   129   130   131   132   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin