Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə132/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   128   129   130   131   132   133   134   135   ...   250


<-P>drarum candid ati, qui alteri eorum, vt obtineat

cathedram, in petitione cathedræ cedunt, aut mu-

tuam operam sibi pollicentur, vel suffragatori-

bus persuadent, vt pro eo suffragium ferant.

  De voce autem actiua, cap. quia diuersitatem,

de concess. præb. ca. fin. de excess. prælato cap. vni,

§. 1. ne sede vacante lib. 6. & in Salmantiæ statu-

tis tit. 33. num. 21. suffragator pecuniis, aut quauis

alia re, quę pecunia æstimari possit, à cathedræ cā-

didatis corruptus ante omnem cōdemnationem,

& declarationem, & nullo ei crimen obiiciente ad

ferendum suffragium inhabilis constituitur.

  Inhabilitas ad matrimonium interdum est pœ-

na, quæ ipso facto incurritur: Nam in Tridentino

sess. 24. in doctrina de Sacram. Matrimon. canone

3. & 4. definitur, Ecclesiam potuisse cōstiruere im-

pedimenta matrimonij præter ea, quæ in Leuit.

ponuntur. Vnum autem ex eiusmodi impedimen-

tis est adulterium, quòd quis fide data de futuro

matrim onio cum aliqua commisit, vt patet capit.

super hoc, & cap. significasti, & cap. fin. de eo qui

dux. matrim. quam pollu. per adulter. & capit. si

quis viuente 31. quæst. 1. & omnes schol. etiam

Sotus 4. disp. 31. 36. & 37. & in cap. transmissæ, de

eo qui cognouit consang. vxor. incestuosè, impo-

nitur pœna, ne contrahere matrimonium possit,

nisi annuente Pontifice, & si est coniugatus, ne

possit debitum petere, quæ pœnæ ante sententiam

obligant. Sententiam Soti improbabilem censet

Vazquez, disp. suprà citata num. 9. contra quam

etiam argumentatur num. 10. quia lege canonica

potest aliquis fieri inhabilis ad contrahendum ex

propriis bonis in tali ætate, aut sine tali, vel tali

solemnitate, & contractus factus contra has leges

est nullus. Cur ergo propter peccatum non potest

imponi pœna similis inhabilitatis adactus alio-

qui legitimos, ita vt ante sententiam nulli sint?

& quidem reipsa propter vitium prodigalitatis

prodigus inhabilis fit per iudicem ad contrahen-

dum, quando ipse sub curatore cōstituitur: De quo

plura dicemus agentes de lege irritante: ergo. De-

inde argumentum factum de excommunicatione

vrget: nam certum est, excōmunicationem incurri

sine vlla sententia iudicis, vt docet ipse Sotus 1.

iust. quæst. 6. art. 6. con. 2. Caietanus ver. pœna, &

2. 2. quæst. 62. art. 3. Medina, 1. 2. quæst. 96. art. 4.

Nauarrus, cap. 23. num. 67. Bannes quæst. 62. art. 3.

Castro, 2. de lege cap. 8. Valentia hic disp. 6. quæst.

5. punct. 6. quæst. 3. ante finem, Sayrus, lib. 3. cap. 9.

num. 23. & alij ex cap. si quis suadente 17. quæst. 4.

cap. pro humani de homicidio in 6. & cap. ad abo-

lendam de hæreticis: ergo etiam possunt absque

sententia iudicis incurri aliæ pœnæ priuatiuæ, &

discrimen constitutum à Soto inter illam, & alias

pœnas priuatiuas, reiectum initio sectionis, & be-

ne impugnatur, à Bannes & Sayro: nam eo ipso

quòd quis per Baptismum membrum EcclesiæPer baptismũ|eo ipso quod|quis fit mem-|brum Ecclesiæ|habet ius ad|percipienda sa|cramenta.

fit, habet ius ad percipienda sacramenta, & alia

bona spiritualia ipsius. Deinde quia bona ciuilia

eodem modò pertinent ad bonum commune, vt

cathedræ suffragia, &c. Eorumque dispensatio ad

eum pertinet, qui gerit curam communitatis: ergo

sicut bonis illis spiritualibus per legem priuari

potest, etiam bonis temporalibus priuari poterit.

Vnde Caietanus, Nauarrus, Calderinus, Aragon,

Medina, & Valentia dicunt, quidquid sit de aliis

rationibus, excommucationem posse incurri abs-

que sententia iudicis, quia est pœna priuatiua.<-P>

@@0@

@@1@374 Quæst. XCVI. Tract. XIV.



<-P>Idem eadem ratione dicunt de interdicto, suspen-

sione, & irregularitate, quę non est cẽsura, vt fal-

sò, & contra cap. quærenti de verb. sign. dixit So-

tus, nec pœna medicinalis, sed vindicatiua. Sed de

suspensione, & irregularitate aliam rationem assi-

gnat Sotus, quia scilicet est commaculatio, & in-

dignitas ad tractandum sacra. Sed ratio est parui

momenti: nam si hæc indignitas potest induci

absque iudicis sententia: ergō alia priuatiua. Nec

video, cur idem de aliis requirentibus aliquam

rei actionem dici non debeat; quod probatur.

  Septimò, ex legibus nostri regni, quæ dicunt, se30

ante sententiam obligare, vt notant Couar. 2. part.

de sponsalibus cap. 6. §. 8. num. 10. Castro 2. de lege

pœnali, cap. 1. Sot. 1. iust. quæst. 6. art. 6. ad 4. Cord.

lib. 1. quæst. 36. ad Vazquez, disp. 168. cap. 3. & alij

Medin. quæst. 96. art. 4. Perez, 2. ordinam. legibus

citandis. Huiusmodi erat lex 2. tit. 9. lib. 1. ordin.

regal. & l. 34. tit. 5. l. fin. tit. 14. & l. fin. tit. 3. & l. 3. &

fin. tit. 15. eod. lib. quibus ministri regis munera

accipientes non tantùm obligabātur ad restituen-

dum, quæ acceperunt (id quòd sola pœna inha-

bilitatis fieri poterat) sed etiam ad reddendum

quadruplum: idq statutum erat addita particula,



in conscientia, & nulla sententia expectata. Quæ

leges posteà partim omissæ, partim correctæ, &

temperatæ sunt quoad pœnam soluendi quadru-

plum, atque hoc pacto moderatè habentur 2. libr.

compil. tit. 5. lib. 6. & lib. 3. tit. 15. l. 14. & l. 4. tit. 23.

l. 21. Vbi eadem pœna statuitur, nempè soluendi

quadruplum: non tamen ponitur in conscientia

ante sententiam: & quamuis l. 21. tit. 23. lib. 4.

compil. & lib. 9. tit. 4. l. 14. decernatur, vt ministri

iustitiæ iuramentum præstent subeundi pœnam

statutam per legem: id tamen (inquit Vazquez)

non intelligitur ante sententiam, sed iuramentum

exigitur, vt pœnam soluant eo modo, quo per le-

gem statuta est: solùm exstat nunc l. 1. tit. 8. lib. 2.

compil. contra Regis secretarios recipientes mu-

nera: quæ ipsos ante sententiam ad solutionem

illius quadrupli obligat, cui nescio an ex hac parte

consuetudine sit derogatum. Has leges iniustas

esse docet Sotus suprà: quia sentiùs, quàm par es-

set, puniunt delinquentes. Addit, immeritò impo-

suisse verbum, in conscientia, quia leges ciuiles de

obligatione in conscientia iudicare non debent,

in quo quidem, me iudice, Sotus modũ excessit.

Nam licèt legislator errare possit, putant se posse

obligare in conscientia, quando non potest: at er-

rasse, non esse ita certè asserendum, & Sotus ratio-

ne ipsa coactus, tandem concessit, 1. iust. q. 6. ar. 6.

ad 7. hanc legis seueritatem admitti posse, quādo

aduersus legem proteruè operetur, cōtempta pœ-Quando lex|ciuilis obligat|in conscientia|ex doctrina|Soti.

na exterioris fori, vel quando nullum aliud esset

opportunum remedium: sed putat Sotus id pro-

uenire ex pacto, cum quo officium datum est, in

quam quis consentire videtur eo ipso, quòd offi-

cium admittit: vnde alij, cum quibus nullum pro-

cedit pactum, putant non posse in conscientia ad

pœnæ solutionem obligari. Sed mihi videtur, hoc

pactum excogitatum esse; cùm nũquam ministris

Regis exprimatur, aut insinuetur, nec lex ipsa illis

proponatur, & non tantùm pro eligendis, sed etiā

pro iam electis constituta sit: cur igitur potestas

negabitur principibus secularibus obligandi ad

pœnam soluendam ante iudicis sententiam, maxi-

mè cùm competat legibus Ecclesiasticis &c. Ha-

ctenus Vaz. ferè eisdem verbis. Vtcumque sit, te-<-P>@@



<-P>nendum est cum Medina, Corduba, Perez suprà, &

aliis recentioribus, illas leges non obligare in cō-Illæ leges cur|in conscientia|non obligent.

scientia ex vi legis pacti, aut iuramenti: quia vel

non sunt iustæ, vel numquam fuere vsu receptæ,

vel iam abierunt in desuetudinem, aut vim non

habent, cùm non sint saltem eo modo in noua

Compil. aut in partitio. & iuramentum solùm est

de seruandis legibus, quatenus sunt in vsu, & vi-

gore, & nulla ratione sunt reuocatæ: quamuis

Couarr. illas num. 10. dicat obligare ad pœnam

ante sententiam: & Simancas, tit. 9. num. 25. dicat,

obligare ex vi pacti, & iuramenti: & Sotus suprà

ad 4. & 8. & Lopez, 2. part. instruct. cap. 29. Merca-

do, 4. de contract. cap. 16. Ouand. 4. dist. 13. propo.

41. Aragon, 2. 2. quæst. 11. art. 3. dicant obligate ex

vi pacti. Vide in capitulis prætorum prag. 58. cap.

40. Hispali anno 1500. Hugonem de Celso vers.

derechos, vers. Iuez, & vers. oidores.

  Octauò, probari hæc sententia posset ex cap.

pro humani de homicid. in 6. vbi statuitur, eum,

qui per Assassinos aliquem Christianũ occiderit,

ipso facto priuari beneficiis, quæ possidebat, quā

legem obligare ad pœnam ante iudicis sentẽtiam

putat Corduba, libr. 1. quæst. 36. & sumi potest

ex Nauarro, cap. 23. num. 67. vbi docet, pœnam

amissionis beneficii, etsi lex dicat, ipso facto incurri

ante sententiam, sicut pœnam excommunicationis. Sed

non obligare ante sententiam tenet Vazq. disp.

68. cap. 4. cum Syl. ver. Assassinus in fine, & Soto

1. iust. quæst. 6. ar. 6. ad 8. ratio Syluestri, & Soti est,

quia non dicit absque declaratione: sed potiùs in-

sinuat debere præcedere. Ait enim, & postquam

probabilibus constiterit argumentis aliquem sce-

lus tam execrabile commisisse, nullatenus alia ex-

communicationis, vel depositionis sententia re-

quiratur. Sed addit Vazquez, quamuis adderetur

absque declaratione, vel ipso facto, posse benignè

interpretari, vt in aliis legibus ostenditur.

  Nonò, probari solet ex cap. quicumque §. hæ-31.

retici, & §. illorum, de hæret. li. 6. vbi electio hæ-

retici ad beneficium Ecclesiasticum, vel publicum

officium, & emancipatio filij ab hæretico est irri-

ta ante sententiam iudicis, ex ca. cùm secundum

leges de hæretic. in 6. sed de hoc multa infrà, ex c.

quæsitum de cohabit. cleric. vbi ob pœnam forni-

cationis notoriæ clerici in sacris constituti, statui-

tur, vt alij ab eo in officiis Ecclesiasticis absti-

neant.


  Pij V. contra confidentiam in beneficiis, quam

refert Nauarr. cap. 23. num. 110. vbi ponitur pœna

amissionis beneficij ipso facto, non solum benefi-

cij acquisiti per confidentiam: sed etiam antea

possessi: atque idem videtur esse de lege Trident.

sess. 22. de reformat. in cap. 16. vbi qui occupat bo-

na benficiorum, aut iurisdictiones, aut fructus, si

laicus sit, priuatur iure patronatus, siverò clericus,

ipso facto priuatur omnibus beneficiis suis. Cæ-

terùm secũdum sententiam Syluestri, verb. Assas-

sinus, cùm lex non dicat absque declaratione, non

incurretur pœna ante omnem sententiam, vt no-

tat Vaz. addens cum Couarr. 2. part. de sponsal. c.

6. §. 8. num. 8. nullam legem etiam in beneficiis

incurri ante sententiam, etiamsi dicat, ipso facto.

Imò etiamsi dicat absque declaratione: quia ni-

mis asperũ esset omnes leges, quæ eiusmodi ver-

bis vtuntur (de quibus eadem est ratio) ita inter-

pretari: nec ociosa est illa particula, absque decla-

ratione: facit enim, vt pœna retrahatur ad diem<-P>


@@0@

@@1@Disput. XV. Sectio II. 375



<-P>cōmissi criminis, vt posteà videbitur, & sic exponẽ-

da est lex Bonifacij VIII. confirmata à Gregorio,

XIII. quam interpretatur Nauar. lib. de datis & ac-

ceptis, vbi statuitur pœna priuationis benefi-

ciorum, quæ anteà possidebantur, in eos qui ali-

quid in curia Romana pro gratia, vel iustitia ac-

ceperint ametsi lex dicat, ipso facto.

  Primò probari potest, ca. licet de elect. in 6. vbi

statuitur priuatio beneficij, contra eum, qui habẽs

beneficium curatum, non promouetur intra annũ

ad sacerdotium, quam pœnam incurri ante sen-

tentiam putat Nauarr. cap. 25. num. 117. idem ait

de simili lege: quæ habetur in Trident. sess. 23. de

reform. cap. 2. vbi statuitur, vt electus in Episco-

pum, si intra tres menses non consecretur, sit ipso

facto priuatus Episcopatu: sed illo cap. 4. num. 27.

ait Vazquez in illo euentu hominem incurrere

priuationem beneficij ante sententiam, & ita ser-

uari in praxi, nec de hoc posse dubitari: non tàm

incurri eam priuationem virtute soliùs legis hu-

manæ, quàm virtute legis naturalis determinatæ

per legem humanam. Nam cum beneficium exBeneficiũ da-|tur propter|officium exsui|institutione.

sui institutione detur propter officium, & officiũ

Parochi sine ordine Sacerdotis, officium autem

Episcopi sine consecratione exerceri non possint,

sequitur, vt sine illo ordine, vel illa consecratione

titulus, aut perceptio fructuum consistere non

possint. Verũ quia non potest, obligatio hæc ita in

momento vim habere, vt statim sine mora inci-

piat, iure optimo ab Ecclesia tempus aliquod in-

duciarum statutum est, quod alioqui vir prudens

arbitrari poterat, sicut facit lex humana, dũ pretia

rerum assignat, quæ aliàs homines priuati inter se

assignare solent. Hoc igitur tempore elapso cen-

set lex humana iam cessare titulum iustum reti-

nendi beneficium, aut Episcopatum: titulo autem

deficiente, ipso iure naturali vacat beneficiũ, quia

ipso iure naturali sine titulo possideri non potest.

Qua etiam ratione disput. 160. cap. 5. diximus, le-

gem humanam meritò priuare fructibus parochũ,

qui post annum nec ordinem suscepit, nec tale

propositum suscipiendi ordinem habuit, tametsi

alioqui lex humana vi sua obligare nonposset ad

actus interiores, vt ibidem ostendimus. Hæc Vaz-

quez. Sed obiici potest, quia licet beneficium de-

tur proptet officium, tamquam propter finem, itẽ-

que cum onere illud exercendi suo tempore: non

tamen datur ea conditione, vt homo intra certũ

tempus ordines, vel consecrationem recipiat, aut

officium suum exerceat, alioqui si munus suum

non exerceret, amitteret non solùm fructus, sed

etiam titulum beneficij, ipso iure naturæ. Item er-

go etiam si nulla esset lex positiua, si non ordina-

retur tempore statuto ab Ecclesia, amitteret simi-

liter titulum sublato omni statuto Ecclesiæ circa

amissionem tituli. Imò etiamsi Ecclesia tempus

ordinum non determinasset, parochus: vel Epi-

scopus titulum eo tempore amitteret, vel dicen-

dum erit, nec modò amittere, quia pœna priua-

tionis beneficij numquam de facto incurritur an-

te latam sententiam ex vi legis pœnalis. Confir-

matur: nam si anticipatio illa amissionis beneficij

incurritur ex vi legis humanæ pœnalis: ergo etiā

amissio beneficij simpliciter posset referri in legẽ

pœnalem. Nec opus est recurrere ad legem natu-

ræ. Cōfirmatur etiā, alioqui non solùm Episcopi,

qui non consecrantur intra tres menses, & pare-

chi, qui non ordinantur intra annum, essent ipso<-P>@@



<-P>facto per legem priuati beneficio, sed etiam isti,

& omnes alij beneficiarij, qui intra debitum tem-

pus non habent ordinem, & reliqua omnia requi-

sita ad munus suum obeundum, quæ omnia sunt

dura creditu: vel ergo parochus, & Episcopus

non sunt ipso iure ante sententiam priuati titulis

suis in illis euẽtibus, vel id præuenit tāquam pœ-

na ex iure humano, sicut etiam diximus suprà de

eo, qui intra annum nec ordinem suscepit, nec ani-

mum habuit illum suscipiendi: ex lege humana

incurri & non ex sola lege naturæ.

  Primò, probatur hæc sententia à Suar. quia quòd32

is, qui deliquit exerceat circa seipsum vel circa resPer se non est|malum delin-|quentẽ exer-|cere circa se-|ipsum vel res|suas actus|pœnales.

suas actionem pœnalem, non est perse malum, imò

ex se potiùs est honestum: ergo quod ad talem

actionem exercendam per legem obligetur, nec

est per se iniustum, nec est cur existimetur suprà

humanam potestatem legislatiuā, præsertim quā-

do talis pœna, delicti grauitatem non excedit, nec

adeò acerba, & difficilis, vt præter humanam con-

ditionem videri possit obligare hominem ad il-

lam in se exequendam.

  Et confirmatur: nā hæc res magis est moraliter,Conf. 1.

quàm physicè pensanda; at moraliter loquendo

perinde est obligare hominem ad aliquid agen-

dum, & ad aliquid pœnale agendum. Imò interdũ

illud difficilius est, vt verbi gratia, obligare, vt per

diem taceat, aut quòd cum amicis non communi-

cet, difficilius alicui erit, quàm dare eleemosynā,

vel aliquid simile facere, & inferius ait, non exce-

dere potestatem legis humanæ, vt obliget reum

ad exequendam in se pœnam ipsa lege latam: si-

ue talis executio requirat physicam actionem, siue

carentiam actionis, dummodò talis modus feren-Legislator nō|potest statuere|vt reus id a-|gat quod na-|turæ repugnet|vt seipsum|occidere vel|mutilare.

di pœnam prudenter iudicetur expediens ad cō-

mune bonum, & non excedẽs grauitatem delicti,

neque sit in re adeò difficili, vt vel naturæ repu-

gnet, sicut est se occidere, vel mutilare, vel mora-

liter suprà humanas vires esse videatur, vt se pu-

blicè flagellare, vel aliquid simile facere.

  Confirmatur secundò, nam Princeps saltem Ec-

clesiasticus potest indicere ieiunium, ad satisfa-

ciendum Deo pro peccatis, sicut indixit Rex Ni-

niuitis, Ionæ 3. ergo posset aliquid præcipere sub

obligatione ieiunij statim incurrenda.

  Confirmatur tertiò, nam Respub. potest trans-

ferre dominium, & possessionem absq; vlla iudicis

sententia, vt in præscriptione: vt docet Innocen-

tius, in ca. cura, de iure patronat. Panormitanus, c.

vigilanti, de prescriptio. Ancharanus, reg. poses-

sor de reg. iur. in 6. Decius, cap. 1. num. 8. de con-

stitutio. Ergo etiam poterit delinquentem priua-

re dominio bonorum suorum, saltem aliquorum,

& obligare illum in cōscientia, vt ea fisco, vel pau-

peribus tradat, etiam absque iudicis sententia: nec

vt ratio hæc vim habeat, oportet dicere cum Ca-

stro, legem præscriptionis esse pœnalem, & de fi-

nitionem traditam à Panormitano, rubr. de præ-

script. num. 1. & probatam ab aliis, quos recenset

Sebastian. de Sapia apud Pan. ibi: nam re vera non

est, vt docent latè Simancas suprà, num. 203. &

Molina, tom. 2. de iust. tract. 1. dist. 62. sed disposi-

tiua.

  Confir. 4. quia lex diuina positiua aliquādo obli-



gauit ad pœnā subeundam ante vllā sentẽtiā: ergo

idem poterit lex humana, etiam laica: quę quidem

est participatio diuinæ, illamq. imitatur. Antece-

dens patet in lege illa Exod. 21. vt qui percusserit<-P>

@@0@

@@1@376 Quæst. XCVI. Tract. XIV.



<-P>oculum, aut excusserit dẽtem serui, aut ancillæ in

pœnam delicti, teneatur ei dare libertatem. Quæ

lex, vt aduertunt Castro, 2. de lege ca. 4. & Sayrus,

lib. 3. cap. 9. num. 27. inutilis ferè esset, si non obli-

garet absque sententia, quia Dominus posset ser-

uum domi inclusum tenere, ne eum apud iudi-

cem accusaret. In pœnam etiam pro variis deli-

ctis, varia sacrificia offerri præcipiebantur, & pœ-

na incurrebatur sine vlla iudicis sententia, & in

lege Euāgelica, vt patet Matthæi 5. & 19. licitũ est

debitum negare coniugi fornicanti, qui quamuis

non peccet, blandè & humiliter ab innocente de-

bitum petendo, vt ait Sayrus suprà, tamen vim in-

ferre illi non potest: ergo incurrir pœnam priua-

tiuam iuris præscripti ante iudicis sententiam, po-

tiùs est dispositiua, licet obiter etiam negligenti-

bus pœnam statuat, de quo vide Molinam, tom. 1.

de iust. tract. 2. disp. 61. Simancam suprà, nu. 208.

& Paulum de Castro, concil. 293. visis, & Felinũ,

rubr. de pręscriptio. & colligitur ex ipsa definitio-

ne præscriptionis, & ex l. 1. ff. de vsucapio. & l. fin.

C. de longi tempo. præscrip. & l. 18. tit. 29. par. 3. &

cap. vigilanti de præscriptionibus.

  Pro hac sententia facit Couarruuias, de spons.33

par. 2. cap. 6. §. 8. num. 10. in fine, dicens Castrum, 2.

de lege pœnali cap. 2. eam probare vrgentissimis

rationibus, & admitti posse hunc rigorem, quan-

do iuxta subiectam materiam, præfectorum ne-

gligentia præsumitur, vel quādo aduersus legum

præcepta inuerecũdè, & proteruè agitur cōtempta

exteriori pœna, vt ita nullum aliud sit opportunũ

remediũ. Sayrus ait, hāc potestatem valde esse ne-

cessariā in Repub. ne secreta crimina tolerentur,

quādo pœna à iudice imponẽda timeri non potest.

Vtitur etiam Sayrus cũ multis hac ratione, nō ha-

bet minorem potestatem lex, quàm iudex: nam vt

ait Cicero 2. de legibus, verè dici potest, magistra-Magistratus|est lex loquẽs,|lex mutus ma-|gistratus.

tum legem esse loquentem, legem autem mutum

magistratum. Sed iudex potest obligare ad pœ-

nam absque alia sententia: ergo & lex: sed hæc ra-

tio nimium probare videtur, nempe quoties iu-

dex potest obligare in conscientia, posse legem

absque vlla sententia, quod falsum est. Vnde dicẽ-

dum est, legem scriptam, & vocalem idem posse.

Item idem posse præceptum legislatoris tempo-

rale, vocale, aut scriptum, quod potest ipsa, quæ est

mandatum perpetuum: neutrum autem mandatũ

posse passim, & communiter imponere pœnam

incurrendam absque sententia declaratoria cri-

minis: non enim potest communiter Princeps

præcipere generatim, vt quicumque tale crimen

commiserit, incurrat sine sententia pœnam, nec in

particulari potest Petro iniungere, vt si commi-

sit tale crimen, incurrat talem pœnam: nam hæc


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   128   129   130   131   132   133   134   135   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin