Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə137/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   133   134   135   136   137   138   139   140   ...   250

cuique Regi obuenit pars bonorum, quæ in eius

regno est. Simancas num. 129. De præscriptione

huius pœnæ disputat Castro 2. de iusta hæretico-

rum punitione, cap. 4. & alij tract. de præscript. &

Azor suprà ait, Hæres criminosi potest contra fis-

cum præscribere, Couarr. cum communi 2. 4. cap.

6. §. 8. nu. 6. Vnde hæredes hæretici, si quadraginta

annis post mortem ipsius bona eius possederunt

ignorantes fuisse hæreticum, vsucapiunt ea bona,

nec possunt à fisco vexari, cap. 2. de præscript. §. si

post mortem, secus si nouerint fuisse hæreticum:

tunc enim hæredes nullo tempore vsucapiunt, vt

habetur eod. cap. Addit Couarruuias bona alte-

rius criminosi posse hæredem legitimo tempore

vsucapere, etiam cum mala fide hoc est etiā si no-

uerit, eum fuisse criminosum. Sed cum possessio

illa fuerit licita, non debet dici malæ fidei, sed bo-

næ, & per illam propriè non præscribitur: quia

bona illa verè sunt hæredis, nemo autem præscri-

bit in rigore bona propria.


@@0@

@@1@388 Quæst. XCVI. Tract. XIV.


  His suppositis, quæ parum ad institutum perti-54

nent, Quæstio, quam præsens locus poscit, est, an

pœna confiscationis obliget in conscientia ante

iudicis sententiam?

  Prima opinio est, esse obligationem in con-1. opinio quæ|affirmat.

scientia, ad soluendum hanc pœnam, & tradendũ

bona fisco, etiam si sit confiscatio omnium bono-

rum, ante vllam iudicis sententiam, Castro 2. de

iusta hæret. punit. cap. 6. & lib. 2. de lege pœn. ca. 8.

Vazquez ad 11. Felinus, cap. 1. de const. num. 44.

45. & 46. Panormitanus eod. cap. Antonius Go-

mez tom. 3. opusc. cap. 2. num. 5. tametsi, vt notat

Vazquez, posteà retractauerit, ca. vltimo: pro ea-

dem citat Castro Panormitanum, & alios iurispe-

ritos. Eadẽ tribuitur Tiraquello, l. si vnquam ver-

bo, reuertatur num. 291. vel, 24. & seqq. Lod. de re-

uoc. donatio. qui citat Panormitanum, Felinum,

Corsetum, & alios. Quidam horum limitant, vt si

crimen sit notorium, reus debeat bona tradere fis-

co ante omnem sententiam; si verò secus, expectā-

dam sententiam. Fundamentum pręcipuum est,

quia lex potest obligare in conscientia ad subeun-

dam pœnam ante iudicis sententiam: vt sect. 2.

ostensum est: hanc autem intentionem clarè indi-

cant verba, ipso facto, ante declarationem, & similia,

quæ in his legibus continentur: ergo.

  Item illa, à die crminis sunt priuati dominio illorum

bonorum: ergo non possunt illa, aut illa retinere: sed

tenentur ea reddere ei, qui dominus est: & erit ra-

tionabiliter inuitus, si illi non reddantur, saltem

cùm ipse indiget, vel sine infamia, aut aliis incom-

modis reddi ipsi possunt.

  Hæc opinio communi Theologorum, & Iuri-55

speritorum consensu reiicitur; vt notat Azor,Reiicitur|prima opinio.

tom. 1. lib. 5. capit. 7. quæst. 2. Vazquez, disp. 170.

num. 3.

  Ratio est, quia leges istæ benigniorem inter-



pretationem patiuntur: vt videbimus, quod si il-

lam non paterẽtur, & priuatio esset omniũ bono-

rum, vel bonæ partis eorum, meritò censerentur

iniustæ: vt inquit Vazquez, cui consonant Victo-

ria, Ouand. & Angles sect. 2. citati, aliíque multi

affirmantes, non posse, humana lege tantam obli-

gationem induci, aut in dubium id reuocantes; in

dubio autem melior est conditio possidentis: ergo

verò illi possunt eiusmodi bona retinere, etiamsi

nulla infamia, aut damna alia in honore, fama, vel

corpore, aut anima sequantut. Et ita tenent Sotus,

Corduba, Couarruuias, Angel. Syluester, Adrian.

Valentia, Sa, Sayrus, Armilla, Victoria, Ouand.

Angles, & Suarez, hîc inter alia asserens certum

sibi esse, de facto nullam esse legem, quæ obliget

ad spoliandum se omnibus bonis, & satis probabi-

le esse, id non cadere sub potestare humana: nam

quod hactenus factũ non est, etiam in grauissimis

& frequẽtissimis delictis signũ est fieri non posse,

& quod hactenus non fuit necessariũ, nec expediẽs

ad cōmune bonum, signum est nũquam futurum,

& natura non esse tale, nec legi humanæ accom-

modatum: vt nec materia consiliorum, quia est

vltra humanam consuetudinem, & vtilitatem.

Idem tenent Tabienna verbo. assassinus, & alij re-

ferendi. Et vsus, atque consuetudo, quæ est opti-

ma legum interpres illud interpretatur, & alioqui

essent puniendi, qui non redderent statim bona

sua fisco, & à concionatoribus & confessariis re-

prehendendi.

  Secunda opinio est, per eiusmodi leges priuari<-P>@@56

<-P>hominem dominio eiusmodi bonorum, licet nonSecunda opi-|nio probabi-|lior.

possessione, & administratione. Azor suprà, quæst.

2. hanc opinionem ait esse Theologorum, & Iuri-

speritorum, Ioannis Andrææ, Dominici, Ancha-

rani, Franci, & aliorum, cap. cum secundum leges

de hæret. in 6. Conradi de contractibus tract. 1. q.

7. con. 2. &. 3. Caiet. 2. 2. quæst. 62. a. 3. in fine, Ioan.

Medinæ, Cod. de rest. quæst. 1. §. post rerum domi-



nium. Hanc etiam opinionem tenet Valentia hîc

disp. 7. quæst. 5. puncto 6. §. ex quo deinde, Azor,

tom. 1. lib. 5. cap. 2. quæst. 4. Sayrus lib. 3. cap. 9. nu.

10. Rosella absolutio. 1. nu. 19. & verb. assassinus,

Aragon, 22. quæst. 11. art. 3. & quæst. 62. art. 3. Co-

uarruuias, 2. part. 4. cap. 6. §. 8. nu. 9. initio, Canus,

& multi recentiores. Hanc & sequentem opinio-

nem referens Azor suprà, quæst. 2. nihil determi-

nat, licet in sequentem inclinare videatur, quia eā

secũdo loco refert. Hanc probabilem putat Cord.

lib. 1. q. 36. opin. 1. quamuis in sequentem, in fine

quæstionis, magis inclinet. Et Sotus, 1. Iust. quæst.

6. art. 6. non recusat concedere hanc priuationem

dominij, licet absque illa etiam leges explicet.

Hanc similiter dominij priuationem docuere Pa-

normitanus, cap. excommunicamus de hæret. &

Dominicus Præt. c. cũ secundum leges de hæret.

in 6. Gregor. Lopez, l. 4. tit. 2. partita 3.

  Fundamentum est, quia leges possunt id serua-

re, & apertè videntur id intendere, nam in dict. ca.

cùm secundum leges, definitur, bona hæreticorum

esse cōfiscata ipso facto ante omnem sententiam:

hoc autem nihil aliud est, quàm eorum dominium

translatum esse in fiscum, & licet ibi statuatur, ne

executio confiscationis fiat ab vllo iudice sæcula-

ri, donec sententia in hæreticum feratur à iudice

Ecclesiastico competente, & in nostro regno l. 4.

tit. 2. partita 7. dicitur, nullam venditionem, dona-

tionem, permutationem, aut alienationem factam

ab eo, qui reus est læsæ Maiestatis humanæ, vali-

dam esse: quia etiam si habeat possessionem ho-

rum bonorum, iam per delictum amisit domi-

nium, Perdido auia ya el señorio porsu maldad.

  Hanc opinionem tenet Lessius, lib. 2. cap. 29,

dub. 8. & sic interpretatur, quod de hæretico dici-

tur, ca. cùm secundùm leges de hæret. in 6. & quod

de contrahente incestas nuptias dicitur ibid. &

auth. incestas C. de incestis nuptiis, & alia similia

iura: permitti tamen ait possessionem, & vsum

vsque ad sententiam declaratoriam.

  Tertia, & vera opinio est, in his euentis reum57

non amittere iustitiam, possessionem, & dominiũ

ante sententiam, licet bona ita maneant obligata

fisco per delictum, vt sequuta sententia omnes

contractus rescindi possint, aut etiam rescindan-

tur; Simancas, tit. 9. à nu. 157. Antonius Gomez,

tom. 3. suorum opusc. cap. vltimo, Victoriam re-

lect. 1. de indis num. 8. & seqq. præsertim. 14. Sotus

suprà, Vazquez, disp. 170. cap. 3. indicat Azor su-

prà, Adrianus, quodlib. 6. a. 1. corol. 3. lit. L. & seqq.

idem significant Angelus verb. assassinus, §. vlt. &

verb. pœna num. 3. Syluester quæst. 25. & verb. hę-

resis quæst. 8. & verb. Assassinus, quæst. 5. Nauarr.

cap. 23. num. 66. sed expressè solùm docent reum

non obligari in conscientia ad soluendum pœnā

ante sententiam.

  Clariùs hanc opinionem insinuat Sa, verb. hæ-58

resis num. 3. dicens. Hæreticus non priuatur bonis,



nisi per sententiam iudicis, nec post eam tenetur dare

bona fisco, nisi idexprimatur in sententia: eamdem<-P>

@@0@

@@1@Disput. XV. Sectio IIII. 389

<-P>tenet Molina, tom. 1. de Iust. tract. 2. disp. 95. Bānes

2. 2. quæst. 12. art. 2. dicens esse communem inter

Thomistas Ouandi, part. 4. dist. 13. prop. 41. Ca-

strus 2. de lege pœna cap. 9. & alij idem tribuunt

Archid, cap. cùm secundum leges, de hæret. in 6.

  Sit ergo prima conclusio, nemo ante sententiam1. Con.

priuatur dominio, & possessione iusta suorum bo-Nemo priua-|tur ante sen-|tentiam pos-|sessione suorũ|bonorum.

norum, ita vt tunc ea restituere debeat fisco. Hanc

probat Vazquez illo cap. 3. quia si lex obligaret ad

tradenda omnia sua bona fisco ante sententiam,

adeò rigida, & seuera ea videretur, vt non posset

obligare, ac proinde esset iniusta: vt ergo lex sit

iusta, oportet eam intelligi de solutione post sen-

tentiam. Ideò sententia Castri vel hac sola ra-

tione meritò ab omnibus exploditur. Alia pro

hac conclusione in confutatione primæ opinio-

nis adduxi.

  Secunda conclusio, per leges illas non priuatur59

reus ante sententiam suorum bonorum dominio.Perleges illas|non priuatur|homo suorum|bonorum do-|minio.

Probatur primò ex præcedenti conclusione, nam

si reus à die commissi criminis careret illorum

bonorum dominio, deberet ex lege naturę ea red-

dere domino petenti, quamuis ipse in casu hære-

sis non possit per vim ea vsurpare, prohibente id

lege Ecclesiastica, contra quam peccaret, sic ea

occupando, sed factum teneret, nec deberet resti-

tuere hæretico, quod non est hæretici, sed ipsius

Principis: quia lex non præcipit, Principi restitu-

tionem, sed solùm prohibet occupationem. Nec

vllam dat facultatem reo retinendi illa bona, ergo

si illam habet, habet sanè ratione dominij: nam ex

volũtate Principis illam non habet, quin potiùs,

si Princeps posset, statim ea bona occupasset,

posset in genere, vel specie declarare hanc

esse suam volũtatem, vt statim sibi fiat restitutio;

quo igitur iure tũc reus bona illa retinebit? Dices

iure alimentorum: contra, quia nemo alienis ali

potest inuito domino, nisi in extrema, aut saltem

grauissima necessitate, seu propè extrema: sæpe

autem non tanta erit in reo. Deinde ad sua ali-

menta sæpe non indigebit tot bonis: ergo quæ su-

persunt, debet restituere. Et magis vrget argu-

mentum, quando confiscatio fit lege Principis

sæcularis, qui lege Ecclesiastica non prohibetur

occupare sua bona: ergo si illa bona sunt sua, nulla

præcedente sententia: & hoc illi constat, poterit

nulla præcedente sententia occupare ipsa, & si ea

petat in communi, vel in particulari, rei etiam oc-

cultissimi tenebuntur ipsa illi reddere, præsertim

si illis indiget, & rei non ita, quia possunt aliter

vitam, vel etiam statum tueri: & à fortiori ad idem

tenebuntur eorum filij, & hæredes.

  Secundò probat Vazquez, quoniam licet fra-

tres minores non habeant dominium rerum vsu

consumptibilium, eo quòd non possunt vti illis

omni vsu, sed tantùm ad alimenta, adde & cum

dependentia à dominis: tamen hæretici & alij

huiusmodi possunt illis vti secundum omnem

vsum, & sine dependentia à fisco: ergo verè ha-

bent illorum dominium: si quis verò dicat illos

habere dominium rerum vsu consumptibilium,

quæ necessariæ sunt ad alimenta, non verò aliarũ:

instat Vazquez quia nullæ in particulari sunt ne-

cessariæ ad alimenta: dominium autem debet

esse de re determinata: cùm sit ius determinatum.

  Vnde quando res furtiuæ vsu consumptibiles,

vt vinum, oleum, trititum, pecunia &c. miscẽtur

cum aliis rebus similibus ipsius furis, ita vt seiũgi<-P>@@



<-P>non possint, fut non est tantũ Dominus alicuius

partis in particulari: cùm non sit maior ratio de

vna, quàm de alia, sed omnium: quod verum non

esset si dari posset dominium rei in communi:

quia tũc diceretur, esse dominum tertiæ, vel quar-

tæ partis in communi: ergo non datur dominium

rei in communi: Bannes hanc secundam ratio-

nem aliter format, nempè quia in rebus vsu con-

sumptibilibus vsus non distinguitur à dominio:

sed heretici habent earum vsum; ergo & domi-

nium, ac proinde etiam aliarum, quia eadẽ est ra-

tio. Sed maior absolutè est falsa: ideò melius hæc

ratio à Vazquez proposita est.

  Tertiò, probat Vazquez: quia si aliqua esset vti-

litas in hac dominij priuatione sine possessionis

priuatione ea esset, vt posteà per sententiam con-

tractus omnes celebrati à die criminis rescinde-

rentur. Hoc autem æquè bene fieri potest absque

dominij priuatione, vt videbimus: ergo nullius

momenti est hæc dominij priuatio, ac proinde

non est cur tam difficulter eam defendamus.

  Sed aduerte, non multum esse discriminis in-60

ter hanc sententiam, & præcedentem: quoniam

hæc ponit, tam imperfectum, tenue, ligatum, &

infirmum dominium, vt dominium non videatur,

& illa tam liberam administrationem, vt videatur

dominium, & vtraque opinio facilè defendi pos-

set. Sed nos hanc tertiam, tāquam probabiliorem

tuemur, & explicamus.

  Sed contra hanc sententiam argumentatur Ca-1. arg.

stro: quia hæreticus per solam sententiam decla-

ratoriam criminis debet soluere pœnam statu-

tam per leges, nullo etiam perente, ea solùm ra-

tione, quia per sententiam declaratoriam iam in-

notescit eius crimen: ergo cùm ipse sit conscius

sui criminis, non eget vlla iudicis declaratione, vt

debeat soluere pœnam legis.

  Archidiaconus, cap. cùm secundum leges, de

hæret. in 6. & Sotus 1. iust. quęst. 6. ar. 6. putant suf-

ficere sententiam declaratoriam criminis, vt hæ-

reticus teneatur pœnam soluere, etiamsi ad eam

non condemnetur.

  Contra quos sic loquitur Vazquez, disp. 170.

cap. 4. num. 13. & 14. cæterum, vt rectè admonet

Simancas de instit. Catholic. tit. 9. num. 163. nullaSententia de-|finitiua quæ|condemnatio-|nẽ vel absolu-|tionẽ non con-|tinet, non ha-|betur pro iu-|sta.

sentẽtia iudicis tam breuis, & Laconica vmquam

fuit, vt solùm declararet crimen, & non condem-

naret reum: imò, vt rectè docet, ipso iure censetur

nulla sententia, quæ cùm definitiua sit, neque ab-

solutionem, neque condemnationem continet, vt

habetur l. præses, Cod. de sen. & interloc. vbi dici-

tur, præses prouinciæ non ignorat definitiuam

sententiam, quæ condemnationem, vel absolutio-

nem non continet, pro iusta non haberi. Verum

concedamus (inquit Simancas) aliquando pro-

ferri sententiam declaratoriam criminis, nihilo-

minus vbicumque iure ipso apposita est pœna

facto, sententia illa, quæ verbis solùm videtur de-

claratoria esse, habebit vim etiam condemnato-

riæ: nam dum declarat crimen lege ipsa punitum,

hoc ipso applicat ipsi legem & pœnam, quæ per

legem statuta erat in vniuersum. Adde etiā, quòd

quamquam non requireretur cōdemnatoria sen-

tentia, & sufficeret declaratoria, quæ reipsa solùm

haberet vim declaratoriæ, non rectè sequeretur,

vt infert Castro, fore, vt hæreticus, qui conscius

esset proprij delicti, deberet statim bona sua fisco

deferre. Nam sententia declaratoria non requi-<-P>

@@0@

@@1@390 Quæst. XCVI. Tract. XIV.



<-P>ritut, vt crimen ipsi reo innotescat, sed vt publi-

cum omnibus fiat, audita ipsiusmet defensione, &

antequam hoc modo innotescat, non videtur lo-

cum habere pœna, si lege ipsa necessaria sit decla-

ratoria sententia: atque potiori ratione obligat

pœna post hanc sentẽtiam, quàm ante illam: qua-

re non rectè argumentatur Castro.

  Ego tamen puto seiungi posse sententias for-61

maliter, declaratoriam criminis, & condemnato-Solutio au-|ctoris.

riam ad pœnam lege statutam, & priorem sineSententia de-|claratoria|criminis &|cōdemnatoria|pœnæ diuersæ|esse possunt.

posteriori validam fore, saltem quando solùm

agebatur de ipso crimine, seu eius nota, & infa-

mia, non de bonis fisco reddendis, maximè quòd

prior diceretur formaliter condemnatoria, non

ad bona tradenda fisco: sed ad notam criminis pa-

trati. Sed si ex sola declaratoria sententia statim

sequeretur, reum teneri bona illa reddere fisco,

saltem petenti, vel fiscus posset ad excussionem

bonorum procedere, sententia illa esset virtute

condemnatoria ad hanc pœnam: verùm existimo

satis probabile, quòd fiscus ex vi illius sententiæ

sine expressa, & formali condemnatione ad pœ-

nā, non posset procedere ad executionẽ bonorũ,

& multò probabiliùs, quod ait Sa suprà, reum non

teneri ea tradere fisco, quod etiā significat Adria-

nus suprà, lit. M. vbi ait. Et secunda pars patet, quia



l. si quis in tantam C. vnde vi, & l. extat ff. quòd me-

tus causa & c. placuit 16. quæst. 6. & cætera huiusmodi

humana iura non priuant hominem ipso facto, dominio,

sed volunt priuandum esse, vt notat glos. dicta l. si quis

in tantam: & vbi sic disponerent, quia pœnale esset,

patet ex supradictis, quomodo ante sententiam saltem

declaratoriam criminis, tutè seruare posset, nec fortè

vmquam sine speciali mandato tenetur tradere, sed

sinere auferri.

  Quin imò probabile puto, etiam post senten-

tiam declaratoriam criminis, & formaliter con-

demnatoriam ad bonorum amissionem, & excus-

sionem, requiri speciale mandatum in sententia,

vel extra sententiam contentum, aut saltem peti-

tionem, vt ipsemet teneatur bona sua offerre fis-

co, vel manifestare, vt ea capiat. Quod etiam in-

sinuat Adrianus in verbis citatis: & colligitur ex

Rebuffo in proœm. const. reg. glos. 1. num. 47. vbi,

ait. Nemo pœnam, vel mulctam soluere in con-

scientia tenetur, antequam ad eā fuerit condem-

natus, vel ea fuerit declarata. Hoc firmat Adria-

nus suprà, quæst. 6. &c. Ideo friuolè appellans non

tenetur soluere emendam 60. librarum, si ab eo

non fuerit petita, etiam post condemnationem:

nisi lex pœnā ipso facto imponeret, vel nisi bona

cadant in commissum &c. Sed in eo casu, si Do-

minus sciat, & non petat, videtur commissum re-

mittere, & sic in foro conscientiæ dicerem adhuc

retineri posse: quia debitor putare potest dominũ

eo iure vti nolle: sicut hæres potest triginta annis

legatum præscribere: arbitratur enim legatarium

illud nolle, quia non petit, teste Anchar. reg. sine

possessione de regul. iur. in 6. de quo scripsi Re-

pet. l. vn. not. 1. num. 54. C. de senten. quæ pro eo,

quod interest, proferretur. Hactenus Rebuf.

  Secundò argumentatur Castro: si sciret fiscus62

per facti euidentiam, aliquem esse hæreticum,

posset occupare bona illius: & quamuis peccaret

contra præceptum, c. cùm secundum leges, tamen

factum teneret, cùm in eo c. non irritetur factũ,

sed tantùm prohibeatur: ergo etiam hæreticus

ante sententiam tenetur sua bona tradere fisco.


@@

  Sed consequentia est nulla, quia stat, fiscũ posse

capere, & tamen quòd ego non tenear offerre,

nec dare, aut manifestare, nisi id petat, & præci-

piat. Deinde antecedens est falsum, vt ait Vazq.

suprà num. 15. prohibitio enim illa facta à Pon-

tifice fundatur ln hoc quòd illa bona ante senten-

tiam non sunt fisci, sed hæretici, & ideò ante sen-

tentiam non vult à fisco vsurpari. Imò existimo,

dominium non transferri in fiscum, donec bona

ipsa excutiat, vel petat quidem, sed per iniuriam

illi negentur, aut occultentur.

  Nec refert regula iuris, quam pro se adducitExplicatur|regua iuris à|quocumque.

Castro, à quocumque, nomine pœnæ aliquid exactum



est, licitè extractum est. Quia hæc regula, vt inquit

Vazquez, intelligenda est de eo, quod exigitur no-

mine pœnæ post sententiam, quia non dicitur ex-

actum nomine pœnæ nisi, quod iam debetur, vt

pœna: nos autem negamus bona illa ante senten-

tiam deberi fisco, vt pœnam. Deinde Castro fate-

tur fiscum peccare exigendo: ergo non rectè ad-

ducit regulam illam, quæ exactionem licitam esse

affirmat. Quamuis scio quid ad hoc argumentum

Vazquez respondere posset Castro: nempè sis-

cum peccare per accidens ratione prohibitio-

nis, quæ si non esset, licitè exigeret pœnam illam,

quia iam per legem illi debetur. Vnde non nitor

præcipuè huic argumento. Bene autem Vazquez



eod. cap. ait, in eod. ca. cùm secundum leges, non fuisse

concessam possessionem horum bonorum hæretico, domi-

nio eorum fisco applicato, neque hac ratione rectè defen-

di, fiscum non posse apprehendere bona hæretici ante

sententiam, vt auctores secundæ opinionis contendunt;

tum quia possessio illa bonorum in quemlibet vsum, non

potest sine dominio esse, vt cap. præced. dicebamus: tum

quia si propter solam concessionem illius ca. hæretici ha-

berẽt iustam possessionem suorum bonorum, cùm alij eam

non haberent, efficeretur, eos, quorum bona propter alia

Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   133   134   135   136   137   138   139   140   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin