Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə145/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   141   142   143   144   145   146   147   148   ...   250

uis nec tributa dici soleant, nec de illis nunc disse-

ramus. Solent verò hæc tributa præcipuè solui

Regibus, & Principibus ex agris, aut terris, quæ ad

eorum substantiam illis à principio applicatæ fuê-

re: ipsi verò in emphyteusim, aut in feudum aliis

ea donarunt sub certa pensione annua, quæ in iu-

re ciuili solet canon appellari, quia certa lege &

regula præscripta erat, l. 1. C. de indict, & hæc tri-

buta, vt inquit Nauclerus, sunt maximè naturalia,

& per sese iusta, quia sunt de rebus propriis, & in

cōtractu iusto fundata. Personalia tributa dicũtur,

quæ ratione tātùm personæ soluuntur, & vocātur

census, etiam Mat. 17. & capitationes, quæ præ-

scriptæ soluuntur, vt gabellæ, quæ soluuntur de

rebus emptis aut venditis: vectigalia de rebus, quę

transportantur, quæ dicuntur etiam pedagia, gue-

dagia, portoria, & similia: de quibus glossa capit.

super quibusdam de verb. signif. Syluester gabella

in principio, Nauarrus cap. fraternitatis à num. 41.

De his posterioribus tributis sub nomine pedagij

dicitur cap. quamquam de censibus verb. regula-

riter. esse in iure reprobata: nō quia semper iniusta

sint, sed quia solent esse suspecta. Hæc tributo-

rum varietas quoad præsens spectat, materialis

est: sumitur enim vel ex rebus super quas impo-

nuntur, vel ex fine, & causa impositionis: obliga-

tio autem eadem est in omnibus, ideò de illis ge-

neratim loquamur.

  His suppositis de genere, prima opinio, quæ cō-116

munior videtur, est, leges tributorum, quamuis ad

pœnam non obligent ante condemnationem, &

exactionem, tamen ad ipsa tributa soluenda per

se, statim obligare, etiamsi nec exigātur, nec petā-

tur, sed vltrò offerenda esse, Gabriel 4. dist. 15. qu.

5. art. 2. Antoninus 2. parte tit. 1. ca. 13. Syluester

verbo gabella quæst. 8. Medina de restitut. quæst.

13. & sequentib. Castro 1. de lege pœnali cap. 10.

versùs finem, Corduba in summa quæst. 95. ho-<-P>@@



<-P>stiensis 3. summæ tit. 1. ca. 13. de censibus §. ex qui-

bus causis, Panormitanus cum aliis in cap. inno-

uamus de censibus, Couarruuias regul. peccatum

parte 2. §. 5. num. 5. vbi ideò obligat mercatores

vendentes, ementes, & transportantes merces ad

se manifestandum, & offerendum publicanis, &

exactoribus. Fundamẽtum est, quia tributũ non est

pœna, sed verum debitũ fundatum in vero titulo

iustitiæ: quisquis autem tenetur soluere debitum

sine vlla coactione, vel exactione, imò licet occul

tum sit, tenetur manifestare creditori, vel soluere:

vnde Math. 17. reddite quæ sunt Cæsaris, Cæsari;

scilicet tributa, vt omnes intelligunt, & Rom. 13.

reddite omnibus debita, cui tributum, tributum,

&c. Item tributa sunt velut stipendium iustum,

quod Regi datur propter ministerium, & expen-

sas necessarias ad defendendam, & gubernandam

Remp. Dignus autem est mercenarius mercede

sua, nec alligandum os boui trituranti: eadem ra-

tione decimæ debentur, licet non petantur, quia

sunt iustum stipendium & debita sustentatio mi-

nistrorum: Rex autem est minister Dei pro Rep.

Rom. 13.

  Secunda opinio, leges tributorum non obliga-117

re ad solutionem antequàm rigorosè exigantur,2. opinio.

præsertim quando sunt pœnales, vt regulariter

sunt, Angelus pedagium quæst. 6. inclinat Nauar-

ra suprà, quamuis opus illud imperfectum sit, ideò

mentem suam non satis explicuerit: idem tamen

sentit in summa cap. 17. num. 200. Primum funda-

mentum esse solet, quia hæ leges semper solent

habere adiunctam pœnam, per quam indicatur

non imponi obligationem in conscientia ad sol-

uendum tributum: & ita Couarruuias suprà re-

fert pro hac opinione omnes dicentes, legem ci-

uilem pœnalem non obligare in conscientia: sed

fundamentum hoc, vt iacitur, solidum non est, vt

ex superioribus patet. Addi ei potest esse pecu-

liare in his legibus, vt adiectio pœnæ sit iudicium

sublatæ obligationis in conscientia, quia solùm

obligantur homines in conscientia, ne Rex frau-

detur petens iusta sibi debita, & adiectio pœnæ

compensatur sufficienter, quicquid in bonis Regis

diminui potest: ideò subditi non obligātur ad so-

lutionem tributi, donec exigatur. Secundum fun-

damentum est, quia leges tributorum hoc modo

explicatæ, sufficiunt ad finem earum, & sunt tole-

rabiles, quod habere debent leges humanæ, & sic

tolluntur multa pericula animarum, & consuetu-

do videtur eas ita interpretari.

  Suppono, leges tributorum, vt præcipiunt sol-118

uere tributa, non esse pœnales, quia tributa non

sunt pœnæ, nec supponunt culpam, quæ illis vin-

dicetur; sed sunt directiuæ, præcipientes opus

onerosum, sed iustum, & Reip. necessarium: fre-

quentius tamen imponunt pœnam non soluenti

tributum, & ea ratione sunt pœnales, & sequun-

tur conditiones legum pœnalium, & ad soluen-

dam pœnam non obligant ante condemnatio-

nem.


  Dico ergo primò, leges istæ natura sua specta-Concluf.

tæ obligare possunt ad solutionem tributi ante

postulationem, quia id iustè possit præcipi, & eò

ipso quòd aliud non declaratur, hoc videtur in-

tendere legislator, cùm tributum imponit: de con-

ditionibus autem ad iustam tributi impositionem

agit Soto 3. iust. quæst. 8. art. 7. Omnes ad tres re-

ducuntur, potestatem, causam, & proportionem.<-P>

@@0@

@@1@412 Quæst. XCVI. Tract. XIV.



<-P>Potestas est in Imperatore, l. 1. & 2. C. ne noua ve-

ctigalia imponantur, & l. 3. additur, nec ciuitates

habere hanc potestatem: in cap. autem innoua-

mus de censibus dicitur, solos Reges & Principes

eam habere. Idem patet in legibus Castillæ, &

Lusitaniæ. Per Principes intelligo eos, qui habẽt

merum & mixtum imperium in temporalibus, vt

rectè insinuauit glossa cap. siquis Romi petas 24.

quæst. 3. Qui recognoscunt superiorem in tempo-

ralibus, non possunt tributa imponere, vt latè De-

cius consil. 334. breuius Rebuf. in expositione

bullæ cœnæ. Ratio esse videtur, quia potestas im-

ponendi tributa, est quid magnum, & totam Rẽp.

attingens, ideò reseruatum est gerenti curam to-

tius Reip. & habẽti supremam potestatem in illa,

cui soli ad hoc potestatem contulit ipsa Resp.

  Aliqui dicunt, Concilium generale habere hanc

potestatem, quia eam potest aliis concedere, vt si-

gnificatur cap. super quibusdam §. prætereà de

verb. signif. Dico tamen, Pontificem, quatenus

temporalis Princeps est, posse in suis terris tribu-

ta imponere, quia ibi est supremus Princeps tem-

poralis: in aliis verò regnis, quia non habet domi-

nium directum, nec temporalem iurisdictionem,

non potest directè, nec Concilium generale: si ta-

men ad spiritualem finem esset necessarium, pos-

set Pontifex; Episcopi verò non, vt patet, cap. pro-

hibemus de censib. Concilium verò in tantum

poterit in quantum fuerit à Pontifice ei constitu-

tum, vel approbatum. Potest etiam Ecclesia de-

clarare, qui Principes temporales possint tributa

imponere, & prohibere, ne alij imponant, vt fecit

Concilium Lateranense dict. cap. innouamus, &

est sensus cap. super quibusdam de verbo signif. &

singulis annis sub grauissima censura prohibetur

in bulla cœnæ.

  Additur verò in dict. cap. super quibusdam, non

solùm esse iusta tributa, de quibus constat esse im-

posita à Regibus, & Principibus supremis, sed etiā

illa, de quibus non constat à quo imposita sint,

modò ex consuetudine, de cuius initio non extet

memoria, soluantur, & bona fide exigantur: tunc

enim iusta præsumũtur, & consuetudo præsertim

immemorialis inducit teceptionem, cùm habet

coniunctam bonam fidem, quæ in omni præscri-

ptione requiritur. Sed quia in dicto cap. solùm est

sermo de exactione antiqui tributi, dubium est,

an sit extendendum etiam ad potestatem impo-

nẽdi nouum tributum consuetudine pręscriptum:

nam Medina quæst. 13. affirmat, id colligens ex

dict. textu, Castro verò illo cap. 10. illius senten-

tiam reprobat; quia longè diuersum est, exigere &

imponere, nec sequitur, vt qui potest exigere pro-

pter consuetudinem, possit etiam imponere. Sed

non est hîc punctus controuersiæ: nam certum

est, ex vna consuetudine non rectè inferri aliam:

multi enim inferiores Principes exigunt licitè ali-

qua tributa, quibus tamen non licet ea imponere:

difficultas ergo est, an possit, vel debeat admitti

consuetudo imponendi tributa in eo, qui non est

Rex, aut Princeps supremus, & ratione illius iusta

sit impositio; & in hoc videtur probabilis opinio

Medinæ: primò quia si consuetudo exigendi dat

ius ad exigendum, cur consuetudo imponẽdi non

dabit ius ad imponendum? cùm vtraque debeat

pręsumi habuisse iustum fundamentum. Secundò,

quia consuetudo solet dare priuilegium, & iuris-

dictionem; ergo potest vtrumque dare quoad im-<-P>@@



<-P>positionem tributi. Tertiò, quia inferior Princeps,

vel Resp. potest imponere tributum de consensu

Regis, vt constat ex legibus statim citādis, sed vbi

est talis cōsuetudo, Rex præbet tacitum, & virtua-

lem consensum, ergo: &c. Nihilominus etiam in

hoc censeo probabiliorem sententiam Castri: nā

in primis iure Canonico simpliciter damnantur

omnes, qui tributa imponũt pręter Reges & Prin-

cipes, in dict. cap. innouamus, vbi nulla fit exce-

ptio, in alio verò cap. super quibusdam damnan-

tur omnia tributa, quæ ab inferioribus imponun-

tur, vel exiguntur, & solùm fit exceptio eorum,

quæ immemoriali consuetudine recepta sunt: quæ

exceptio firmat regulam in contrarium, vt nulla

noua tributa possint esse legitima, nisi auctoritate

suprema sint imposita: ergo contra hoc nulla cō-

suetudo potest præualere.

  Secundò, quia quod est proprium, & intrinse-

cum supremæ potestatis, non potest ab aliquo

subdito consuetudine præscribi, Panormitanus ca.

cùm nobis de rescriptis, & alij communiter, quos

refert, & sequitur Couarruuias regul. possessor

parte 2. §. 2. n. 8. & in practi. ca. 4. & per se est valde

consentaneum rationi, quia nec potest præscribi

actus sine potestate, nec potestas suprema potest

præscribi manente Rege, vbi illa resi det: Sed im-

ponere tributa est actus maximè proprius, & in-

trinsecus supremæ potestatis, vt colligitur ex di-

cto cap. innouamus, & cap. tributum 23. qu. 8. &

ex l. 2. C. noua vectigalia ff. de publicanis, & vecti-

galibus, & exlib. 2. ordina. Lusitaniæ titul. 45. & ex

legibus Castellæ parte 2. tit. 1. & l. 2. tit. 7. l. 9. p. 5.

vbi glossa dicit, hoc esse de reseruatis Principi: &

hoc etiam probant rationes, quibus ostendimus

id pertinere ad Reges. Accedit, quòd res est gra-

uissima, in qua iustitiam seruare difficile est, vt vi-

debimus: & facilè vergere potest in graue dam-

num communitatis, præsertim pauperum, quibus

facilè iniusta grauamina, & onera imponuntur: &

aliunde numquam potest esse necessarium, vt talis

impositio fiat sine eo ad quem pertineat suprema

cura Reip. ergo ius ad talem actum numquam po-

test cōsuetudine præscribi. Quocircà licet in par-

ticulari actu possit Rex examinata causa, & ratio-

ne, dare facultatem ciuitati, aut cōmunitati, &c. vt

in terra sua ponat aliquod tributũ: tamen generale

priuilegium absolutè, ex suo arbitrio illud impo-

nendi non videtur posse concedere: quia esset cō-

tra commune bonum, & valde repugnans suæ po-

testati supremæ, & curæ boni communis, quam

ex officio habere debet. Ideò tale priuilegium,

aut ius multominus potest consuetudine præ-

scribi.

  Secunda conditio, ad iustitiam tributi necessa-119



ria est causa. Quam omnes ita declarant, vt impo-2. Conditio.

natur propter bonum commune, non priuatum

Principis. In hoc duo distingue; vnum est, quod

debetur Principi ratione sui muneris, & laboris:

quod dici potest pertinere ad vtilitatem eius; nam

datur in substentationẽ, & quasi stipendiũ. Ob hāc

vtilitatem Principis iustè imponuntur tributa, Ro.

13. Ideò enim & tributa præstatis, minister Dei est,

quòd dicit, soluitis eius ministerium, & debet dari

Principi quantum necesse est, & eius statum decet:

& hæc vtilitas non est omninò priuata, sed com-

munis, quia ipse est persona publica, & substenta-

re illum, eiusque statum bonum commune est.

Imponuntur etiam attributa propter insurgentes<-P>

@@0@

@@1@Disput. XV. Sectio X. 413



<-P>occasiones, & causas: de his verum est, debere esse

non in commodum Principis, nec alicuius priuati,

sed communitatis. Secunda ergo causa immediata

spectanda est, vna pertinens ad personam Princi-

pis, vt talis est; alia ad communitatem. Hæc potest

esse multiplex, vna & valde communis est bellum:

ideò Augustinus 22. contra Faust. cap. 74. tributa

solui, vt habeat Rex, vnde militibus stipendia sol-

uat: alia refectio pontium, & viarum, atque ea-

rum custodia, & aliæ similes: tributum ergo ne-

quit esse iustum, nisi aliquo ex dictis modis ad

commune bonum pertineat. Nam cum onus tri-

buti communis sit, fructus etiam debet esse com-

munis, alioqui non seruaretur æquitas.

  Tertia conditio est, proportio scilicet ad cau-120

sam tributi, si enim plus imponatur, quàm, sit ne-3. Conditio.

cessarium ad bonum commune, ille excessus non

habet causam: vnde si causa est perpetua, tributum

potest esse perpetuum, si verò temporalis, debet

esse temporale, nisi alia æquiualens causa substi-

tuatur. Item proportio ad personas, quæ pertinet

ad iustitiam distributiuam respectu communita-

tis, redundat in commutatiuam iustitiam respectu

singulorum: non enim est iustum, vt omnes æqua-

liter soluant, sed iuxta facultatem, & conditionem

cuiusque: plus enim à diuite, quàm à paupere exi-

gendum est. Hancproportionem pertinere ad iu-

stitiam distributiuā sumitur ex D. Thoma 2. 2. qu.

63. art. 4. Hinc etiam necessaria est proportio ad

res, super quas imponitur tributum. Nam si impo-

natur super rem immobilem, non debet excedere

moderatam quantitatem consideratis fructibus

eius, & laboribus, ac expensis. Si enim tributum

quoad hoc sit nimis onerosum, planè erit iniustũ:

si autem ponatur super res mobiles, quæ vendun-

tur, vel emuntur, considerari debet, ne tales sint,

vt redundet tributum in maius onus pauperum,

miserabilium. Ideò malè audiunt illa tributa, quæ

imponuntur in rebus ad cibum, & potum maxi-

mè necessariis: quia inde maximè solent pauperes

grauari. Quamuis in hoc non possit regula assi-

gnari, sed prudentia arbitrio relinquendum: te-

nentur tamen reges diligentiam adhibere, vt hæc

conditio quoad fieri possit, seruetur.

  Quacumque harum conditionum deficiente

lex non obligabit, saltem quoad excessum tributi:

malum enim ex quocumque defectu: & quandoMalum ex|quocumque|defectu.

Rex est tyrannus in possessione, non solùm potest

non solui tributum: sed etiam negari, & defendi,

si possit, vel alia via occulta compensari. Idem est,

si personæ sint exemptæ, licet ille sit verus Rex:

quia in hoc non sunt ei subditæ: vt personæ Eccle-

siasticæ, quæ non tenentur tributa soluere, nisi de

licentia Pōtificis eis imponātur. Quomodò autem

in multis prouinciis, & regnis huiusmodi vectiga-

lia à personis Ecclesiasticis exigātur, mihi non cō-

stat: & Nauar. ait esse excōmunicatos omnes, qui

illa exigunt. Ego solùm assero, Ecclesiasticos non

teneri ad solutionem: ideò non peccare, si quibus

poteuerint mediis subterfugiant, modò absint frau-

des, periuria, &c. quamuis si in aliquo casu hæc,

& similia adsint, non proptereà manebit obliga-

tio restituendi: quia actio non fuit iniusta. Idem

quoties constiterit tributum esse iniustum.

  Contingere autem potest, singula tributa per

se spectata esse iusta, & multitudinem esse iniustā,

quia excedit moralem facultatem subditorum, vel

causam, & redundat in commune detrimentum:<-P>@@



<-P>vnde in quolibet per se spectato potest subditus

se indemnem seruare, & compensare quod malè

ab illo exactum est in eodem, vel alio tributo.

  Difficillimum autẽ est iudicare, iniustũ esse tri-

butum à legitimo principe subditis non exemptis:

quia non possunt priuati omnes iudicare de causa,

quæ principem mouit ad imponẽdum tributum:

sæpe enim est occulta, & iusta: sæpe etiam videri

potest cessasse, quia temporalis erat, vel certè quia

non mandatur executioni, prout statum, vel pro-

missum erat, & nihilominus tributũ non statim est

iniustũ, vel quia alia causa exorta est: vel quia Prin-

ceps aliis actionibus, vel oneribus vexatus cogitur

cessare ab vno opere, vt aliud magis vrgens effi-

ciatur. Deinde ex defectu solius distributionis dif-

ficile est damnare tributum, tum quia vix consta-

re potest de forma distribuendi, quando tributum

in aliqua materia simpliciter imponitur, & acci-

dentarium est ab illis, vel illis vendi, aut emi: tum

etiam, quia si quid maioris oneris redundet in

quasdam personas ex aliquo tributo, solet per

alia compensari, vt augendo pretia aliarum rerũ.

Vnde sola incertitudo causæ, & aliarum conditio-

num ad iustitiam tributi requisitarum non satis

est, vt cesset obligatio soluendi tributum, quia co-

gnitio horũ non pertinet ad personas omnes par-

ticulares, & Princeps, qui habet prudentiam vni-

uersalem, multis iustis rationibus moueri potest,

quæ non facilè possunt cæteris innotescere: vnde

dico, dubium merè negatiuum per se non satis esse

ad excusandum à solutione tributi. Sæpe enim

fundatur in sola ignorātia rationum vel conditio-

nũ tributi, quæ satis non est ob rationem factam,

& quia in dubio præsumitur pro Principe, nisi

aliàs constet esse tyrannum: & aliàs populares ho-

mines obligari non poterunt: quia ex se semper

dub itabunt, nisi in fide maiorum fundentur.

  Dico secundò, impositioni tributi adiungi po-121

test pœna cōtra non soluentes intra certum tem-2. Conclusio.

pus, etiam si non petantur, quæ pœna non auferet

obligationem soluendi tributum, vt ex superiori-

bus constat. Pœna non tollit obligationem in cō-

scientia in aliis legibus: ergo nec in istis. Declara-

tur, quia tributum, & pœna ob diuersos fines im-

ponuntur, tributum per se ob bonum commune,

pœna quasi per accidens ratione culpæ, & in vin-

dictam eius: ergo licet tributum sit iustum, & om-

ninò adæquatum fini, nihilominus manente inte-

gra obligatione eius potest iustè superaddi pœna

ratione noui debiti, vel reatus: sicut in contracti-

bus habentibus adiunctam pœnam præter obli-

gationem seruandi contractum & restituendi dā-

nũ ex violatione secutũ, est obligatio ad pœnam.

  Potest autem lex ita poni, vt non obliget in cō-

scientia ad soluendum tributum, donec à mini stris

Principis petatur. Quod duobus modis facilè in-

telliges: primò, si hæc sit voluntas Principis suffi-

cienter explicata, & tunc lex solùm obligabit ad

non resistendum, nec fraude negandum, non ta-

men ad offerendum tributum, antequàm petatur.

Secundò ex necessitate quadam, & veluti natura-

liter annexa alicui tributo: vt si per se spectatum

nimis graue, & onerosum sit: adiuncta verò illa

moderatione sit iustum. Et hoc posterius censent

multi ex citatis, qui ex grauitate aliquorum tri-

butorum inferuntur, leges eorum non obligare in

conscientia ad soluendum, donec exigantur.

  Bene etiam posset lex obligare in conscientia<-P>

@@0@

@@1@414 Quæst. XCVI. Tract. XIV.



<-P>ad solutionem tributi solum post sententiam, &

aliquando tributum erit nimium, & iniustum, nisi

sic soluendum sit; & tunc satis erit, illud soluere

post sententiam maximè si etiam pœna soluenda

post sententiam, sit: vel nisi sic intelligatur sit ni-

mis rigida: ad substẽtationem autem Regis, & ad

bella, &c. sufficiant tributa, & pœnæ sic so-

lutæ: compensatur enim occulta defraudatio ex

pœna.

  Hæc de possibili: sed de facto difficilius est iu-122

dicium ferre. Duo tamen, si ad verba legum &Quæstio.|Conditio.

intentionem Principum respiciamus, leges tribu-

torum siue habeant pœnam adiunctam, siue non,

obligāt in conscientia ad soluendum sponte tribu-

tum intra tempus præscriptum. De verbis cōstat,

quia eodem modo ferũtur, quo aliæ leges de acti-

bus necessariis ad bonum Reip. solutio autẽ tribu-

ti ex natura sua est de numero talium actuum: de

intẽtione autem, quia legislator semper vult obli-

gare suis verbis, quando aliud non explicat, maxi-

mè in his legibus, quia redundant in illorum vti-

litatem, & ordinantur ad soluenda debita, & quasi

stipendia ipsorum.

  Sæpe tamen non obligant in conscientia, nisi

ad hoc, vt tributa non negentur per vim, fraudem

vel periurium: si tamen alia via occultentur,

non manebit obligatio ad restitutionẽ. Quæ sen-

tentia hodie est receptior, qua ita in praxi vtendũ

censeo, vt ante factum non consulatur, post factũ

autem non cogantur facilè homines ad huiusmo-

di restitutionem. Obseruanda tamen primò con-

suetudo, in qua Nauar. maximam vim facit, & te-

statur esse consuetudinem valde frequentem, &

omnes confessarios doctores timoratos tollera-

re illam, neque obligare pœnitentes ad restitutio-


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   141   142   143   144   145   146   147   148   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin