Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə17/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   13   14   15   16   17   18   19   20   ...   250

risperitos distinxisse duo iura naturalia: vnum pri-Duplex ius|naturale ad-|struitur.

marium, seu primæuum, cuius obligatio non fun-

datur in voluntate humana; quod meliùs appel-

lassent naturale simpliciter: alterum secunda-

rium, cuius obligatio fundatur quidẽ in volunta-

te humana: sed quæ est ex principiis naturæ facilè

& statim oritur: quod ius dixerunt esse ius gen-

tium. Sed illud meliùs appellassent, ius naturæ

secundùm quid, quàm ius naturæ secundarium.

Quæ distinctio siue sit necessaria ad concilianda

iura, siue non, admittenda est: vt admittitur à Va-

lentia, Bannes Aragone, Salone, & Medina cita-

tis sectione 2. opin. 4. iuxta quam conciliant varia

loca D. Thomæ: nam locis ibi citatis ius gentium

appellat positiuum, sed. 2. 2. quæst. 57. art. 3. corp. &

ad argumenta, & 7 ethicor. cap. 5. lectione 12. do-

cet, ius gentium aliquo modo esse naturale: in

quo nulla est contradictio, quia ius simpliciter

positiuum potest esse naturale quodam modo &

secundùm quid: illa etiam distinctio iuris gen-

tium, quam ponunt Bartolus, & nonnulli alij Iu-<-P>@@



<-P>risperiti vt ius gentium quoddam sit primarium,Ius gentium|est duplex.

& hoc esse idem cum naturali: aliud verò secun-

darium, quod sit ius positiuum; in bono sensu ad-

mitti potest: nam ius naturæ est primarium ius

gentium, quia ita gentes ligat, vt liberari ab eo iu-

re non possint, bene tamen à iure positiuo, quod

ipsæ sibi statuerunt, & ideo hoc ius gentium po-

test secundarium dici, & hoc est positiuum sim-

pliciter, & naturale secundùm quid.

  Ad secundum respondeo defensionem pro-

priam cum moderamine, &c. ita dictari à ratione

naturali, vt nulla existente lege positiua, licita sit:

multa autem esse, quorum bonitas, aut malitia

fundatur in sola voluntate, & consensu totius

humani generis, & hæc pertinere ad ius gentium

positiuum, quod ius gentium secundarium ap-

pellarunt Bartolus, & alij, cuiusmodi sunt rerum

diuisio, & captiuorum seruitus, vt diximus, & quia

in rerum diuisione fundantur commercia, & con-

tractus emptionis, venditionis, permutationis,

conductionis, locationis, &c. ideo hi contractus

ad ius gentium pertinere dicuntur, nimirum in

sua radice, causa, vel occasione; supposita tamen

rerum diuisione iure naturæ: potest quisque eme-

re, vendere, &c. modò leges iustitiæ in contra-

ctibus seruet.

  Ad tertium respondeo ratione naturali dupli-

citer aliquid constitui posse. Primò ipsa parte ad

id obligante, & tunc rem pertinere ad ius naturæ:

secundò, ratione inducẽte homines, vt id statuant,

& si id statuat totum humanum genus, rem perti-

nere ad ius positiuum: quod nos ea ratione ius

gentium appellamus.

  Ad quartum respondeo ius gentium ratione

naturali inter omnes homines peræquè seruari:

quia omnes ratione naturali cognoscunt, aliqua

ipsis expedire, quæ pro lege seruari volunt, & ser-

uantur.


  Ad quintum respondeo potiùs esse Aristotelem

pro nobis: quia ius naturale ait esse quod apud

omnes eandem vim habet ex ipsa rei natura, & nō

ex hominum placito, & opinione: ergo ius, quod

consistit in placito, & opinione hominum, quam-

uis ab omnibus seruetur, non erit ius naturale: er-

go erit ius gentium positiuum.

  Ad primam confirmationem respondeo, quod

pertinet ad legem communem, toti generi huma-

no necessariam, & inuariabilem, pertinere ad le-

gem naturæ: sed quod pertinet ad legem commu-

nem voluntariam, & variabilem pertinere ad ius

gentium, quod proinde debet esse positiuum: quia

solum ius posiciuum voluntarium & variabile est.

  Ad secundam confirmationem respondeo ius

naturæ appellatum à Cicerone ius gentium: quia

eo gentes necessariò vti debent, sed magis pro-

priè ius gentium vocari, quod sibi gentes consti-

tuerunt, & ideo ius gentium in summo rigore &

proptiissimè sumptum positiuum est: quod verò

ait Cicero, In omni re consensio gentium ius naturæ

putanda est: explica, ita debere seruari, quasi esset

ius naturale, vel esse ius naturæ secundùm quid, &

quodam modo, vt diximus. Quod adducitur

ex 2. de inuentione, pro nobis est, nam ius gen-

tium non est insertum à natura sola: sed ab opi-

nione, & consensu hominum: ideo naturale sim-

pliciter non est, sed positiuum. Quod adducitur

ex 2. ad Herennium, nobis non aduersatur: quia

illa exempla fatemur pertinere ad ius naturæ,<-P>

@@0@

@@1@42 Quæst. XCI. Tract. XIIII.

<-P>& non ad ius gentium propriissimè dictum.

  Ad sextum respondeo illam l. ius pluribus, nonIus gentium|ad naturale,|& ciuile re-|duci potest.

esse contra nos: quia ius gentium reduci potest ad

ius naturale: quia est naturale secundùm quid, vt

dicebamus. Reduci etiam potest ad ciuile: quia

est ius constitutum, non ab vna, vel altera ciuita-

te, sed ab omnibus mundi ciuitatibus: strictiùs au-

tem ius ciuile dicitur, quod est proprium alicu-

ius ciuitatis, vel regni, & non est impositum

simul à tota communitate humani generis pro to-

to humano genere legem; verò, omnes populi,

potiùs esse pro nobis: quia ius gentium ait esse

constitutum à ratione in omnibus populis, videli-

cet, in id consentientibus: ergo est ius positiuum.

Ad l. veluti. & l. vt vim, respondeo ius gentium ibi

sumptum minùs propriè pro eo, quo vtuntur ho-

mines, siue sit ab ipsis constitutum, siue à sola na-

tura, & ideò Iureconsultum religionem erga

Deum, obedientiam erga patriam, & parentes, fa-

cultatemq́ue propulsandi iniuriam, & vim vi re-

pellendi, reduxisse ad ius gentium, cùm tamen

sint de iure naturæ propriissimè dicto. Ad l. gen-

tium, respondeo, manumissiones in sua radice,

scilicet, seruitute, quam supponunt, non solùm

pertinere ad ius gentium latè dictum, de qua ibi

agebatur, sed etiam ad propriissimè dictum: de

quo nos agimus, & dicimus, esse ius positiuum

simpliciter, naturale autem secundùm quid: si-

militer possumus alia iura & Doctores ibi cita-

tos interpretari.

  Ad septimum respondeo falsum est hominem

solo iure naturali, & ciuili vti, strictè loquendo de

naturali, & ciuili: nam vtitur etiam iure quodam

medio, scilicet iure gentium, quod simpliciter est

positiuum, sed in quibusdam assimilatur naturali,

in aliis ciuili: quod verò in quibusdam legibus

quædam reuocentur ad ius gentium, quæ ab Isi-

doro reuocantur ad ius naturale, inde prouenit,

quòd leges loquantur de iure gentium latè dicto,

Isidorus autem de iure gentium strictè sumpto,

nimirum iure quodam positiuo, & humano, quod

à voluntate & constitutione humana emanauit.

  Per hæc patet responsio ad argumenta, quibus27

Mendoza vtitur contra auctores tertiæ sententiæ,Ad argumen-|ta Mendozæ|contra 3. Sen-|ten.

quatenus contra nos militare possunt.

  Ad argumenta quintæ sententiæ respondeo

ea omnia, quæ ab Isidoro 5. etym. cap. 6. & cap. iusAd argu. 5.|sententiæ.

gentium dist. 1. adducuntur vt exempla iuris gen-

tium, præceptum, vel prohibitionem aliquam

continere, vltra ius naturæ, vt cœpimus dicere

sectione præcedenti. Nam sedium occupatio, ædi-

ficatio, & munitio, præcipiebat, vt nemo alium

impediret, quominus primus terram aliquam oc-

cuparet, & vt talem nemo aliorum perturbaret,

sed permitteret in illo loco ædificare, ipsumq́ue

munite, tamquam eo ipso iam proprium. Vnde, vt

multis refert Diony. Halicarnasseus, lib. 1. in initìo

historiæ, olim cùm Coloniæ in extraneas terras

mittebantur, ius erat gentium, idq́ue peruetus, vt

quas primas sedes occupassent, eæ eorum fierent

cōmuni gentiũ iure, ita vt nefas existimaretur eosBella iusta|vnde processe-|rint.

violare. Ex hac humana constitutione processere

bella iusta pro defensione propriarũ rerum, & ca-

ptiuitates iustæ perturbatorũ, contra quos bellum

iustũ gerebatur; & postliminia quæ Isidorus ponit

vt pertinentia ad ius gentiũ: nam supposita rerum

diuisione ius naturæ est & nō gentium secundùm

se bellum saltem defensiuum gerere, quidquid sit<-P>@@



<-P>de merè offensiuo, seu vindicatiuo & similiter ca-

ptiuos facere perturbatores: item ius gẽtium præ-Postliminia|ius gentium|præcipit.

cipit postliminia, idest, vt qui de captiuitate ad

propria redeunt, omnia pristina bona recipiant,

etiam ab aliis vsucapta aut præscripta, vt explicat

Turrecremata c. ius gentium, d. 1. art. 6. præterea

captiuos seruos facere, ita vt illi de iustitia obedi-

re teneantur, per se, & non tantũ in radice, scilicet,

rerum diuisione, ad ius gentium pertinet. Fœdera

pacis, nō video quomodo ad ius gentiũ propriissi-

mè dictum pertineant, nisi in illa radice: nam pa-

cta, & fœdera iure naturæ seruanda sunt: quamuis

fortè quia id non erat valde perspicuum à genti-

bus sancitum est: & idem posset de induciis dici,

sed existimo, in illis aliquid esse de iure gentium,

vt videlicet quòd quando cum commodo vtrius-

que partis, vel saltem sine incōmodo fieri possit,

indutiæ aliquæ concedantur ad sepeliẽdos defun-

ctos, vel alia huiusmodi: in quo euentu etiam ge-

rens bellum iustum tenetur iure gentium positiuo

indutias concedere, non verò iure naturali: simili-

ter iure gentium, & non naturali tenetur gerens

bellum iustum, legatis aduersarij nō nocere; vnde

rectè Isidorus ad ius gentium reuocat indutias, &

legatorum non violandorum religionem. Vltimò28

ponit connubia inter alienigenas prohibita quodConnubiorum|inter alieni-|genas prohibi-|tio an sit de|iure gentium.

exemplum non sine magna probabilitate reiecit

Vazquez, quia de hoc nulla esse videtur iuris gẽ-

tium prohibitio, etiam cum alienigenæ sunt di-

uersæ religionis: nam inter aliquas personas di-

uersæ religionis videmus sine scrupulo contrahi

matrimonia. De hac re Turrecremata super illo

c. ius gentium, dist. 1. art. 6. in fine, sic loquitur, Con-

nubia inter alienigenas prohibita, id est, inter eos, qui

sunt diuersæ fidei, disparisque cultus, vt 28. quæst. 1. cap.

caue, iure enim gentium receptũ est, vt nationes inter se

ritu dissimiles, matrimonio non coniungātur, scilicet Iu-

dæo Gentilis, vel Gentili Christianus & art. 9. de hac re

disputauerat & resoluerat in hunc modum: Pro-



hibitio connubiorum cum alienigenis est de iure gen-

tium: quia quod seruatur communiter apud omnes gen-

tes, videtur pertinere ad ius gentium, vt patet ex littera

huius capitis: sed prohibitio ista est huiusmodi, cùm non

solùm sit communis inter omnes fideles, qui iure positiuo

diuino, vel canonico vtuntur, sed etiam inter in fideles:

ergo &c. sed obiicit sibi 1. quia hoc est de iure di-

uino positiuo, Deut. 7. Non procurabis cum eis con-

nubia. Vnde Esdras 1. Esdræ vltimo, separauit viros

ab vxoribus alienigenis: item de iure canonico

cap. sic enim 28. quæst. 1. ergo non est de iure gen-

tium. Ad hoc facilè respondet, negando conse-

quentiam: quia stat, aliquid esse de iure gentium

per inuentionem: & tamen approbatiuè esse de iu-Potest aliquid|esse de iure gẽ-|tium, quod iu-|re positiuo est|approbatum.

re diuino. Secundò sibi obiicit, quia Ioseph con-

traxit cũ filia Putifaris sacerdotis pagani; & Moy-

ses cum filia Ietro Gentilis; Respondet, connubia

cum alienigenis prohibita fuisse ob periculum

fidei propriæ, vt patet Deut. 7. hoc autem non fuis-

se in Ioseph & Moyse, vt videtur loqui Bonauen-

tura. Secundò respondet Turrecremata connu-

bia cum alienigenis fuisse prohibita manentibus

alienigenis, non autem conuersis, vt vxores Io-

seph & Moysis conuersæ sunt ad religionem vi-

rorum suorum. Sed vtraque solutio difficilis est,

quia etiamsi in particulari cessaret finis legis

in Ioseph, & Moyse, deberet lex ab illis seruari,

cùm non cessaret finis in vniuersali, & ignoramus,

an vxores Moysis & Ioseph ante contractum<-P>

@@0@

@@1@Disput. II. Sectio V. 43

<-P>matrimonium religionem virorum suorum com-

plexæ sint. Fortè instinctu, & dispensationeIoseph & Mo|ses qua ratio-|ne cum vxori-|bus alterius|religionis ma-|trimonia con-|traxerint.

Dei id fecerunt Ioseph, & Moysis, vel quam-

uis communiter esset prohibitum, erat tamen li-

citum ob aliquam grauem causam; vel illud

ius non erat tam perspicuè promulgatum omni-

bus, vt in aliquibus non daretur ignorantia vinci-

bilis, aut etiam inuincibilis, sicut in lege ipsa na-

turæ contingit, quod multis exemplis illustrat

Theodoretus 9. Græcarum affectionum. Imò

Aug. 3. de doctri. Christian. cap. 4. refert, prauas

consuetudines tantùm apud aliquos valuisse; vt

putarent, nihil esse per se iustum, sed illud vbique

licere, quod consuetudine fuerat introductum.

Deinde sicut potest consuetudo introduci contra

alia iura positiua in aliqua ciuitate vel prouincia

ex tacito consensu principis, vel Reip. per quam

sit illi ciuitati, vel prouinciæ licitum, quod aliis est

illicitum: ita & contra ius gentium ex tacito con-

sensu ipsarum gentium; sic non est contra ius gen-

tium, quòd hæreticus cum hæretica alterius sectæNon est contra|ius gẽtium, vt|hæreticus cum|hæretica con-|trahat.

contrahat, vel Gentilis cum Gentili, secus quòd

Christianus contrahat cum Iudæa, vel Pagana,

vel Iudæus cum pagana, &c.

  Licèt autem diuisio iure gentium fuerit intro-

ducta, tamen idem excepit casum extremæ neces-

sitatis, in quo voluit omnia esse communia, saltem

quo ad vsum. Item quo ad nonnulla, quæ in viis

publicis gignuntur, in mari vel in littoribus flu-

minum, videtur ius gẽtium concedere, vt sint pri-

mò occupantis. Deinde vltra ea, quæ ad ius gen-

tiũ pertinere docuit Isidorus, videtur ad ius gentiũ

pertinere, vt cuilibet sit licitus & permittatur trā-

situs innoxius per alienas terras, vel maria ad sua

negotia peragenda; cum hac enim conditione ius

gentium concessit rerum diuisionem.

  De iure etiam gentium videtur, vt filij in bonisSuccessio filio-|rum in bona|parentũ est de|iure gentium.

parentum succedant ab intestato, vbi aliud specia-

li lege cautum non sit. Item l. ex hoc, ff. de iust. &

iure, dicit: Ex hoc iure gentium introducta bella sunt,



& discretæ gentes, regna condita, & dominia distincta,

agris tituli positi, ædificia collata, idest, composita ad

faciẽdum vicum, vel villam, vel castrum, vel ciuitatem,

commercia, emptiones, venditiones, locationes, conductio-

nes, obligationes institutæ. Sed hęc omnia reduci pos-

sunt ad ea quæ ponit Isidorus, vt docet Turrecre-

mata c. ius gentium, d. l. art. 6. & super illo c. mul-

tas mouet quæstiones ad explicandum aliqua, quę

ad ius gentium reuocat Isidorus.

  Dictis in hac, & præcedentibus sectionibus,

consonat magna ex parte Paradulphus Prateius in

lexico iuris verbo, ius, vbi ait: Illud diligentissimè



obseruandum est, quod ignoratum multis erroris cau-

sam dedit, ius gentium aliàs accipi à iurisconsultis pro

vero naturæ iure, aliàs pro eo iure, quod plurima ho-

minum pars vbique recepit. Quod nisi rectè discernas,

numquam peruenies ad veram iuris cognitionem. De

primo iure gentium explicat, l. veluti, l. vt vim, l.

ex hoc iure, ff. de iust. & iure, & §. venditæ, Instit.

de rerum diuisio. nam exempla, quæ ibi ponun-

tur, verè pertinent ad ius naturæ, quod quia so-

lis hominibus commune est, ius gentium voca-

tur. At verò quod de prædura seruitute dicitur in

l. manumissiones, ff. de iustitia, explicat de iure

gentium, secundo modo sumpto: Nam & seruitus,

inquit, pugnat cum iure naturæ, rectéque fuit emen-



data, quamquam tolerabilis seruitus, quali nunc vti-

mur, secundum naturam est, vt grauiter probat Aristo.<-P>@@

<-P>in politicis. Sed certè in illa l. manumissiones, non

fit sermo de seruitute intolerabili, sed de seruitute

simpliciter. Placet verò quod addit, Cùm audis ius

gentium, non intelligas semper ius naturale, sed plerun-

que ius humanũ, vt Liuius rectè appellat. Vide etiam

Sebastianum Medicis de legibus, & statutis, parte

1. quæst. 6. vbi ponit ius naturale primarium, seu

primęuũ commune homini cum cæteris animan-

tibus: & ius naturale secũdarium quod est ius gen-

tium primæuum, commune solis hominibus: &

ius gentium secundarium quod non est naturale,

sed positiuum continens leges quasdam ab homi-

nibus factas secundùm quas distincta sunt domi-

nia introducta, bella, captiuitates, seruitutes, &

penè omnes contractus.

------------------------------------------------------------



SECTIO V.

An, & quomodo seruitus sit de iure gentium.



SÆpè diximus cum iuribus & Docto-29

ribus seruitutẽ esse de iure gentium:An seruitus|sit de iure gẽ-|tium.

quod falsum videtur. Primò, quia

libertas est de iure naturæ: ergo si

seruitus introducta est iure gentium,

ius positiuum, quale est ius gentium, derogabit iu-

ri naturæ: quod est impossibile, vt videbimus

agentes de lege naturali. Secundò quia seruitus

videtur inuenta post diluuium à Noë, cùm male-

dixit Chanaan & constituit eum seruum fratrum

suorum. Genes. 9. vers. 29. Maledictus Chanaan, ser-

uus seruorum erit fratribus suis: ergo seruitus non est

introducta iure gentium. His argumentis motus30

Nauartus c. ita quorundem, de Iudæis, notab. 11.

glo. penult. n. 7. & sequentibus, tria dicit, quæ exa-Nauarri sen-|tentia de ser-|uitute, an sit|iuris gentium.

minat, & magna ex parte refellit Vasques disp.

157. c. 4 à n. 15. Primum est, libertatem non esse

de iure naturali in hoc sensu, vt aliquo iure natu-

rali caueatur, ne aliquis homo in quocumque sta-

tu seruus sit: sed hoc sensu, vt nec natura, nec ius

naturæ inducat seruitutem, sicut agrorum posses-

sio dicitur de iure naturæ, quia nullo iure naturæ

diuisio agrorum introducta est, aut præcepta: hoc

dictum verum mihi videtur, & cōmune: sic enim

Almainus 4. dist. 19. q. 2. ar. 1. vers. quantum ad hoc,

& Couar. reg. peccatum, parte 2. §. 11. nu. 3. dicunt,

iure gentium, quo introducta est seruitus, non de-

rogari iuri naturali præcipienti libertatem, quia

nullo iure naturali fuit præcepta libertas, sed tan-

tùm permissa: impropriè tamen dicunt, derogari

iuri naturali permittenti: quia quando fit, quod

iure aliquo permittitur, minimè ei derogatur: me-

liùs hac in re loquitur D. Thomas. q. 95. art. 5. ad

tertium: Dicendum, inquit, quòd aliquid dicitur de

iure naturali dupliciter: Vno modo, quia ad hoc natura

inclinat, (iubendo scilicet, aut prohibendo) sicutDe iure natu-|rali aliquid|esse dupliciter|dici potest.

non esse iniuriam alteri faciendam: alio modo, quia na-

tura non inducit contrarium: sicut possumus dicere, quòd

hominem esse nudum est de iure naturali; quia natura

non dedit ei vestem, sed ars adinuenit: & hoc modo

communis omnium possessio, & omnium vna libertas

dicitur esse de iure naturali: quia scilicet distinctio pos-

sessionum, & seruitutis non sunt inductæ à natura: sed

per hominum rationem ad vtilitatem humanæ vitæ.

Hactenus D. Thomas, Vasquez autem nōnihil inVasques quid|cōtra Nauar-|rum dicat.

hac re à Nauarro discedit, affirmans, libertatẽ esse

de iure naturæ negatiuè, non solùm, quia seruitus

non fuit præcepta iure naturæ, sed etiam quia ho-

mines, nisi more gentium in communi viuerent,<-P>

@@0@

@@1@44 Quæst. XCI. Tract. XIIII.



<-P>& ciuilem vitam agerent, non induxissent serui-

tutem, neque capturam aliorum hominum in

bello, quoniam rerum diuisio, quæ est bellorum

occasio, cessaret. Ego facilè rem explico: libertasLibertas quo-|modo sit de iu|re naturæ.

contraria seruituri natæ ex bello, quodam modo

est de iure naturæ, quia stando in solo iure naturę,

nullo alio iure existente nullus homo etiam bello

iusto captus, esset seruus; posset quidem captor

illum cogere, vt sibi seruiret, tamen ille in con-

scientia non tenetur ei seruire, nisi per accidens

ad vitandam mortem propriam vel scandalum

aliorum: iure autem gentium obligatus in con-

scientia fuit ad seruiendum, ita, vt contra iustitiam

faciat, si non seruiat.

  Secundò, dicit Nauarrus, libertatem esse quo-31

que de iure naturali; quia in statu innocentiæ, &

integræ naturæ, ante peccatum naturalis lex pro-

hibebat omne genus seruitutis. Hoc reijcit Vaz-

ques, quia licèt verum sit in eo statu fœlicissimo,

non futuram seruitutem ex Dei ordinatione pro-

pter statum gratiæ perfectum: tamen nihil repu-

gnabat naturali iuri, quod solùm attenditur se-

cundùm puram naturam, vnum hominem alte-

rius seruum constitui voluntate propria, & con-

tractu: ergo nullo iure naturali prohibita fuit

seruitus ante peccatum. Ego existimo, suppositoAuctor Na-|uarrum de-|fendit.


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   13   14   15   16   17   18   19   20   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin