Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə182/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   178   179   180   181   182   183   184   185   ...   250

lùm ait, esse peccatum, & in fine corpor. quando

ait, cessante scandalo, & damno aliorum, culpam

non esse forsan mortalem: loquitur de petente si-

ne causa dispensationem, & ea vtente: non verò de

Principe illam cōcedente. Hanc etiam opinionem

tenet Nauarr. in summ. prælud. 9. num. 11. aliàs 12.

vel 14. & cap. 12 nu. 57. & cap. 23. nu. 44. & cap. 25.

nu. 5. qui malè citat Caietanum 1. 2. quæst. 96. ar. 5.

tantùm enim ait indefinitè, esse peccatum, imò se-

cundùm Valentiam subindicat, esse mortale ex ge-

nere. Magis fauet idem Caietan. verb. dispensatio,

vbi insinuat, tantùm esse mortale per accidens, ra-

ratione scandali, vel damni. Sed hanc opinionem

apertè tenet Ludouicus Lopez 1. part. instructo.

cap. 4. colum. 2. vers. 6. superaddimus, Philiara, de

offic. sacerd. tom. 1. part. 2. lib. 3. cap. 4. vers. altera

difficultas, Eman. 1. tom. summ. in 2. editio. ca. 237.

num. 1. Cordub. lib. 4. quæst. 8. Viuald. in appen-

dice ad candelab. cap. 12. nu. 23. Azor autem lib. 5.

cap. 15. quæst. 2. & Peguera suprà indefinitè dicũt,

peccare. Sed ibi ait Azor, nullam causam requiri

ad abolendam ex toto, vel ex parte legem respe-

ctu omnium: & saltem non est mortale ex genere,

legem sine causa boni communis in toto, vel in

parte abolere: ergo nec in ea dispensare. Et malè

opposita sententia tribuitur Caietano, & Armillæ

verbo dispensatio. Quando enim dicunt, dispensa-

re sine causa in materia parua esse peccatum ve-

niale, loquuntur de dispensatione in lege Dei, seu

voto, & in lege superiorum: sed agendo specialiter

de dispensatione in propria lege nō ponunt mor-

tale, nisi propter scandalum, vel alia damna.

  Ad fundamentum aduersariorũ respondeo, non56

omne peccatum contra iustitiam distributiuamAd fund. ad-|uersæ partis.

(contra quam solam directè, & per se limitat hoc

pactum) esse ex genere suo graue, & mortale: sed

ea tantùm, in quibus reperiri potest materia gra-

uis, seclusis scandalo, & aliis incommodis extrin-

secis. Hanc autem materiam grauem negamus hîc

reperiri posse, nisi recurramus ad scandalum, &

alia incommoda extrinseca; nam iniuria inæqua-

litatis, quæ fit inter subditos, si aliquis sine causa

ab onere legis liberetur, cum per se non cedat in

maius onus alterius, vel in aliud damnum, leuis

est in tota latitudine propria: secus ea, quæ inter-

uenit in distributione honorum, & dignitatum:

nam per se tribui minus digno cedit in magnum

damnum digniorum, Reip. & Ecclesiæ.

  Ad primam confirmationem ex TridentinoAd 1. Confir.

sumptam respondeo, dispensare sine causa esse ali-

quam occasionem violandi legem, & interdum

esse tantam, vt sit scandalum, & peccatum morta-

le: id tamen esse per accidens: ob hæc tamen incō-

moda extrinseca grauiter prohiberi potest, dispẽ-

sare sine causa, quando illa timentur: inferioribus

etiam grauiter præcipi potest, ne in legibus supe-

riorum sine causa dispensent: quia id ex genere suo

mortale est, cùm tales dispensationes sint nullæ.

  Ad secundam confirmationem iam dictum est,Ad 2. Confir.

dispensationem sine causa in illis graue peccatum

esse propter dedecus, & damnum Ecclesię, vel sta-

tus Ecclesiastici.



@@0@

@@1@Disput. XX. Sectio VI. 525



------------------------------------------------------------

SECTIO VI.

An petere dispensationem à superiore in propria lege si-

ne causa, vel sic obtenta vti, sit peccatum

mortale.



QVantum ad petitionem dispensatio-57

nis, ad quam concedendam nullaPetens dispen|sationem sine|causa peccat.

causa subest, communis sententia

est, petentem peccare, quando scit

nullam subesse iustam causam: quia

inducit principem ad peccatum, quamuis magis

peccet princeps concedens, quam subditus petens,

vt docent Viuald. illo num. 23. Nauar. illo num. 57.

proximè citatis, Cordub. lib. 4. quæst. 8. in fine, quia

Princeps magis actiuè se habet in ea iniuria, &

inæqualitate, quæ oritur ex iniqua dispensatione

& magis tenetur prospicere bono aliorum, quàm

subditus.

  Quod credo esse verum, licet Princeps bona fi-

de esset excusandus à peccato, seu malitia: quia nec

ad peccatum materialiter sumptum, fas est alterũ

inducere.

  De quantitate autem huius peccati Couar. 2.

part. 4. cap. 6. §. 9. num. 7. ait. Is verò, qui à principe

hanc iuris relaxationem petit sine causa, venialiter pec-

cat: non enim tutus erit quoad Deum, auctore Bern. ep.

171. ad Theobald. Forsan, & mortaliter peccabit, quip-

pe rem illicitam petit à principe, & ei fit coadiutor in

peccato mortali. Ex his, quæ tradit Caiet. 2. 2. quæst. 87.

art. 4. & Pet. Ledes. in sum. de Sacr. c. 27. de matrim.

dub. 1. post. 4. conclus. ait, tunc esse reum culpæ

mortalis, & alij ex nostris satis docti docent esse

mortale ex genere, ac proinde in legibus gra-

uibus, quia tenent esse mortale ex genere, ac

proinde in legibus grauibus dispensare sine

causa.

  Sed dicendum est, id non esse mortale ex gene-58



re, licet possit esse mortale per accidens ratione

scandali, vel damni principis, aut aliorum, ita

Nauar. præl. 9. num. 12. & c. 12. num. 57. Sanchez 8.

de matrim. disp. 18. num. 8. Cordub, & Viual. su-

prà, Valent. 1. 2. disp. 7. quæst. 5. punct. 9. Sotus, 1.

iust. quæst. 7. art. 3. ait, forsan non esse culpam le-

thalem.

  Probatur, quia Princeps dispensando sine causaVera opinio.|Sed non mor-|taliter nisi per|accidens.



solum peccat venialiter ex genere, & per se, vt dixi-

mus: ergo & subditus petẽdo dispensationẽ solùm

peccat venialiter ex genere, & per se: secus per ac-

cidens: quo pacto possunt intelligi Petrus Ledes.

& Couarruuias suprà.

  Dices, si peccatum est, saltem veniale, dispensa-

tionem sine causa petere: ergo qui quotidie ex-

pressè petunt dispensationes sine causa à Pontifice

concedi, ad euitanda dubia, quæ circa causarum,

quæ allegantur, veritatem suboriri solent, peccāt.

Respondet Sanchez suprà, & disp. 19. num. vlti-

mo, quamuis non datur causa ex parte personæ,

cum qua dispensatur, dari ex parte Pontificis, qui

ad sumptus boni communis taxat aliquam pecu-Satis magna|causa ad di-|spensationem|conciliare sibi|animos Prin-|cipum.

niariam compositionem. Adde, satis magnam cau-

sam esse conciliare animos principum, & nullum

dubium relinquere de valore dispensationis: quòd

tamen esset, si nollet dispensationem absque causa,

quæ narratur, vel tacetur, validam esse.

  Hactenus locuti sumus de petitione dispensa-59

tionis à superiore in propria lege: si tamen petat

dispensationem ab eo in lege alterius superioris<-P>@@



<-P>ad ipsum, sciens, non subesse causam, peccat mor-

taliter ex genere: quia tunc dispensatio est nulla, vt

diximus, & ideò peccat mortaliter, intendens (vt

suppono) illa vti, & alterum inducens, vt illam

concedat vsurpando alienam iurisdictionem. Et

ob easdem est mortale peccatum, petere dispensa-

tionem in voto, & iuramento pertinentibus ad ius

diuinum, & naturale, quando subditus scit, non

esse causam sufficientem ad valorem dispensatio-

nis, & ita tenent omnes recentiores: qui tamen

rectè addunt, ex leuitate materiæ posse esse venia-

le, petere, & concedere talem dispensationem. Sed

modo solùm agimus de dispensatione principis in

lege propria, & dicimus petere talem dispensatio-

nem sine scientia, vel probabilitate causæ rationa-

bilis, non esse per se, & ex genere suo peccatum

mortale, sed tantum veniale, licet per accidens

possit esse peccatum mortale; sicut, & abrogare le-

gem: quòd tamen non est mortale ex genere suo

esto interdum sit mortale, legem abrogare, aut à

principio eam non ponere.

  De vsu verò dispensationis datæ sine causa,

quamuis Couarr. illo num. 7. dicere videatur, vten-

tem illam dispensatione data sine causa, peccare

contra talem legem. Tamen credo, id non inten-

dere: qui cùm teneat, dispẽsationem esse validam,

sentire debet, lege illa directè non obligari, ac

proinde non peccare contra illam. Et alioqui non

loqueretur consequenter, vt rectè infert Vazquez

disp. 178. cap. 4. num. 26. Consequenter verò Caie-

tanus, & alij tenentes, dispensationem esse vali-

dam, vt notat Vazquez, affirmarunt, non peccare

contra eandem legem: ita tenet Caiet. quæst. 96.

art. 5. Med. ibi Nauarr. prælud. 9. num. 11. Valent.

disp. 7. quæst. 5. punct. 9 Cordub. lib. 4. quæst. 8.

Viuald. in appendice ad candelabrum, nu. 25. So-

tus, 1. iust. quæst. 7. art. 3. & Victoria, quos sequitur

Eman. to. 1. quæstionum regul. quæst. 22. art. 4. &

alij recentiores dicentes, id esse commune: quia

ille post dispẽsationem, quę valida fuit, non obli-Dispensare|est verè, &|realiter exi-|mere ab obli-|gatione legis.

gatur ea lege: quia dispensare validè cum eo est,

liberare, & eximere illum verè, & realiter ab obli-

gatione talis legis: ergo iam ille non peccat contra

talem legem: ait autem Eman. suprà, Caietanum

innuere, vsum talis dispensationis esse peccatum

mortale: quo pacto etiam Sotus Caietanum in-

tellexisse videtur. Sed non rectè: vt notant com-

muniter recentiores, nam Caiet. suprà, solum dicit

vtentem tali dispensatione peccare contra legem

naturæ, præcipientem parti, ne sine causa discor-

det à toto: & in sum. verbo dispensatio, satis signi-

ficat, hanc culpam solùm esse venialem, licet vti

dispensatione in iis, quæ sunt iuris diuini, & natu-

ralis, vt in votis, dicat esse mortale si dispensatio

sit data sine causa: & idem ait tom 1. opusc. tract.

27. ad finem: vtentem autem dispensatione data

à Principe sine causa in lege propria peccare ve-

nialiter tenet Nauar. suprà, n. 12. Cordub. Viuald.

Victo. Sotus (cum formidine) & Eman. Imò Nauar.

c. 23. n. 44. ait, tali dispensatione excusari vtentem,

secũdum omnes à mortali, licet quandoque non à

veniali. Itẽ solùm peccare venialiter docẽt Couar.

suprà, Ledes. 2. part. quarti, quęst. 17. art. 3. fol. 204.

colu. 3. Gigas, de pensionib. quæst. 6. num. 9. Ioan.

Bapt. de pension. quæst 19. num. 24. Sanchez lib. 8.

de matrim. disp. 18. num. 12. dicẽs, sibi esse certum,

quòd per se loquendo non est mortale. Citat Gal-

legum, de cogno. spir. cap. 21. num. 9. Valent. 1. 2.<-P>

@@0@

@@1@526 Quæst. XCVII. Tract. XIV.



<-P>disp. 7. quæst. 5. punct. 9. ad finem, Philiar. de offic.

Sacerdo. tom. 1. part. 2. lib. 3. cap. 4. Eman. tom. 2.

quæstionum regul. quęst. 46. art. 5. & tom. 1. summę

editione 2. cap. 237. num. 1. Citat verò alios, qui

saltem dicunt, peccare vtentem dispensatione da-

ta sine causa. Panorm. cap. non est, num. 8. de voto,

Additionator ad Ioan. And. cap. cum ad monaste-

rium, de statu mona. Barbati. additio. ad Panorm.

cap. at si clerici de iudic. Gambar. de auctor. legati,

lib. 10. num. 161. & 374. Caiet. 1. 2. quæst. 96. art. 5.

Ledes. 2. part. Quarti, quæst. 27. art. 2. Lopez, 1. part.

instructo. cap. 4. Couar. illo num. 7. & 11. qui etiam

adducit Fortuniũ, & Bern. quos etiam citat Azor,

tom. 1. lib. 1. cap. 15. quæst. 3. Sed ipse tenet contra-

rium, vt referemus. Hoc verò tenet Ludouicus Pe-

guera in decisionib. cap. 52. num. 12.

  Probabile tamen est quod hîc dicunt Suar. &60

nonnulli alij recentiores, vtentem tali dispensatio-Vtens di-|spensatione|obtenta sine|causa nec ve-|nialiter pec-|cat secluso|scandalo.

ne nec venialiter peccare secluso scandalo, & ma-

lo exemplo: quòd cessare potest, si non obseruario

legis occultè fiat, vel alij arbitrentur dispensationẽ

ex legitima causa concessam fuisse, vel nullum esse

peccatum tali dispensatione vti. Probatur, quia

Panorm. & communiter alij Canonistæ, vt obser-

uant Victo. & Eman. suprà, affirmant, vtentem tali

dispensatione non peccare, & tuta cōscientia posse

illa vti: quo pacto etiam loquitur Syluester, vt vi-

dere licet locis cit. Sect. 4. quòd esset falsum, si sal-

tem peccaret venialiter, vnde absolutè non pecca-

re docet summa Corona, cap. 1. de dignoscendis

peccatis, num. 32. Viualdus, append. ad candelab.

cap. 12. num. 8, vbi ait, in lege positiua si Papa, etiam



sine causa iam dispensauit, vtentem tali dispensatione

vix, aut nunquam peccare, nisi quando talis Papam in-

duxisset ad sic dispensandum: ita colligitur ex omnibus

in 2. conclus. adductis. Hæc ille: & nu. 22. ait: Dispen-

satio valet, vt illa vti liceat sine peccato, quando non est

scandalum. Idem videtur sentire Nauar. ca. 12. nu.

57. vbi ait, Quamuis Adrian. in 4. de rest. teneat, quòd



ille cui conceditur dispensatio sine causa, & contra le-

gem penitus humanam, nihil peccat, licet dispensator sic.

Tamen oppositum, quod tenuit Caietan. nobis verius esse

videtur, &c. Occurrit tamen nunc concordia prædicto-

rum auctorum, scilicet ponendo differẽtiam inter actum

dispensandi, & inter actum vtendi dispensatione iam

impetrata sine surreptione, & dicendo, quòd opinio

Caiet. procedit in priori, & opinio Adriani in po-

steriori. Hæc Nauarr. cuius concordia, licet

non sit ad rem, quia vterque auctor videtur

loqui de ipso vsu dispensationis: tamen ex ea con-

cedi colligitur, talem sensisse Nauarrum, in eo

vsu, per se loquendo, nullum esse peccatum. Et ita

tenet Vazquez disput. 178. cap. 4. asserendum esse,

supposito quòd dispensatio sit valida: quia tunc

constat, nullum esse peccatum directè cōtra ipsam

legem humanam: nec verò est contra naturalem,

quia lex naturalis non obligat validè dispensatum

vt se conformet cum aliis membris nullam ha-

bentibus dispẽsationem: ergo. Nec putat Vazquez

esse simile de principe, qui peccat, si non seruat

suam legem: Nam de principe sentit esse directè

subiectum suæ legi: dispensatus autem validè non

est subiectus legi, ac proinde habet iustā exceptio-

nem non se confitmandi cæteris: ergo nullo modo

peccat vtendo illa dispensatione. Quod tenere

multos, & esse satis probabile, ait Sanchez 8. de

matrim. disp. 18. num. 10. citans Anchar. cap. non

est, in fine de voto, & cap. cum ad monasterium,<-P>@@

<-P>num. 25. de statu mon. Felin. cap. ad audientiam, 2.

de rescriptis, num. 4. Gigan. de pensio. quæst. 6. nu.

13. Angel. dispensatio, num. 3. Syluest. quæst. 5. nu.

5. Nauar. illo num. 57. Brunorum in compend. lit.

P. verbo Papa dispensare potest, Palat. 4. dist. 15.

disp. 8. colum. 17. & dist. 38. disp. 2. col. 7. Medin. 1.

sum. cap. 14. §. 10. Stunnic. de voto, quæst. 6. num.

130. Azor, tom. 1. lib. 5. cap. 15. quæst. 3. Aragon 2.

2. qu. 89. ar. 9. ad finem. Azor etiam pro hac senten-

tia citat Sotum, in quo tamen eam non inuenio.

Quæ opinio proculdubio tenenda est, si dicamus,

Principem sine causa dispensantem in sua lege,

per se loquendo, nec contra illam, nec contra

legem naturæ delinquere. Si autem iuxta com-

munem opinionem dicamus, principem licet

non sit directè subiectus suis legibus, & nihilo-

minus iure naturæ teneri ad earum obseruatio-

nem, etiam secluso scandalo, & aliis incommo-

dis, vt in oneribus se conformet subditis, conse-

quenter dicẽdum erit, subditum sine causa dispen-

satum teneri lege naturę ad conformādum se cum

aliis subditis, & peccare saltem venialiter vtendo

tali dispensatione.

  Sed hoc limitandum est ad primarium, & im-61

mediatum vsum talis dispensationis, verbi gratia,

obtinuit quis sine causa dispensationem ad cōtra-

hendum matrimonium: Primarius, & immediatus

vsus huius dispensationis est, contrahere matri-

monium: & iste ad summum est peccatum veniale.

Postea verò petere, aut reddere debitum, est vsus

mediatus, & secundarius, imò propriè non est

vsus dispensationis, sed matrimonij contracti

per talem dispensationem: & hîc vsus nul-

lum est peccatum, vt fatentur recentiores,

& durissimum esset contrarium affirmare: Imò, si

adest causa rationabilis ad primarium vsum di-

spensationis sine causa impetratæ, ille primarius

vsus erit omninò licitus. Imò mihi durissimum

videtur dicere, quòd is, qui sine causa scienter, vel

ignoranter, mala, aut bona fide obtinuit dispensa-

tionem ad non ieiunandum, aut ad vescendum

ouis, vel lacticiniis in omni vsu proximo (hîc nul-

lus remotus est) peccet, saltem venialiter: quia sic

penè inutilis erit dispensatio, quæ non ad tollen-

dũ, sed ad minuendum peccatum conducit, & quæ

non potest sine peccato executioni mandari. Qua-

re valde probabile iudico in eo vsu, per se loquen-

do, nullum esse peccatum: itemque nec Principem

per se loquendo, secluso scandalo, & aliis incom-

modis, peccare non seruando suam legem. De hac

re vide disp. 14. sect. 2.

  Sed qui tenent, vtentem eiusmodi dispensatio-62

ne peccare venialiter, dispensantem autem, peten-Dispensatio|vulnus legis,|& scissura.

tem vel procurantem peccare mortaliter, rationẽ

discriminis assignant, quia dispensatio est vulnus

legis, & scissura, cùm per dispensationem subditus

quidam eximatur à lege: vulnerare autem legem

sine causa est res grauis ex genere suo: vtens au-

tem dispensatione data sine causa, non vulnerat

legem: ideò non peccat mortaliter. sed hoc discri-

men friuolum videtur: tum quia dispensatio non

dicitur vulnus legis ea ratione; sed quia commu-

niter eam infirmat in ordine ad alios, qui procli-

uiores redduntur ad legis violationem; tum quia

aliquo genere vulneris vulnerari legem sine causa

non oportet esse mortale ex genere: tum maximè,

quòd, vt diximus, dispensans, & petens, aut pro-

curans dispensationem sine causa, non peccat<-P>

@@0@

@@1@Disput. XX. Sectio V. 527



<-P>mortaliter, vt diximus.

  Dicunt tamen aliqui secuti Sotum suprà, vten-

tem dispensatione data sine causa, mortaliter pec-

care, si talis vsus sit in aliorũ graue detrimentũ. Po

nit exemplum, vt si quis absque causa obtineret à

Rege dispensationẽ, & priuilegiũ ad non soluenda

communia tributa, vnde prouenit, vt alij magis

onerentur, cum debeant etiam soluere id, quod

dispensatus ille soluturus erat. Alij verò aliud po-

nunt exemplum, videlicet, quando in toto regno,

vel in hac ciuitate taxatur triticum; si Petrus sine

rationabili causa in ordine ad commune bonum

dispensetur; & ea dispensatione vtatur, vendendo

triticum vltra taxationem, peccat mortaliter

secundùm istos modernos, & tenetur ad restitutio-

nem illius excessus vltra taxationem, eo quòd ibi

est iustitia, quia precium taxatum est iustum, &

commune: quamuis ille sit specialiter solutus à

lege illa taxationis, & à pœnis, quibus alij subdun-

tur; non tamen est solutus à lege naturali com-

muni ipsius iustitiæ, iubente, vt non vendatur

triticum vltra pretium, quod communiter iustum

æstimatur. Quidam de hoc secũdo exemplo dicũt,

licet fortè veritatem contineat, difficultatem

tamen habere non paruam; & primum exẽplum,

vt à Soto ponitur, esse certius: obiectiones enim,

quas auctores secundi exempli contra Sotum fa-

ciunt, contra illum non sunt; & eorum doctrina

parum est necessaria.

  Dicunt enim primò, quòd quando est certum

tributum, impositum vicinis alicuius oppidi

propter pascua, quæ possident, ita quòd siue sint

plures, siue pauciores, integrum illud tributum

soluere debent, tunc non potest quis eximere se

à tali tributo, vtendo dispensatione data sine ra-

tionabili causa, ita vt alij maneant grauati, & si

vtatur ea dispensatione, peccat mortaliter, & si-

militer rex dispensans, nisi compenset grauamen,

qui non peccat eo quòd huic remittat tributum;

sed quia cæteros grauat. Et in hoc (inquiunt illi

moderni) discordamus à Soto.

  Secundò dicunt, procurare hanc exonerationem,

& libertatem, vel non erit peccatum, vel non erit

mortale: quia tributa sunt seruitutes quædam,

quæ tollunt, vel minuunt nobilitatem, & quilibet

vtitur iure suo procurando nobilitatem, aut eius

augmentun; ad quæ natura propendet: & hoc non

est retrahere se à membris Reip. sed fieri nobilius

membrum ipsius. Quòd si Princeps aliunde one-

ret subditos imponendo eis grauia tributa, sibi im-

putet. Addunt Moderni illi, non posse sibi aliud

persuadere: & confirmant, aliàs nullus posset sine

mortali peccato procurare esse priuatus, seu habe-

re specĩalẽ gratiam regis; quia inde sequitur, cum

grauamine aliorũ, fieri nobilem, & habere multis

exẽptionibus, & libertatibus sine rationabili causa.

  Nonnulli Sotum defendere nitũtur: sed imme-

ritò, quia licet Rex sine causa eximens aliquem à

tributis peccet venialiter peccato prodigalitatis: &

mortaliter, si simul velit tributum, quòd subditus

ille soluturus erat, sine causa in alios refundere,

seu potius ab illis exigere, quod est contra iustitiā:

tamen subditus dispensatus non peccat contra

iustitiam: quia ipse nec petit, nec consulit, nec vlla

alia ratione efficit, sed tantum est occasio, quam

Rex sumit, vt alios grauet, sicut generaliter, qui in


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   178   179   180   181   182   183   184   185   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin