tamen non propterea censetur in hoc cum illo di-
spensatum. Tum propter argumentum Felini,
quod non videtur sufficienter solutum à Decio:
cur enim quando est maior ratio, dicitur extensio,
& non quando eadem, siue sit eadem ratio expres-
sa in concessione, siue non? Expressio enim, vel
non expressio nihil ad hoc referre videtur. Cōfir-
matur; quia ille casus non est verè in concessione
expressus: ergo verè concessio dicitur extendi ad
illum: vt quando leges vel concessiones latè in-
terpretamur. Denique plus est concedere duos
casus, quàm vnum: ergo licet eadem ratio sit in
vtroque, non eo ipso quòd Princeps concedit
vnum, censetur concedere alium. Sicut qui donat
vnum nummum aureum ob amicitiam, non cen-Plus est dona-|re duo, quàm|vnum.
setur donare etiam alium ob amicitiam: quia plus
est donare duos, quàm vnum.
Tertiò limitat Sanchez. nu. 35. vt valeat extẽsio96.
ad minus, quando minus includitur in maiori, vel3. Limit.
est ei annexũ, & inseparabile: quia cōcesso totopar-
tes cōcessæ vidẽtur: & cōcesso aliquo cōcessa cen-
sẽtur omninò annexa, alioqui cōcessioesset frustrà.
Adducit multos auctores: sed nullũ producit exẽ-
plũ: alij illud ponũt in dispẽsatione ad sacerdotiũ,<-P>
@@0@
@@1@Disput. XX. Sectio X. 539
<-P>quæ valet ad minores ordines, quia sine illis sacer-
dotium recipi non potest.
Quartò limitat, num. 36. vt dispensatio extendiQuarta limi-|tatio.
possit, quando in iure continetur: quia dispensatio
in iure contenta, latè interpretanda est, vt proba-
uerat, num. 7. citat Couar. & Ludo. Lopez.
Quintò limitar, num. 37. vt extensio ad minus5. Limit.
fiat, quando maius & minus sunt eiusdem generis.
citat Oldradum, Felinum, & Borgasium. Vnde nu.
38. deducit primò, Episcopũ, aut Monachum, cui
Pontifex concedit facultatem testandi, posse quo-
que codicillum facere, & causa mortis donare:
quia hæc minora sunt in genere vltimæ volunta-
tis. Vnde l. Marcellus, ff. de donar. causa mortis.
Nam mortis causa donare poterit, cui testari concessum
est. Atque ita reprobato Socino Iuniore, qui con-
contrarium tenuit, docet Henriquez 7. de in-
dulg. cap. 21. nu. 6. & c. 30. nu. 7. in fine. Molina, Na-
uarr. & Mandosius citati à Sanchez illo num. 38.
Qui secundò infert num. 39. concessionem ouo-Cōcessio ouo-|rum extendi-|tur ad lac &|caseum.
rum extendi ad lac & caseum. Henriquez illo cap.
30. num. 3. rationem reddit, quod minus sit. Sed
Sanchez reiicit hanc rationem: quia non videt,
quomodo minus sit: & reddit aliam, quia vnica
& indiuidua est prohibitio ouorum, & lacticinio-
rum, eo quòd sementinam originem à carnibus
trahant; sicut est vnica, & indiuidua prohibitio
omnium carnium. Probat ex cap. denique. 4. dist.
vbi dicitur: Par autem est, vt nos, qui his diebus à
carnibus animalium abstinemus, ab omnibus quoque,
quæ sementiam trahunt originem carnis, abstineamus,
a lacte videlicet, caseo, & ouis. Sicut ergo is, cui ra-
tione morbi conceditur, vt auem edat, non erit
reus præcepti, si aliis carnibus vescatur: ita cui
ouorum esus conceditur, non peccabit contra prę-
ceptum Ecclesiæ, si aliis lacticiniis vtatur.
§. 3. De clausula solita apponi in dispen-
sationibus Papæ pro foro interno, scili-
cet, Discreto viro Confeßario magi-
stro in Theologia, vel decretorum Do-
ctori ex approbatis ab ordinario: & de
alijs clausulis dispensationum.
ADuerte, errorem esse vulgi, litteras dispensa-97
tionum frustrari suo effectu, si aperiantur à
non habente has qualitates: nam in solo exequẽte
dispensationem requiruntur. Nomine Magistri inMagister in|Theologia, &|Doctor in|Theologia|idem sunt.
Theologia Doctor etiā in Theologia intelligitur:
quia ista nomina sunt synonima, licet quædā Vni-
uersitates vno vtātur, aliæ alio. Nō sufficit esse pu-
blicũ professorẽ Theologiæ, vel decretorũ, nisi in
vniuersitate approbata gradus dictos acceperint.
Nec sufficit esse iuris ciuilis doctorem, nec sufficit
esse permotos ad gradus licentiati in Theologia,
vel iure canonico: nec quòd regularis sit magister
in suo ordine. Ex priuilegio tamẽ Greg. XIII. pos-
sunt has dispẽsationes exequi sacerdotes Societa-
tis, modò sint approbati ab ordinario ante expe-
ditionẽ, vel executionẽ. ipsatũ. Eodem priuilegio
gaudẽt alij mẽdicantes, vt docet Rodrig. to. 1. reg.
q. 63. art. 8. in fine. Debẽt tamẽ omnes specialẽ ha-
bere facultatẽ superiorum ad talẽ executionem,
aliàs dispẽsatio erit nulla. Quis verò confessarius
dicatur ab ordinario approbatus, tractant Suar.
3. p. to. 4. disp. 28. sect. 6. & 7. & cæteri in materia
de pœnit. sufficiet autẽ approbatus ab ordinario,<-P>@@
<-P>cuius approbatio, si de reuocatione non constet,
sed secundùm communem errorem vulgi appro-
batio maneat: in foro autem externo executio
dispẽsationis committi solet Officiali illius diœ-
cesis, cuius est alter saltem ex impetrantibus dis-
pensationem, quæ vni non potest concedi, quin
concedatur alteri. In dispensationibus voti ca-Quæ causa|soleat adhi-|beri in dis-|pẽsatione voti|castitatis &|Religionis.
stitatis, vel religionis pro foro conscientiæ adhi-
beri pro causa solet timor incontinentiæ propter
stimulos carnis, quos quis patitur, & tentationes
occurrentes. Tunc autem neque sufficit quæuis
tentatio, nec quoduis periculum: sed magnum,
siue oriatur ex praua inclinatione, aut complexio-
ne naturali, siue ex prauo habitu. Aliæ etiam cau-
sæ interdum in dispensationibus pro foro inter-
no, aut externo ponuntur. Addi etiam solet: Si itaClausulæ vti|solitæ in dis-|pẽsationibus.
esse per diligentem oratoris examinationem, ac
post monita, & consilia oportuna illi præstita in-
ueneris. Ex qua clausula constat, Confessarium
debere diligenter examinare, an veræ sint causæ
Pontifici propositæ. Ad quod non debet testes
recipere, vt recipi solent ab officiali in dispensa-
tionibus pro foro externo: sed satis est, oratorem
examinare, & integra fides ei habenda est, nul-
lo iuramento petito, & si causa sit notoria, id
sufficit. Quod si aliunde sciret Confessarius cau-
sam esse falsam, debet non dispensare. Debet au-
tem dispensatio fieri occultè nullo testimonio ex-
terno dato, quamuis ad instantiam partis fieret.
Quòd si à parte rei causa dispensandi esset, sed
confessarius non præmitteret hanc diligentiam
in casu, quo veritas non esset notoria, talis exe-
curio non esset valida: quia ista verba, Si inueneris
preces veritate niti, non sunt exhortatoria, sed præ-
bent formam, & imponunt conditionem neces-
sariam, sine qua nulla est executio, vt docet Gu-
tierrez lib. 2. quæstionum canon. ca. 15. num. 112.
& Sanchez sup. disp. 34. nu. 26. Monita autem &
consilia opportuna solùm requiruntur ea, quæ
deseruiant, vt veritatem manifestet.
Aliquando etiam ponitur clausula, Eundem à98
mutatione propositi absoluas hac vice in forma Eccle-
siæ consueta, iniuncta ei pœnitentia salutari. Hæc abso-
lutio Sacramentalis non apponitur, vt conditio
necessaria, vt bene Sanch. sup. n. 19. idẽ est cum re-
gulares, vel alij absoluunt à censuris ex priuilegio,
vt in expositione cruciatæ, & in materia de pœ-
nit. docuimus. Præscribi etiam solent in bullis dis-
pensationis opera satisfactoria, vel pia, à quibus
non potest Cōfessarius oratorem liberare: sed po-
test suauiter ea imponere, non imponendo magna
opera, nec cum magna frequẽtia: nec poterit fre-
quentiorem confessionem, quam menstruam im-
ponere: quia esset durissimum, & consultum erit,
non designare diẽ mensis, sed mensem, ita vt quo-
libet mense confiteatur, etiamsi vna confessio fiat
prima die mensis Aprilis: secunda verò in vltima
die Maij. Quòd si mensis aliquis trāseat sine con-Onus tempo-|ris nō est sup-|plendum.
fessione, non opus erit in alio illam supplere: quia
est onus temporis, sicut officium quotidianum ex
voto, vel præcepto Ecclesiæ dicẽdum. Neque ve-
rum est, quod aliqui dicunt, per cōfessiones men-
struas alioqui ex voto, vel aliunde debitas, non sa-
tisfacturũ. Sanè enim si nullæ aliæ imponantur à
confessario, satis erit, illas facere, sed confessarius,
si fieri cōmodè potest, noua onera debet iniũgere.
Addi etiā solet in dispensatione impedimẽti orti
ex fornicatione occulta, vt litteræ illę dilanientur,<-P>
@@0@
@@1@540 Quæst. XCVII. Tract. XIV.
<-P>neque latori restituantur, & si restitueris nihil ei
præsentes litteræ suffragentur, intellige pro foro
externo: Hæc enim est mens Pontificis, & sacræ
pœnitentiariæ.
Addi etiam solet in dispensationibus pro foro
interno, Dummodo delictum occultumsit. Dicitur
autem occultum, etiamsi à multis sciatur, proba-
rique in iudicio possit, modò non sit deductum
ad forum contentiosum, neque sciatur à maiori
parte viciniæ, collegij, vel monasterij.
Difficultas autem est circa illam clausulam ap-99
poni solitam in litteris sæcræ pœnitẽtiariæ, gratisDiffic.
vbique, quæ denotat nihil pro his accipi posse,
etiam per viam compensationis; sed eas gratis
omninò expediri, quod adeo verum est, vt neque
summus Pœnitentiarius has litteras dans pos-
sit in signum gratitudinis aliquid etiam sponte
datũ recipere, vt testatur Nauar. lib. 4. cons. 50. de
Sponsalib. in dispensationibus verò pro exteriori
foro specialiter prohibetur, vt ordinarius nulla
possit munera recipere, dum exequitur dispensa-
tiones, sub pœna excōmunicationis latæ sentẽtiæ.
Dubitari verò potest, an licita sit consuetudo,
qua in aliquibus diœcesibus accipiunt isti com-
missarij quantitatem aliquam pecuniæ pro labo-
re, quem subeunt in receptione testium ad con-
firmandam veritatem precum, & in illa dispensa-
tione expedienda.
Aliqui hanc consuetudinem damnant, quo-
niam hæc clausula vniuersaliter prohibet omnem
præmij receptionem, & cuicunque iudici delega-
to prohibitum iure communi est, aliquid accipere
præter esculenta, & poculenta gratis oblata; ita
habetur c. statutum §. insuper, de rescript. in 6.
Dico tamen primò per se loquendo, peccatumPeccatum|mortale acci-|pere aliquid|contra hanc|clausulam,|Gratis datũ.
mortale est; accipere pretium in hac clausula pro-
hibitum, incurrique excommunicationẽ propter
illud: quia licet in principio solum ponatur ver-
bum, monemus, tamen intentio præcipiendi lata
excommunicatione declaratur.
Dico secundò, per accidens, vbi viget consuetu-
do accipiẽdi aliquid, non esse peccatum, quia hæc
clausula solum prohibet acceptionem pretij, non
munerum gratuitorum: item solùm prohibet acci-
pere stipendium, quod animum iudicis corrum-
peret: quale nō est illud, quod consuetudine datur.
Deinde illa clausula generalis nō derogat priua-
tæ consuetudini sufficienter præscriptæ, textusq́ue
ille in contrarium adductus solùm loquitur de iu-
dice delegato per litteras iustitiæ ad litem inter
partes agitandam: qualis non est iste executor.
De materia huius §. vide Sanchez 8. de matrim.
disp. 34. Qualiter autem intelligantur clausulæ
dispensationum matrimonij, quæ in foro externo
expediendæ committuntur, vide ipsum eodem
libro disp. 35. per totam.
------------------------------------------------------------
SECTIO XI.
An potestas dispensandi sit latè interpretanda.
REspondeo affirmatiuè: quia est fa-110
uorabilis, ita Sanchez, 8. de matrim.Dispensatio|fauorabilis.
disp. 2. nu. 1. adducẽs innumeros iu-
risperitos, & Theologos, & probans
latè. Sed n. 2. limitat primò, vt exten-1. Limitatio.
datur hæc potestas ad solos casus quoquomodo
aptabiles casibus in potestate expressis, citat Felin.<-P>@@
<-P>& Gambaram, inde bene inferentem, non extendi
ad casum non comprehensum sub lata verborum
significatione: & Felin. alibi benè secundùm San-
chez probat, extendi ad consecutiua, etiam sepa-
rabilia, in quibus est eadem, vel maior ratio. vide
Felin. c. postulasti, nu. 11. limit. 4. de rescriptis. Imò
Sà verbo, dispẽsatio, nu. 7. ait, potestatẽ dispensan-
di extendi ad casum, in quo est eadem ratio, aut
maior: & ita qui potest in affinitate, posse in pu-
blica honestate, si fortè, cùm data est facultas, er-
rore putabatur esse affinitatis impedimẽtum, cùm
esset publicæ honestatis. Non tamen ideo absolu-
tè qui potest in maius, potest in minus, nisi vt di-
ctum est, ex præsumpta concedentis voluntate.
Quod præsumi potest cũ rationabile est. Hæc Sà.
Secundò limitat Sanchez suprà, num. 3. vt ex-2. Limit.
tẽdi non possit, cùm vergit in præiudicium tertij:
tunc enim est restringenda, quia princeps cense-
tur velle, quàm minimum possit damnum tertio
inferre. Addunt Doctores & exempla. Potissi-
mum est, quum conceditur potestas legitimandi
aliquem: nam id vergit in damnum aliorum, qui
essent futuri heredes. Idem esset, cùm per faculta-
tem dispensandi restringeretur potestas ordinaria
alicuius, eo quòd facultas esset ad dispensandum
in eius legibus.
Tertiò limitat, num. 4. nisi consuetrdo inter-3. Limit.
pretaretur restringendam esse in aliquo casu hanc
facultatem: quia consuetudo est optima legum,
& concessionum interpres.
Quartò limitat, num. 5. vt generalis facultas4. Limit.
dispensandi concessa à Papa, non intelligatur
de pertinentibus ad ius diuinum reseruatis ipsi
Papæ, vt in matrimonio rato, in solemni voto,
aut simplici religionis, aut similibus, secus in vo-
tis communibus non reseruatis Papæ.
Quintò limitat, num. 6. vt facultas hæc latè sit5. Limit.
interpretanda, quando conceditur ad dispensan-
dum cum personis non expressis: strictè verò, vbi
exprimuntur: quia in primò casu est beneficiumil-
lius qui dispensaturus est; & in eius gratiam con-
fertur, quare vt beneficium principis latè exponi-
tur: in posteriori autem est priuilegium eius cum
quo dispensandum est, in eius fauorem conces-
sum, & quasi dispensatio cum ipso, ideò strictè
interpretanda. Colligitur ex cap. si cui nulla, de
præò. in 6. citantur multi Doctor. Similiter, inquit
Sanchez cum aliis, est latè interpretanda facultas
dispensandi, cùm certo personarum numero, vel
cum vna, si personæ non nominentur, quia tunc
censetur priuilegium eius, qui dispensaturus est, in
eius fauorẽ concessum. Hæc limitatio intelligitur
ab eodem alios citante, quando ad petitionem il-
larum personarum expressarum, cum quibus di-
spensandum est, hæc potestas conceditur, secus
si ad petitionem dispensaturi: quia tunc censetur
in fauorem ipsius concessa, & ita est latè interpre-
tanda. Sed in dubio quando exprimitur persona,
non præsumitur facultas data in fauorem dispen-
saturi: sed dispensandi, ideò strictè est interpre-
tanda. Vnde priuilegia bullæ, & Iubilæi strictè
interpretanda sunt, quia non conceduntur in fa-
uorem dispensaturi, vel absoluturi: sed persona-
rum, cum quibus exercenda sunt. Sanchez num. 7.
cum Nauar. Henriquez, & Lud. Lopez. Idem San-
chez num. 8. & seqq. deducit ex tota doctrina su-
periori multa alia corol. notatu digna, quæ apud
illum videri possunt.
@@0@
@@1@Disput. XX. Sectio XII. 541
------------------------------------------------------------
SECTIO XII.
Vtrùm in omnibus casibus, in quibus Superior
potest dispensare cum alijs, possitse-
cum dispensare.
NOn est quæstio de dispensatione im-101
propriè dicta, quæ est declaratio, &
interpretatio legis, asserens in eo
euentu non obligare. Sic enim posse
Superiorem secum dispensare, vt
cum aliis planum est, sed quæstio est de dispen-1. Opinio.
satione propriè dicta. Quidam dicunt proprièNemo potest|secum dispen-|sare propriè|& indirectè.
neminem posse secum dispensare directè, & im-
mediatè: quia dispensare est actus iurisdictionis:
nemo autem potest iurisdictionem in se exercere:
ergo nec secum dispensare: ita Supplem. 4. dist. 38.
quæst. 1. artic. 5. & alij relati ab Azor tom. 1. lib. 5.
ca. 15. quæst. 6. & latiùs à Sanchez lib. 8. de matrim.
disput. 3. num. 4. Confirmatur; nam nemo po-
test seipsum præsentare ad beneficium, cap. per
nostras, de iure patronatus: neque seipsum absol-
uere, vel baptizare: ergo neque poterit sibi tri-
buere directè indulgentiam, vel dispensationem.102
Alij dicunt, supremum Principem, verbi gratia,2. Opinio.
Papam, posse secum dispensare in votis, iuramen-Nisi Princeps|supremus.
tis, & legibus, non tamen inferiores Prælatos.
Quia in his non reperitur plenaria potestas, quæ
residet in supremo Principe: ergo licet iste pro-
pter necessitatem, quia non est alius, qui dispenset
cum illo, possit secum dispensare; alij tamen
subordinati prælati non poterunt, cùm iam ha-
beant supremum Principem, quem adire possint
ad impetrandam dispensationem. Confirmatur,
quia in c. magna, de voto, §. & quidem, Innoc. III.
laudat quemdam Episcopum, eo quòd noluerit
se exemptum à lege iudicare absque Apostolicæ
Sedis consilio: ergo sentit Pontifex, hos præla-
tos indigere consensu Papæ ad legum, & voto-
rum dispensationem. Ita sentiunt Syluester, vo-
tum, 4. quæst. 3. Angel. num. 7. Palud. 4. dist. 20.
quæst. 4. artic. 5. con. 5. & alij multi apud Sanchez
suprà, num. 5. qui has duas sententias probabiles
iudicat, sed probabiliorem sequentem, quam ipse
ponit, num. 5.
Tertia opinio ait primò, nullum Pręlatum etiam103
summum Pontificem posse in se exercere iurisdi-3. Opinio.
ctionem, quæ iure diuino distinctionem perso-
narum requirit. vnde non potest se baptizare,
confirmare, ordinare, absoluere à peccatis, ex-
communicare, interdicere, &c. quia Christus
distinctionẽ harum personarum instituit: imò nec
Episcopus potest se ad beneficium eligere, quia
sibi est interdictum à Pontifice, vt patet illo c. per
nostras, de iure patronatus. Secundò ait, supre-
mum Principem siue Ecclesiasticum, siue sæcula-
rem posse secum dispensare directè, & immedia-
tè in omnibus, in quibus dispensat cum subditis.
Palud. suprà, Caiet. quæst. 96. artic. 5. §. ad hoc du-
bium præmittenda sunt. Sotus 1. de iust. quæst. 6.
artic. 7. ad finem, Suarez 3. part. tom. 4. disput. 52.
sect. 1. num. 10. & alij, quos citat, & sequitur San-
chez suprà, Rodriguez 2. part. sum. cap. 30. nu. 4.
Probatur, quia nec iure naturali, nec positiuo
diuino requiritur distinctio inter dispensantem, &
dispensatum: ergo Princeps supremus potest se-
cum dispẽsare: quia potest in quauis humana lege<-P>@@
<-P>dispensare. Confirmatur, quia hæc iurisdictio non
est contentiosa, in qua iudex, & testes à parte di-
stincti requiruntur; nec est coërciua, seu punitiua,
qua nemo potest vti in seipsum, sed solùm est di-
directiua ad ponderandum recto iudicio iustam
causæ dispensationem: ergo nō repugnabit, quòd
Princeps directè, & immediatè illam exerceat in
seipsum. Confirmatur, quia si talis personarum di-
stinctio ad dispensationẽ requireretur, ergo cùm
Princeps in aliquo casu dispensat cum communi-
tate, cuius ipse est pars, non posset ipse tali di-
spensatione vti, quia par ratio est. Consequens est
falsum, vt tanquam certum etiam in Prælatis infe-
rioribus docet Sanchez suprà num. 2. cum Soto, 4.
dist. 21. quæst. 1. art. 4. in fine corp. Lopez, 2. parr.
instructo. cap. 5. de indulgen. Tertiò ait hæc opi-
nio, etiam superiores subordinaros, vt Episcopos
posse secum dispensare, sicut & cum subditis: ita
Sanchez suprà, & alij auctores secundi dicti. Pro-
bant aliqui, quia distinctio dispensantis & dispen-
sati nō requiritur iure diuino, naturali, aut positi-
uo, nec verò vllo humano iure: ergo nihil obstat,
quominus hi superiores secum dispensare possint.
Confirmatur, quia idem potest Episcopus in pro-Idem potest|Episcopus in|propria Diœ-|cesi, quod Pa-|pa in toto or-|be.
pria Diœcesi, quod Papa in toto orbe: sed Papa
in toto orbe potest secum dispensare: ergo & Epi-
scopus in propria Diœcesi. Nec valet dicere hoc
esse necessarium in Papa, quia non habet superio-
rem, ad quem recurrat, secus in Episcopo, qui su-
periorem habet in terra: nam Papa posset alteri
committere, vt cum eo dispensaret, sicut eligit
Dostları ilə paylaş: |