Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə191/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   187   188   189   190   191   192   193   194   ...   250

eius leges iuridicè, & obligatoriè interpretentur,

& ita putant aliqui obligare decisiones Cardina-

lium, qui pro declaratione Cōcilij Tredentini er-

ga regulares, & alios à Pontifice constituti sunt. De

quo diximus disp. 2. sect. 9.

  Interpretatione autem non necessaria, nec iuri-

dica, aut publica: sed priuata, & non obligante,

Doctores possunt leges omnes interpretari, etiam-

si Princeps dicat, nemini liceat hanc nostram pa-

ginam aliter interpretari: nam tunc solum prohi-

bet interpretationes friuolas, & quæ planè sunt

contra mentem ipsius. Vnde Sa, verbo interpreta-

tio, num. 5. cùm lex prohibet, nequis interprete-

tur, non prohibet Doctores, aut tribunalia, quin

possint secundum doctrinam communem inter-

pretari. Sic etiam Concilium Tridentinum sess.

4. statuit, vt nemo suæ prudentiæ innixus in rebus

fidei, & morum ad ædificationem doctrinæ Chri-

stianæ pertinentium sacram scripturam ad suos

sensus contorquens, contra sensum Ecclesiæ, vel

vnanimem consensum patrum scripturam inter-

pretari audeat: vide annotationem præfixam in

noua editione Tabiennæ verbo, interpretatio.

------------------------------------------------------------



SECTIO III.

Quæ regulæ in interpretatione legum seruandæ sint.

@@0@

@@1@Disput. XXI. Sectio III. 551


DE hac re vide Rebellum, lib. de obliga-3

tionib. iustitiæ, & charit. part. 1. quæst. 6.

Azor to. 1. lib. 5. cap. 16. qu. 9. & sequent.

Syluestrũ, Angelum, Sa, Tabiennam, &

alios summistas: verbo interpretatio, Iurisperitos

tit. de verb. oblig. & de verb. signif.

  Distinguunt nonnulli interpretationes declara-Inquot inter-|pretatio di-|stinguatur.

toriam, restrictiuam, extensiuam, & correctiuam,

& nonnullas alias: sed parum aptè, quia omnes in-

terpretationes declaratoriæ sunt: interpretatio

enim nihil aliud est, quàm declaratio: similiter di-

stinguunt leges in fauorabiles, odiosas & pœnales,

quasi verò nō omnis pœnalis odiosa esset, licet nō

omnis odiosa pœnalis; vt quando certum genus

personarum à testimonio, hæreditate, vel ordini-

bus sine culpa sua, vel parentum repellitur. Distin-

guunt præterea aliqui tria legum, vel constitutio-Tria legum,|seu constitu-|tionum parti-|cularium ge-|nera.

num particularium, seu statutorum genera: nam

quædam sunt consentanea iuri communi, idem

quod iure communi sancitum est, statuentia, &

fortè clarius: quibus non renuntiat quis eo ipso,

quòd iuri communi renuntiet; imò secundum ali-

quos, nec si renunciet iuri simpliciter; quia de

communi intelligere videtur. Alia sunt præter ius

commune: quia disponunt quod iure communi

cautum non est. Alia in toto, vel in parte sunt con-

tra ius commune. Hæc aliqui valere affirmant, di-

centes ex l. omnes populi, ff. de iust. & iure, omnes

populos habere ab imperatore facultatem con-

dendi statuta sibi conuenientia, quantuncun-

que contraria iuri communi. Sed certè ibi talis fa-

cultas non conceditur, nec expedirer concedi: &

quidquid sit de populis subiectis imperio, de aliis

certum est, non posse aliquid statuere contra ius

commune, nisi impropriè: inferioribus enim per-

sonis, vel communitatibus nullatenus licet ali-

quid statuere contra ius commune, & leges supe-

riorum: sed tantum impropriè, vt contra, est idem

quod, præter, vel vt significet id quod secluso statu-

to illo esset contra ius commune: quia iure com-

muni prohibetur fieri, nisi fiat tale statutum. Adde

quòd superius docuimus, non omnes populos etiā

imperij posse statuta facere, quæ eos, qui nō con-

senserũt, obligent. Distinguunt deinde aliqui leges

correctorias iuris communis exorbitantes ab illo,

& limitantes, vel tollentes illud. Quam distinctio-

nem nonnulli reiiciunt: quia exorbitare est à regu-Exorbitare|est à regulis|generalibus|deuiare.

lis generalibus deuiare, cap. quæ à iure, de regul.

iur. in 6. Nam orbita via currus est (el carril) & ideò

exorbitare est à via currus, id est, valde trita & cō-

muni recedere. Eam tamen distinctionem defen-

dit Barbosa ad legem, si constante, in princip. num.

92. ff. soluto matrimonio: secũdum quem lex exor-

bitans dicitur, quando id, quòd sub verbis, & ra-

tione legis generalis continetur, subducitur ab ea

ob fauorem causæ, vel personæ. Vnde tale ius sin-

gulare dici solet, l. ius singulare, ff. de legibus. Et

quia iura respiciunt vniuersos, & non singularemIura respiciũt|vniuersos, non|singularem|personam.

personam: ideò tale ius, siue lex dicitur exorbitās:

aliæ verò, quæ ius commune corrigunt, illud li-

mitantes, vel omninò, aut ex parte tollentes, non

appellantur exorbitantes.

  Nec placet quod ex Bart. & aliis docet Meno-

chius remed. 4. de adipiscenda possess. num. 22. an-

tiquam legem per nouam tunc solùm corrigi,

quando quoad substantiam, seu substātialem qua-

litatem corrigitur; non verò quando quoad acci-

dẽtalem corrigitur: nam omnis qualitas acciden-<-P>@@



<-P>talis est: & correctio quoad accidentalia correctio

est. Id verò certum est, eandẽ legẽ posse esse partim

limitatoriam, partim correctoriam, partim exorbi-

tantem. Sed quæstionibus de nomine valere iussis,

ad rem veniamus.

  Prima regula in legũ interpretatione est, quam4

tradunt Azor, to, 1. lib. 5. cap. 16. quæst. 9. Syluest.1. reg.

verbo, lex, quæst. 16. ex Panorm. & aliis, & qu. 19.

& 20. ex Bart. & aliis, lex est interpretāda ex com-Lex est inter-|pretenda ex|communi vsu|verborum.

muni vsu verborum: qui præferri debet omni ri-

gori, & significationi vocum, l. librorum, §. quòd

tamen Cassius, ff. de lega. 3. & cap. cum dilectus, de

consuet. sic Sa, verbo interpretatio, num. 15. vsus

loquendi communis præfertur in omni materia

propriæ verbi significationi.

  Secunda regula, Nisi aliud cogat, lex in signifi-2. reg.

catione propria accipienda est: vnde ciuilis, & ca-Nisi aliud co-|gat, lex in pro|pria significa-|tione accipiẽ-|da est.

nonici iuris interpretes vulgò dicere solent, verba

legis non esse improprianda, idest, ad sensus im-

proprios trahenda, & detorquenda: sic loquitur

Madera, lib. animaduersionum iuris ciuilis, cap. 12.

num. 4.


  At si ratio manifesta cogat, verba sunt in signi-

ficato improprio interpretanda, ne alioqui ex lege

sensus incommodus, & absurdus oriatur. Hanc

regulam tradit Azor, illa quæst. 9. & idem est quod

alij dicunt, quando verba vnum tātum proprium,

vel vsitatum significatum habent, ab eo non est

recedendum, nisi inde aliqua absurditas sequatur,

vt in exponendis scripturis docent Vazq. & alij

Theologi. 1. part. quæst. 1. art. 9. ex Aug. 3. de doct.

Christ. cap. 5. 15. & 16. Pagnin. 1. Isagogæ, cap. 19. &

20. Idem est quod alij dicunt, si lex habuerit vnam

significationem impropriam, aliam verò propriā,

hæc retinenda erit, ex l. non aliter, ff. de leg. 3. Bart.

l. omnes populi, ff. de iust. & iure, num. 58. nisi for-

te aliud de mente disponentis appareat, vt dicit

eadem lex. Apparebit autem, aliam esse eius men-

tem, si iniquitatem, vel absurditatem significatio

propria contineat, vel personæ conditio aliud po-

stulet, vel communis loquendi vsus aliter se ha-

beat. Communis enim loquendi vsus proprietatiCommunis lo-|quendi vsus|proprietati|verborum an-|teponendus|est.

verborum anteponendus est, adeo vt omni regulę,

omnique constitutioni in examinandis sermoni-

bus deroget: vt dicebamus in 1. regula, & ait Bart.

supra, & Panorm. in proœmio decretal. & alij,

quos citat & sequitur Pincianus in pręfatione, lib.

1. tract. 2. de successionum progressu. Ratio limi-

tationis est: quia magis est attendenda mens, quæMens anima|legis.

est dispensationis, seu legis anima, quam verba,

iuxta, l. scire, §. aliud, ff. de excus. tut. vnde, l. non

dubium, C. de legib. habetur, in legem committit, qui



verba legis amplexus contra legis nititur voluntatem:

& iuxta Gręcum prouerb. quòd habetur, l. fraus, ff.

de legib. Dictum à sententia, siue verbum ab intellectu,

scilicet, interpretandum est. Quando propria si-

gnificatio absurditatem continet, contra mentem

instituentis facere præsumitur, qui eam sequitur:

si verò impropria æquitatem habeat, qui eam am-

plectitur, secundùm legis mentem operari dicitur:

Debemus enim præsumere, legislatorem nihil ini-

quum voluisse statuere. Et quòd in omnibus di-

spositionibus anteponenda sit scripto mens, & ra-

tio disponentium, fusè tractat Tiraq. ad l. si vn-

quam, C. de reuoc. don. verbo, libertas, confirmat-

q́ue variis iuribus, ac Doctoribus, & vtriusque

Quintiliani sententia, & specioso discursu Cice-

ronis, oratione pro Aulo Cæcinna. Item si ex lege<-P>

@@0@

@@1@552 Quæst. XCVII. Tract. XIV.



<-P>ipsa constat mẽs legis, tunc etiam cōtra propriam

significationem vocabuli tenendam esse mentem

legis, docet Azor illa quæst. 9. ex l. si pater, §. dulcis-

simis, ff. de legat. 2.

  Tertia regula: ex proœmio legum, & ex suppli-3. Regula.

cationibus petentium leges, dispensationes, autA proœmio|legũ, & suppli|catione peten-|tium eas, recta|colligitur ea-|rum interpre-|tatio.

priuilegia, sæpe colligitur recta ipsorum interpre-

tatio, & legislatoris mens: nam finis legis solet in

proœmio declarari, & eius fini proportionatur

lex, & conformatur.

  Quarta regula: lex non est ita interpretanda, vt

sit inutilis, & ridicula, & nihil operetur, sumitur4. Reg.

ex l. non dubium, C. de legib. Quòd adeo verum

est, vt lex odiosa, quæ aliàs strictè interpretanda

est, ne inutilis efficiatur, latè interpretāda sit. Idem

est de lege pœnali.

  Quinta regula, ex sententia lata à Pontifice in5. Reg.

causa aliqua rectè legem interpretamur, quia prin-Item à senten-|tra lata à|Principe.

cipis est legem interpretari; imò disp. 2. sect. 8. di-

ximus, talem sententiam vim habere iuris com-

munis, & generalis, ex cap. in causa de sent. &

re iudi.


  Sexta regula, si aliqua circa sensum verborum6. Reg.

dubitatio emerserit, quæ examine facto adhuc

perseueret, consulendus est legis auctor, vel eius

successor: eius est enim legem interpretari, cuius

est condere, cap. cum venissent, de iudic. l. cum

de nouo, C. de legatis. Si verò ij, qui legem fe-

cerunt, functi sunt officio suo, iam ad eos de-

claratio non pertinebit: cum iam priuatam, &

non publicam auctoritatem habeant. Quòd ta-

men, vt ait Rebellus suprà, sect. 2. faciendum est, vt

interpretatio vim legis habeat quoad vniuersos:

nam inter partes iudex poterit interpretari inter-

pretatione obligante, & necessaria, quæ sibi pro-

babilior videbitur, quando scilicet in similibus

dubiis non habuerit aliud à superiore, vel lege prę-

scriptum, quòd sibi faciendum sit, iuxta Bald. in

summario dictæ legis, cum de nouo, & dicta à no-

bis sect. 1. Adde quòd quamuis interpretatio eius,

qui constitutionem fecit, si iam est amotus ab offi-

cio, vel eo functus est, obligatoria non sit: tamen

spernenda non erit: nam, l. in ambiguis, ff. de regu.

iuris dicitur, in ambiguis orationibus maximè

sententia spectanda eius, qui eas protulisset.

  Septima regula Azoris illa quæst. 9. cum Pan.7. Reg.

cap. ad audientiam de decimis. In legibus diuersi-

tas vocabulorum diuersitatem rerum inducit: alio-

qui enim lex superfluè vocabulis diuersis vteretur

l. si iidem codicilli, C. de codicillis.

  Octaua regula, si legis verba duo habent signi-8. Reg.

ficata æquè propria, vel quacumque ratione resIn pœnalibus|debemus sequi|benigniorem|partem.

sit æquè dubia, in pœnis sequi debemus benignio-

rem partem, cap. in pœnis, de regul. iuris in 6. l. pe-

nultim. ff. de pœnis. Similiter in odiosis quibus-

cunque, l. cum quidam, ff. de lib. & posthu. l. beni-

gnius, & l. in ambigua, ff. de legib. & l. publius, ff.

de condi. & demonstra. In beneficiis verò, & fauo-In fauorabi-|libus latè in-|terpretandum|est.

rabilibus, qualis cōtineri solet in vltimis volunta-

tibus, latior debet esse interpretatio, iuxta gloss.

communiter approbatam, l. fin. ff. de const. princip.

l. in testamentis, ff. de reg. iur. cap. odia, de regul.

iuris in 6. vbi dicitur, odia restringi, fauores conuenit

ampliari. Ponunt aliqui exemplum, si lego vinum,

etiam vasa legare videor, sine quibus vinum non

stat. Sed hoc nō placet: quia licet, sine vasis vinum

non possit stare: tamen ad vnum poterit pertinere

dominium vasis, ad alium verò vini, licèt poterit<-P>@@

<-P>cogi hæres vasorum ea locare, vel accommodare

domino vini: quia hæc censetur voluntas testato-

ris, ne inutile sit legatum. In contractibus veròIn contracti-|bus iuxta mi-|nimam obli-|gationem.

iuxta minimam obligationem interpretandum

erit, l. semper in stipulationib. ff. de reg. iuris, vt si

vendo vina, non videor vendere vasa. In iudiciis, siIn iudiciis|fauendum reo.

res est dubia, fauendum potius reo, quàm actori:

possessori, quàm petitori, Instit. de interd. §. com-

modum, l. fin. C. de probatio. & generatim Bart. ad

l. omnes populi, ff. de iust. & iure, num. 58. ait, ex

duabus æquè propriis significationibus eligen-

dam esse eam, quæ aptius subiectæ materiæ con-

uenit, l. quoties idem sermo, ff. de regul. iuris. Ge-

neratim etiam in l. benignius, ff. de legib. dicitur,

benignius leges interpretandas esse, quo voluntas

earum conferuetur. Hoc præsertim locum habet,

inquit Azor illa quæst. 9. si al às ex ea sensus absur-

dus nascatur, vel sit necessariò ad incommoda tra-

henda, vt docet Bart. ibidem, vt cum lex decernit,

qui occiderit hominem, capite puniendum, non

est intelligenda de furioso, vel in propriam de-

fensionem occidente: patet ex dictis in secunda

regula.

  Nona regula Azoris, illa quæst. 9. quando in le-9. Reg.



ge exprimitur eius ratio, ex ea debemus elicereEx ratione|legis debet|elici eius sen-|sus.

sensum legis, Clem. 1. de elect. veluti in cap. ex par-

te de postulando, interdicitur Monachis aduoca-

re: eadẽ lex ad canonicos regulares trahitur: quia

ratio legis in illis militat, nempe regularis institu-

ti obseruantia. Sed de hac re vide sect. 11.

  Decima regula Azoris, quandocunque vna lex10 Reg.

per aliam declaratur, in eo sensu eam accipereSecundùm de-|clar itionem|alterius legis.

oportet.

  Vndecima eiusdem, quando consuetudo legem11. Regul.

declarat, illi stādum est: quia consuetudo est opti-Item consue-|tudinis.

ma legum interpres, l. Si de interpretatione, ff. de

legib. facit l. in obscuris, ff. de reg. iur. vbi habetur,

in obscuris inspici solet quod verisimilius est, aut quod

plerunque fieri solet.

  Duodecima, Sa verbo interpretatio. nu. 3. Mas-12. Reg.

culinum in fauorabilibus comprehendit fœmini-

num. in contractibus non comprehendit.

  Decimatertia, eiusdem ibi, nu. 4. Aliquis com-13. Reg.

prehendit etiam fœminam: Alius & aliud signifi-

cant similia. Sed de alius, alia, aliud latiùs tractat

Azor tom. 1. lib. 5. c. 28.

  Decima quarta, Modicæ solennitatis omissio14. Regul.

non vitiat actum. Sa ibidem, nu. 6. Sed latiùs Azor

illo ca. 28. de modico, & minimo, & paruo secun-

dùm iura curandum non decet.

  Decima quinta, edicta non prohibent opera15. Regul.

alioqui bona: sed ea, in quibus latet aliquod ma-

lum, aut periculum, Sa ibidem. nu. 7.

  Decima sexta, Non dicitur præsumere, qui pro-16. Regul.

babiliter credit se bene facere, Sa suprà: adde, nec

qui facit cum ignorantia culpabili non affectata,

vt in hoc tract. aliquando docuimus.

  Decima septima, quando principale non tenet,17. Regul.

nec accessorium. Sa ibidem, nu. 9. glos. ca. 5. de do-

nat. inter virum & vxo.

  Decima octaua quod est inutile, pro nullo ha-18. Regul.

betur: & pro non scripto, quod non intelligitur,

aut æquè bene variis modis; est enim inutile. Sa

ibi nu. 10.

  Decima nona, clausula vltima generalis refer-19. Reg.

tur ad omnia præcedentia, nisi ratio sit diuersa, Sa

ibidem. nu 11.

  Vigesima, cùm dispositio finitur primo actu; si<-P>20. Reg.

@@0@

@@1@Disput. XXI. Sectio III. 553



<-P>ille est nullus, vel inutilis, potest repeti. Sa ibid.

num. 12.


  Vigesima prima, dicens de vno, de alio negare21. Reg.

videtur, Sa ibi. nu. 13.

  Vigesima secunda, in generali sermone intelli-22. Reg.

gitur excepta persona loquens, Sa ibidem. nu. 14.

  Vigesima tertia, repulsus à re maiori, non cen-23. Reg.

setur repulsus à minori, Sa ibi. nu. 16.

  Vigesima quarta, ritè, significat solemnitatem;24. Reg.

rectè, iustitiam, Sa ibi num. 17.

  Vigesima quinta, et si communiter clausula ge-25. Reg.

nerali non veniunt requirentia speciale mādatum,

quale requirunt corrigere, deponere, conferre be-

neficia, dare dimissorias: tamen venit, cum alioqui

generale esset frustra, aut cùm ex verbis apparet

talem esse concedentis intentionem.

  Vigesima sexta, vis particulæ disiunctiuæ est26. Regul.

disiungere actionem, vel obligationem, relinque-Disunctiuæ|particulæ|munus.

ré que liberam vtriusque partis electionem, quales

sunt, vel, aut, & similes: sicut autẽ in disiũctis suffi-

cit vnum esse factum: ita in coniunctis vtrumque

oportet complere. Quamuis in iure sæpe coniun-

cta pro disiunctis, & econtra ponũtur. Vide Azor

to. 1. lib 5. cap. 27. vbi in princ. docet, particulam

disiunctiuam à iurisprud. appellari alternatiuā, seu

alternationem, l. prætor edixit, §. quod autem, ff. de

iniuriis: & l. si quis seruum. §. nam qui cum extra-

neo, ff. de seruo corrup. quęstione. oautẽ 1. ait de vi

& effectu particulę disiunctiuæ agere Felin. c. inter

cæteras de rescript. Dynum, & Ioan. Andream, c.

in alternatiuis, de reg. iuris in 6.

  Tertiò, ait effectum talis particulæ esse disiun-

gere actionem, obligationem, conditionem, vel

solutionem, l. plerunq; interest, §. si res in dotem,

ff. de iure dotium.

  In disiunctiuis affirmatiuis sufficitvnā partẽ esse

veram: in negatiuis verò vtraque pars debet esse

falsa: vt ait Panorm. c. inter cæteras de rescript. nu.

2. ex Dyno, & Ioan. Andr. & omnes Philosophi,

ac Theologi. Exemplum disiunctiuæ negatiuæ

ponit Azor cum Panor. suprà, dabo tibi decem, si

Titius non venerit, vel si Caius non decesserit.

Sed certè ista propositio affirmatiua est, quia co-

pula, si non negatur, ideo ad eius veritatemsufficit

alteram eius partem esse veram. Vnde si alterum

tantum illorum euenerit, teneor dare decem. Vn-

de credo vitio scriptoris codices Azoris esse men-

dosos: maximè cum lex, siquis ita stipulatus, ff. de

verb. sign. & l. generaliter, C. de instit. & substi. &

l. si is qui ducenta, §. vtrum. ff. de rebus dubiis, &

Bart. ibi, quas pro se adducit, nostram sententiam

planè doceaut.

  Quæ tamen eo ca. 27. qu. 2. 3. & 4. difficultatem

non habent, & verissima sunt. Difficultate autem

non caret, quod ait eodem c. 27. q. 5. & c. 28. qu. 1.

& 2. interdum disiunctiuam pro copulatiua sumi:

& copulatiuā pro disiunctiua, quod expressè ha-

betur, l. sæpè, ff. de verb. signif. vbi exemplum pri-

mi ponit, cum quis dicit, quod dedi, aut donaui: nam

ibi, aut, sumitur pro, &: cæterùm non video quid

cogat ad id asserendum: nam sensus disiunctiuus

valde est commodus, esto idem in re sint datio, &

donatio, ac proinde verè dictum fuerit, dedi &

donaui; exemplum secundi ponit Azor, quando

coniunguntur duo, vel plura, quæ simul esse non

possunt: vt si testator dicat, testamentum meum

valeat iure testamenti, & iure codicilli: fieri enim

non potest, vt valeat tanquam testamentum; &<-P>@@

<-P>tanquam codicillus, sed hoc exemplum mihi

etiam est difficile: nam testamentum potest habe-

re totam vim testamenti & codicilli, licet nō pos-

sit esse simul testamẽtum, & codicillus: vel sensus

est conditionalis, qui in testamẽtis exprimi solet,

si non valeat vt testamẽtum, valeat, vt codicillus.

Alia exempla, sed obscura habentur in illa l. si quis

ita stipulatus, ff. de verb. signif. illam tamen legis

doctrinam recipiunt omnes iurisperiti, speciatim

Madera lib. animaduersionum iuris ciuilis cap. 21.

citans Barto. l. si is qui ducenta. §. vtrum num. 1.

ff. de reb. dub. & Cynum, l. cum quidam. nu. 4. C. de


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   187   188   189   190   191   192   193   194   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin