Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə20/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   16   17   18   19   20   21   22   23   ...   250

trahuntur ad exemplum in simili casu, quædam

verò, quæ ad similes casus extendũtur. Nam quod

ob meritum Princeps indulsit, vel si aliquam pœ-

nam inflixit, vel si alteri sine exemplo subuenit,

sunt leges singulares, quæ non transgrediuntur

personam: ergo de his rescriptis intelligi debet lex

illa 2. Cod. de legib. vt interpretatur ibi Baldus

num. 1. & Glossa, dum summarium, seu casum le-

gis constituit: cui legi consonat Innocent. III. su-

prà, vbi post verba relata subiungit, nisi fortè cùm

aliquid caussa necessitatis, & vtilitatis inspecta, dispen-

satiuè duxerit statuendum. Quod verò decernitur

circa dubium aliquod de legis, aut iuris intelligen-

tia, non potest non esse vniuersalis lex. Et de hoc

genere rescripti loquitur lex illa fin. C. de legib.

  Ad confirmationem respondeo, à rescripto44

Principis ad eumdem prouocandi tunc tantùmA rescripto|Principis quā|do appellare|liceat.

ius esse, cùm falsa caussa ductus, rescripsit, vt patet

ex rescripto Imperatoris, relato dicta l. 1. ff. à qui-

bus appellare: Si enim (inquit Imperator) docuerint,

falsa esse, vel non ita se habere, quæ scripta sunt, nihil à

nobis videbitur iudicatum, prius quàm contra scriptum

fuerit, quemadmodum aliter se res habeat, quàm nobis

insinuatum sit.

  Tertiò dicit Vazquez, licet Felinus hanc sen-Tertium dictũ|eiusdem.

tentiam dicat esse verā in rescripto supremi Prin-

cipis, non autem cuiuscumque alterius, cui conue-

nit ex concessione legem ferre: & videtur addu-

cere exemplum in duce Venetorum: tamen dicen-

dum est nullam esse differẽtiam, nisi resp. vel Prin-

ceps supremus alicui inferiori Principi commisis-

set leges ferre hoc pacto, vt ipsas non posset inter-

pretari sine peculiari consensu suo: quod videtur

absonum: nam qui idoneus est, vt leges ferat, non

minùs idoneus erit, vt eas interpretetur, imò me-<-P>

@@0@

@@1@50 Quæst. XCI. Tract. XIIII.



<-P>liùs quàm supremus interpretabitur, præsertim si

ipse eam legem tulit, de qua oritur dubitatio.

Hanc sententiam contra Felinum sequitur Iason.

l. 1. ff. de const. num. 6. pro qua citat Angelum. l.

item veniunt. §. cæterum. ff. de iure hæred.

  Quartò, dicit Vasquez cum Burgos Pacensi,Quartum di|ctum eiusdẽ.

schedulas, quas Rex noster Hispaniæ, & alij Reges

mittunt ad tribunalia, & Cancellarias ad dubio-

rum declarationem; eodem modo vim legis habe-

re, etiam si ex consilio procerum & senatorum

non manauerint; & ratio eadem est.

  Quintò, ait Vasquez, si dubium, & litem exhor-Quintum di-|ctum eiusdem.|Rex definiens|litem exortā|quando facit|legem.

tam definiat Rex, non interpretando legem ali-

quam à se latam, sed ductus tantùm ratione natu-

rali, in casu, in quo nulla lex ab eo lata locum ha-

beret; responsum Principis esset pro lege in simili

casu, ac si Rex legẽ aliquā à se latā interpretaretur:

Nam tunc interpretatur ius, & æquitatẽ naturalẽ:

sicut enim Princeps interpretatus naturalẽ æqui-

tatem ferre posset legem communem, & eam pro-

mulgare, ita etiam cum in casu singulari, quod du-

bium est, interpretatur legem naturalem, censetur

pro aliis similibus casibus legem ferre: cùm iustum

non sit in aliis casibus alio modo æquitatem na-

turalem interpretari. Quòd si postea constaret ma-

nifestè, decretum Regis esse contra ius naturale,

non haberet locum eius rescriptum & epistola:

de reliquo autem eadem videtur esse ratio; hacte-

nus Vasquez.

  Pro maiori autem declaratione nota. 1. cum45

Azor tom. 1. lib. 5. c. 24. quæst. 1. rescripta Princi-Rescripta|Principum|quænam es-|sent.

pum olim fuisse dicta, quibus illi, vel ad libellos

supplices præsentium, vel ad magistratuum præ-

sentium vel absentium consultationes, quid sibi

de ea re fieri placeret, respondebant. Vnde rescri-

ptum dicitur id, quod Imperatores vel Pontifices

consulentibus eos respondent, l. 1. ff de appell. re-

scriptum etiam est statutum Principis, quo præci-

pitur, aut prohibetur aliquid motu proprio siue

interpellatione alicuius per epistolam facta, siue

secus.

  De hac re multa Rebuffus tom. 2. reg. const.



tract. de rescrip. quæst. 1. num. 3. & sequentibus,

vbi alios citat & aliquid Sebastianus Medicis tra-

ctatu de legib. & statutis parte 2. quæst. 5. num. 18.

  Secundò, nota cum Azor ibidem quęst. 2. & Pa-Rescriptum|quādoque la-|tè, quandoque|strictè sumi-|tur.

normitano rubr. de rescriptis, rescriptum aliquan-

do latè sumi, & tunc circa omne priuilegium, &

beneficium Principis versari potest: aliquando ve-

rò strictè & propriè, & tunc non versatur circa

beneficium, aut priuilegium Principis. Est autemPriuilegium|quid sit.

priuilegium facultas alicui à Principe data aliquid

faciendi, vel non faciendi, quod alioqui esset con-

tra legem. Beneficium verò est facultas, vel quidBeneficium|quid sit.

aliud bonum à Principe concessum præter leges.

Rescriptum autem strictè sumptum est, quod ver-

satur non circa beneficia, aut priuilegia: sed circa

iuris, vel præcepti explicationem, vel constitutio-

nem: vt cùm tescriptum committit causam inter

aliquos definiendam, aut respondet, quid in re ali-

qua iuxta leges, vel Canones fieri debeat: in Cod.

extat titulus de diuersis rescriptis, in Decretalib.

de rescriptis, vbi rescriptum latè sumitur, & com-

prehendit etiam literas, quibus conceditur priui-

legium, vel beneficium: numquam tamen in iure

sententia appellatur rescriptum, vnde non beneSentẽtia Prin|cipis habet|vim legis.

probatur, rescriptum datum in vno negotio, ha-

bere vim legis in similibus, quia sententia Prin-<-P>@@



<-P>cipis habet vim legis.

  His suppositis sit prima conclusio, Decretum,46

seu sententia Principis inter partes, de quarumPrima cōclu-|sio.

causa ipse cognouit, constituit legem seu ius: ita

docet Rebuffus in proœm. constit. reg. Glossa 2. ex

l. 1. ff. de const. Principũ, vbi sic dicitur: quodcum-



que. Imperator per epistolam & subscriptionem statuit,

vel cognoscens decreuit, vel de plano interlocutus est, le-

gem esse constat. Vbi Glossa explicat decreuit, dando

difinitiuam sententiam vt l. fin. Cod. de legibus, &

constit. Princip. sed, interlocutus est, explicat Glossa

sic, quæ tamen interlocutio non est generalis, nisi hoc ex-



pressè dicatur, vt Cod. eod. l. 3. quæ est contra. Additio

autem ad istam Glossam sic habet. pro solutione hu-



ius cōtrà distingue secundum Bartholum hic: aut Prin-

cipis interlocutio est redacta in corpore iuris, aut non: pri-

mo casu obseruatur pro lege generali, vt in contrario;

secundo casu non: vt plenè notatur per Cynum in l. leges

Cod. eodem: itaque secundum Glossam illam, quan-

do Princeps de plano interlocutus est sine cogni-

tione causæ, sententia eius non habet vim legis

generalis: secus quando cum causæ cognitione: &

sic debet etiam intelligi & limitari sententia Re-

buffi suprà, & quod Vasquez dixit, sentẽtiam Prin-

cipis in aliqua causa habere vim legis generalisSẽtentia Prin|cipis in aliqua|caussa habet|vim legis.

pro similibus: quod rectè etiam colligitur ex ver-

bis citatis Innocentij III. c. in caussis de sent. & re

iudicata, & idem expressè habet §. sed & quod,

vers. quodcumque ergo, institu. de iure nat. vbi

Glossa Accursij in Verbo, decreuit, dicit scilicet se-



dens pro tribunali dando sententiam diffinitiuam, vt

Cod. de legib. & const. l. fin. Nam interlocutio Principis

non habet vim legis, nisi hoc expresserit à principio vt

ea l. fin. Cod. de legib. Item sententiam Papæ la-Sententia Pa-|pæ habet vim|legis.

tam seruato ordine iuris habere vim iuris com-

munis ex d. cap. in causis probat Sebastianus Me-

dicis, tract. de legib. & stat. parte 3. quæst. 11. n. 2.

  Secunda cōclusio, epistola, seu rescriptum Prin-47

cipis ad relationem magistratus, de re dubia emis-Secunda con-|clusio.

sum, vt l. verum, §. ex facto, ff. de minor. §. seu. vers.

Dominorum, instit. de his, qui sunt sui vel alieniEpistola seu|rescriptũ Prin|cipis habet|vim legis.

iur. Habet vim legis: patet ex illa, l. 1. ff. de legib. &

const. princip. & illo, §. sed & quod, versic. quod-

cumque ergo, instit. de iure nat. & ita docet Re-

buffus illa Glossa 2. proœmij const. reg. vbi addit.



Sic factæ sunt ferè omnes leges Codicis, vbi imp. ad peti-

tionem alicuius respondet, & ius constituit, vt ibi patet:

etiam decretalis epistola ad alicuius consultationem fa-Decretalis epi|stola dicitur|Papæ constitu|tio.

cta, dicitur Papæ constitutio, vt est in Decretalib. Gre-

gorius & Glossa in summa, dist. 3. & sæpius per rescri-

ptiones Imperator ius constituit l. sæpe, ff. de offic. præsid.

& multa iure sic sunt constituta, in quibus dicitur, Im-

perator rescripsit l. Imperator, ff. de statu hominis l. in-

tegrum, ff. de minorib. Multa allegauit idem Rebuf-

fus tom. 2. const. reg. tract. de rescript. quæst. 11. §.

14. num. 152. vbi adducit cap. multi 2. quæst. 1. c.

licet 16. quæst. 3. l. Mela, ff, de alim. & cib. lega. Ro-

manus consil. 260. in proposito, in princip. Ar-

chidiaconus & Dominicus cap. ignorantia dist.

38. & Felinus, rubri de rescrip. vnde idem Rebuf-

fus §. 17. num. 156. probat, omnes virtutes legis

posse tribui rescriptis Principis. Hanc etiam sen-

tentiam quod rescriptum Principis faciat ius, non

solùm inter partes, vt scripsit Ioannes Andreas

rub. de rescript. sed etiam quoad alios, docet Na-

uarrus lib. 3. Consiliorum Consil. 30. de præbend.

num. 3. ex. c. licet 16. q. 3. c. ea multi 2. q. 1. cum aliis

multis per Felinum rubric. de rescrip. col. 1.

@@0@

@@1@Disput. II. Sectio IX. 51


  Tertia conclusio, Principes non supremi nonTertia conclu=|sio.

constituunt ius per rescripta, seu epistolam, necPrincipes non|supremi non|constituũt ius|per rescripta.

per sententiam: ita sentit Rebuffus illa Glossa 2.

postquam enim dixit, Principem tripliciter ius

constituere 1. per rescriptum, siue epistolam 2. per

sententiam 3. per edictum, nempe quando vltrò

ex natura sua motus ad honestatem, & subdito-

rum vtilitatem, decreuit, & vt futuris obuiet pe-

riculis: subiungit. Atqui prætores, & alij magistratus

per edicta tantùm ius constituebant ob doni, odij, amici-

tiæue suspiciones, quæ à Principe absunt, §. Prætorum

quoque edicta, instit. de iure naturali. Ex quo, §. bene

colligitur, quoniam postquam dixerat, variis mo-

dis Principem posse legem constituere, de præto-

ribus solùm inquit, per edictum: ergo sentit, non

posse aliis modis. Nec mirum est, si Principes non

supremi magis limitatam habeant potestatẽ con-

dendi leges, quàm supremi. Hanc conclusionem

tenet Felinus relatus à Vasquez suprà in tertio suo

dicto: vnde, etiam si Episcopus per epistolam par-

ticularem, vel sententiam in aliquo negotio de-

claret propriam constitutionem, non tenentur

subditi in similibus iuxta eius declarationem fa-

cere, aut iudicare: sed poterunt sequi declaratio-

nem, quam verba constitutionis patiuntur.

  Quarta conclusio etiam si rescripta sint supre-Quarta con-|clusio.

mi principis, vt vim legis habeāt, debent esse suf-

ficienter proposita, & promulgata communitati,

vt patet ex iis, quæ dicemus disp. de promulgatio-

ne: interim tamen dum non promulgantur suffi-

cienter, erunt præcepta tantùm particularia.

  Quinta cōclusio, si Rex verbi gratia in sua sen-49

tentia, vel epistola nihil præcipere velit vltra iusQuinta con-|clusio.

naturæ, & declaret, in tali casu, hoc esse ius natu-

ræ, non teneor eius declarationi stare: quoniamRex cùm de-|clarat ius na-|turæ non ha-|bet infallibilẽ|auctoritatem.

non habet infallibilem auctoritatem declarandi

ius naturæ, sed potestatem præcipiendi, quæ iusta

fuerint, seu honesta & communi bono expedien-

tia. Si tamen absolutè præcipiat, vt hoc vel illud

fiat, ratus illud esse ius naturæ, & mihi certum est,

esse ius naturæ, teneor ei obedire: si tamen dubito,

dicendum est, vt dixi disp. 1. sect 9. num. 58. quando

dubito an lex sit iusta.

  Pontifex tamen auctoritatem habet explicandiPontifex ha-|bet auctorita-|tem explicādi|quid sit ius na|turæ.

ex principiis fidei, quid sit ius naturæ, vnde tali

eius declarationi standum est, omissis aliis decla-

rationibus, quæ alioqui viderentur probabiles.

  Sexta conclusio, quod Princeps in aliqua sta-Sexta conclu-|sio.

tuit causa, non est ad res in aliquo dissimiles pro-

ducendum, vt quod circa monachos SublacensesQuod est in|aliqua caussa|statutum non|debet ad dißi-|miles extẽdi.

statuit Innocentius III. cap. cùm ad monasterium,

de statu monachorum, ne quis de cætero lineis

camisiis vteretur, ne carnibus vesceretur; quia ita

habebant eorum constitutiones, non est ad cæte-

ros religiosos extendendum, qui similes constitu-

tiones non habent: nec quod de Minoribus statui-

tur cap. exiit qui seminat, de Verb. sign. in 6. non

posse, etiam in communi, proprium habere, cæte-

ris religiosis debet accommodari, qui non sunt

omninò similes. Vnde rectè Orosius, l. non pos-

sunt num. 1. ff. de legib. ait, non esse in iure ciuili

latius argumentum, quàm quod à simili depromi-

tur, sicut neque vllum infirmius, vt pote quod da-

ta vel modica dissimilitudine euitari potest.

------------------------------------------------------------



SECTIO IX.

An responsiones congregationis Cardinalium institutæ

ad explicationem Tridentini, vim legis habeant.
@@


DE hac re ex professo tractat Emma-50

nuel Rodriguez tom. 1. quæstionumPrima opinio.

regul. quæst. 11. art. 6. vbi refert sen-

tentiam cuiusdam patris doctissimi

sui ordinis, scilicet B. Francisci, qui

secutus (vt affirmabat) sententiam doctissimorum

virorum, docuit, has declarationes non habere

vim legis. Verba eius sunt. Nonnulla fuerunt decre-



ta ab hac illustrissima congregatione impetrata, ad re-

gulares spectantia, quæ vtrum obligent, consulendus est

summus Pōtifex, & illud est inuiolabiliter obseruandũ,Declarationes|Cardinalium|non obligant|omnes, donec à|Pont. max. cō-|firmentur.

quod ab illo sub literis authentitis fuerit declaratũ. In-

terim tamẽ à viris doctissimis firmatũ fuit, huius-

modi declarationes, quę ad instantiā quorumdam

fiũt, nō obligare in foro interiori, neque exteriori.

Atque adeo inferunt neminem esse damnandũ in

iudicio propter has declarationes Cardinalium, si

opposita sententia idoneo & iuridico fulta sit fun.

damẽto. Huius rei ratio hæc est: quia prædictæ in-

terpretationes nō habent vim legis; nō enim sunt

solemniter promulgatæ, & promulgatio est de in-

trinseca ratione legis (vt eodem tom. quæst. 6. art.

3. tractat Emmanuel, & nos infrà disp. 12.) Nec

huiusmodi declarationes habent rationem sen-

tentiæ definitiuæ; cùm omnes sciant, quod parte

non audita sint factæ.

  Si obiicias, Si hæ declarationes nec in foro ex-51

terno nec in interno obligent, inutilis erit huius

congregationis institutio. Negabat consequen-

tiam author illius sententiæ, nam maturo consilio

à Gregorio XIII. & Sixto V. instituta fuit ad tollẽ-

dos frequentes scrupulos, quos quotidie otiri vi-

demus circa ea quæ in Trid. statuta sunt. Atque

ideo istæ declarationes potiùs sunt doctorales,

quàm iudiciales, cum nulla sit promulgata lex,

quæ iubeat, has declarationes suscipiendas esse

tamquam leges certas, & infallibiles. Nam sicut

dubia omnia absolui possunt doctrinaliter à Iuri-

speritis & Theologis, imò sæpe à Pontifice ita fa-

ctum legimus: cum ita ipse voluit, quosdam esse

sacri Concilij interpretes, quorũ responsa doctri-

nalia essent, interim dum summus Pontifex decla-

rationem iudicialem non conderet, ac promulga-

ret. Huius auctoris sententia confirmari potest 1Conf. 1.

quia olim à Romanis designati erant Iurisconsul-Responsa Iu-|risprudẽtium|quando vim|legis habue-|runt.

ti ad legum declarationem, quorum tamen re-

sponsa non habebant vim legum, donec in dige-

stis posita, à Iustiniano Imperatore vim legis re-

ceperunt, vtretulimus sectione 7. ergo idem di-

cendum est de his congregationis responsis: &

alioqui innumeras habebimus leges Ecclesiasti-

cas extra volumina iuris Canonici: quoniam hæc

responsa innumera sunt, & non solùm continent

interpretationem Concilij Tridentini, sed etiam

religionum quarumcumque institutorum, vt pa-

tet ex duplici concessione Sixti V. relata ab Em-

manuele suprà art. 1.

  Secundò, quoniam quædam ex his declaratio-2

nibus cum aliis pugnant: vt videre licet in qui-Declarationes|quædam cum|aliis pugnant.

busdam relatis à Suarez 3. par. tom. 4. disp. 28. sect.

6. qui hanc etiam pugnātiam obseruauit: ergo non

omnes habent vim legis. Si dicas, posteriores esse

sequendas, vt ibi Suarez indicat, contrà: quia illi

non habent auctoritatem reuocandi leges: ergo si

priores declarationes habent vim legis, non reuo-

cabunturper posteriores.

  Tertiò, quia si Pontifex vellet, esse leges; vellet,3

vt typis mandatentur, & per totum orbem publi-<-P>

@@0@

@@1@52 Quæst. XCI. Tract. XIV.

<-P>carentur: scimus autem id numquam permisisse:

ergo signum est, non velle, vt pro lege habeantur,

sed quasi verissimiles, & probabiles virorum Do-

ctorum, & in ea re peritorum, interpretationes. Et

ipsamer congregatio non affirmar, suam interpre-

tationem esse certam, sed affert illam tamquam

probabilem, eo quod re diligenter discussa à viris

doctissimis emanauit, etiam Pontifice consulto.

Nec enim aliter interpretandi facultatem eis cō-

cedit Pontifex, vt patet ex concessione quadam

Sixti V. relata ab Emmanuele suprà art. 1. ex Bulla-

rio Sixti V. quæ sic dicit, Eorum quidem decretorum,



quæ ad fidei dogmata pertinent, interpretationem nobis

ipsis reseruamus: Cardinalibus verò præfectis interpre-

tationi, & executioni Concilij Tridentini, si quando in

his, quæ de morum reformatione, disciplina, ac modera-

tione, & Ecclesiasticis iudiciis aliisque huiusmodi statu-

ta sunt, dubietates, aut difficultates emerserint, inter-

pretandi facultatem (nobis tamen consultis) impar-

timur, &c. Nauarrus in quodam consilio expres-Nauarrus do-|cet his decla-|rationibus nō|esse standum.

sè docet, contra quamdam interpretationem con-

gregationis, & tamen Romæ erat & rectè callebat

auctoritatẽ illius congregationis: ergo non tanta

est, vt eius respōsa pro legibus habere debeamus.

  Confirmatur quintò, quia Emmanuel relatis5

verbis illius viri doctissimi, ait, quæ licet vera appa-

reant: in aliquibus tamen examinatione opus habent;

ergo saltem sentit, opinionem illius esse in parte

veram, aut probabilem.

  Confirmatur sextò, quia in legibus pro tota Ec-6

clesia faciendis maiorem consultationem, & ne-

cessitatem interuenire cernimus: cùm enim tot, &

tam varia emergant dubia, non potest congrega-

tio & multominùs Pontifex, de quolibet illorum

multùm cogitare: ergo non videtur mens Ponti-

ficis, vt illa responsa pro legibus habeantur.

  Secunda opinio, quæ est Emmanuelis illo art.52

2. ait 1. dictas declarationes, si authenticè sigilloQui teneant|has declaratio|nes vim legis|habere.

ipsius congregationis, aut alio iuridico habean-

tur, in iudicio, & extra iudicium esse obligatorias,

& secundum eas authenticas sæpè in tribunalibus

fuisse iudicatum. Et ego (inquit) scio secundum

quamdam Cardinalium declarationẽ fuisse quem-

dam ætatis solùm sedecim annorum admissum ad

quamdam dignitatem in Ecclesia collegiata in

Diœcesi Burgensi: declarauit enim Congregatio

quod Tridentinum sect. 24. de reform. c. 12. requi-

rẽs. 22. annum ætatis ad huiusmodi admissionem,

loquitur de dignitatibus, & canonicatibus Eccle-

siarum Cathedralium: non autem collegiatarum,

vt patet ex litera Concilij, & probat Quintilianus

Mandosius Consil. 20. à num. 12. Dicere autem,

quod vt declarationes obligent in foro conscien-

tiæ, aut exteriori, est necessarium promulgari, non

videtur verũ. Licet enim leges, vt obligent, sit ne-Declarationes|legum vt obli-|gent, non egẽt|promulgatio-|ne.


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   16   17   18   19   20   21   22   23   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin