Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə23/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   19   20   21   22   23   24   25   26   ...   250

lex est: quæ non obliget, & nulla est obligatio,

quæ non sit ab aliqua lege.

  Ad tertium, Accursius l. legis virtus, ff. de legib.Ad 3.

ait, consulere, esse virtutem legis, & Azor illo cap.

2. quæst. vlt. ait, esse sententiam Felini, rub. de con-

stit. & communem Canonistarum, legem consu-

lentem tantùm bono ciuium, quam consultoriam

appellant, esse legem, licet ea nemo teneatur ob-

strictus. Aliqui negant eā sententiā apud Felinum,Nullum præ-|ceptum est cō-|silium.

vel alios Canonistas inueniri, imò Bartholum di-

cta l. legis virtus, ex Cyno asserere, non esse virtu-

tem legis, consulere, cui consentit Sotus 1. iust. qu.

2. art. 2. ad. 2. Azor suprà, & alij Neoterici, quibus

ego subscribo, quia nullum præceptum est consi-

lium, quod si ab aliquo auctore consilium appel-

latur lex, ea ratione factum existimo cùm Azor su-

prà & aliis, quia legis naturam aliqua ex parte sa-

pit, vel imitatur, quatenus mentem illustrat, & di-

rigit in agendis, vel loquuntur de consilio non

respectu eius cui datur, sed respectu aliorum,

qui interdicuntur impedire consilij vsum, vt de

legis permissione dicit Castro suprà.

  Sic nota discrimen inter præcepta affirmantia,

& negantia: quòd hæc obligent semper, & pro<-P>@@

<-P>semper: illa semper, sed non pro semper, de quo

vide D. Thomam 2. 2. quæst. 33. art. 2. vbi Valentia

disp. 3. quæst. 10. puncto 2. Iuxta superiora iudica

de his, quæ dicit Menochus lib. 2. de arbitris ca-

su. 380. legem aut esse de præcepto, aut de consi-

lio perfectionis, aut reuerentiæ, vel de vrbanitate,

& quæ sit in eos sancita pœna, qui legem præce-

pti, consilij, aut vrbanitatis contemnunt.


------------------------------------------------------------



SECTIO III.

An præcipere, vetare, permittere, & punire sint

effectus legis.



HOs esse actus & effectus legis ait12

D. Thomas artic. 2. cius sectatores,

ibi Conradus, Medina, Vasquez, Va-

lentia disp. 7. quæst. 2. punct. 2. Azor

lib. 5. cap. 5. quæst. 5. Sotus 1. iust. qu.

2. art. 2. quod colligunt ex Modestino l. legis vir-

tus, quæ est 3. ff. de legib. vbi ait, legis virtus est veta-

re, imperare, permittere, & punire. Et Isidoro 5. Ethy.

cap. 19. vbi ait, Omnis autem lex aut permittit aliquid,



vt vir fortis petat præmium: aut vetat, vt sacrarum

virginum nuptias, nulli petere liceat: aut punit, vt, qui

cedem fecerit, capite plectatur. Addit Gratianus, cap.

omnis dist. 3. diuina autem præcipit, vt diliges domi-



num Deum tuum. Sed frustra, vt notat Vasquez ar.

2. nam etiam humana lex præcipit, & diuina tres

alios effectus facit. Et fortè præceptionis non me-

minit Isidorus, quia hæc est essentialis legi in cō-

muni: semper enim, & necessariò, essentialitérque

lex habet præcipere, vt aliquid fiat, vel nō fiat: nōLex habet|præcipere, vt|aliquid fiat,|vel non fiat.

intendebat autem numerare, nisi effectus quasi ac-

cidentarios legi in communi sepectatæ.

  Sed quomodo, inquit Isidorus, omnem legem

vetare, permittere, aut punire, cum aliquæ tantùm

habeant præcipere? R. nulla lex præcipit aliquid,

quin cōsequenter vetet eius omissionem, & opus

contrarium: quæ enim præcipit diligere, vetat ca-

rentiam dilectionis, & odium, & sic de aliis.

  Sed quomodo D. Thomas ait hos esse effectus,3

seu actus legis? nam Modestinus, & Isidorus hoc

non dixerunt, nec videtur verum: nam effectus

supponit essentiam rei: præcipere autem, vt ali-

quid fiat, est de essentia legis, difficultas vel præ-

cepti affirmatiui; prohibere autem est de essentia

legis, seu præcepti negatiui: quæ sunt duæ species

legum, vel præceptorum, sicut propositio affirma-

tiua, & negatiua sunt duæ species propositionum:

imò punire, id est, pœnam imponere, est de essen-

tialegis pœnalis: & permittere, id est, imperare, ne

Petrus, verbi gratia, impediatur in aliqua re effi-

cienda, est de essentia legis permissiuæ. Quòd siVtrum permit|tere sit effe-|ctus legis.

cum D. Thoma explicemus præcipere esse de bo-

nis, prohibere de malis, permittere de indifferen-

tibus, quę nec præcipiuntur, nec prohibentur, per-

missio potiùs est negatio effectuum legis, nempe

præceptionis & prohibitionis, quàm effectus le-

gis: ergo permissio nullo modo est effectus legis.

  Ad argumentum respondent aliqui recentio-14

res, præceptionem, & prohibitionem posse consi-

derari dupliciter, primò secundum se, & sic non

esse effectus legis: secundò, secundum obligatio-

nem, quam inducit, & sic esse effectus legis: nam

obligare actu, non est de essentia legis, sed tautùm

esse aliquid, vnde necessariò oriatur obligatio. Sed

expositio hæc non placet; quia hoc esset dicere<-P>

@@0@

@@1@Disput. III. Sectio IV. 59

<-P>obligationẽ esse effectum legis, non tantùm qua-

tuor illa à Modestino, & D. Thoma posita; deinde,

D. Thomas non solùm ait esse effectus sed actus,

obligatio autem resultans ex lege non est actus:

ergo D. Thomas non loquitur de illis quatuor se-

cundum obligationem, quam inducunt.

  Secundò, alij respondent, præceptionem &

prohibitionem posse dupliciter spectari, primò se-

cundum se, & sic non esse effectus legis. Secundò,

vt actu significant aliquid esse faciendum, vel

omittendum, & sic esse effectus legis, nam de ra-

tione legis non est significare actum, sed esse si-

gnum potens significare. Sed hæc solutio displi-

cet primò, quia hoc esset dicere significationem

esse effectum legis, & non quòd illa quatuor sint

effectus legis: secundò, quia nō potest accommo-Lex natura-|lis non est si-|gnum ad pla-|citum.

dari legi naturali, quæ nō est signum ad placitum,

sed naturale, nempe notitia, de cuius essentia est

significare, quid sit necessarium, & faciendum,

quid turpe, & vitandum: ergo significare non est

effectus legis naturalis.

  Tertiò, alij respondent illa quatuor esse effe-

tus legis non in genere causæ efficientis, sed in ge-

nere causæ formalis: sicut enim albedo formali-

ter albefacit parietem, ita lex formaliter reddit le-

gislatorem præcipientem, prohibentem, &c. Sed

neque ista solutio satisfacit, quia D. Thomas non

loquitur de præcipere comparatione lagislatoris,

sed ipsius legis, cui tamquā effectus tribuit, quod

ipsa præcipiat, vetet, &c. & eodem modo loquun-

tur Modestinus, & Isidorus, quibus consentit Ci-

cero, 2. de inuentione, ait enim, lex aut iubet, aut



permittit, aut vetat, & libr. de oratore: legibus, in-

quit, & præmia proposita sunt virtueibus, & sup-



plicia vitiis. Et quamuis Modestinus non vocet

eos effectus, aut actus: tamen dicendo, potestatem



seu virtutem legis esse ad præcipiendum, &c. (Hoc

enim est quod ait, legis virtus est præcipere, &c.) Sa-

tis significat hos esse actus & effectus: quia virtus

& potestas ad actus, & effectus refertur: & simili-

ter cum Isidorus, & Cicero dicant legem præci-

pere, &c. satis indicant hos esse actus, & effectus

legis, quia præcipere est effectus præcipientis, &

similiter prohibere prohibentis, &c.

  Vnde quartò respondetur, non velle D. Tho-

mam, quòd isti sint verè, & propriè actus, & effe-

ctus legis, sed quòd significātur quasi actus, & ef-

fectus illius, vt cùm dicimus præceptum hoc præ-

cipit colere Deũ, &c. quantitas extendit se ipsam.

------------------------------------------------------------



SECTIO IV.

Quomodo lex punire, & permittere dicatur.



QVantvm attinet ad permissionem15

quidam dicunt, etiam apud D. Tho-Permittere|idem est quod|concedere.

mam hac quæst. artic. 2. permittere

idem esse, quod concedere, qui se-

quũtur Isidorũ, qui loco citato sect.

præced. exemplum permissionis ponit, vir fortis



petat præmium: in qua lege conceditur ei, vt petat

præmium, si velit: sic etiam dicunt permissionem

vsurpari à Modestino, & Cicerone suprà, & à Ca-

stro, 1. de lege pœnali cap. 1. ad finem, & hanc per-

missionem sumptam pro concessione vocare Pau-

lum indulgentiam 1. Corinth. 7. vers. vel num. 6.

  Alij dicunt permittere apud D. Thomam hic

esse non prohibere ea, quæ suaptè natura mala

sunt, neque ea præcipere, vt permittitur mulieres<-P>@@

<-P>meretricium exercere in domibus publicis, &c.

  Alij dicunt permittere apud D. Thom. hic esse

non præcipere, nec prohibere aliquos actus, vel

quia sunt reuerà indifferentes in specie, aut etiam

in indiuiduo (si tales dari possunt) vel quia sunt pa-

rum mali, aut parum boni, id est, non multum re-

ferentes, neque nocentes in ordine ad bonum vel

malum Reip. Ita D. Thomam interpretantur Va-

squez & alij, ac meritò quidem, sed aduertendum

est, quòd licet aliqua nec præcipi nec prohiberi

soleant, eò quòd nec multũ prosint, nec multùm

obsint bono publico, si tamen reuerà præcipian-

tur aut prohibeantur, tenemur ex vi legis ea face-

re, vel vitare. Item interdum magna mala nō pro-Mala interdũ|expedit nō pro|hibere Reip.

hiberi, quia id expedit Reip. ne sequantur maiora,

vt in exemplo de meretricibus, & in deceptione

citra medietatem iusti pretij, & in similibus. Item

nullam prædictarum permissionum habere ratio-

nem legis, nisi quatenus obligat alios, ne eum, cui

fit permissio, impediāt facere rem sibi permissam.

Qua ratione & præcepta appellari possunt. Sic,

quando in cap. qui partem 55. dist. ait, hos canones

præcipuè clericos fieri, Glossa exponit, id est, per-

mittunt, quod confirmat ex cap. hac ratione 31.

quæst. 1. vbi ex Chrysostomo hom. 32. imperf.

dicitur hac ratione, & Apostoli præceperunt se-

cundas adire nuptias, id est, permiserunt: & infrà,

quod permittimus, nolentes præcipimus, petere

pręmium forti permittitur à lege secundum Isido-

rum; quia lex præcipit, vt non repellatur, nec im-

pediatur, si præmium petere velit: lex sic permit-

tens verissimè est lex. Scio Valentiam disp. 7. qu.

2. punct. 2. affirmare permissionem, vt sic, non esse

officium, seu effectum legis propriè dictæ, cùm

de ratione talis legis sit, afferre aliquam obliga-

tionem seu necessitatem, quod permissione non

fit: sed esse officium legis impropriè dictæ, quate-

nus omne decretum quod habet robur à publica

potestate, dici potest lex per analogiam quam-

dam ad leges propriè dictas. Cæterùm ego non

video, quòd robur habeat à publica potestate lex

permissiua, si non prohibet aliis, ne huic vel alteri

obstent, quominus id faciat, quod lege illi permis-

sum est. Ea autem ratione verè, & propriè obligat:

ergo verè, & propriè est lex, quamuis qua ratione

ad eum refertur, cui aliquid permittitur, lex verè

non sit, quia per eam ad nihil obligatur, imò in-

terdum nec obligari potest, quia non est subditus.

Eadem ratione diximus, legem consultiuam re-

spectu eius, cui consilium datur, legem propriè

non esse, & sic debet intelligi D. Thomas art. 2. ad

2. & de verit. quæst. 17. art. 3. ad. 2. dicens, consiliumConsilium da-|re non esse effe|ctũ legu quo-|modo intelligẽ|dum.



dare non esse effectum legis. Et Azor lib. 5. cap. 2. qu.

vlt. legem consultiuam solùm esse legem analogi-

cè, & similitudinariè, quia est à Principe in com-

muni posita ad directionem populi. Respectu ta-

men aliorum qui prohibentur impedire, quod

lex consulit, verè & propriè est lex, & sic intelli-

guntur aliqui Iurisperiti, qui legem consultiuam

ponunt, vt Glossa l. legis virtus, ff. de legibus. Ne-

que ideo falsum erit, quod Isidorus, suprà ait, om-

nis lex vetat, permittit, vel punit. Nam lex consultiua

permittit fieri, quod consulit, idq́ue ab aliis impe-

diri vetat. Ideo Azor lib. 5. cap. 5. quæst. 5. & Glossa

modo citata dicunt consilium legis ad permissio-

nem reuocari, vt cùm lex prohibet extraneis, ne

impediant agendo querelam, l. 1. ff. de inoffic. test.

& cùm consulit, quòd primò possessorium, quàm<-P>

@@0@

@@1@60 Quæst. XCII. Tract. XIIII.

<-P>petitoriũ, (si cui competat) intentetur l. is qui, ff. de

rei vendica. & facit, l. aqua Cod. de transactio. &

cùm ait, consultius esse transactioni pœnam addere, l.

pacto, ff. de transact. & hoc sensu consilium Euan-

gelicum de religione, vel de arctiori religione lex

priuata dici posset, iuxta cap. commissum, de spon-

salib. & cap. licet, de regular. & cap. duæ sunt 19. q.

2. indicatur cap. nisi cum pridem de renuntiat.

quod etiam colligitur ex D. Thoma quæst. 108.

art. 4. vbi Euangelica consilia dicit pertinere ad

legem gratiæ, nisi velis ibi legem accipere pro to-

ta dispositione, & prouidentia gubernatoris erga

subditos. Vnde non est, cur Sotus 1. iust. quæst. 2.

art. 2. irrideat Glossam illam, quæ asseruit dari ve-

ras leges consultiuas, nec cur Bartholus, & alij, ibi

eam reiiciant. Sed de consilio alia diximus sect. 2.

  Quod verò attinet ad punitionem, difficultas16. Difficul-|tas.

est, quomodo sit effectus legis: nam remunerare

non est effectus legis, ergo nec punire. Si dicasPunitio quo-|modo sit effe-|ctus legis.

cum D. Thoma art. 2. ad 3. non esse simile, quia

soluere debitum præmium, potest ad quemlibet

pertinere: punire autem non nisi ad potestatem

publicam, qua etiam ratione consilium, quod qui-

libet dare potest, exclusit ab officio legis eod. art.

ad 2. contra quia etiam pater punire potest Filios,

vt docet Augustinus epist. 159. ad Marcellinum

Tribunum, & refertur, cap. 1. 23. quæst. 5. & simili-

ter Magister punire discipulos potest, vt testatur

Boerius tract. de disciplin. Scholast. D. Thomas

super Boërium eadem l. & Iurisconsulti l. sed etsi

quemcumque, §. si magister ad finẽ, ff. ad l. Aqui-Punire disci-|pulos licet ma|gistro.

liam, & l. item quæritur, §. si quis, ff. locati, cui con-

cordat lex, 11. titul. 8. pert. 1. vbi Gregorius Lopez

versic. castigare & Glossa in cap. sicut alterius ver-

bo, iudicare 7. quæst. 1. & in cap. nullus, verbo, vel

flagellare 17. quæst. 4. quare magister percutiens

clericum Scholarem, intuitu disciplinæ, vel cor-

rectionis non excommunicatur, vt constat ex c. 1.

& cap. cum voluntate, §. si qui verò, de sent. ex-

com. quòd intelligendum est, cum leuis est per-

cussio, aliàs excommunicatur, vt definitum est

in cap. præsbyterum, de homicidio: præceptorisPræceptoris|sæuitia culpa|non vacat.

enim sæuitia culpa non vacat, l. præceptum, ff. ad

l. Aquiliam, l. item quæritur, §. si quis, ff. locat.

  Item paterfamiliâs eos, qui sunt de familia, pu-Paterfamilias|eos qui de fa-|miliæ sunt pu-|nire potest.

nire potest, cap. ad audientiam de homicid. cap.

duo ista nomina, 23. quæst. 4. & multis ostendit

Glossa in l. respiciendum, §. furta domestica, ver-

bo publicè, ff. de pœnis, & in cap. sicut alterius,

verbo iudicare, 7. quæst. 1. Butrius, & Panormita-

nus cap. cum contingat, de foro compet. Ioannes

Faber, §. sed hoc tempore, instit. de his qui sunt

sui, vel alieni iur. Alexander cons. 75. li. 3. ergo pu-

nire non est solius potestatis publicæ, & sic non

magis pertinet ad legem quàm remunerare.

  Dico tamen punire esse actum & effectum le-17

gis, cum D. Thoma art. 2. corp. & ad 3. Conrado,Punire esse le-|gis effectum|probatur.

Medina, Vazquez, Valentia, cæterisq́ue D. Thom.

interpretibus. Quando enim punitio fit sine vlla

dependentia à iudice, vel subdito, qui punitur: vt

in priuatione fructus suffragiorum, quam lex ex-

communicans inducit, & in nullitate contractus,

quam inducit lex irritans, & in inhabilitate ad or-

dines, officia, & beneficia, aut similibus, quæ pro-

cedunt ab aliis legibus, propriissimè, & immedia-

tè punitio est effectus legislatoris, quasi in genere

causæ efficientis: nullatenus tamen est effectus le-

gis, vt lex est, nisi fortè vt conditionis sine qua nō,<-P>@@



<-P>quia lex, vt lex, non punit nisi præcipiendo, vt in-

feretur vel sustineatur pæna. In his autem euentis

talis præceptio non est, sed quia si non esset lex,

non esset præuaricatio, ea autem præuaricatione

posita, sine vllo ministerio iudicis, vel alterius, se-

quitur pæna per solam voluntatem, quàm legisla-

tor habuit, cùm legem constituit: ideo lex dicitur

punire talia delicta quasi executiuè. Quando verò

puerilio fit interuentu iudicis, vel alterius, cui prę-

cipitur, vt puniat vel punitionem sustineat, lex di-

citur punire præceptiuè, & præceptio est actus, &

effectus legis, ad modum explicatum in fine se-

ctionis 3. Ipsa verò punitio secundùm se est veris-

simè effectus legis, vt præcipientis.

  Ad argumentum in cōtrarium respondeo, non18

esse simile de remuneratione, propter rationem

D. Thomæ, nec obstat quod contra illā adductum

est de parẽtibus, magistris & patribus familiarum:

sunt enim quœdam pœnæ, quæ vitam ciuilem, id

est, libertatẽ, vel naturalem adimunt, vel membrũ

abscindunt: de quibus Bart. l. imperium, nu. 8. ff. dePœnæ quæ per|tinent ad iudi|cia publica.

iurisdict. omnium iudic. & hæ ad publica iudicia

pertinent, l. 2. ff. de pub. iud. vbi dicitur, Publicorũ

iudiciorũquædam capitalia sunt, ex quibus pœna, mors,

aut exilium est, hoc est aquæ, & ignis inhibitio: per has

enim pœnas eximitur caput de ciuitate: cui cōsentit, l.

edictum, ff. de bonotũ posse. & authen. de collato.

cap. 4. collat. 9. Potestas inferendi has pœnas est in

Principe, & in præfectis prouinciarum, l. illicitas,

§. qui vniuersas, ff. de offic. præsid. item in prætori-

bus ciuitatum, & curiæ, & aliis eiusmodi magi-

stratibus, non in priuatis personis, vt ait, D. Tho-

mas 2. 2. quæst. 64. art. 3. parentes verò, & magistri,Qui possint|hæs pœnas in-|ferre.

ac patresfamiliâs leui solùm animaduersione pu-

nite possunt subditos, authoritate legis ciuilis, vt

patet ex iuribus citatis in argumento, & legis na-

turalis, quia natura exigit, vt parentes, magistri, &

patresfamiliâs eā habeant potestatem: nec enim

expediens erat, vt pro omnium culparum puni-

tione, hi ad magistratus recurrerẽt, vt perspicuum

est: remunerare verò quodcúmque bonum opus,Remunerare|nō est effectus|legis.

quantocúmque præmio, cuilibel licet: vnde non

ita remunerare, sicut punire effectus legis est. Iam

verò quantum emolumẽti Reip. accrescat ex hoc

legis effectu, satis ostendunt, quæ Dialog. 9. de le-

gib. docet Plato, & quæ afferemus disp. 6. agentes

de legum vtilitate, circa art. 2. quæst. 92. & dupli-

cem vim legis dirigentem, & cogentem aliqui si-

gnificatam volunt Deuteron. 33. vbi lex MoysisLex Moysis|cur ignea di-|catur.

ignea dicitur, nam sicut in igne est lux dirigens,

& calor vrens: ita in lege debet esse directio, &

punitio.

------------------------------------------------------------



SECTIO V.

An quatuor illi effectus, à D. Thoma numerati omni

legi conueniant.



REspondeo, certum esse, si distri-19

butio sit completa pro singulis ge-

nerum, non omni legi hos omnes

effectus conuenire: non enim quod-

libet indiuiduum legis præcipit, ve-

tat, permittit, & punit, vt notat Valentia illo pun-

cto 2. Vazquez, & alij art. 2. sed omnis lex aliquid

horum facit, vt docet Isidorus, Ethym. cap. 19. o-Quomodo le-|ges hæc officia|habeant.

mnis item lex violata, vt sic, pœna dignum con-

stituit. Si verò distributio sit incompleta, nempe<-P>

@@0@

@@1@Disput. III. Sectio. VI. 61



<-P>tantùm pro generibus singulorum, constat in om-

ni lege, scilicet, naturali & positiua, humana, &

diuina, veteri, & noua dari præceptionem, & pro-

hibitionem, quia in omni genere sunt præcepta

affirmantia & negantia.

  Sed de permissione, & punitione est difficultas20

in lege naturali: nam quidam iuniores dicunt, ac-Lex naturæ|an aliqua pec|cata permit-|tat.

cipiendo permissionem propriè pro eo quod est,

peccatum aliquod non punire, nihil à lege naturæ

permitti, quia omnia peccata punit saltem in

alia vita, & sic explicant Augustinum 1. de lib. arb.

cap. 5. & 6. dicentem, legem æternam nihil mali per-



mittere: sed omnia vindicare, sed certè Augustinus

tantùm ait, mala quæ rectè interdum lex humana per-



mittit, per diuinam prouidentiam vindicari: & licet

daremus secundum Augustinum omnia mala per

legem æternam puniri, si in eis homo decedat,

de aliis tamen, quæ in hac vita committuntur, id

dici non posset: imò propriè nec lex æterna, nec

naturalis puniunt omnia in hac vita, aut in alia;

quia nec puniunt præcipiendo, nec exequendo ni-

si per accidens, & occasionaliter, quatenus earum

violatio meretur pœnam, quę à Deo, vel homini-

bus in hac, vel alia vita infligitur: in hac tamen


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   19   20   21   22   23   24   25   26   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin