datæ existant, nullo pacto leges sunt habendæ, neqne
hoc nomine dignæ censentur. Alciatus apud eundem
ibidem. Legum prudẽtiam ab ipsis maiorum gentium
diis in homines transfusam diuino quodam cultu exci-
piendam meritò existimauêre à Ioue ipso seu præcipuum
quoddam donum mortalibus traditam, &c. Tertull. in
apologetico cap. 4. Si lex tua errauit, puto, ab homi-
ne concepta est, nec enim de cœlo ruit, &c. Cicero Phi-
lip. 11. Lex nihil aliud est, quàm à numine deorum pro-
fecta ratio: item 1. & 2. de legib. cum Platone & aliis
sapientibus docet, ex lege æterna reliquas deriua-
tas esse. Demosthenes apud Martianum l. 2. ff. de
legib. ait Legem inuentum & munus Deorum esse. Vi-
de etiam Clementem 1. stromat. non longè à fine.
Petes, quomodò omnes alie leges iustæ ab æter-12
na deriuentur. Respondeo, deriuari primò, ab eaQuomodo|aliæ omnes le-|ges ab æterna|deriuentur.
vt ab exemplari: nam nulla est lex iusta, nisi imite-
tur æternam, & Deus quando mediatè vel imme-
diatè alias leges cōdit, formaliter habet pro exem-Lex æterna|est exemplar|omnium legũ.
plari suam legem æternam, quam formaliter re-
spicit, & intuetur, vt instar illius aliæ leges sint.
Alij verò legislatores saltem virtute debent æter-
nam legem consulere, & considerare, vt leges iu-
stas faciant, nimitum considerando, quid sit con-
ueniens Reip. & consentaneum rationi, vt lege
sanciatur. Hoc enim est virtute consulere legem
æternam, quæ per rationem nobis loquitur, & nos
dirigit in agendis. Secundò deriuantur aliæ leges<-P>@@
<-P>ab æterna, vt ab efficiente physicè: nam omnis po-
testas aliorum legislatorum datur illis per legem
æternam, & omne dictamen rectum est effectiuè
à dictamine, quo Deus iudicauit expediens, & à
voluntate, qua voluit obligare creaturam rationa-
lem mediante lege naturali, vel humana, vel diui-
na, positiua temporali. Nam etiam legem diuinam
positiuā temporalem tam veterem, quàm nouam
deriuari à lege æterna meritò docent Caietanus,
Conradus, Medina, Vazquez articul. 4. non quod
Deus à lege æterna acceperit potestatem sancien-
di legem suam positiuam: nec quia ex dictamine,
& voluntate, in quibus consistit lex æterna, deri-
uatum fuerit aliud dictamen, & alia voluntas per-
tinẽs ad legem temporalem, hæc enim falsa sunt:
sed quia promulgatio legis temporalis profecta
fuit ab ipsa lege æterna, vt ait Vazquez.
Vnde quidam recentiores, inter quos est Va-Lex Dei posi-|tiuadupliciter|consideratur.
lentia, disp. 7. quæst. 3. puncto 4. dicunt, legem Dei
positiuam dupliciter considerari. Primò, vt est in
legislatore iudicante conueniens, & volente obli-
gare subditum ad aliquid. Secundò vt est in subdi-
to, cui proponitur, & promulgatur: quantùm ad
primum lex positiuè diuina, non est ab æterna; be-
ne tamen quantùm ad secundum: & ideò D. Tho-
mas quæst. 91. art. 4. ad tertium, ait. Superadditur
lex diuinitus data, per quam lex æterna altiori
modo participatur. Tertiò, omnes leges positiuæ
ab æterna procedunt, quia ipsa media ratione na-
turali præcipit, consulit, vel approbat, vt leges hu-
manę fiant, & per se consulit Deum, vt legem po-
sitiuam sanciat.
Aduertit autem Vazques legem naturalem esse13
duplicem, vnam primariam, quæ est rationalis na-Lex naturalis|duplex. & quæ|illa.
tura, vt possibilis, seu quatenus non repugnat ei
esse: alia est dictamen, quo ratio iudicat de hone-
state, vel turpitudine obiecti propositi, vt furti, a-
dulterij, &c. De hac posteriori ait esse à lege æter-
na, quia tale dictamen est ei impressum à Deo, si-
cut à patre luminum. De priori autem ait esse à le-
ge æterna quodammodo, quia essentia diuina an-
tecedit omnem creaturam, etiam quatenus possi-
bilem, & non repugnantem, seu quatenus ei non
repugnat esse, nec implicat cōtradictionem vt sit,
de quo remittit, nam ad disp. 150. c. 3. Sed non vi-
deo, in quo genere causæ, aut qualiter essentia di-Essentia diui-|na nō est prior|creatura, vt|possibili.
uina sit prior, quàm creatura, vt possibilis; si qui-
dem ab æterno Deus nihil causat, nec prius est ve-
rum Deum esse, quàm creaturam esse possibilem,
& producibilem à Deo, & huius probabilitatis, &
producibilitatis nulla datur causa, licet cōsistat in
respectu ad causam, à qua acceptura est esse, à qua
modo nihil accipit. Deinde esto, quòd essẽtia Dei
esset ab æterno causa illius possibilitatis: tamẽ es-
sentia diuina vt sic, non est lex æterna creaturarũ
rationalium, nec ipsæ creaturæ rationales sunt lex
naturales, vt superius dixi, & magis disp. seq. con-
stabit: ergo inde non sequitur legem naturalem
deriuari ab æterna. Optimè autem Vazques quęst.
19. art. 4. ait, legem æternam non obligare per seLex æterna|per se, & im-|mediatè non|obligat.
& immediatè, sed mediante alia lege: nam ipsa nō
est per se & proximè mensura & regula nostrorũ
actuum, & ideo non requirit propriam, & pecu-
liarem promulgationem suam vt nos obliget, sed
sufficit ei promulgatio aliarum legum. Quod ex-
plicatur: nam vt lex naturalis est dictamen ratio-
nis, quod etiam si non cognoscatur in se per refle-
xionem, sed in suo obiecto, cuius cognitio est,<-P>
@@0@
@@1@68 Quæst. XCIII. Tract. XIIII.
<-P>obligat voluntatem: & tunc lex æterna obligat
quatenus participata in illo dictamine, & hoc est
quod ait Aug. 1. de liber. arb. notionem legis æter-
næ esse omnibus impressam: leges autem tempo-
rales, vt actu obligent, debent esse, & commu-
niter promulgatæ, & speciatim propositæ, & co-
gnitæ, aut per possibilem, & debitam diligentiam
cognoscibiles, alioqui enim homo excusabitur ab
earum impletione, & licet sit obligatus habitu, &
& remotè, non tamen actu, & proximè, quia non
impletur conditio, sub qua lex temporalis obligat
actu, scilicet, quod cognoscatur, aut per debitam
diligentiā cognosci possit. Cũ verò leges positiuæ
humanæ, vel diuinæ tẽporales obligāt, obligat lex
æterna illis mediis. Inter quę quidẽ discrimen est,
quod lex diuina temporalis est promulgatio, & si-Lex diuina|temporalis est|promulgatio|æternæ.
gnum legis positiuæ æternę, cōstituitq; moraliter
eādem legem cum illa. Reliquæ verò leges tẽpo-
tales positiuæ nō sunt promulgationes legis ęter-
næ, tamen earum promulgatio est quasi promul-
gatio legis æternę, eo quod per illas obligare vult,
& potest lex æterna, & non per se ipsam: & ita
quod ait Augustinus lib. de vera religione cap.
31. & quæst. 67. in Exodum à legislatoribus, &
aliis consulendam esse legem ęternam, non ita ac-
cipiendum est, vt ea in se cognoscatur, sed satis est
cognosci eo modo, quo diximus, ne contra illam
leges ferantur, vel alia fiant. Rectè etiam docet
Aug. illo cap. 31. nemini fas esse illam iudicare,
scilicet discutiendo an recta sit, vel eam damnan-
do, vel abrogando, quod est iudicare illam iudi-
cio discussionis vel condemnationis, vel abroga-
tionis: lex enim æterna non potest non esse iusta,Lex æterna|iudicari non|potest.
& rationabilis, nec mutari potest, etiam ab ipso
Deo: & ideo ait Augustinus, quod nec Pater æter-
nus eam iudicare potest. Imò primo de lib arb. ca.
6. non solùm sentit legem æternam esse immuta-
bilem in se, sed etiam in propositionibus, quas di-
ctat, quæ sunt æternæ veritatis, vt non esse men-
tiendum, non esse firmandum, & aliis huiusmodi,
in quibus conuenit cum lege naturali, quæ etiam
sic est immutabilis, sed in se ipsa sola lex æterna
immutabilis est. Et de lege diuina veteri constat
esse mutatam Heb. 7. translato sacerdotio, necesse est,
vt legis translatio fiat. Licet autem lex æterna sitLex æterna|immutabilis|in se mutat|creaturas.
immutabilis in se, tamen mutat creaturas, Sap. 7.
cùm sit vna, omnia potest, & in se permanens omnia
mutat.
Ab hac lege nemo potest in totum eximi, &
liberari, quia licet possit quis ab ea eximi, qua par-
te est positiua, & obligat per leges positiuas, hu-
manas & diuinas, non tamen qua parte est veluti
naturalis, & obligat per legem naturalem, quia
nemo potest eximi à lege naturali, vt seq. disp. pa-
tebit, vide Valentiam suprà puncto 6.
An verò peccatum aliqua ratione sit effectus14
legis æternæ, tractat ipse puncto 4. & ratio dubi-Quæstio.|An peccatum|sit effectus le-|gis æternæ.
tandi est, quia aliqui dicunt, omne peccatum esse
pœnam sui ipsius, & interdũ alterius: & loquun-
tur de peccato etiam secundum malitiam suam:
omnis autem pœna est à lege æterna: ergo & om-
ne peccatum, sed iam tract. de peccatis ostendi-
mus, nunquā peccatum secundum se esse pœnam
peccati, sed secũdum suam permissionem, vel ali-
quid aliud antecedens, aut consequens rationem
peccati, ideò licet lex æterna, vel temporalis ha-
beat punire, tamen numquam peccatum formali-
ter sumptum est eius effectus, quamuis eius per-<-P>@@
<-P>missio, vel aliquid aliud poterit esse legis effectus:Peccatum nũ-|quam est effe-|ctus legis æter|næ.
imò nec formale peccati necessariò habens ad-
iunctam malitiam, vel semper, vel hîc, & nũc po-
test esse pœna peccati, quia pœna est absolutè vo-
lita, supposita culpa; at verò nec supposita culpa
præcedenti potest Deus absolutè velle, seu præde-
terminare materiale peccati: ergo non potest esse
effectus legis æternæ; quamuis reuerà sit materia
prohibita per legem æternam.
De hac lege æterna inquit D. Thomas 2. 2. qu.Lex æterna|cognosci non|potest nisi su-|pernaturali-|ter.
8. art. 3. ad 3. secundum quod est regula humanorũ
actuum non posse cognosci, nisi supernaturaliter.
Quod verũ est loquẽdo de illa, qua parte est po-
sitiua; nam qua parte naturalis est, seu per legem
naturalẽ obligat, cognosci potest argutiuè lumine
naturæ, vt quod Deus prohibuerit mendacium
vel homicidium lege sua æterna.
------------------------------------------------------------
SECTIO V.
An reprobi, & damnati sint subiecti legi æternæ.
PRo parte negante primò est id Iob. 10.15
vers. 22. vbi vmbra mortis & terra miseriæ,1. arg.
& tenebrarum: nullus ordo, sed sempiter-Nullus ordo|est apud infe-|ros.
nus horror inhabitat, vbi Hebræi codi-
ces habent ordines, vtait Pineda ad illum ver-
sum num. 18. vt in vniuersum significet, nullum
prorsus ordinem apud miseros illos esse, sed om-
nia esse cōfusa, & inordinata: ergo lex æterna, cu-
ius est ordinem constituere, apud illos locum non
habet. Accedit Polychronius in verba illa Iob di-2. arg.
cens, non est solis ordo, nullus syderum cæterorum, vbi
nullum licet rerum humanarum statum intueri, nul-
lam, inquam, præclara lege, atque ordine institutam po-
litiam. Et Euodius apud Augustinum 1. de lib. arb.3. arg.
cap. 15. Beatos, inquit, illos ob amorem ipsorum æter-
norum sub æterna lege agere existimo, miseris verò tem-
poralis imponitur: & ait Augustinus, rectè iudicat: er-
go lex æterna miseris non imponitur. Sed damna-Damnati &|reprobi æter-|næ legi subie-|cti sunt.
tos, & reprobos æternæ legi subiectos esse meri-
tò docet Alẽsis 3. par. quæst. 26. m. 8. art. 4. D. Tho-
mas hac quæst. 93. art. 6. Valentia, disp. 7. quæst. 3.
punct. 4. & sumitur ex aliis communiter asserenti-
bus, omnia creata æternæ legi subiecta esse, & ex
Mat. 13. colligite primùm zizania & alligate ea in fa-
sciculos ad comburendum, quem locum explicans
Gregorius 9. moral. cap. 27. ait, si nullus in suppliciis
ordo seruabitur: cur comburentur zizania in fascicu-
los ligata? Sed nimirum fasciculos ad comburendum li-
gare est, hes qui æterno rigori tradendi sunt, pares cum
paribus sociari, vt quos similis culpa inquinat, par etiā
pœna constringat, & Apoc. 18. quantum glorificauit se
& in delitiis fuit, tantum date illi tormentum & lu-
ctum, & August. suprà non semel ait, legem æter-
nam esse, qua hominibus in mala voluntate perseuerā-
tibus miseria meritò retribuitur, & lib. Genes. ad lit.
imperfecto cap. 5. ait. Vitiorum nostrorum Deus nonVitiorum no-|strorum Deus|nō est auctor,|sed ordinator.
est auctor, sed ordinator, cùm in eo loco peccatores consti-
tuit, & ea perpeti cogit, quæ merentur, & lib. de cate-
chis. rudib. cap. 18. ait Nouit Deus ordinare deseren-
tes se animas, & ex earum iusta miseria inferiores par-
tes creaturæ suæ conuenientissimis & congruentissimis
legibus admirandæ dispensationis ordinare. & lib. 19.
de ciuit. cap. 23. de miseris reprobis disserens ait,Miseri in ip-|sa sua miseria|sine ordine es-|se non possunt.
quia meritò iustéque miseri sunt, in ipsa sua miseria si-
ne ordine esse non possunt, non quidem coniuncti beatis,
sed ab eis tamen ordinis lege seiuncti, Gregorius mo-<-P>
@@0@
@@1@Disput. IV. Sectio VI. 69
<-P>ral. cap. 39. alias 48. Nec enim omnipotens Deus, qui
mala bene punit, inordinata esse vllo modo, vel tormen-
ta permittit: quia ipsa quoque supplicia, quæ ex lance
iustitiæ possunt inferri, sine ordine nequaquam esse pos-
sunt: vide etiā Augustinum in Enchirid. cap. 110.
4. confess. cap. 9. lib. 5. cap. 2. 3. de lib. arb. cap. 12. &
13. quibus locis ostendit peccatorem, cùm deserit
Deum, incidere in Deum, & in legem æternam, &
pœnam eius. Et Boetius 5. 4. de consol. prosa. 6. lo-
quens de ordine diuinæ prouidentię. Ordo quidem,
inquit, cuncta complectitur, vt quod ab assignata ordi-
nis ratione decesserit, hoc idem in alium tamen ordinem
relabatur.
Quod hac similitudine illustrat Alensis suprà.Lex æterna si-|cut quidam|circulus est.
Ipsa lex æterna sicut circulus est: Qui enim fugit vnam
partem, appropinquat alteri: & ita cùm mali ab vna
parte recesserint, in aliam, quantum est ad punitionem,
incidunt. D. Thomas artic. 6. ad tertium, id probat,
quia id per quod aliquid mouetur ad finem, con-
seruat illud in fine, vt lapis grauitate mouetur ad
centrum, & in eo conseruatur, sed reprobi per le-
gem æternam missi sunt in infernum, ergo per
eandem ibi conseruantur. Minor est Augustini 1.
de liber. arbitrio cap. 6. Aliqui afferunt instantiam
maioris. Nam perfidem ambulamus, 2. Corint. cap. 5.
tamen non per fidem conseruamur in cœlo. Sed
instantia est nulla, quia fides non physicè, sed mo-
raliter est meritoria, & ducit nos ad gloriam, qua
habita debet cessare fides ob suam imperfectio-
nem 1. Corinth. 13. Nunc cognosco ex parte, tunc au-
tem cognoscam, sicut & cognitus sum. Item probatur
intentũ. Illi peccant contra rationem, ergo conse-
quenter contra legem æternam, quæ per natura-
lem eos obligat, ergo sunt subiecti legi æternæ,
quantùm ad obligationem: Item, lex æterna cogit
eos pati, & ignem, & dæmones, vt eos puniant &
vt quisque sit in gradu suo iuxta suæ culpæ quali-
tatem, & quantitatem.
Ad primum argumentũ respōdeo, in inferno nō16
esse ordinem, quia miseri illi agunt contra ordinẽIn inferno cur|nullus ordo re|periatur.
rationis, & legis naturalis, & ita omnia eorũ ope-
ra sunt inordinata, & quia nullus seruatur ordo
dignitatis, quem habuerunt in vita, sed pater &
filius, dominus & seruusin vno interdum fascicu-
lo colligati sunt nulla habita ratione dignitatis
pristinæ, vt Sap. 17. Vna catena tenebrarum omnes
erant colligati: & quia ordo naturalis rerum ibi im-
mutatur, ignis ardet, & non lucet, estq́ue extra lo-
cum suum naturalem, & similiter aqua, quæ etiam
eos cruciat nimio frigore, nunquam eorum tem-
perans & mitigans ardorem: ab vno enim extre-
mo sine medio transeunt damnati, nimirum ab
aquis nimium, ad calorem nimium, vt ait Iob. 24. &
cum sempiternis ardoribus, Isai. 33. stridor dentium,
cohæret pulchrè Gregor. 9. moral. cap. 39. aliàs 48.
in cap. 10. 105. ipsa quoque, inquit, supplicia quæ ordi-
nata per iustitiam veniunt, ordinata proculdubio in
corde morientium non sunt: vt enim paulò superius di-
ximus, dum damnatus quisque foris flamma succendi-
ditur, intus cæcitatis igne deuoratur, atque in dolore
positus interius, exteriusque confunditur, vt sua interius
confusione crucietur. Reprobis ergo ordo in supplicio non
erit: quia in eorum morte atrocius ipsa mentis confusio
sæuit, quam tamen mira potentia, iudicantis æquitas or-
dinat, vt pœna animam quasi inordinata confundat.
Vide alia ibi, & in Pineda illo vers. 22. num. 18.
Ad secundum respondeo, Polychronium solũ
inficiari præclara lege, atque ordine institutam es-<-P>@@
<-P>se apud reprobos politiam, cùm nulla apud illos
sit Respublica, quæ ad normam rationis politicè
gubernetur: vt enim optimè 70. aiunt, Iob. 10. ver.
22. vbi non est lux, nec est videre vitam hominum:
nimirum apud inferos, quibus sempiterna nox est,
& nullius humanarum rerum status naturæ ho-
minum accommodatus.
Ad tertium respondeo, Augustinum eo loci non
disputare de reprobis, & beatis, qui finem vltimũ
iam sunt adepti: sed de iis hominibus, qui in hac
mortali vita amatores sunt rerum æternarum, aut
tẽporaliũ, & illos beatos appellat, hos verò mise-
ros: nullos tamen æterna lege solutos, Augusti-
nus disertis verbis posuit. Cùm enim Euodio di-
xisset, rectè iudicas, adiecit, dummodo illud inconcus-
sum teneas, quod apertissimè iamratio demonstrauit,
eos qui temporali legi seruiunt, non posse esse ab æterna
liberos, vnde omnia, quæ iusta sunt, iustéque variantur
exprimi diximus.
------------------------------------------------------------
SECTIO VI.
Vtrùm Christus æternæ legi subiectus sit.
QVod Christus etiam, vt filius Dei,17
æternæ legi subiectus, sit, suaderi
potest ex Conc. Sirmiensi relato ab
Hilario, lib. de Synodis §. consequẽs
autem est ante medium, vbi ait, Non
exæquamus, vel comparamus Filium Patri, sed subie-Filius Dei an|secundum na-|turam diuinā|Patri subie-|ctus sit.
ctum intelligimus secundum diuinam naturam. Sed
omnis subiectio secundum aliquam legem, vel
pręceptum est: ergo Filius Dei, vt sic, est subiectus
Patri secundum aliquam legem, nimirum æternā.
Deinde in eodem Concilio dicitur. Si quis vnum
dicens Deum, Christum autem Deum ante sæcula Fi-
lium Dei obsecutum patri in creatione omnium non cō-
fiteatur, anathema sit: Ergo filius Dei, vt sic, subie-
ctus fuit legi, & præcepto Patris.
Quòd verò Christus, nec vt homo, subiectusChristus nec|vt homo sub-|iectus fuit le-|gi Patris qui-|dam dixerũt.
sit legi æternæ Patris, docere debent, qui dixerunt
Christum, nec vt hominem, esse capacem præce
pti, quos suppresso nomine citat Suarius 3. par. to.
1. disp. 43. sect. 1. ducuntur primò, quia Christus
nec vt homo peccare potuit, ergo nō potuit obli-
gari sub peccato, vel reatu culpæ. Secundò, quia si
posset obligari sub reatu culpæ, ergo & sub reatu
pœnæ, & inimicitiæ diuinæ, cuius tamen pœnæ
erat incapax: ergo non potuit sub illa obligari.
Tertiò, quia Christus erat supremus dominus, er-
go poterat dispensari in omni lege, ergo nulla
tenebatur.
Dico primò, Christus, vt filius Dei, nulli legiChristus, vt|filius Dei, nul|li legi fuit sub|iectus.
subiectus fuit, D. Thom. ar. 4. ad 2. Alẽsis 3. par. qu.
26. m. 8. art. 2. Probatur primò, quia Deus nulla le-
ge Superioris tenetur, cùm Superiorẽ nō habeat
Deus sed Christus, vt filius Dei, est etiā Deus, er-
go. Cōfirmatur, quia par impare nō habet impe-
riũ, filius autẽ est æqualis Patri, Philipp. 2. qui cũ in
forma Dei esset, nō rapinam arbitratus est esse se æqua-
lem Deo, & Athan. in Symb. coæternæ sibi sunt & coæ-
quales, minor parte secundum humanitatem. Secun-
dò, quia vbi est eadem numero voluntas, non est
obedientia, & subiectio, sed pater & filius, vt filius
Dei, habet eandem voluntatẽ cum Patre, ergo.
Dico secundò, Christus, vt homo, est subiectusChristus vt|homo subie-|ctus est legi|æternæ.
Dostları ilə paylaş: |