Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə27/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   23   24   25   26   27   28   29   30   ...   250

legi æternæ, & temporali Dei. D. Thomas suprà,

& 1. p. quæst. 42. art. 4. ad 1. & 3. p. quæst. 2. art. 1.

cùm docet, Christum secũdum humanam naturā<-P>

@@0@

@@1@70 Quæst. XCIII. Tract. XIV.



<-P>subiectum esse Patri. Hoc etiam docent Medina

tract. 3. de pœnit. quæst. 2. Suarez suprà conclusio-

ne 2. Toletus hic 2. annot. 84. & Thomistæ hic, &

probatur ex 1. Cor. 15. cùm autem subiecta fuerint illi



omnia, scilicet Deo Patri, vel, vt alij exponũt filio,

tunc & ipse filius subiectus erit ei, qui subiicit sibi om-

nia, vt sit Deus omnia in omnibus. Sed hæc subiectio

non est secundùm diuinam naturam: ergo secun-

dùm humanā. Ad hoc argumẽtũ posset dici, Pau-

lum non loqui de subiectione Christi in se, sed in

sua Ecclesia & corpore mystico, vt explicat Nys-

senus oratione in istum locum, ideò meliùs pro-

batur conclusio. Secundò, quia creatura subiecta

est legi creatoris, Sap. 13. creatura tibi factori deser-



uiens exardescit in tormentum aduersus inimicos: sed

Christus, vt homo, est creatura, &c. Quare Cyril-

lus epist. 10. non ignoramus, quod Christus sub Deo

factus sit secundùm legem: cōfirmatur, quia Christus

est minor Patre secundùm humanitatem: ergo subie-

ctus legi Dei, qui maior, & superior est, & alioqui

non esset obediens, contra id Philip. 2. factus obe-



diens vsque ad mortem, & Heb. 5. didicit ex ijs, quæ pa-

ctus est, obedientiam, & Mat. 5. non veni soluere legem,

sed adimplere: nam sine subiectione non est obe-

dientia, D. Thomas 2. 2. qu. 104. art. 2. vnde Dio-

nysius cap. 4. cœlest. hierar. Christum ait subiectũ

esse Dei Patris ordinationi.

  Ad primum argumentum contra primā conclu-19

sionẽ respōdeo, verba illa secũdùm diuinā naturā

ab Alẽsi suprà teferri, in Hilario autem non repe-

riri, in excussione Hilarij Parisiisfacta anno Dom.

1544. quamuis eorũ significatio satis sit insinuata.

Cæterùm, quia Cyrillus 10. Thesauri docuit fi-

lium subiici Patri secundùm diuinam naturam, &

Hilarius li. de synodis §. quoniam, si quis Christũ

non præstantem, inquit, quemquam cuique gene-

re substantię, sed subiectum alterum alteri natiui-

tate naturæ, opereprætiũ erit sententias horumFilius quomo|do dicatur Pa-|tri subiectus|secundùm di-|uinam natu-|ram.

Patrum interpretari. Cyrillus igitur ea ratione si-

lium subiectum Patri pronuntiat secundùm natu-

ram diuinam, quia secundùm illam facit, quæ Pa-

tri placent, quam rationem esse etiam concilium

Sirmiense suprà tradidisse videtur, ait enim, non



exæquamus vel conformamus filium Patri, sed subiectũ

intelligimus: nec enim descendit in Sodomam sine patrisGen. 19.

voluntate, neque pluit ex se, sed à Domino ex volũtate

Patris: quæ verba explanans Hilarius illo §. si quis

Christum, ait, subiecit, quæcũque enim ille facit, ea si-



militer eius filius facit, ex qua ratione non efficitur filiũ

esse verè subiectum Patri, sicut nec Pater est subiectus

filio, quia facit quæcunque placita sunt filio. Vnde Ba-

silius 4. contra Eunom. Amb. 4. de fide cap. 6. Nys-

senus oratione in id 1. Cor. 15. tunc subiectus erit ei

qui subiecit ei omnia. Hieronymus epist. ad Damasũ

negant filium esse subiectum Patri secundùm di-

uinitatem, & Hilarius 11. Trin. non longè à princ.

postquam testimonium illud, 1. Cor. 15. recẽsuit,

subiungit. Vt quia subiectio illa infirmioris naturæ cō-

testatio est existimabilis, non sit in paternæ naturæ vir-

tute, quem naturalis infirmitas potioris naturæ subiece-

rit potestati, cùm verò Hilarius, Cyrillus, Conciliũ

Sirmiense subiectum Filium Patri secundùm diui-<-P>@@



<-P>nitatem affirmant, aut insinuant, nihil aliud doce-

re contendunt, quam filium habere esse à Patre:

hoc enim præter cætera significare verbum subii-

cio, docet Alensis suprà, & in hanc sententiam ex-

ponũt Patres Concilium Sirmiense, dum dicunt,

non exæquamus, &c. id est, non dicimus filiũ æqua-

lem Patri origine, quia Pater est innascibilis, &

improductus, filius verò est à patre. Dici etiam po-

test cum D. Thoma 1. part. quæst. 42. art. 4. ad 1. fi-

lium dici subiectum patri, quia agnoscit Patrem

esse ipsius principium: quod excellentia quædam

est in Patre. In hanc sententiam cōspirat Hilarius

lib de Syno. §. si qui faciamus, cùm asserit, pieta-

tis subiectio non est essentiæ diminutio, nec reli-

gionis officium de genere facit naturæ subiectio-

nem, vbi pietatis & religionis officium auctorita-

tis paternæ agnitionem, quam filius habet, appel-

lat Hilarius.

  Ad secundum respondeo, filium obsecutũ fuis-In mundi crea|tione quomo-|do filius sit Pa|tri obsecutus.

se Patri in rerum creatione, quia cùm ab eo suum

esse habeat, simul cum Patre res omnes procrea-

uit, quod cum impij Ariani negarẽt, Patres ortho-

doxi confirmant ex illo, Ioan. 5. Non potest filius à



se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientẽ,

quæcunque enim ille fecerit, hæc & filius similiter facit.

Cùm ergo omnia Pater fecerit, filius etiam omnia

fecit, & quia, Genes. 1. dicitur, faciamus hominem,

&c. quæ verba imperium quoddam significantia à

Patre ad filium dicta esse Concilium Sirmiense

suprà definiuit dicens. Si quis faciamus hominem, nō

Patrem ad filium dixisse, sed ipsum ad se locutum dicit,

anathema sit. Sic ergo intelligitur filium esse obse-

cutum Patri, id est, cum Patre eandem operationẽ

habere, non vt ab exemplari, quod respiciat, vt

imitetur, sed vt à principio, eandem vim & volun-

tatem ipsi communicante. Sic enim intelligitur

locus Ioaunis, qui imitationem exemplaris quasi

artificialem insinuare videbatur: impropriè autem

Alensis suprà ait, in Patre esse primam auctorita-In tribus per-|sonis vna est|auctoritas.

tem creandi, quoniam vna tātum est auctoritas in

omnibus personis, sed primò est in Patre priorita-

te originis, quia à nullo illam habet, filius autem

& SS. illam habent ab illo.

  Ad primum argumentum contra 2. conclusio-Christus cul-|pæ capax non|fuit, licet ali-|quid ei præci-|pi potuerit.

nem respondeo, licet Christus non potuerit pec-

care, tamen potuisse ei præcipi id; quod si posteà

omitteret, peccaret. Nec oportet vt sit absolutè

capax culpæ, vel inimicitiæ, cui aliquid præcipi-

tur sub culpa, vel inimicitia, sed satis esse capax

culpæ, & inimicitiæ supposito, quod violet pręce-

ptum, per quod etiam patet responsio ad secundũ.

  Ad tertium respondeo, licet Christus, vt ho-21

mo, in præceptis diuinis positiuis posset dispen-

sare cum aliis, tamen, vt homo, non poterat

secum dispensare, saltem in omnibus præceptis, vt

in præcepto particulari redimendi genus huma-

num, & licet in eo posset secum dispensare aucto-

ritate diuina; tamen potuit Pater illam ipsi non

concedere, & dum ea non vteretur, peccaret,

si præceptum violaret. Quod tamen

impossibile est, & sem-

per fuit.


@@0@

@@1@71

#(IMAGE)


DISPVTATIO QVINTA,

DE LEGE NATVRÆ.

#(IMAGE)


Quæstio nonagesimaquarta, de lege naturali.



Art. 1. Vtrùm lex natur alis sit habitus.

Art. 2. Vtrùm contineat plura præcepta, vel vnum tantùm.

Art. 3. Vtrùm virtutum sint de lege naturæ omnes actus.

Art. 4. Vtrùm sit vna apud omnes.

Art. 5. Vtrùm mutari poßit.

Art. 6. Vtrùm poßit à corde hominis aboleri.

DE hac lege disserunt Alen-1

sis 3. part. quæst. 27. Turre-

cremata cap. omnes leges,

dist. 1. part. 1. art. 2. & part 3.

art. 2. Azor tom. 1. lib. 6. c. 1.

D. Thomas non solùm hîc,

sed etiam quæst 100. agens

de lege Moysi, in qua mul-

ta præcepta naturalia continebantur. Arist. 5. ethi.

cap. 7. Hieronymus epist. 151. ad Algasi. quæstio. 8.

Aug. 3. de doctrina Christiana cap. 14. Cassianus

collat. 8. cap. 23. & 24. Chrysostomus homil. 12. &

13. ad pop. & Rom. 2. vbi etiam Toletus, & alij, sed

potissimè Pererius, qui post quinque explicationes

illius loci cùm enim gentes quæ legem non habent, &c.

Rom. 2. sex de lege naturali instituit disputatio-

nes, vide etiā Tertullianum libr. contra Iudæos in

princ. Amb. epist. 71. Iuriscōs. l. 1. cum aliis, ff. de iu-

stitia & iure Radanus tom. 2. controuers. 20. art. 1.

Sayrus 3. thesauri. cap. 2. à num. 6. nos etiam aliqua

diximus disput. 1. sect. 6. concl. 2.

------------------------------------------------------------



SECTIO PRIMA.

Vtrùm lex naturalis sit ipsa natura rationalis.



VAz quez disp. 58. cap. 2. 90. cap. 3. 95. cap.2

9. & 96. cap. 2. num. 6. & disp. 102. cap. 4.

97. cap. 3. nu. 9. & disp. 150. cap. 3. nu. 11.

& quæst. 90. art. 3. & 4. & quæst. 94. ar. 1.

& 4. & alibi sæpe docet, duplicem esse legem na-

turalem, alteram primariam, & hanc esse naturamDuplex est na|turalis prima|ria & secun-|garia.

rationalem, vt possibilem, seu prout non repugnat

ei esse, quia vt sic est prima regula bonitatis, & ma-

litiæ moralis: id enim est bonum, quod est cōsen-

taneum, & conueniens naturæ rationali: malum

verò, quòd est illi dissentaneum & disconueniens.

Alteram verò esse legem naturalem secundariam,

& hoc est iudicium rationis nostræ, quæ aspiciens

naturam humanam tāquam primam regulam ho-

nestatis, & turpitudinis, elicit secundam regulam,

quæ est iudicium de honestate & turpitudine ope-

rum nostrorum.

  Alio fundamento legem naturalem esse natu-

ram rationalem tenuit Albertus Bolognetus di-

sputationibus de iure & æquitate, cap. 3. nu. 25. &

26. secutus Socinum, habetur tom. 1. tractatuum,<-P>@@

<-P>scilicet quia ipsa natura, quæ dictat, quid sit

agendum vel fugiendum, ipsa est, quæ imperat, &

vetat, & putat Bolognetus idem esse, quòd natura

rationalis sit lex naturæ, & quòd ratio sit lex na-

turę, forsan, quia putauit essentiam à potentiis nō

distingui, vel quia tam anima, quàm intellectus

dictat, & pro eodem reputantur, quia vna dictat

media, alia contraria, & ideo vtraq́ue potest dici

lex. Probat Bolognetus suam sententiam ex Cice-Lex naturæ|quid sit.

rone 1. de legibus asserente. Lex est naturæ vis, mens



& ratio prudentis, iuris, atque iniuriæ regula: &

lib. 2. Est enim lex nihil aliud, nisi recta, & à numine



Deorum tracta ratio, imperans honesta, prohibens́

contraria, quàm dij humano generi dederunt, rectè est

laudata: est enim ratio, mens́ sapientis ad imperādum

& vetandum idonea: & 3. de Repub. Vera lex est recta

ratio naturæ congruens: quod refert, & laudat Lactā-

tius 3. diuin. instit. cap. 8. idem colligi videtur ex

Paulo. Rom. 2. Cùm enim gentes, quæ legem nō habent,

naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, eiusmodi legem

non habentes ipsi sunt sibi lex: Si ipsi sunt sibi lex, er-

go natura ipsa intellectualis lex erit, vel ipsa ratio

ei impressa, ratione cuius verè dicit Paulus ipsos

habere opus legis scriptum in cordibus suis: & Psalm. 4.

dicitur. Quis ostendet nobis bona? Signatum est super



nos lumen vultus tui Domine, & Ambr. epist. 71. ait

Naturalem legem infudit Deus singulorum pectoribus,

& inferius, esse legem naturalem in cordibus nostris,



etiam Apostolus docet, qui scribit: plerũque gentes na-

turaliter ea quæ legis sunt, faciunt, &c. ea lex non scri-

bitur (scilicet propriè) sed innascitur. Sayrus etiam

3. Thesau. cap. 2. nu. 6. ait legem naturalem esse lu-

men rationis humanæ, quod Deus mentibus ho-

minum impressit.

  Secunda opinio est, legem naturalem non esse2

ipsam naturam rationalem, neque eius intellectũ.Lex naturalis|non est ipsa|natura ratio-|nalis.

Est communis sentẽtia: & probatur, quia, licet ve-

rum sit naturam rationalem esse regulam obie-

ctiuam, & veluti instrumentalem, ad quam homo

aspicit, vt inde colligat malitiam, moralem, obie-

ctiuam, & formalem nostrorũ actuum (illud enim

est honestum, quod decet hominis naturam ope-

rari, turpè verò quod indecens, indecorum, dissen-

taneum, & discōueniens illi:) non tamen est regu-

la formalis, quæ habeat rationem præcepti, ac

proinde nec legis, nam lex canon est seu regula,<-P>

@@0@

@@1@72 Quæst XCIV. Tract. XIIII.



<-P>habens præ cepti rationem. Natura obiecti regula

est ad cognoscendam eius bonitatem, vel malitiā,

tamen non est lex, & quod præceptum non est. Et

eadẽ ratione natura intellectualis, vel intellectus

ipsius, quatenus dictant, quid agendum, vel omit-

tendum sit, non habent rationem legis, quia præ-

cepta non sunt, magis sunt veluti præceptores,Natura ratio|nalis tenet lo-|cum legislato-|ris.

& legislatores, quia tradunt præcepta, præceptio-

nes, documenta, & leges benè operandi, & lex na-

turæ sic appellatur, quia eius auctor est ipsamet

natura medio intellectu, seu ratione, vnde D. Tho-

mas quæst. 91. art. 1. ad 2. & art. 2. & quæst. 94. art.

1. docet, rationem esse factiuam legis naturalis,

& hanc non esse naturam ipsam, nec eius po-

tentiam, vel habitum, sed præceptiones, regu-

las, & imperia effecti à ratione, quæ aliquando

actu, aliquando habitu, vel potentia sunt in mente

nostra. Quod etiam docent Sotus. 1. iust. quæst.

4. art. 1. Antoninus 1. part tit. 13. c. 1. in princ. Caie-

tanus, Conradus, Medina, & alij Thomistæ, locis

citatis, præsertim quæst. 90. art. 1. & 94. art. 1.

Valentia disp. 7. quæst. 4. puncto 1. Azor. lib. 6. ca.

1. quæst. 1. Gabriel. 3. d. 37. quæst. 1. a. 1. Richardus

art. 1. quæst. 1. Radero 2. cōtrouers. 2. & art. 1. not. 1.

& significat Ambrosius, suprà dicẽs, profluo quodā

naturæ fonte in omnibus exprimitur, & humanis in-

geniis hauritur: quod non conuenit naturæ ratio-

nali, nec cius potentiis, sed actibus, vel concepti-

bus nostris, siue hi conceptus sint actus ipsi, vt

communiter dicitur, siue ab illis distinguantur, vt

multi Thomistæ arbitrantur, & certè si lex natu-

ralis esset ipsa natura, non diceretur in cordibus,

vel mentibus nostris scripta, vel impressa, contra

id Pauli, scriptum in cordibus suis, & Augustini 2.

de ser. dom. in mont. cap. 2. vbi ait. Quis scribit in

cordibus hominum naturalem legẽ, nisi Deus? & Isid. 5.Deus scribit|in cordibus|humanis na-|turalem legẽ.

Ethym. cap. 1. & refertur. cap. 1. d. 1. ait diuinas leges,

scilicet, naturales natura constare: ergo non sunt

ipsa natura, & D. Thom. quæst 91. art. 2. ait legem

naturalem esse impressionem diuini luminis iux-

ta id Ps. 4. signatum est super nos lumen, &c. & quæst.

109. art. 1. ad 1. ait omne verum à spiritu sancto esse,Omne verum|est à Spiritu|sancto.

saltem sicut ab infundente naturale lumen, & eo-

dem art. ad 2. ait ipsum lumen naturale animæ in-

situm est illuminatio Dei, qua illustramur ab ipso

ad cognoscendum ea quę pertinent ad naturalem

cognitionem. Itaque secundùm D. Thomam

lumen naturale, quod est lex naturalis, scilicet, per

modum causæ efficiẽtis proximæ, est aliquid im-

pressum animæ: ergo nō ipsa anima. Quod etiam

sumi potest ex D. Thoma quæst. 71. art. 6. in corp.

vbi ait regula voluntatis humanæ duplex est, vna pro-

pinqua & homogenea, sicut ipsa humana ratio, alia re-

mota, scilicet, lex æterna, quæ quasi ratio Dei, & con-

tra has duas leges, affirmat esse peccatũ: sentit er-

go legem naturalem, non esse ipsam naturam ho-

minis, sed rationem, vnde eodem art. ad 4. ait ius

naturale contineri primò in lege æterna, secunda-

riò verò in naturali iudicatorio rationis humanę.

  Ad argumenta in contrarium patet ex dictis re-4

sponsio, & maioris claritatis causa aduerto, legem

naturalem quandam esse æternam, vt vidimus su-

periori disputatione, quandam tẽporalem, de qua

sola modò disserimus, & hāc esse duplicem, nem-

pe formalem, & virtualem, seu causalem, id est, di-

ctamen rationis in se ipso. Secunda est natura in-

tellectualis, & eius intellectus, & habitus, diuersi-

modè tamen: nam habitus est causa legis natura-<-P>@@

<-P>lis, non necessaria, intellectus necessaria proxima

anima, seu intellectualis natura, est causa necessa-

ria, causa remota, & sicut legislator dicitur lex vi-

ua, causaliter tamen est ipse homo, ita homo est si-

bi lex naturalis, causaliter tamen, quia causat in se

dictamẽ rationis, quod formaliter est lex naturæ,

quamuis Ambrosius non de quouis homine con-

cedit sibi esse legem: nam lib. de fuga sæculi, cap.

3. postquam dixit, lex genuina est naturalis, & scripta

naturalis in corde scripta in tabulis subiungit: ergo

omnes sub lege, sed naturali, sed non est omnium,

vt vnusquisque sibi sit lex: ille autem sibi lex est,

qui facit sponte quæ legis sunt, & in corde suo scriptum

opus legis ostendit, & in Psal. primum, ille plenè medi-

tatur in lege, qui ipse sibi lex est, scriptum in corde suo

opus legis ostendens. Alia ad hanc 1. sectio. pertinen-

tia, sect. 3. reperies.


------------------------------------------------------------



SECTIO II.

Vtrùm lex naturalis sit habitus, an verò actus.



QVid sit habitus supponimus ex Ni-5

zolio in obseruationib. ad Ciceronẽ,

ex Suario 2. metaphy. disp. 42. sect. 3.

nu. 4. & ex aliis quos tractantes de

habitib. secuti sumus.

  Alensis ergo 3. p. quæst. 27. memb. 2. & Bona-

uentura 2. d. 39. art. 2. quæst. 1. ad 5. legem naturalẽ

dicunt, esse habitum, quo bonum à malo discer-

nimus. Suadetur, quia lex naturæ est dispositio

permanens, & difficile mobilis ex natura sua, ergo

est habitus. Confirmatur, quia lex naturæ est quid

permanens, & non est ipsa substantia, nec intelle-

ctus, nec voluntas: ergo est habitus. Confirmatur

secundò, quia est aliquid inditum, & impressum

nobis, sed natura non dicitur impressa, intellectus

autem vel est ipsa natura, vel si est res distincta,

tamen non est lex: ergo lex erit habitus aliquis

menti impressus.

  Sed D. Thomas hac quæst. ar. 1. & ibi Caictanus6

Medina, Cōradus, Vazquez, & alij tenẽt non esse

habitũ, idem Sotus 1. iust. qu. 4. art. 1. Antoninus

1. p. tit. 13. cap. 1. in prin. Valentia disp. 7. qu. 4. pun.

1. & reliqui citati sectione pręcedenti, & ex dictis

ibi probatur, quia lex est præceptũ & imperium:

habitus autem non est formaliter & propriè præ-

ceptum, vel imperium, sed figuratè, & causaliter,

ergo: secundò lex naturalis non est habitus per seAn lex natu-|ralis sit habi-|tus.

infusus, propriè; quia sic esset supernaturalis: nec

verò est habitus inditus, seu congenitus naturali-Lex naturalis|non est habi-|tus.

ter, & infusus impropriè, quia secundum commu-

niorem non dantur tales habitus congeniti præ-

sertim circa conclusiones, circa quas sæpiùs ver-

satur lex naturalis, & rariùs circa principia: nec

verò est per se acquisitus & per accidens infu-

sus, quia præternaturale: imò miraculosum

est tales habitus infundi, neque verò est habitus

omninò, & reuera acquisitus, quia ante omnes

habitus acquisitos datur obligatio naturalis, ac

proinde lex naturalis; ergo formaliter non est ha-

bitus. Confirmatur, quia licet homini auferatur

omnis habitus, per dictamẽ naturale egressum ab

essentia, & potentia, manebit obligatus: ergo sine

illis habebit legem naturalem. Tertiò, speciatim

arguitur contra Alensem, quia omnis habitus de-Habitus de-|nominat ha-|bẽtem, vt sciẽ|tia scientem.

nominat habentem, vt scientia scientem, philo-

sophia philosophum: sed lex non denominat ha-

bentẽ, vt ait Alẽsis, ergo non est habitus. Quartò,<-P>

@@0@

@@1@Disput. V. Sectio. III. 73

<-P>Alensis, & Bonauentura dicunt esse habitum fa-

cultatis voluntatis, & rationis, quæ duplex facul-

tas ex sententia Alẽsis suprà, est liberum arbitriũ,

ergo lex erit habitus vnicus duplicis potentiæ, vel

duplex habitus, vnus in intellectu, alter in volun-

tate existens, vtrũque autem videtur per se absur-

dum, & quia intellectus ad obligandā voluntatem

non pendet ab habitu, neq; ab actu volũtatis: ergo

lex naturalis nō includit habitum, neque actũ vo-


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   23   24   25   26   27   28   29   30   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin