riò est, obligare voluntatem sibi coniunctam, quā
obligationem confirmat Deus lege sua positiua,
dum pręcipuè in genere legem naturæ seruari, seu
declinare ab omni malo, vel etiā in specie ab his,
& illis, & odio habet peccatores, quia vtramque
legem eius transgrediuntur, & illi sunt contrarij
eius voluntati, quando legem naturalem violant,
quia illa necessario est lex Dei, & pręterea est con-
firmata per legem Dei positiuam.
Ad testimonium in corol. allatum respondetAd testim.
Vazquez illa disp. 97. cap. 4. nu. 12. Paulum eo lo-
co non significare, nihil esse peccatum, nisi sit ve-
titum lege aliqua, vel præcepto, sed potius signifi-
care imbecillitatem legis veteris, quæ potuit esse
offendiculum & occasio multorum peccatorum,
quæ si non esset lex, non committerẽtur, cùm sint
eius præuaricationes: non potuit autem gratiam
conferre, qua illa, & alia vitarẽtur, & quamuis ge-
neratim vellet Paulus, vbi non est lex vlla, nō esse
peccatum, nihil contra nos, quia ponimus dicta-
men rationis fore legem, etiam si non esset Deus
in mundo, vel non vellet specialiter, formaliter, &
expressè obligare nos ad sequendum dictamen ra-
tionis. Ista responsio est melior, quia nullum ver-
bum posuit Paulus, quo significaret se loqui de so-
la lege positiua, vnde Toletus illum interpretatur
de lege veteri, quatenus etiam includebat præce-
pta naturalia.
Præterea auctores, quos pro se aduersarij citāt,<-P>17
@@0@
@@1@76 Quæst. XCIV. Tract. XIV.
<-P>parum illis suffragantur: nam Salmeron solùm di-
cit leges omnes processisse, id quod nullus negat.
Valentia nō requirit in Deo voluntatem obligādi
dictamen rationis, vt sit vera lex, sed quòd proce-
dat ex volũtate Dei: quod licet esset verũ, non ha-
berent aduersarij, quod intendunt, sed non credo
esse verum: quamuis enim tale dictamen nō esset à
Deo, vel putaretur non esse à Deo, vel non consi-
deraretur esse à Deo, malum esset illi aduersari, &
amplecti, quod turpe iudicatur: ergo ligaret, & sic
esset lex. Castro solùm ait cōtra Gerson. lect. 2. de
vita spiri. corol. 5. legem naturalem propriam legẽ
esse Dei, quia est conditor nostræ: quod non est
contra nos. Bonauentura solùm ait omne peccatũ
esse contra legem, saltem latè dictam, qualem pu-
tat esse legem naturæ, sed fallitur, maximè in opi-
nione aduersariorum dicentium, Deum voluisse
peculiariter obligare ad ea, quæ ratio dictat esse
omninò facienda, & absque tali voluntate nō fore
legem naturalem. De Gersone, Ocham, Castrono-
uo, Almaino quidquid contra nos dicant, non cu-
ramus. D. Thomas vult de facto & de potẽtia ab-
soluta nihil esse peccatum, nec posse esse, quod nō
sit prohibitum lege diuina naturali, & æterna. Sed
non dicit esse de essentia peccati esse cōtra legem
Dei, ac proinde si per impossibile esset contra ra-
tionem, & non cōtra legem Dei, non fore pecca-
tum, docet etiā, legem naturalem proficisci à Deo
ab æterna eius lege, & voluntate, sed non docet
præter voluntatem condendi hominem cum iu-
dicio & vsu rationis necessariam esse aliam volun-
tatem in Deo, vt dictamen rationis nostræ habeat
rationem legis, & obliget ad culpam: & sanè si
admittenda esset talis voluntas, potius dicerem
cum Gersone, Castronouo, & Ocham, illam volũ-
tatem esse in Deo liberam, & sic potuisse non esse
in Deo, & Deum posse reuocare totam legem na-
turæ, vel in ea dispensare, quàm cum nonnullis re-
centioribus esse necessariò in Deo talem volunta-
tem obligandi homines, & suam voluntatem de-
nuntiandi, quod vltimum requiri fatentur ad ra-
tionem legis naturalis. Et mirum est vnde colligāt
illam voluntatem esse necessariò in Deo. Non cō-
ueniret, inquiunt, cum diuina sapientia, vt ea quæ
ex natura sua sunt mala, non prohiberet, eo quod
nullum haberet motiuum non prohibendi, nec cũ
diuina prouidentia, quia non bene prouideretur
naturæ rationali. Deus autem non potest non vti
sapientia, & prouidentia, Psal. 13. omnia in sapientia
fecisti. Sed hæc ratio risu digna est: nam Deus ne
homines peccarent, & digni fierent æterna, aut cẽ-
porali pœna, posset ab illa prohibitione abstinere,
& in hoc sapiẽtissimè procederet, & optimè pro-
uideret bono nostro. Item si necessariò denuntia-
ret illam voluntatem, denuntiatione sufficienti
ad legem, & obligandos homines, cum illa volũ-
tas non colligatur euidenter ex ratione naturali,
necessariò deberet vti reuelatione: quod est absur-
dissimum. Ergo non est dicendum in Deo esse ne-
cessariam voluntatem obligandi nos, & denuntiā-
di hanc voluntatem, vt teneamur non mẽtiri, &c.
& hæc mihi videtur sentẽtia Guilielmi Parisien-
sis lib. de legib. cap. iam igitur fol. 9. col. 4. vbi do-
cet nos, sine verbis, aut scripturis, imò & sine no-
tione Dei obligari sub culpa, & peccato ad seruā-
dam honestatem moralem per legem quandam,
quæ est in anima nostra, quam dicit esse naturam
ipsam, vel sapientiam, artémque honestè, & rectè<-P>@@
<-P>viuendi, licet notitia Dei obligationem augeat.
Clariùs hoc idem docet D. Thomas qu. 104. art.
1. vbi ait, præcepta moralia habere vim obligandi ex
ipso dictamine rationis, & non ex aliqua institutione
diuina, vel humana, secus cæremonialia, & iudicia-
lia, quia in se considerata non habent absolutè ra-
tionem debiti, sed ex aliqua institutione.
Male ergo, vel saltem impropriè Sayrus lib. 3.
Thesauri cap. 2. nu. 1. loquens de lege diuina, ab-
strahendo à naturali, & positiua, æterna, & tempo-
rali dixit, legem diuinam esse, quæ immediatè à
Deo instituta est; nam æterna non est instituta à
Deo: sed est ipsum dictamen æternum in seipso
spectatum: naturalis etiam non est propriè ex in-
stitutione diuina.
------------------------------------------------------------
SECTIO V.
Quæ sit materia circa quam versatur lex naturæ.
PRimò, sicut præceptum diuiditur18
in affirmatiuum, & negatiuum, ita1. Conclusio
& lex naturæ: quædam enim est af-Lex naturæ|quædā est af-|firmans, quæ-|dam negans.
firmans, seu præcipiens, alia negans,
seu prohibens, aut vetans. Vetantur
quę turpia, & vetari hac lege est iudicari turpia:
præcipiuntur honesta, & necessaria ad hoc, vi ho-
mo turpiter non se habeat: & hoc est præcipi ho-
nesta, & necessaria iudicari: multa sunt mala, quia
prohibita hac lege, licet non sint prohibita lege
positiua. De quo vide D. Thomam hac qu. ar. 2. &
sequentibus, & quæst. 100. art. 2. vbi Caietanus,
Sotus 2. iust. qu. 3. art. 8. Victoria relect. de homi.
nu. 3. & 4. Augustinus 1. de lib. arb. cap. 3. vbi ait
adulterium, & alia huiusmodi, nō ideò mala esse,
quia vetantur aliqua lege (scilicet positiua) sed
ideò vetari lege, quia mala sunt.
Secundò, ad legem naturæ pertinent nō solùm2. Conclusio.|Ad legem na-|turæ non solũ|quædam prin-|cipia, sed etiā|conclusiones|pertinent.
principia aliqua per se nota, sed etiam aliquæ cō-
clusiones: oppositum tenent aliqui, citantes pro se
D. Thomam hac quæst. 94. art. 2. in principio, vbi
ait, præcepta legis naturæ esse prima principia practica,
& art. 3. vbi ait, multa studiosè fieri ad quæ natura nō
primò inclinat, sed per rationis inquisitionem sunt ab
hominibus inuenta, quasi vtilia ad bene viuendum,
& ea non esse de lege naturæ: citatur etiam Durā-
dus, tract. de legib. sed malè, potiùs enim dicit ius
naturæ versari etiam circa conclusiones, vt rectè
refert Turrecremata cap. ius gentium d. 1. art. 1.
nu. 3. Sed pro illa sententia arguitur, quia conclu-
siones aliquæ euidẽter deductæ ex principiis mo-
ralibus pertinent ad ius gentium: cur ergo nō om-
nes? Ius autem gentium, est aliud à naturali: ergo
nulla conclusio pertinet ad ius naturæ. Antecedẽs
probatur, ex l. 1. 2. & 3. & l. omnes, cum aliis ff. de
iust. & iure, & l. bona fide, ff. depositi. Vbi aliqua
tribuuntur iuri gentium, quę per euidentem con-
sequentiam ex principiis moralibus deducuntur.
sed nostram sentẽtiam tenet expressè D. Thomas
hac quæst. 94. art. 4. 5. & 6. & quæst. 95. art. 2. quæst.
100. art. 1. 2. & 3. Caietanus, Conradus, Medina, &
alij his locis, Valentia disp. 7. quæst. 4. punct. 2. So-
tus iust. quæst. 4. art. .& lib. 3. quæst. 1. art. 3. Iuri-
speriti grauiores apud Couarruuiam reg. peccatũ
parte 2. §. 11. nu. 4. Pinellus 16. de rescin. vend. in
Rubrica part. 1. ca. 1. nu. 7. & sequent. Ferdinādus,
Mendoza, lib. de pactis, quem latè retulimus, disp.
1. sect. 2. Turrecremata suprà, & Durandus qui<-P>
@@0@
@@1@Disput. V. Sectio V. 77
<-P>tamen in hoc non placet, quod ait, omne ius gen-
tium naturale esse.
Nostra igitur sententia asserens omnes conclu-19
siones obligantes ad aliquid, ex vi solius rationis
naturalis sine vlla voluntaria institutione hu-
mana, vel diuina, pertinere ad legem naturæ. Pa-
tet ex Arist. 5. Eth. cap. 7. vbi dicit, iustum naturale
esse, quod vbique vim habet, scilicet ex ipsa natura,
& non quia videtur, vel non videtur, id est, non ex in-
stitutione, & arbitrio hominum, & Isid. 5. ethym.
c. 4. & refertur cap. ius naturale dist. 1. ait, ius natu-
rale est commune omnium nationum eò quòd vbique in-
stinctu naturæ, non constitutione aliqua habetur, &
Tullius ait, ius naturæ est quod non opinio genuit, vt
refert Turrecremata suprà: sed ius, quod versatur
circa conclusiones euidenter elicitas ex principiis
naturæ, nō genuit opinio, nec humana cōstitutio:
ergo est ius, & lex naturæ. Confirmatur primò,
quia inter ius positiuum, & naturale non da-
tur medium: sed conclusiones illæ non pertinent
ad ius positiuum, cùm agant de rebus secũdùm se,
& non vt subsunt constitutioni humanæ, vel di-
uinæ arbitrariæ, & voluntariæ: ergo pertinent ad
ius naturæ. Confirmatur secundò, quia omne
quod secundùm se est malum, prohibetur lege na-
turæ, & quod est necessarium secundùm se, præ-
cipitur eadem lege, sed malum & bonum de quo
tractant conclusiones, potest esse huiusmodi: ergo
tale pertinebit ad legem naturæ. Confirmatur ter-
tiò, quia ad obligandũ per se, & sine iure positiuo
impertinẽs est, quod intellectus cum discursu, vel
sine discursu intelligat aliquid esse turpe, aut ne-
cessariũ, sed si id cognoscat sine discursu, obliga-
bit absque vllo iure positiuo: ergo similiter si id
intelligat cum discursu: & sic in vtroque casu il-
lud pertinebit ad legem naturæ. patet in fornica-
tione, vsura, cultu Dei, & aliis multis, quæ perti-
nent ad ius naturæ; tamen eorum turpitudo vel
necessitas solum cognoscitur per discutsum.
Ad primum testimonium D. Thomæ respōdeo,20
loqui de primariis præceptis iuris naturæ, vt locis
pro conclusione citatis se explicuit. Quid autem
in 2. testimonio velit, notatione 4. exponemus:
quod verò ait quæst. 91. art. 3. conclusiones dedu-
ctas ex primis principiis pertinere ad legem hu-
manam, solùm significat, præcipi solere lege hu-
mana, quia ratione non facilè, neque ab omnibus
cognoscuntur, vt ipsemet explicat quæst. 95. ar. 2.
in fine: aut intelligitur de conclusionibus, in qui-
bus non agitur de turpitudine, vel necessitate ob-
iecti secundùm se, sed de cōuenientia præcipiendi
illud tamquam salutare, & commodum, vel pro-
hibendi illud tamquam noxium, & incommodũ:
vt cum præcipimur adesse sacro in die domini-
ca, &c.
Ad rationem respondeo, ius gentium strictèIus gentium|strictè sum-|ptum sæpe est|ius positiuum:|latè est ius na-|turale sæpe.
sumptum esse positiuum, & non naturale, secus la-
tè dictum, de quo sæpe loquuntur Iurisperiti, &
vocant illud naturale, vt glossa Accursij l. bona fi-
des ff. depositi, & consonat Cicero, Tusc. 2. dicens
in omni re omnium gentium consensus lex naturæ pu-
tanda est. Sed de hac re multa dixi disput. 2. se-
ctione 4.21
Obserua tamen primò, sicut conclusiones eui-
dẽter deductę ex principiis moralibus, sine vllo iu-
re positiuo obligantes, euidẽter continent ius na-
turæ: ita quæ probabiliter deducuntur, continere
illud probabiliter, & esse leges naturę non certas,<-P>@@
<-P>sed probabiles, in quibus si falsitas enuntiaretur,
non essent leges naturę verè, sed apparenter: quia
conscientia erronea non est verè lex. De legibus
autem naturæ certis intellige, quod ait Valentia
illo pun. 2. omnia iura naturæ esse euidentia, ne-Omnia iura|naturæ esse|euidentia ne-|gari nō potest.|Not. 1.
garique non posse, nisi ex praua consuetudine aut
pertinacia, vel affectu excęcante, & impediente.
Secundò, obserua D. Thomam, Caietanum &
alios, hac quæst. 94. art. 2. & Valentiam suprà di-
stinguere, vt quædam principia practica sint perPrincipia quæ|damper seno-|ta sunt omni-|bus, quædam|quibusdam.
se nota omnibus, quædam verò non omnibus, sed
quibusdam videlicet, quia à nonnullis termini nō
penetrantur, vel argumenta fortia, aut affectus ve-
hementes impediunt, ne homo præstet assensum.
Sic in materia de habitibus dixi, argumenta appa-
rentia impedire posse assensum conclusionũ eui-
dentium: imò & principiorum, præsertim in ho-
minibus carẽtibus habitu. Tertiò, obserua ex par-
te inclinationis naturalis, cui præcepta naturalia
accōmodantur, sumi varias leges naturales. Quod
perspicuum est, & tractatur à D. Thoma art. 2. & à
Valentia illo pun. 2. Quartò obserua, quod ait D.
Thomas art. 3. omnes actus virtutum sub cōmuni
ratione pertinere ad ius naturæ, non verò sub ra-
tionibus particularibus bene exponi à Soto. 1. iust.
quæst. 4. art. 3. Conrado, Vazquez hîc art. 3. Valẽ-
tia punct. 4. omnium virtutum actus sunt in præ-
cepto naturali, non tamen omnes earum actus, vt
expressè docet D. Thomas, 2. quæst. 104. art. 2. ad
1. Caietanus, & alij ibi: itaque nulla est virtus, cu-
ius actus non sit aliquando in præcepto obligan-
te saltem sub veniali, consonat Aristoteles 5. eth.
cap. 1. vbi in omnibus virtutibus cardinalibus ali-
quid à lege præceptum ostendit, imò omnes actus
omnium virtutum cadunt sub præcepto naturæ,Omnes actus|virtutum ca-|dunt sub præ-|cepto naturæ.
quantùm ad aliquem modum, licèt non quantùm
ad substantiam: nam ratio omnibus modum ali-
quem præscribit, sine quo si fiant, turpiter, & non
studiosè fient: vt si fiant propter malum finem,
vel tempore, aut loco non conueniente, vel iure
positiuo vetante, de quo Caietanus art. 3. vel vir-
tutum actus, vt studiosi sunt, dicuntur cadere sub
præcepto; quia secundùm opinionem asserentiũ,
non dari saltem per se, & seclusa ignorantia, vel
inaduertentia, actus indifferentes in indiuiduo,
præceptum habemus exercendi bonum actum,
supposito quod operari velimus, vt notat Valen-
tia illo pun. 4. & hoc est quod ait D. Thomas illo
art. 3. omnes actus virtutum, vt virtuosi sunt, esseOmnes actus|virtutum, sũt|de iure natu-|rali.
de lege naturali: quia vnicuique propria ratio na-
turaliter dictat, vt virtuosè agat. Imò nullus, aut
ferè nullus actus est, qui concurrẽtibus aliquibus
circunstantiis non cadat sub naturali præcepto, vt
si præcesserit eius præceptum positiuum, votum,
iuramentum, promissio, aut sit necessarius ad vi-
tandum scandalum, ad vitam, vel salutem tuendā,
aut ad quid simile.
Alij explicant D. Thomam de lege latè dicta,
vt se extendit ad dictamina nō obligantia: sed ex-
positio hæc nulla est, sic enim non negasset, ali-
quos actus virtutum in particulari esse de lege na-
turæ. Vazquez, Caietanus, & nōnulli alij D. Tho-
mam exponunt, vt actus virtutum sint de lege
naturæ in communi, & non in particulari, & cum
certis circunstantiis, quia lex naturæ non præci-
pit illas circunstantias, sed vel non sunt præceptę,
vel sunt præceptæ iure positiuo: & interdum lex
naturæ prohibet actum cum illis circunstantiis, vt<-P>
@@0@
@@1@78 Quæst XCIV. Tract. XIIII.
<-P>lex naturæ præcipit puniri furem: sed lex positiua
determinauit pœnam, vt esset suspensio, lex natu-
ræ præcipit abstinẽtiam, positiuam determinauit
id ad certos dies: lex naturæ præcipit in communi
reddere depositum, sed eadem vetat reddi, cum
dominus est furiosus, & abusurus est deposito sci-
licet ense: vitam seruare tenemur, sed nisi necessa-
rium sit mori, ad bonum Dei, vel communitatis,
aut ad proximi salutem spiritualem, iuxta ea quæ
docet D. Thomas 2. 2. quæst. 26. de ordine charita-
tis, & Pan. 1. cap. 3. debemus pro fratribus animas po-
nere, & Augustinus de mendacio cap. 6.
Quintò obserua, non solùm pertinere ad legem22
naturalem, quæ ratio dictat esse faciẽda, vel omit-
tenda homini in statu purè naturali: sed etiam quę
in statu eleuationis: supposita enim cognitione
talis status, ipsa ratio naturalis præcipit, quid in
eo agendum, vel omittẽdum sit, siue cognitio sta-
tus sit naturalis quoad substantiam, siue superna-
turalis. Sumitur ex Caietano quæst. 100. articul. 1.
D. Thom. eodem art. & duobus sequentibus, & est
manifestum.
Sextò obserua, omnia præcepta naturalia, vt
docet Valentia illo punct. 2. constituere vnum
ius, vnamque legem naturalem, non solùm vnita-
te collectionis, & aggregationis, sed etiam vnitate
ordinis. Nam ab eodem principio, scilicet naturali
lumine proficiscuntur, & ad eundem finem vlti-
mum referuntur: habéntque quemdam ordinem
vel inter se, vel saltem ad vnum aliquod præceptũ
naturale, ad quod reducuntur: vt ad illud, Omne
bonum necessarium est faciendum: omne turpe fugiendũ.
Sic omnia præcepta respicientia proximum redu-
cuntur ad illud: Quod tibi non vis fieri, alteri ne fa-
cias. De quo latè Chrysostomus homil. 13. ad pop.
Christus Matth. 7. Omnia quæ vultis, vt faciant vobis
homines, & vos facite illis. Simile est Tob. 4. Quod ab
alio oderis tibi fieri, vide ne tu aliquando alteri facias.
Et illud, Diliges proximum tuum sicut teipsum: imò
omnia reducuntur ad pręceptum dilectionis Dei,
quia omnium violatione offenditur Deus: & ad
pręceptum dilectionis sui, quia omnium violatio-
ne violans læditur. Vnde bene Basilius regul. 2. fu-
siùs disp. docet, ad præcepta dilectionis alia omnia
reuocari: & Pererius Rom. 2. disp. 10. omnia præ-
cepta naturalia reuocat ad illud Genes. 4. Sub te
erit appetitus tuus, & tu dominaberis illius. RectusRectus est qui|appetitui do-|minatur.
enim est, qui appetitui dominatur: vt ex Cicerone
3. de Rep. docet Augustinus 4. contra Iul. c. 12.
Sed mirabile est, quod Tertullianus lib. contraIn lege absti-|nendi à ligno|omnia præce-|pta legis con-|tineri mira-|bile est.
Iudæos ait, in lege abstinendi à ligno recognosci omnia
præcepta postea data in lege Moysi. Quod tamen in-
telligi potest: quia illa lex continebat aliquid per-
tinens ad dilectionem sui, Dei, & proximi: ad hoc
autem triplex dilectionis genus, omnia præcepta
pertinent. Assumptum declaratur. Quia obedien-
do illi legi, ostenderet dilectionem erga Deum,
cuius gratia illam seruabat: & amorem erga se, &
proximum, quos sic liberaret à morte corporali,
& spirituali. Violando autem illam legem omnes
hos amores læderet. Scholiastes autem Tertullia-
ni ipsum explicare videtur, vt tunc Deus primis
parentibus cum illo præcepto positiuo legem na-
turalem impresserit, in qua implicitè aut virtute
continentur omnia præcepta moralia, data in le-
ge Vel intellige Tertullianum, vt in illo præcepto
recognoscantur omnia posteà data in lege Moysi,
quia vice illorum omnium vnum illud datum est,<-P>@@
<-P>primis parent ibus. Vel quia tunc visa est forma
præcipiendi, quam Deus in lege Moysi seruauit,
fuit enim primum præceptum positiuum datum
à Deo, cuius instar fuêre sequentia.
Septimò obserua, quòd D. Thomas art. 2. ait,23
propositionem per se notā esse quando prædicatũ
est de intrinseca ratione subiecti, non ita esse in-
telligendum, vt semper ita sit, nam multæ sunt
per se notæ, in quibus prædicatum non est de in-
trinseca ratione subiecti; sed passio, vel effectus,
dansq́ue aliquid extrinsecum, vt probat bene Va-
lentia illo punct. 2. ad tertium: imò interdum præ-
dicatum est de essentia subiecti: tamen propositio
non est per se nota, nec per aliud: quia non est, vn-
de euidenter cognoscatur rem illam esse talis ge-
neris, vt quod cœlum sit corpus simplex, & incor-
ruptibile, quòd quantitas sit accidens, quòd lux sit
qualitas, & non corpus, &c.
Octauò obserua, in hac sect. disputari potuisse,
an modus cadat sub lege: sed quia de hoc tractat
D. Thomas quæst. 100. art. 9. & 10. agens de præce-
ptis decalogi, in eum locum quæstionem hanc
fuisse reseruatam.
Nonò obserua, non aduersari ei, quod superius
diximus, cuiuscumque scilicet virtutis aliquem
actum esse in præcepto, quòd nullus actus virgi-
nitatis, vel paupertatis euangelicæ videtur esse in
Dostları ilə paylaş: |