præcepto. Vnde Matth. 19. vers. 21. postquam dixit
Christus, Si vis ad vitam ingredi, serua mādata, sub-
iungit, Si vis perfectus esse, vade & vende: quasi hoc
non esset præceptum, sed consilium. Vide doctissi-
mum Maldonatum ibi. & Luc. 17. vers. 10. quibus
locis acriter impugnat Caluinum asserentem, nul-
lum esse consilium, & opera supererogationis, so-
phisticum esse inuentum, & Augustinum epist. 89.
quæst. 4. vbi refert vt hęreticos, quosdam, qui olim
asseruerunt neminem saluum esse posse, nisi om-
nia venderet, & daret pauperibus. De virginitate
etiam consilium esse, non præceptum, patet ex 1.
Corinth. 7. vers. 25. & Concilio Gangrensi cap. 1.
Respondeo enim virginitatem non esse virtutemVirginitas nō|est virtus di-|stincta à ca-|stitate.
distinctam à castitate, nec paupertatẽ à liberalita-
te, & magnificentia, de castitate autem, liberalita-
te, & magnificentia esse præcepta aliqua natura-
lia. Idem est de vrbanitate, eutrapelia, & omnibus
in vniuersum virtutibus, quare perperam nonnul-
li moderni cum Caietano 2. 2. quæst. 104. artic. 2.
ad primum, limitant, quod ibi ait D. Thomas om-
nium virtutum aliquos actus esse in præcepto, vt
solùm intelligatur de solis virtutibus præcipuis,
scilicet Theologalibus, & Cardinalibus. An verò
lex humana præcipere possit omnium virtutum
actus, cùm ad commune bonum expedierit, vt do-
cet D. Thomas quæst. 96. art. 3. discutiemus disput.
de materia legis humanæ.
Decimò obserua, quod ait D. Thomas 2. 2. q. 25.
art. 8. & est communis doctrina Theologorum, vt
docet Suarius 3. part. tom. 4. sect. 5. num. 24. homi-
nem teneri ex charitate habere animum paratum
ad inimicum diligendum, si necessitas occurreret:
& quod quidam aiunt, teneri peccatorem statim
post peccatum ad habendum animum paratum,
vt pœniteat, cùm necesse fuerit, non esse intelli-
gendum de præparatione animi per actum posi-
tiuum studiosum, sed per negationem actus con-
trarij, & idem est in multis aliis materiis.
Vndecimò obserua, quòd ait D. Thomas art. 3.
cuilibet homini esse inclinationem ad agendum<-P>
@@0@
@@1@Disput. V. Sectio VI. 79
<-P>secundùm rationem; & hoc esse agere secundùm
virtutem, quod etiam docet Sotus 1. iust. quæst. 4.
art. 3. nō significare esse inclinationem naturalem,
seu pondus naturæ, ad omnes virtutes etiam su-
pernaturales, & ad actus omnium illarum, quam-
uis & hoc quodammodo sit verum, vt patet ex di-
ctis in materia de beatitudine disput. de eius ap-
petitu: sed intendit D. Thomas esse inclinationem
naturalem, & pondus naturæ ad agendum, saltem
actu naturali, secundùm rationem & virtutem inQuomodo ha|beat inclina-|tionem ad om|nem virtutẽ.
omni materia: & omnem virtutem esse confor-
mem, & cōsentaneam rationi, & inclinationi na-
turali, sicut dixerat quæst. 71. art. 2. & iuxta hæc in-
terpretandus est Damascenus 3. fid. cap. 14. ad fin.
dicens. Naturales sunt virtutes, & naturaliter &Naturales sũt|virtutes quo-|modo intelli-|gendum.
æquè in omnibus insunt, etsi non omnes æquè operemur
ea, quæ sunt naturæ. Nam ex eo quòd secundùm natu-
ram in id, quod præter naturam per transgressionem
lapsi sumus. Naturales autem appellat Damascenus
virtutes, non quia naturæ nostræ in Adam à prin-
cipio suæ conditionis fuerunt infusæ, vt videtur
interpretari Clictouæus ibi: sed quia ad illas nos
omnes habemus naturalem inclinationem, & ap-
titudinem æqualem, quantum est ex parte animæ,
& consonat Aristot. 2. ethic. cap. 1. dicens: Neque
præter naturam virtutes in nobis efficiuntur: sed idonei
quidem ad ipsas suscipiendas sumus natura. Neque
obstat Plato in Menone ad finem dicens: Si autem
nos in omni hac disputatione rectè prescrutati sumus,
virtus vtique, nec doctrina, nec natura nobis aderit, ve-
rùm diuina sorte absque mente in eum, qui illam sorti-
tus fuerit, influit. Solùm enim vult sine diuina gra-Sine diuina|gratia nemo|n virtute per|ectus esse po-|test.
tia, & auxilio neminem in virtute perfectum esse
posse: licèt alij Platonem interpretentur, vt virtu-
tes perse infusas agnouerit: de quibus D. Thomas
quæst. 55. art. 4. interpretatur id Augustini virtus est
bona qualitas mentis, quam Deus in nobis sine nobis
operatur. De virtute autem acquisita non rectè ne-
garet Plato, esse in nobis aliquomodo ex natura,
& doctrina, & rectè Cicero 1. de legib. dixit est au-
tem virtus nihil aliud, quàm in se perfecta, & ad sum-
mum perducta natura: quia nimirùm virtus perficit
naturam, vt operetur iuxta suam bonam, & natu-
ralem inclinationem: vnde 2. de inuentione ait,
Virtus est animi habitus, naturæ modo, atque rationi
consentaneus: quod etiam vsurpauit Augustinus lib.
83. qq. quæst. 30. quamuis lib. de quantit. animæ
cap. 16. dixerit virtutem esse quamdam æqualitatem
vitæ rationi vndique consentientem: de hac dicit in
categoriis cap. 12. Virtus omnes animæ partes ample-
ctitur: omné animal suo imperio gubernat, ac regit: vt
& iracundiam domet, & cupiditatem animo amo-
ueat. Vnde patet, quàm sit bona, & consentanea,
atque conueniens naturæ rationali: cùm D. Tho-
mas art. 3. dixerit, In nobis esse naturalem inclinatio-
nem ad agendum secundùm virtutem, & ad id adiuuat
ipsa virtus.
------------------------------------------------------------
SECTIO VI.
Vtrùm lex naturalis sit & semper, & vbique
fuerit eadem.
SVpponimvs, legem naturalem25
in se esse vnam vnitate, non solùm
collectionis, sed ordinis, qui est intre
ipsa præcepta, vt sectione præcedeniVna est lex na|turalis, etiam|si multa præ-|cepta cōtineat.
diximus, sicut etiam lex Moysi, quæ omnia natu-
ræ præcepta, & insuper iudicialia, & cæremonia-<-P>@@
<-P>lia complectebatur, appellatur vna à Theologis
& Patribus, & à Scriptura ipsa, Psal. 18. lex Domini
immaculata, & sæpè Psal. 118. & Matth. 5. vers. 16. &
18. solùm quærimus modò, an sit & semper fuerit
eadem vbique, seu apud omnes gentes, & natio-
nes. Et ratio dubitandi est, quia hæc lex, vt dixi-
mus, consistit in dictamine rationis, ex quo volũ-
tas obligatur: non sunt tamen, nec fuerunt eadem
dictamina apud omnes, sed diuersa, & contratia:
Ergo nec eadem lex naturæ. Minor patet; nā olim
apud Germanos latrocinia extra ciuitates vitio nō
vertebantur, vt memoriæ prodidit Iulius Cæsar 6.
de bello Gallico, Lacedemoniis eduliorum furta
permissa fuêre: Cilices olim rapto vixerunt. Apud
aliquos etiā idololatria lege fuit stabilita: & apud
Theodoretum 9. Græc. affect. per leges Lycurgi
licebat pueros adamare, itemque viros ex alienis
vxoribus, fœminas autem ex alienis maritis filios
sibi comparare: & per leges Persarum, matrum, so-
rorum, filiarumque connubiis sus deque cōmisce-
ri: & per leges Tibarenorum seniores, ab altissi-
mis rupibus præcipites dare: & per leges Scytharũ
vna cũ mortuis hominibus viuos infodere, quos
olim viuentes illi dilexerant: & per leges Platonis,Absurdæ, &|planè horren-|dæ tum Plato-|nis, tum alio-|rum de iure|naturali opi-|niones.
vt patet apud ipsum dialogo 5. de Repub. mares,
& fœminas mutuo aspectu nudorum corporum
ad impudicitiam sese incitare: itémque omnium
virorum cũmunes esse vxores, nulli viro propriā
sub eodem tecto incolere: filios itẽ omnibus om-
nes communes esse, ita vt neque pater sciat, quem
ex se filium genuerit, neque filius ex quo natus sit
patre, quę & alia attigêre D. Thomas hîc art. 4. Va-
lentia disp. 7. quæst. 4. puncto 1. Castrus 2. de lege
pœnal. cap. 14. Sotus 1. iust. quæst. 4. art. 4. Bozius
2. de iure cap. 15. Azot tom. 1. lib. 6. cap. 60. & se-
quentib. & tom. 2. lib. cap. 14. quæst. 3. & 4. Tiraq.
lib. de legib. connub. Solinus lib. 5. cap. 43. Pere-
rius Rom. 2. disp. 11. 12. & 13 Lilius Giraldus in
hist. Deorum syntagm. 13. vbi refert Babyloniis le-
gem fuisse, qua mulieribus omnibus ingenuis
concedebatur, vt semel in vita ad veneris antrum
desiderent, & cum externis viris consuetudinem
haberent. Hebræi honestum putabant egenis pa-
rentibus alimenta negare; siquę illis dari debebāt,
Deo tribuerentur, Matth. 15. vos autem dicitis, qui-
cunque dixerit patri, vel matri, munus quodcunque est
ex me, tibi proderit, & non honorificauit patrem suum,
aut matrem suam. Hoc est, vt ex Strabo, Hugone &
Lyrano ad illum locum explicat sapientissimus
noster Maldonatus, absque culpa filius poterat
parentes non honorare, si Deo offerat, quod parẽ-
tibus præbere tenebatur: & quidā hæretici apud
Augustinum 3. de doctrin. Christ. cap. 14. dixerunt
nihil esse suaptè natura iustum, & honestum, ex
præscripto alicuius legis communis, qua omnes
vniuersè astringantur: sed in vnaquaque regione,
seu prouincia, iustum esse, quod vsu, & consuetu-
dine ibi receptum sit, atque probatũ. Quod sum-
ptum videtur in Pythagora, & Philosophis, quos
Pyrrones nominabant, qui existimatunt, nullumPyrrones seu|Pyrronij Phi-|losophi quales|fuerint.
esse ius naturale: sed omne ius opinione hominũ,
seu legibus & consuetudinibus humanis constare,
quos confutat Cicero 1. de legibus post medium,26
& tacitè Arist. 5. eth. cap. 7.
1. Conclusio.
Nihilominus dico primò, quoad obligationemVna & eadem|est apud om-|nes gentes, &|fuit semper|naturæ lex.
vna & eadem lex naturæ est, & fuit semper apud
omnes nationes, id est, omnes ad eadem, in iisdem
circunstantiis facienda, vel omittẽda sunt, & fue-<-P>
@@0@
@@1@80 Quæst. XCIV. Tract. XIV.
<-P>runt semper obligati, per se loquendo, & seclusa
ignorantia. Itaque si rectè iudicarẽt de rebus, ha-
berent eadem dictamina, quibus alij à natura li-
gantur, & eisdem ipsi ligarentur, & rectè iudican-
tium dictamine si ad illos transferrentur, illos li-
garent, & ideò sunt leges etiam respectu ipsorum.
Hoc sensu accipe quod dicitur, legem naturæ ean-
dem esse apud omnes. Tenet D. Thomas art. 4. Va-
lentia disp. 7. quæst. 4. puncto 1. Isidorus 5. ethym.
cap. 4. & refertur cap. ius naturale d. 1. Augustinus
3. de doctr. Christ. cap. 14. Cicero 3, de Repub. cu-
ius verba refert, & tanquam penè diuina laudat
Lactantius 6. diuin. insti. cap. 8. Est, inquit Cicero,De lege natu-|ræ præclara|M. T. dicta.
vera lex, recta ratio naturæ congruẽs, diffusa in omnes,
constans, sempiterna, quæ vocet ad officium iubendo, ve-
tando à fraude deterreat: & paucis interiectis. Huic
legi nec abrogari fas est, neque derogari ex hac aliquid
licet, nec tota abrogari potest. Nec verò aut per Sena-
tum, aut per populum solui hac lege possumus. Nec est
quærendus explanator, aut interpres alius, nec erit alia
lex Romæ, alia Athenis; alia nunc, alia posthac: sed &
omnes gentes, & omni tempore vna lex, & sempiterna,
& immobilis continebit: Vnusque erit communis quasi
magister, & imperator omnium Deus. Ille huius legis
inuentor, disceptator, lator: cui qui non parebit, ipse se
fugiet, ac naturam hominis aspernatus, hoc ipso luet
maximas pœnas, etiamsi cætera supplicia effugiat. Idem
docuit Aristo. 5. ethic. cap. 7. Vnde Tertullianus
lib. de corona militis, & in apologet. cap. 4. sugillat
Romanorum leges, quod huic dissimiles subinde
mutarentur in dies.
Dico secundo, quantùm ad vsum, & cognitio-27
nem partim fuit semper eadem lex naturæ apud2. Conclusio.
omnes nationes. partim non: in quibusdam enimLex naturæ|quoad vsum|partim fuit|apud omnes|eadem, partim|non.
notissimis conueniebant, in aliis minus notis, &
difficilioribus discrepabant, & discrepant modò.
Ita sentiunt D. Thomas & omnes eius interpretes
ar. 4. Valentia illo pun. 1. Sotus 1. iust. qu. 4. ar. 2. &
4. Cordubensis lib. 2. qu. 4. Vazquez 1. 2. disp. 122.
cap. 2. Toletus in id Rom. 2. Qui ostendunt opus legis
scriptũ in cordibus suis. Bellarminus 1. de matri. cap.
27. Castro. 2. de lege naturali cap. 14. probatur: nā
ad omnes pertinet id Psal. 4. Quis ostendet nobis bo-
na? Signatum est super nos lumen vultus tui Domine,
quod de lumine rationis omnes Orthodoxos in-
terpretari, ait Genebrardus ibi. Licèt ipse aliā ex-
positionem misceat. In omnibus ergo lumen ra-
tionis aliqua ostendit fugienda, vel prosequenda,
& sic etiam quoad cognitionem ipsius conueniũt
aliqualiter homines in lege naturæ. Vnde Rom. 2.
Cùm enim gentes qui legem (scilicet scriptam) non
habent, naturaliter ea quæ legis sunt, faciunt, ipsi sunt
sibi lex, &c. testimonium reddente conscientia ipsorum,
&c. Ibidem. Quisine lege peccauerunt, sine lege peri-
bunt, scilicet scripta, quia peccant cōtra legem na-
turalem latè Augustinus 3. de doct. Christia. ca. 14.
docet multa esse ad legem naturæ spectātia, quæ à
nullo ignorari possunt, & Isidorus 5. ethym.
cap. 4. & refertur cap. ius naturale d. 1. ait ius natu-
rale esse commune omnium nationum, eo quod cuique
instinctu naturæ, non constitutione aliqua habetur. Et
quis potest dubitare an bonum necessarium sit
prosequendum, malum vitandum, vita conseruan-
da, nullus lædendus, vel de illo præcepto Christi,
Matth. 7. Quæcunque vultis vt faciant vobis homines,
& vos facite illis, si termini intelligantur? Vnde
Arist. 5. ethic. cap. 7. dixit. iustum naturale esse quod
vbique vim habet eandem, & non quia videtur, vel nō<-P>@@
<-P>videtur, & inferius, quod natura constat, immobile est,
& vim habet eādem vbique, sicut ignis, hic & apud
Persas vrit. Ad idem sunt verba Ciceronis apud
Lactan. quæ fusè iam retulimus. Ignorantur qui-Ignorantur|multa, à male|affectis, quæ|sunt de iure|naturæ, sed â|nullis omnia.|Lex naturæ|per peccata nō|potest aboleri.
dem à multis multa, ad legem naturæ pertinentia:
sed à nullo etiā male affecto omnia, ideo D. Tho-
mas art. 6. dixit legem naturalem etiam per peccata nō
posse omnino aboleri, quod etiam docuit Augustinus
2. Confessio. cap. 4. & latè Pererius Rom. 2. disp.
13. quamuis Vazquez suprà cap. 2. dicat, in casibus
argumenti nostri semper aliquem timorem con-
scientiæ remansisse, vel peccandi consuetudine
extinctum fuisse, & vt cætera, quæ flagitiosa sunt,
omittam, connubia cum parentibus, & sororibus
adeò turpia, à Sanctis, & Philosophis ethnicis ha-
bebantur, vt ea de causa Persas acriter reprehen-
derint: de quo multa Cardinalis Bellarminus 1. de
matrim. cap. 14.
Sed an hæc ignorantia legis naturalis sit ali-An ignoran-|tia legis natu-|turalis sit ali-|quando inuin|cibilis.
quando inuincibilis & inculpabilis. Castro suprà
significat nunquam posse esse inuincibilem, & fuit
opinio Alensis 2. part. quæst. 153. art. 3. Durand. 3.
dist. 25. quæst. 1. Propendet Gratianus post c. quid
turbatur, 1. quæst. 4. gloss. cap. vlt. de consuet.
Mihi tamen certum est, aliquam iuris naturalis28
ignorantiam esse omninò inculpabilem, præser-Quædam est|inuincibilis.
tim in iunioribus, & hebetioribus & idiotis: nam
etiam apud sapientissimos, ingenio præstantissi-
mos, & veritatis amantissimos, ac piissimos Theo-
logos, & Iurisperitos sunt varię opiniones, an hoc,
vel illud sit iure naturæ præceptum, aut prohibi-
tum, mortale, vel veniale. Colligitur ex cap. obii-
ciuntur, 1. quæst. 4. de quo latè Cordubensis lib. 2.
quæst. 4. Sotus 1. iust. quæst. 4. art. 4. Vazquez, Cu-
mel, Valentia, & Medina: & nos in materia de
peccatis.
Quantùm verò lex naturæ post peccatum AdæLex naturæ|per peccatum|Adæ fuit ob-|scurata.
obscurata sit, latè Pererius Rom. 2. disp. 11. 12. &
13. in qua etiam tractat, an ignorantia legis natu-
ralis possit aliquando excusare.
Hoc autem certissimum est, quandiu lex in-
uincibiliter ignoratur, peccatum non committi:
vt docet Basilius hom. in Psal. 1. Hieronym. epist.
ad Algasiam, quæst. 8. ex illo, Rom. 7. Cùm venisset
mandatum, peccatum reuixit. Dicitur autem lex na-
turæ inuincibiliter ignorari, quando nescitur, an
obiectum sit turpe, vel necessarium, sciri autem,
quando cognoscitur obiectum esse turpe, vel ne-
cessarium, etiamsi de lege ipsa seu dictamine ratio-
nis homo non cogitet. Nec vt obliget lex naturæ,Promulgatio|ad legem na-|turæ non re-|quiritur.
requiritur alia promulgatio, quàm quòd ita sit
proposita veritas, vt in communem notitiam ve-
nire possit, sed excusabitur ab eius violatione is,
in cuius notitiam non venerit, si hoc absque eius
culpa contingat, de quo Valentia illa quæstio. 4.
punct. 3. sed lex, quæ vni est nota, facilè eius do-
ctrina poterit aliis innotescere: vndè non solùm
obligabit, vt præceptum particulare, sed etiam vt
lex communis strictè sumpta. Exploratum tamen
est, aliquando ignorantiam legis naturæ culpabi-
lem esse, vt colligitur ex Rom. 1. Propter quod tra-
didit eos Deus in reprobum sensum, &c. & cap. flagi-
tia, 32. quæst. 7.
Si contra priorem conclusionem obiicias: quia29
in diuersis statibus requiruntur diuersæ leges, vtObiectio con-|tra primam|conclusionem.
in natura integra deberent omnes homines esse
liberi, & omnia bona cōmunia. Natura verò cor-
rupta petit, vel admittit seruitutes, & rerum diui-<-P>
@@0@
@@1@Disput. V. Sectio VII. 81
<-P>siones, vt sumitur ex l. manumissiones, ff. de iusti-
tia & iure, & §. ius autem; instit. de iure natur. Re-
spondeo, aliud est loqui de exercitio legis, seu exe-
cutione, aliud de ipsa lege. Quamuis autem statusStatus vnius|postulat execu|tionem vnius|legis natura|lis, & non al-|terius.
aliquis postulare possit vsum, & exercitium vnius
præcepti, & non alterius; ni hilominus omnis sta-
tus continet omnia naturalia præcepta, quædam
exercenda, in illo statu, quædam in alio. Vt nunc
quædam præcepta exercenda sunt tempore belli,
alia pacis; & ars medica, quædam iniungit efficiẽ-
da tempore sanitatis, quædam tempore ægritudi-
nis: ita lumen rationis etiam nunc dictat, quædam
debere fieri in statu naturæ integræ, si continge-
ret, vt olim contigit, alia in statu naturæ corruptę,
in quo nunc sumus. Hoc ex sequenti sectione ma-
gis patebit.
------------------------------------------------------------
SECTIO VII.
An lex naturæ humana lege, vel consuetudine
mutari possit.
SVppono, legem humanam, & cō-30
suetudinem in hoc eandem vim ha-Lex humana|& consuetudo|eamdem vim|habet.
bere: nam consuetudo est lex non
scripta, l. de quibus l. diuturna ff. de
legib. cap. consuetudo d. 1. Igitur ali-
qui Iurisperiti dixisse videntur, ius naturę posse le-
ge humana, vel consuetudine mutari, quando ra-
tioni consentaneum fuerit. Referuntur Innocen-
tius in princ. & Panormitanus nu. 3. cap. cùm tan-
to, seu fin. de consuetud. Idem Panormitanus cap.
quæ in Ecclesiarum, de const. num. 11. Felinus nu.
26. & alij ibi. Glossa c. proposuit de concess. prębẽ-
dæ cap. sunt quidam 25. quæst. 1. glossa Accursij si
quod omnes 64. ff. de condict. indebiti, & §. fin. in-
stitu. de vsu & hab. & l. manumissiones ff. de iust.
& iure, & l. ius ciuile eod. tit. Quæ glossæ, & Iuri-
speriti in sensum primæ conclusionis statuendæ
exponi debent.
Sed simpliciter hæc sententia suadetur. Primò,1. Argument.
quia iure naturæ omnia erant communia, & re-
rum diuisio iure gentium introducta est, vt patet
ex Isidoro 5. ethym. cap. 4. relato in cap. ius natu-
rale dist. 1. & ex cap. quo iure, dist. 8. imò in cap. di-
lectissimus, 12. quæst. 1. rerum diuisio dicitur perRerum diuisio|per iniquita-|tem introdu-|cta quomodo|sit.
iniquitatem introducta: non quòd ipsa introductio
iniqua fuerit, sed quòd occasione peccati facta
fuerit, vt omnes interpretantur. Secundò, libertas
iure naturæ hominibus conuenit, l. manumissio-
nes. ff. de iustitia & iure, l. libertas, 4. ff. de statu ho-
minum: tamen per leges humanas, & ius gentium
aufertur, cap. de rectoribus, 26. quæst. 1. cap. ad li-
berandum, & cap. ita quorumdam, de Iudæis, &
d. l. libertas. Vnde & bello capti efficiuntur capiẽ-
tium mancipia: in quo etiam Bartolus l. hostes, ff.
de captiuis, & alij apud Couarruuiam regul. pec-
catum, parte 2. §. 11. num. 6. dixêre, iure gentium
derogatum esse iuri naturali, quo homines nas-
Dostları ilə paylaş: |