test, id est, quia ita statuit, & promisit: non potest
autem mutari, aut promissionem violare. Ergo si<-P>
@@0@
@@1@Disput. V. Sectio IX. 87
<-P>non statuisset, nec promisisset, posset dispensare:
potuit autẽ non statuere, & nō promittere se non
dispensaturum: ergo absolutè potuit dispensare.
Propter hæc ait Vazquez disp. 179. cap. 1. huius
sententiæ esse Gersonem, & Almainum, illique fa-
uere D. Thomam: alij verò Gersonem dicunt alie-
num fuisse ab hac sentẽtia, pro qua tamen citatur
Olcoth. 1. quæst. 1. art. 6.
Ratione fulcitur hæc sententia, quia quilibet46
legislator potest in sua lege dispensare, vel illam1. Argument.|1. Sententiæ.|Deum in lege|naturæ dispen|sare posse pro-|batur.
penitus abrogare: sed lex naturæ est lex Dei, ergo
Deus potest in illa dispensare, & eam abrogare.
Secundò, quoniam nihil est malum, nisi quia pro-
hibitum aliqua lege: potuit autem Deus, quæ per
legem naturæ prohibuit, non prohibere, cùm in
ordine ad creaturas sit libet; & postquā prohibuit,
potest prohibitionem auferre, in hoc enim nulla
est implicantia: ergo potest efficere, vt res, quæ est
iute naturæ illicita, non sit illicita, aut etiam de-
bita, illam pręcipiendo, cùm non sit impossibile apud
Deum omne verbum, Luc. 1. ver. 37. scilicet, non in-
uoluens repugnantiam. Tertiò, quia obligatio
voti, promissionis & iuramenti pertinet ad ius na-
turæ, quam tamen tollit interdum Deus, & eius
Vicarius. Quartò, sunt alia argumenta quibus su-
periori section. argumẽtabamur ad probandum,
Deum reipsa in lege naturæ aliquando dispẽsasse.
Secunda sententia est, duo priora præcepta pri-47
mæ tabulæ decalogi, quæ negatiua sunt, esse indi-2. Opinio.
spensabilia. Tertium verò, quatenus inuoluit ob-Duo priora|primæ tabulæ|præcepta sunt|indispensabi-|lia, alia sunt|dispensabilia.
seruātiam sabbathi dispensabile, & abrogabile es-
se, quod est omnibus manifestum: quia quantùm
ad illam, non fuit naturale præceptũ, sed positiuũ,
vt notat Azor tom. 1. lib. 6. cap. 1. quæst. 6. & Do-
ctores 3. d. 37. Quatenus verò absolutè præcipit
cultum diuinum, dubitant auctores huius senten-
tiæ, an hoc præceptum tertium dispensabile sit:
omnia tamen præcepta secundæ tabulæ, quæ qui-
dem creaturas respiciunt, dispensabilia esse docẽt.
Ita Scotus 3. d. 37. qu. vn. §. hîc dicitur, & sequen-
tib. præsertim §. ad quæstionem, Gabriel. qu. 1. ar. 2.
con. 1. & sequentib. præsertim 4. Marsilius, & Al-Carth. 3. d. 37|qu. 2.
mainus eadem d. Cōsentiunt Bonauẽtura 1. d. 47.
qu. vlt. & Ægidius quæst. 3. dicentes omnia pręce-
pta primæ tabulæ esse indispensabilia: omnia au-
tem præcepta secundæ tabulæ dispensabilia. Quæ
sententia videtur Bernardi lib. de præcepto & di-
spens. non longè ab initio, seu col. 2. aut 3. dicentis,
non occides, non mœchaberis, & reliqua illius (scilicet
secundæ tabulæ) scita, quæ etsi nullam prorsus huma-
nam dispensationem admittant, nec cuiquam hominum
ex his aliquomodo soluere, aut licuit, aut licebit: Domi-
nus tamen aliquod horum, & quod voluit, & quando
voluit, soluit, siue cùm ab Hebræis Aegyptios expoliari,Exod. 12.
siue quando Prophetam cum muliere fornicaria misceri
præcepit. Quorum vtique alterum, quid nisi graue fur-Osee 2.
ti facinus; alterum quid nisi flagitij turpitudo reputa-
retur, si non excusasset vtrũque factum auctoritas im-
perantis? Et eadem colum. 2. post medium. Deinde
quod inuiolabile nominaui, illud intelligo, quod non ab
homine traditum, sed diuinitùs promulgatũ, nisi à Deo,
qui tradidit, mutari omnino non patitur, vt exempli
causa, non occides, non mœchaberis, non furtumfacies,
& reliqua illius tabulæ.48
Aduerte autem, secundùm Scotum supra §. adSeptem præce|pta decalogi|non sunt iuris|naturalis, sed|positiui.
argumenta, & Gab. septem hæc pręcepta decalogi
ad secundam tabulam spectantia non esse strictè,
& pressè iuris naturalis, sed diuini positiui, magnā<-P>@@
<-P>affinitatem habentis cũ naturali: ideò non mirum,
si teneat esse dispensabilia.
Suadetur hæc sententia Scoti. Primò, quia si1. Argum.
Deus non posset dispensare in præceptis secun-
dæ tabulæ, intellectus diuinus necessitatem impo-
neret voluntati ad amandos actus, quos præcipit
circa creaturas, & odio habendos actus, quos pro-
hibet, hoc autem est absurdum: quod alibi inquit
Scotus se probasse: ergo, &c. Sequelam probare
possumus, quia nemo præcipit, nisi quod aliquo
modo amat: ergo si necessariò illud præcipit, ne-
cessariò illud amat. Similiter, quia nemo prohibet
nisi quod aliquomodo detestatur, si necessariò ali-
quid prohibet, necessariò illud detestatur. Secun-
dò, probat Scotus suam sententiam, quia beatitu-
do hominis nō pendet necessariò ex aliquo actu,
vel omissione circa creaturam: nam solo amore
Dei potest homo beari: ergo fieri potest, vt nulla
actio, vel omissio circa creaturas, sit in præcepto:
si enim actio, vel omissio necessariò omnino esset
in præcepto, hæ necessariæ omninò essent ad bea-
titudinem, quia ad beatitudinem per se est neces-
sariũ nulla violare præcepta.
Tertia sententia est Durandi 1. d. 47. q. 4. a. 3. n. 16.49
Maioris 3. d. 37. quæst. 10. distinguẽtium inter præ-3. Opinio.
cepta affirmatiua, & negatiua. Nam Maior ait ne-
gatiua esse indispẽsabilia excepto 5. Non occides,
Durandus verò quintum ait esse dispensabile, si
generaliter sumatur pro quacũque occisione ho-
minis, si verò pro occisione priuata auctoritate,
prout eam prohibet ratio naturalis, dispensabile
esse. De præceptis autem affirmatiuis Maior abso-
lutè dicit esse dispensabilia. Primò, quia potest
Deus non concurrere cum homine ad quemcum-
que actum præcepti: eo autem ipso non teneretur
ad talẽ actum, quia ad impossibile nemo obliga-
tur. Secundò, quia quocumque tempore signato,
potest Deus præbere facultatem non exercendi
actum præceptum, vel etiam pręcipere actum op-
positum, aut incompatibilẽ: ergo poterit dispen-
sare. Durandus autem ait, omne præceptum affir-
matiuum primæ tabulæ esse indispensabile: secun-
dæ autem dispensabile: quia omnis materia, à qua
potest auferri ratio debiti, dispensabilis est, vt Va-
lentia infra docet ex eodem Durando 1. d. 47. q. 4.
nu. 6. & 16. quæ verò debitum inseparabile habet,
indispensabilis est: sed debitum potest separari à
materia præceptorum secundæ tabulæ, licet non
ab alia: ergo, &c. Vnde nō potest Deus facere, quin
parentibus fides, & reuerentia exhibenda sit; po-
test autem facere, ne parentes honorentur, &c.
Quarta sententia est Altisiodorensis 3. summæ50
tract. 7. cap. 1. quæst. 5. quædam præcepta natura-4. Opinio.
lia esse in primo gradu necessitatis, sine quibus nō
saluatur similitudo Dei, sicut præceptum diligẽdi
Deum. Alia in secundo gradu, quæ vtilia sunt ad
conseruandam similitudinẽ Dei, sed sine illis sal-
uari potest charitas, vt præceptum prohibens plu-
ralitatem vxorum. Alia denique in tertio gradu,
vt quæ obligant ex facto hominis, vt præceptum
seruandi votum, & iuramentum promissorium,
pręcepta primi gradus, in quo ponit pręcepta pro-51
hibẽtia furtum, & homicidium, putat indispensa-5. & vera opi.|Omnia præce|pta decalogi|sunt indispen|sabilia, etiam|de potẽtia ab-|soluta.
bilia: Secundi autem gradus dispensabilia à Deo:
Tertij verò etiam ab homine.
Quinta & vera opinio est, omnia præcepta de-
calogi propriè loquendo de dispensatione indi-
spensabilia esse, etiam de potentia absoluta.<-P>
@@0@
@@1@88 Quæst. XCIV. Tract. XIIII.
<-P>D. Thomas, Caietanus, Cōradus, Medina, qu. 100.
art. 8. Valentia disp. 7. q. 4. pu. 6. Vazquez disp. 179.
ca. 2. Azor lib. 6. cap. 1. quæst. 3. tom. 1. Sotus 2. iust.
quæst. 3. art. 8. Victoria relect. de homicid. num. 13.
Richardus 3. d. 37. art. 1. quæst. 5. Palacius disp. 1. §.
iam verò.
Abulensis Exod. 20. quæst. 35. Albertus in sum.
Theolo. parte 2. tract. 20. quæst. 80. art. 2. in solu-
tionibus argumentorum. Heruæus 1. dist 47. q. 3.
art. 3. Cordub. lib. 3. quæst. 10. vbi quamuis proba-
bile putet Deum in omnibus præceptis naturali-
bus etiā non discordandi à conscientia, dispensare
posse: probabiliùs tamen putat, nec in hoc, nec
in aliis posse dispensare: quod tribuit Adriano
quodlibeto 2. art. 3. idem tenet Viguerius cap. 15.
§. 1. vers. 7. Omnes tamen fatentur saltem aliqua
præcepta decalogi, & alia naturalia, quæ ad ipsa
reducuntur, dispensabilia esse loquẽdo de dispen-
satione latè dicta, seu impropriè & secũdùm quid,
nempè faciendo rem licitam per circunstantia-Quædam sal-|tem decalogi|præcepta sunt|quādoque di-|spensabilia.
rum mutationem, & non mera voluntate relaxan-
di legem per potestatem gubernatiuam relictis
omnibus aliis circunstantiis, sicut anteà erāt. Hoc
modo dispẽsare potest in furto; quia, vt supremus
Dominus omnium rerum, potest dare licentiam
Petro, vt accipiat, quæ sunt Pauli; nam omne do-
minium rerum, quod habet Paulus, est subordina-
tum dominio Diuino, & ideo licet sit Dominus
comparatione aliorum hominum, nō tamen com-
paratione Dei. Sic etiam potest cuicumque ius da-
re super vxorem alterius, & licitam facere cuius-
cumque occisionem, & simplicem fornicationem,
non obstantibus damnis, quæ ex illa sequuntur,
quia tanquam Dominus nulli facit iniuriam, si
eius dominia permittat, aut faciat per se vel per a-
liũ occupari: eadẽ ratione potest dispẽsare in plu-
ralitate vxorum, vel etiā maritorum in præceptis
eleemosinæ, & correctionis fraternæ, & hono-
randi parentes. Sed propriè in nullo præcepto na-Deus propriè|in nullo præce|pto naturali|dispensare po-|test.
turali dispensare potest, quia nulla ratione potest
fieri licitum, cum his circunstantiis, quod recta
ratio iudicat, cum eisdem esse licitum, vt accipere
rem alienam inuito omni suo domino, & seclusa
necessitate sufficienti ad excusandũ: alioqui idem
iudicium esset verum & falsum, quod implicat
contradictionem: & similiter accedere ad alienam
sine facultate supremi domini, vel accedere ad nō
suam, vel habere plures vxores: itaque si Deus es-
set legislator, & princeps, non posset facultatem
ad hæc concedere ad libitum, quod esset directè,
& propriè relaxare legis obligationẽ, seu dispen-
sare: sed potest dare facultatem, vt dominus, per
quam indirectè tantùm tollit obligationem legis,
& tollere posset etiamsi non esset legislator, &
princeps. Quod non est propriè dispensare, cùmDispensatio|quid sit.
dispensatio propriè dicta sit directa legis relaxatio
sine mutatione præuia materiæ. Hoc modo potest
facere Deus, vt vsuræ sint licitæ, & fortasse id fe-
cit cum Iudæis erga extraneos, vt ait Azor illa q. 3.
sic licitum posset facere vendere cariùs & emere
viliùs quàm res valeat, nulla alia ratione existente
nisi volũtate ipsius, vt est supremus Dominus: sic
etiam posset facere, vt detractio non esset iniusta,
quia est supremus Dominus famæ omnium, vnde
nulli fieret iniuria, si ex voluntate Dei priuaretur
bona fama: sic etiam Deus, imò eius vicarius di-
spensare potest in votis, & iuramentis promis-
soriis, vt superiùs vidimus. Sunt verò aliqua, in<-P>@@
<-P>quibus Deus nec impropriè dispensare potest, necQuædam sũt|in quibus nec|impropriè di-|spẽsare potest.
vlla ratione facere ea licita: quia inuoluunt cir-
cumstantias, vel rationes, cum quibus implicat
rem esse licitam: vt facere id quod recta ratio iu-
dicat esse turpe, vel non faciendum: vel omittere,
quod recta ratio iudicat non omittendũ. Sic enim
idem esset verum, & falsum, turpe & non turpe.
Sic etiam implicat esse licitum agere contra con-
scientiam errantem, quia recta ratio iudicat sem-
per esse malum, & turpe, dissonum atque indecẽs
naturæ rationali, ferri in turpe, apprehensum vt
turpe, eò quòd actus non potest non contrahere
malitiam ex obiecto cognito, vt malum est hîc &
nunc, artentisq́ue omnibus circumstantiis: imò li-
cet ex terminis non repugnaret, sicut repugnat,
aliquid esse licitum, & contra dictamen rationis,
Deus qui ipsissima iustitia est, & seipsum negare non
potest: 2. Tim. 2. non posset id concedere, quia nulla
subesse potest iusta, & rationabilis causa agendi
contra rationem: Deus autem nihil potest præci-
pere, aut cōcedere sine iusta causa, & ratione. Hinc
etiam non potest Deus præcipere, aut concedere,
vt legibus eius non obtemperemus, nisi tales sint,
quas possit ipse abrogare, vel in eis dispensare, id-
q́ue iam fecerit: neque potest præcipere, aut con-
cedere, vt iustis legibus hominum nec à se, nec ab
vllo alio Superiore reuocatis, aut dispensatis, non
obtemperemus. Nec potest præcipere, aut consu-
lere peccatum, & inobedientiam, aut prædetermi-
nare vel inclinare ad ipsam: nam hæc omnia pu-
gnant cum bonitate Dei, sicut præcipere, aut con-
sulere mendacium, aut concedere facultatem ad
mẽtiendum: pugnat enim cum eius veracitate. NāDeus nullo|modo mentiri|potest.
si potest mendacium honestari, poterit consuli, &
pręcipi à Deo, & sic Deus poterit mentiri per aliũ,
ac proinde & per se: & vtrumque derogat digni-
tati Dei, quia si posset aliquo modo mentiri, non
esset omninò fide dignus, vnde meritò Azor suprà
ait, mendacium neque de potentia Dei absoluta
posse honestari, quod etiam colligitur ex Augusti-
no lib. de menda. cap. 3. & 4. & confirmatur, Nam
si Deus potest dare facultatem mentiendi, ipse
quoque eam haberet, & possemus dubitare, an ea
facultate vsus fuerit, & an articuli fidei veri sint,
item nulla iusta ratio esse potest, cur Deus nobis
concedat facultatẽ odio habendi ipsum, vel abro-
gandi fidem eius dictis, vel non confidendi in eius
promissionibus: imò neque cessandi semper ab
eius amore, & dolore de peccatis contra ipsum
cōmissis, aut cessādi sẽper ab eius laudibus, vel ab
actibus fidei, spei & religionis: item nec potest fa-
cultatem concedere errandi non bene: quia cùm
nequeat dari actus indifferens in indiuiduo hoc
esset dare facultatem male operandi, quam Deus,
vt dixi, dare non potest, & quæ non possit habere
effectum: cùm operari mala numquam licere pos-
sit, sic etiam Deus non potest facultatem dare bla-
sphemandi ipsum, vel adducendi illum in testem
falsi, vel colendi falsum Deum, vel capiendi dele-
ctationem de offensis, vel dolendi de eius bonis,
seu inuidiam habẽdi de illis, quia in talibus con-
cessionibus Deus sibi ipsi iniuriā irrogaret, & suæDeus in præ-|dictis non pos|sit facultatem|concedere.
dignitati non vt par est, consuleret, & sine iusta ra-
tione & causa ageret: in quibus rebus si iuri suo
cedere vellet, cessio esset imprudens, & prodiga,
sed etiam nulla, vt quando homo cedit iuri, quod
habet vt ab alio homine non occidatur, vel iuri
quod habet, ne alter ad eius vxorem accedat. Qua-<-P>
@@0@
@@1@Disput. V. Sectio IX. 89
<-P>re ex vi illius cessionis Dei, nō liceret nobis, quod
absque illa non licebat. Sic etiam nec licitè, nec
validè potest Deus à se abdicare dominium iuris-
dictionis, aut proprietatis, quod habet in creatu-
ras, neque illud vllo modo minuere. Est aliud exẽ-
plum in humanis: quantumcumque Pater cedere
velit iuri pietatis, quod habet in filium, non libe-
ratur filius ab obligatione honorandi ipsum; &
licet proximus cedat iuri charitatis & misericor-
diæ, ex quo debetur ei extremè indigenti eleemo-
sina, non liberor ego à debito diligẽdi illum, &c.
iuxta id Paul. Rom. 13. Nemini quicquam debeatis,
nisi vt inuicem diligatis, quia nimirum ab hoc debi-
to numquam possumus liberari etiam ex volunta-
te creditorum. Item Deus nulli potest concedereDeus non po-|test concedere|alteri faculta|tem inducen-|di alium ad|malum.
facultatem inducendi directè alium ad malum,
suo cōsilio, præcepto, exemplo, industria, nec odio
habendi proximum, vel inuidendi ipsi, loquendo
de inuidia, & odio propriè dictis, seu formalibus:
quia quædam horum habent malum morale pro
obiecto, & inde malitiam contrahunt, alia autem
nullā causam honestam habere possunt, eò quòd
in nullum honestum finem possunt esse necessa-
ria vel vtilia. Malum quidem meum, vel alterius
(vt mors) materialiter volitum, potest esse vtile
ad gloriam Dei, & ad alios honestos fines, sed for-
maliter volitum, vt malum meum, vel alterius, ad
nullum honestum finem conducere potest: ideo
neque ego licitè possum illud facere, nec Deus fa-
cultatem id faciendi cōcedere, secus volendi ma-
terialiter malum mihi, vel alteri ob aliquem ho-
nestum finem, cui sit vtile. Deinde nec facultatem
mentiendi dare nobis potest, tam propter ratio-
nes superius adductas, quæ spectant diuinũ bonũ,
quàm etiā propter hanc, quę bonũ mundi spectat.
Si enim licentia mẽtiendi daretur, esset perniciosaDeus non po-|test nobis fa-|cultatem dare|mentiendi.
vniuerso, quia nulli possemus firmiter credere, etiā
si omniũ bonus esset: nulla autem opinione causa
iusta esse potest permittendi tantùm malum: ergo
non potest Deus, qui nihil sine iusta causa facere
potest, talem facultatem concedere. Simonia au-Simonia à|Deo concedi|non potest.
tem, seu emptio, & venditio rerum spiritualium
concedi à Deo nequit, quia cederet in iniuriam
rerum sacrarum, & diuini cultus, si rebus tempo-
talibus æstimarentur, quamuis quidam dicāt, ali-
quibus circumstantiis emptionem rei sacræ hone-
stari posse: vt si baptismus necessarius ad salutem
paruuli ematur ab eo, qui non vult baptizare, nisi
vendendo baptismum, quando nullus est alius, qui
sine simonia baptizare velit, & possit: nam tunc
non est iniuria rei sacræ illam emere, vt nec ven-
dere ei, qui non vult dare mihi necessaria ad vi-
tam, nisi ei dem sacramenta pro illis: in quibus ca-
sibus dicunt communiter Doctores rem tempo-
ralem non commutari pro spirituali, sed vexatio-
nem in spiritualibus redimi pecunia, & rem tem-
poralem accipi in sustentationem ministri spiri-
tualis, & non pro re spirituali vendi. Cæterùm vi-
detur hoc ipsum esse emere, aut vendere rem spi-
ritualem. Dare enim pecuniam alteri eo pacto vt
det mihi sacramentum, quod tenetur dare, & ne
illud mihi iniustè neget, videtur emptio sacramẽ-
ti. Sed respondeo, non esse emptionem sacramen-
ti, quia non do temporale vt pretium rei spiritua-
lis, sed vt medium ad consequendam illam, sicut
non esset emptio pallij mihi à latrone sublati da-
re illi aliquid, vt mihi illud reddat; sed est redime-
re vexationem: & hoc est licitum etiam de lege<-P>@@
<-P>ordinaria, & sine dispensatione diuina: & sic in-
tellige, quæ in illo casu necessitatis diuinæ dicunt
Gerson. tractat. de Simonia ad 6. rationem. Panor-
mitanus cap. cum in Ecclesiæ corpore, de Simo-
nia. Caietanus 2. 2. quæst. 100. art. 2. Victor. ibi, So-
tus 9. iust. quæst. 6. artic. 2. Adrianus in materia de
baptismo, Altisiodorensis 3. summæ quæst. 3. de si-
monia, quæ probabilia putat Richardus 4. d. 25. ar.
3. quæst. 1. Sed facere quæstum ex rebus sacris, &
illas dare, ac recipere quasi pretium, vel pro pre-
tio, vt res prophanas, est intrinsecè iniuria illarũ,
seu potius Dei, & contra religionem, & diuinum
cultum, qui petit, vt res sacræ in hoc non æquen-
tur profanis. Vnde nulla ratione in hoc valet Deus
dispensare.
Similiter censeo iudicium temerarium nullaIudicium te-|merarium nul|la ratione ho-|nestari potest.
ratione honestari posse: non quia sit contrarium
iuri, quòd alter habet propriam famam, quoniā
tali iuri ipse, vel Deus vice ipsius cedere posset: sed
quia sine causa, & cum alieno damno exponere se
periculo deceptionis, intrinsecè malum est. Quæ
enim causa sufficiens esse potest ad temerè iudicā-
dum, præsertim in materia noxia? Similiter nec
Deus dispensare in præcepto non accedendi etiā
ad propriam mulierem ex libidine. Sed de his, &
aliis in peculiaribus cuiusque locis agendum est.
Nec enim possumus hîc omnia ad vnguem exa-
minare.
Legem igitur naturæ non esse propriè dispen-52
sabilem, imò aliquam eius partem, neque impro-Legem natu-|ræ nō esse pro|priè dispensa-|bilem adhuc|probatur.
priè cōfirmari potest ex Augustino de vera relig.
cap. 31. asserente, neque Patrem æternum iudicare de
æterna lege posse: scilicet illam abrogando, aut illi
præiudicando: seu derogando, & 1. de lib. arb. ca. 6.
legi æternæ semper esse obtemperandum, & illam esse in-
commutabilem, scilicet, etiam in actu obligādi, qua
parte ipsa est naturalis. Vnde hoc vltimo loco sub-
Dostları ilə paylaş: |