bono Principe, qui instar boni pastoris greges suos non
emaciat, sed optimat: sanè Princeps, vt Medicus, salu-
ti ciuium debet consulere, & qui non potest esse
Medicus, non debet esse Princeps: vnde Isaiæ 3.
Non sum Medicus, &c. Nolite me constituere Princi-
pem populi: pro Medico Symmachus, & 70. transtu-
lere Principem, vt ibi Hieronymus testatur: Chal-
dæus verò, Non sum sufficiens, vt sim Princeps: & in-
terlinearis, & Lyranus, & Hieronymus ibi & Ru-
pertus 1. de Trinit. cap. 12. verba illa, non sum Me-
dicus, interpretantur, non est mihi facultas, vt me-<-P>
@@0@
@@1@104 Quæst. XCV. Tract. XIV.
<-P>deri possim miseriis vestris, & vos ex præsentiQuid sit|apud Isaiam|non sum medi|cus.
eripere calamitate, vnde falsò Vallesius auctor
lib. sacræ Philoso. cap. 74. exponit, vt ex medicinæ
professoribus olim assumerentur Principes, & Re-
ges: Prudentius etiam 1. lib. contra Symmachum,
medicinæ arte vsum fuisse Theodosium Impera-
torem ait, cùm idololatriam ab vrbe expulit: &
Iustinianus authent. de samaritis in præfatione
collat. 9. nullum, ait, ita magnum subiectorum no-
strorum delictum est: quod non nostra clementia
medeatur, & Philo lib. de Ioseph. Medicis, inquit,
similes sunt in ciuitate leges & magistratus legitimi,Medicis simi-|les sunt in ci-|uitate magi-|stratus opti-|mi.
Senatores, Iudiceś prouidentes communi saluti, ac se-
curitati, quibus adulator non facilè palpat, &c. quæ
fusè prosequitur Philo. Vnde l. per hanc. C. de ad-
nocatis diuersorum iudicum, imperialia consulta
disposita salutaria appellantur, & l. consensu, in
princip. C. de repudiis, & l. præcipimus, §. huic sa-
luberrimæ, C. de appellationib. Lex saluberrima di-
citur, & l. omnes. C. de appellationib. salubritas le-
gis, & l. si quis homicidij, C. de accusationibus, &
l. omnes, C. ad legem Iuliam, de vi publica, quod
lege statutum est, salubriter præceptum esse dicitur,
quod etiam affirmat Modestinus l. nam nulla. ff.
de legib. Isidor. 2. etym. cap. 10. & lib. 5. cap. 21. &14
refertur cap. erit autem lex, dist. 4. legis qualitates,
seu conditiones ita describit. Erit autem lex hone-Legis quali-|tates & condi|tiones quales|sint.
sta, iusta, possibilis secundùm naturam, secundùm con-
suetudinem patriæ, loco & tempori conueniens, necessa-
ria, vtilis, manifesta quoque, ne aliquid per obscurita-
tem in captionem contineat, nullo priuato commodo, sed
pro communi ciuium vtilitate conscripta: has qualita-
tes D. Thomas & eius sectatores, ad tres prædictas
reuocant. Ad primam reducunt honestatem legis:
nam honestum cum religione pugnare nequit.
Ad secundam verò; possibilitatem secundùm na-
turam, & consuetudinem patriæ, &c. hoc enim
postulat humana disciplina, vt lex sit accommo-
data ciuibus. Ad tertiam reducunt cæteras condi-
tiones, quas præscribit Isidorus: salus enim Reip.
in eo sita est, vt quę sibi conueniunt, consequatur,
remotis malis, & cautione adhibita, ne mala, quæ
impedire possunt, obueniant. Cætera quæ Isi do-
rus in lege desiderat, ad bonum commune, qui fi-
nis est legis, referunt D. Thomas & eius discipuli.
Vazquez aliter Isidorum interpretatur, ita vt quę-
libet particula aliquid addat, quod in præcedenti
non sit explicatum: honesta esse debet, id est, non
præcipere, quod ex natura sua malum sit, sed ho-
nestum, vel ad honestatem cōducens: iusta, id est,
æqualitatem erga omnes ciues, de quibus sit ea-
dem ratio, seruans. Possibilis secundùm naturam,
& cōsuetudinem, &c. quia quomodocũque lex sit
impossibilis, non erit lex, quæ latiùs prosequitur
Vazquez, vt in eo videre licet, & ex parte ei cōso-
nat Turrecremata ca. erit autem lex, §. ad 1. dist. 4.
Alij Isidorum interpretantur, vt diuersa quali-
tas legis sit esse possibilem, esse secundùm natu-
ram, esse secundùm consuetudinem patriæ: tum
quia ita colligitur ex D. Thoma suprà: tum quia
codices Isidori correcti à viris doctissimis iussu
Philippi II. Hispaniarum regis, legunt, possibilis,
secundùm naturam, secundùm consuetudinem,Lex possibilis|quomodo in-|telligatur.
itaque disiungunt possibilitatem à reliquis: vult
ergo Isidorus legem debere esse absolutè possibi-
lem: item consentaneā naturæ cuiusque: alia enim
pueris, alia fœminis, alia viris sępe sunt pręcipien-
da. Item consentaneam consuetudini patriæ: nam
consuetudo est altera natura: vnde eam mutare<-P>@@
<-P>esset valde difficile, & ideò, si bona sit cōsuetudo,
melius erit illam permittere, vt quòd nobiles non
exerceant agricu lturā, &c. Illas omnes cōditiones
Vazquez censet esse simpliciter necessarias ad es-
sentiam legis præter perspicuitatem, quam tamen
alij censent esse omninò necessariam. Primò, quia
ita docet Turrecremata suprà: secundò, quia lex est
lux, & regula actionum humanarum: quod non
erit, si obscura fuerit. Tertiò, quia si non constat
liquidò quid lege iubeatur, ex arbitrio iudicispen-
debit, in hanc, vel illam interpretationem decli-
nare, & sic non habebit vim cogentem. Quartò,
ex ambiguitate orientur lites, quæ Remp. vexent:
ergo lex non erit vtilis Reip. ac proinde nec lex,
sed de hoc dixi, disp. 1. sect. 10.
------------------------------------------------------------
SECTIO VI.
An lex humana rectè diuidatur in ius gentium,
& ciuile.
ISidorvs 5. etymol. ius, vt le-15
gem significat, partitur in naturale,Ius diuiditur|in naturale,|gentium, &|ciuile.
gentium, & ciuile: & refertur à Gra-
tiano cap. ius autem dist. 1. posteà ve-
rò Isidorus aliàs constituit humani
iuris species cap. 7. ius militare. 8. ius publicum. 9.
ius Quiritum, hoc est, Romanorum. 10. legem seu
populi constitutionem. 11. plebiscita, 12. senatus-
consulta. 13. edicta. 14. responsa prudentum. 15. le-
ges Consulares, & Tribunitias: quorum omnium
explicatio videri potest apud Isidorũ ibi, & Gra-
tianum. d. 1. & 2. D. Thomā hac quęst. 95. art. 4. So-
lùm est modò difficultas de diuisione ab Isidoro
facta iuris humani in ius gentium, & ciuile, de qua
diuisione latè egi disp. 2. sect. 2. & sequentibus: ideò
nunc breuiter disseram.
Franciscus Conanus. 1. commentariorum iuris
cap. 6. nu. 2. 3. & 4. & cap. 5. num. 3. & 5. ius diuidit
in naturale, & ciuile: & sub naturali ius gentium
comprehendit.
Probat ex Arist. 5. ethic cap. 7. ius ciuile diui-Ius ciuile ab|Aristotele in|naturale &|legitimũ quo-|modo diuida-|tur.
dente in naturale, & legitimum, vbi nomine iuris
ciuilis Arist. intelligit, quo ciuitates vtuntur: vt
obseruat Conanus suprà, & Molina tract. 1. de iust.
disput. 3. ex Cicerone 3. de natura Deorum, vbi ius
naturale, & gentium quasi ciuile vocauit, & 3. de
officiis, omne ius gentium ait ciuile dici; non autẽ
omne ciuile, gentium: per legitimam autem, ait
Conanus intelligi ab Aristotele ciuile præssè sũ-
ptum: cùm ergo ius gentium, non sit ciuile pressè
sumptum, erit naturale: quod etiam colligitur ex
Caïo. l. ius pluribus. ff. de iusti. & iure: vbi ait, quod
quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius propriũ
ciuitatis est, vocatuŕ ius ciuile, quasi ius proprium ip-
sius ciuitatis: quod verò naturalis ratio inter omnes ho-
mines cōstituit, id apud omnes peræquè custoditur, voca-
tuŕ ius gentium, &c. Et Turrecremata cap. ius gẽ-
tium art. 1. ad 2. arg. ait, ius gentium esse ius naturale:
idem docuit Cuiacius l. 1. ff. de pactis. Ad quod ad-
ducitur Vlpianus l. iuris gentium. ff. de pactis, vbi
pactorum vim reducit ad ius gentium, quæ tamẽ
vis à iure naturæ est, & Paulus l. cùm ampliùs ff. de
reg. iur. vbi inquit, is natura debet, quem iure gentiũ
dare oportet: Et Cicero 3. de offici, vbi ait, nec hoc
solum natura, id est, iure gentium, sed etiam legibus po-
pulorum, quibus in singulis ciuitatibus Resp. continen-
tur, eodem modo constitutum est, vt nō liceat sui cōmodi
causa nocere alteri, & eodem lib. Atque hoc multò
magis exigit ipsa naturæ ratio, quæ est lex diuina, &<-P>
@@0@
@@1@Disput. VI. Sectio VI. 105
<-P>humana, cui parere qui velit (omnes autem parebunt
qui secundum naturam volent viuere) numquam com-
mittet. vt alienum appetat.
Alij tenent, ius gentium humanum esse, id est,Ius gentium à|iure naturæ|qui distin-|guunt.
potestate humana constitutum, & à iure naturæ
distingui. D. Thomas quæst. 95. art. 4. vbi Conra-
dus & Medina, & 2. 2. quæst. 57. art. 3. Sotus 1. iust.
qu. 5. ar. 4. Molina tract. 1. de iust. disp. 4. & 5. Valẽ-
tia 1. 2. disp. 7. qu. 5. pu. 2. Bartolus & alij l. 1. §. hu-
ius studij ff. de iustit. & iure, Couarruuias reg. pec-
catum p. 2. §. 11. nu. 3. & 4. Ottomanus §. fin. inst. de
iusti. & iure, & toto titulo de iure naturali, gentiũ,
& ciuili, Præpositus ad cap. ius gentium. nu. 9. d. 1.
Nauarrus ad cap. ita quorumdam, de Iudæis, gloss.
penult. n. 7. Turrecremata ca. ius autem d. 1. sumi-
tur ex Vlpiano l. 1. §. huius studij, & §. ius gentium,
& l. ius ciuile ff. de iust. & iur. Iustinianus §. ius au-
tem gentium institu. de iure naturali. Ex quibus
sumpta est l. 2. tit. 1. part. 1. Nec obstat Cicero, aut
Iurisconsulti in contrarium citati: nam, cùm ius
gentium appellant naturale, de primario iure gen-
tium loquuntur, non de secundario: hoc enim est
positiuum, quam diuisionem tradidere Bart. & alij
l. ex hoc iure ff. de iust. & iure, & l. si id quod ff. de
condict, indeb. Ottomanus §. ius autem gentium
instit. de iure nat. & alij apud Pinellum rubrica C.
de rescindenda venditione p. 1. ca. 1. nu. 11. Hoc se-
cundarium propriè ius gentium rectè dicit Otto-
manus suprà: & male hanc diuisionẽ esse sine fun-
damento excogitatam, ait Conanus illo ca. 5. nu. 7.
& alij apud Pinellum suprà, numero 12. nam Caius
l. 1. ff. de acquirendo rer. dom. ait, & quia antiquius
ius gentium cum ipso genere humano proditum est: ergo
sentit, esse aliud ius gentium secundarium, seu mi-
nus antiquum: illud ergo antiquum est, quod Iu-
stinianus naturale appellauit §. singulorum insti.
de rer diuis. & malè aliqui putarunt, gentium iusIus ciuile|prius fuit quā|ius gentium.
antiquum dictum fuisse comparatione ciuilis; ma-
ximè cùm ius ciuile priùs fuerit, quàm ius gentiũ:
prius enim ciuitates singulæ aliquid statuerunt,
quàm tota hominum collectio. Ius gentium posi-
tiuum quidam appellant, naturale, secundarium.
Vide Conanum supra ca. 6. num. 3. Ex iure autem
gentium positiuo, imò ex ciuili, naturalis obliga-
tio oritur: quia iure naturali tenemur positiuis le-
gibus obedire.
Quod autem dixit Vlpianus l. 1. §. ius gentium16
ff. de iust. & iur. ius naturæ & gẽtium distinxit, quòd
illud sit commune omnibus animalibus; hoc verò propriũ
hominum: ex quo sumpsit l. 2. ti. 1. par. 1. & Turre-
cremata ca. ius gẽtium ar. 1. ad 2. arg. & ar. 5. vbi ci-
tat Abbatem Magnum, reiicitur communiter à
Theologis & à Conano, suprà ca. 6. nu. 1. quia ab-
surdum est, bestias hominibus societate iuris con-Bestiæ nullo|communi iure|cum homini-|bus sociantur.
iungere: & quia in brucis propriè nec lex, nec ius
reperitur. Sed à nōnullis defẽditur dicentibus, Vl-
pianum ibi nomine iuris, non legem, sed iustum,
quod est obiectum iustitiæ, intellexisse: quo pacto
hanc vocem sæpe vsurpari docet Conanus cap. 4.
nu 7. Couarruuias reg. peccatum part. 2. §. 11. nu. 4.
D. Thomas 2. 2. qu. 57. art. 3. Alij verò dicunt, Vl-
pianum velle, ius naturale strictissimè sumptum,
seu legem naturalem esse, quæ respicit id, quod est
commune homini cum brutis; ius verò gentium
strissimè sumptum, esse quod respicit ea, quæ sunt
propria hominis: ius verò gentium propriè sum-<-P>@@
<-P>ptum, pro constitutione scilicet, quæ à toto gene-
re humano, quasi ab vna ciuirate manauerit. So-
tus 1. iust. quæst. 5. art. 4. putat consistere in legi-
bus, quæ humana ratiocinatione ex primis princi-
piis deducuntur. Sed fallitur: quia hæ quoque na-
turales sunt. Ius autem gentium est positiuum: &
alioqui præcepta decalogi non erunt iuris natura-
lis, sed gentium: quod est contra ipsum Sotum 3.Ius naturæ &|gentium quid|sint.
iust. qu. 1. art. 3. ad 1. Ius igitur naturæ est, quod si-
ne vlla positiua constitutione obligat: ius autem
gentium, quod humana constitutione obligat, vt
& ciuile: quod & gentium sub legitimo à natura-
li distincto comprehendit Arist 5. ethi. cap. 7.
Vnde rectè Isidorus 5. ethym. cap. 4. dixit, ius
naturæ esse, quod instinctu naturæ, non constitutione ali-
qua habeatur. Et Paul. l. ius pluribus ff. de iust. & iu.
quod semper æquum, ac bonum est. Subiungit autem,
ciuile esse quod omnibus, aut pluribus, in quacumque ci-
uitate vtile est: vbi aliqui putant, ciuile sumptum
fuisse latè, vt ius gẽtium complectitur: ego autem
puto, pressè sumptum, vt l. omnes populi. ff. de iu-
stitia & iur.
Falsò igitur Conanus suprà, ius gentium sub
naturali comprehendit: qui etiam illo ca. 6. nu. 10.
falsò dixit: Natura illa prima, & simplex, nec legiti-Ab initio cer|ta nuptiæ, &|certi liberi|fuerunt.
mas nuptias viderat, nec certos liberos: sed tunc demum
cum societatibus homines cœperũt implicari. Hæc enim
verba, quæ ferè omnia ex Cicerone 1. de inuentio-
ne, eius nomine suppresso, deprompsit, apertè pu-
gnant cum verbis Christi Matth. 19. numquam le-
gistis: quia qui fecit hominem ab initio, masculum &
fœminam fecit eos, & dixit: propter hoc dimittet homo
patrem & matrem, & adhærebit vxori suæ, & erunt
duo in carne vna? quod de legitimo matrimonio
pronunciatum dicit Trid. ses. 24. in doctr. de ma-
trim. Pugnant etiam verba Conani cum illis Ge-
nes. 3. quia audisti vocem vxoris tuæ, & cap. 4. Adam
cognouit vxorem suam Euam, & peperit Caim, & in-
frà, peperit fratrem eius Abel. Ecce legitimas nu-
ptias & certos liberos: temerè ergo Conanus su-
prà cum Paulo Castro, legitimas nuptias iuri gen-
tium, & non naturali asctibit: quia ab initio
non fuerint nuptiæ legitimæ.
Falsò etiam Ioan. Oroscius Paulũ Castrẽsem, &
alios suppressis nominibus recensens, ad l. ex hoc
iure nu. 18. & 19. ff. de iust. & iure, ius gentiumIus gentium|non fuit deca-|logo anti-|quius.
putat esse decalogo antiquius, quod de præce-
pto non furandi probat: quia dominia rerum iu-
re gentium sunt introducta, vt constat l. ex hoc
iure ff. de iust. & iure: sed contrà, quia lex naturæ
antiquior est iure gentium: præceptum autem nō
furandi, est præceptum naturę l. 1. ff. de furtis, &
idem est de alijs præceptis decalogi: ergo. Con-
firmatur, quia si ius gentium fuit antiquius deca-
logo: ergo eo vigente, & non decalogo posito, li-
citũ esset furari, occidere & c. quod est absurdum:
ergo antequam ius gentium esset, & rerum diui-
sionem introduceret, ius naturæ præcepit, vt facta
aliquando rerum diuisione, nemo furaretur: &
generatim, quoties iniustè agimus, nō solùm vio-
lamus vnũ ex 6. vltimis decalogi præceptis, teste
D. Thoma 2. 2. q. 122. a. 6. sed etiam legem natu-
ræ in illis contentam, vnde Cicero 3. de offic. nu.
10. communis vtilitatis derelictionem contra na-
turam esse probat: quia iniusta est: censet ergo
omne iniustum contra legem naturalem esse.
@@0@
@@1@106
#(IMAGE)
DISPVTATIO SEPTIMA
DE POTESTATE CONDENDI
LEGES CIVILES.
#(IMAGE)
------------------------------------------------------------
SECTIO PRIMA.
Vtrùm potestas ciuilis, & politica ad ferendas leges, &
ad alia huiusmodi licita, admittendáque inter
Christianos sit.
QVidam ex Hieronymo1
ad Titum 3. in principioNulli Princi-|pi obtemperā-|dum esse, sed|sols Deo, qui|dixerunt.
referunt, Iudam Galilæum
natione, professione au-
tem Pharisæum, docuisse,
nulli principi, vel magi-
stratui humano obtempe-
randum esse: sed soli Deo.
Cæterùm Hieronymus nō hoc dicit eum docuis-
se: sed nullum pręter Deum debere Dominum di-
ci, & nulli tributa esse reddenda: quod tamen de
alienigenis comparatione populi Israëlitici Iudas
intelligebat, vt colligitur ex ipsomet Hierony-
mo ibi, & clariùs epis. 146. & Tertulliano lib. de
pudicitia cap. 9. docentibus, fundamentum illius,
& aliorum, qui de secta Galilæorum erant, fuisse
id Deut. 6. num. 13. non erit vectigal pendens ex filijs
Israël. Quod tamen nunc in nulla editione extat,
si credimus Lorino Act. 5. nu. 37. vbi huius Iudę, &
seditionis ab eo excitatæ mentio fit, quis autem
iste Iudas fuerit, vide apud Lorinũ ibi, & Ioseph.Iudas Gali-|læus auctor se|ctæ Galilæorũ|quis fuerit.
18. Antiquit. cap. 1. & seq. & lib. 7. de bello Iudaico
cap. 28. & 29. Ait autem Hieronymus ad Titum 3.
Quoniam adhuc ex hac Galilæorum secta multi erant,
dixisse eo loco Paulum, admone illos principibus, &
potestatibus subditos esse, & Rom. 13. omnis anima po-
testatibus sublimioribus, &c. Ideò etiam Christum
priùs interrogatum fuisse, an liceret censum dari Cæ-
sari, Matth. 22. Clemens etiam 3. Stromatum, ait,
Iudæum quemdam, etiam tempore Christi, voluisse illũ
errorem suadere: quem ab aliis deinde pseudo- Aposto-
lis fuisse receptum, colligunt aliqui ex Paulo monente,
ne libertatem spiritus in libertatem carnis transfera-
mus. Et Petr. epist. 2. cap. 2. dixisse, de his videtur
reseruatos fuisse in iudicium cruciandos, quòd domina-
tionem spernerent. Alium errorem refert Cardinalis
Bellarminus tom. 1. lib. 3. de laicis cap. 2. Anabapti-
starum & Trinitariorum, qui hoc tempore tenue-
runt, non licere Christianis gerere magistratus,
nec debere esse vllo modo inter Christianos præ-
toria, tribunalia, iudicia, ius gladij, &c. Ministri
qui in Transyluania trinitatem, incarnationẽ, &
baptismum paruulorum negauerunt, ediderunt
anno 1568. Albę Iuliæ, Antitheses Christi veri, &
falsi: quarum septima est, Christum falsum habere
in sua Ecclesia Reges, Principes, Magistratus, gla-
dios: Christum verum nihil tale in sua Ecclesia
pati posse.
Pro vtroque errore argumentor 1. ex Matth. 17.<-P>@@
<-P>Reges gentium à quibus accipiunt tributa? & respon-
dente Petro, ab alienis, intulit Christus, Ergo liberi
sunt filij: vbi Hieronymus: ille, inquit, pro nobis cru-
cem sustinuit & tributa reddidit, nos pro illius honore
tributa non reddimus, & quasi filij regis à vectigalibus
immunes sumus: item Lucæ 22. Reges gentium domi-
nantur eorum: non sic erit inter vos. Rom. 13. nemini
quicquam debeatis, nisi, vt inuicem diligatis. 1. Cor. 7.
pretio empti estis, nolite fieri serui hominum 2. Cor. 8.
vnus Dominus Iesus Christus. Ephes. 4. vnus Domi-
nus, vna fides, vnum baptisma, vnus Deus, &c. & in
Symbolo Niceno & Constantinopolitano, & in
vnum Dominum, &c. & Genes. 1. non dicitur, facia-
mus hominem ad imaginem, &c. vt pręsit hominibus,
sed, vt præsit omnibus volatilibus, &c. nec dominami-
ni hominibus, sed piscibus maris, &c. quod expen-Primi iusti|pastorum pe-|cudum, non re|ges populorũ|fuerunt.
dens August. 9. ciuit. cap. 15. ait, rationabilem ani-
mum factum ad imaginem suam, noluit Deus nisi irra-
tionabilibus dominari: inde primi iusti pastores magis
pecorum, quàm reges hominum constituti sunt: & Greg.
21. moral. cap. 11. & 2. part. pastoralis cap. 6. ex pec-
cato processisse putat, quòd homines hominibus
dominarẽtur: ergo videtur id esse malum, & con-
tra ordinem naturæ, quæ homines fecit liberos,
non solùm à potestate despotica; sed etiam politi-
ca: imò subiectio œconomica, qua mulier subiici-
tur viro, ex peccato orta est: Genes. 3. sub viri pote-
state eris, nedum politica, & ciuilis: vnde non est à
Deo introducta: sed ab hominibus tyrānicè vsur-Cain primus|qui inchoauit|regnũ, & post|diluuium Nẽ-|brot.
pata. Primus qui condidit ciuitatem, & inchoauit
regnum politicum, fuit Cain, vt ex Genes. 4. dedu-
Dostları ilə paylaş: |