Dominus regnum tuum super Israël in sempiternum,
sed nequaquam regnum tuum vltra consurget. Ex qui-
bus verbis colligo contra Abulensem ad illum lo-Saul verè Rex|fuit vsque ad|mortem, sed|posteri eius re|gno exciderũt
cum quæst. 27. Saülem verè regnum conseruasse
vsque ad mortem, vt insinuant illa verba, regnum
tuum, &c. Quamuis ex eisdem verbis colligatur,
Saülis posteros à totius regni possessione exclusos
Deo ita disponente, licèt nonnullis annis regna-
uerit Isboseth filius Saülis in Israël, vt liquet 2.
Reg. 2. vers. 9. & confirmatur ex illis verbis 1. Pa-
ralip. cap. 13. vers. 13. & 14. mortuus est ergo Saül pro-
pter iniquitates suas, eò quòd præuaricatus sit mandatũ
Domini, quod præceperat ei, & no custodierit illud; sed
insuper etiam Pythonissam consuluerit, nec sperauerit in
Dominum: propter quod interfecit eum, & transtulit
regnum eius ad Dauidfilium Isai. Significant enim
vsque ad mortem Saulis, in eo regni iura mansisse,
& ab eo translatum esse ad Dauid. Neque obstat
argumentum Abulẽsis, scilicet Dauid vnctum es-
se à Samuele in Regem 1. Reg. 16. vers. 13. Saule
superstite; sed per vnctionem tradebatur titulus
regni: Ergo. Respōdeo enim Dauid vnctum fuisse
in Regem, non vt statim rex esset; sed vt Sauli in
regnum succederet. Difficilius argumentum su-
mitur ex verbis Samuelis 1. Reg. 15. vers. 18. Scidit
Dominus regnum Israël à te hodie, & tradidit illud
proximo tuo meliori te. Ex his enim effici videtur, vt
statim regnum amiserit, & in Dauid trāslatum sit.
Respondeo enim ex eo testimonio aduersus hæ-
reticos memoratos haberi, per peccatum mortale
potestatem regiam ipso iure: aut facto non amitti:
nam post peccatum Saulis, & verba illa superiùsPer peccatum|mortale ipso|facto regnum|non amitti-|tur.
memorata, dies aliqui intercesserunt, vt liquet ex
1. Reg. 15. vers. 12. Ergo si illo ipso die, quo Sa-
muel ad Saulem dixit, scidit Dominus regnum Israël
à te hodie, Saul regni iure priuatus est, non ipso fa-
cto per peccatum regiā dignitatem amisit. Dein-
de verba illa, scidit Dominus, &c. explanāda sunt se-
cundum significationem verbi futuri temporis:
sic enim ab ipso Samuele explicantur 1. Reg. 28.
vers. 17. Faciet enim tibi Dominus, sicut locutus est in
manu mea, & scindet regnum tuum de manu tua, &
dabit illud proximo tuo Dauid. Sed demus Abulẽsi,
statim post vnctionem Dauid in Regem Saulem
iure regni priuatum esse, eo etiam, & ipsius admi-
nistratione spoliatum iure fuisse eas ob caufas,
quas adducit Abulensis suprà quæst. 27. nil pro hę-
reticis deducitur: nec enim negamus, Deum ali-Deus in pœnā|peccati ali-|quos regno pri|uat.
quando in pœnam priuare aliquos Regno, cùm
id asserat Ecclesiasticus cap. 10. ver. 8. & 1. Paralip.
10. vers. 14. vt retulimus.
Ad locum autem Oseæ etiam in primo argu-74
mento adductum, Respondeo cum Cardinale Bel-Ad 1. arg.
larmino suprà, & Hieronymo in Oseam, Deum
decem tribus Israël potissimè reprehendere, quòd
eo inconsulto, & inuito regem sibi constituissent,<-P>@@
<-P>& vitulos aureos, aliáque idola ex auro, & argento
Dei liberalitate ipsis collatis, in maximam ipsius
Dei iniuriā fabricassent, quam ob causam delen-
dos esse prædicit, hoc enim ex septuaginta &
Chaldæo liquet: nam 70. legunt, semetipsis re-
gnauerunt, & non per me principes extiterunt, &
non indicauerunt mihi, argentum suum, & aurum
suum fecerunt sibi idola, vt dispereant. Chaldæus
verò: Regem sibi creauerunt, & non ex sententia mea:
conflituerunt principes; sed non ex voluntate mea ex ar-
gento, & auro suo, quod substulerunt sibi ex Aegypto,Locus Oseæ|exponitur.
cōfecerunt in suum vsum idola, propter quæ excindẽtur.
Consentit Hebræus textus aliique Patres, quos
ad eum locum citat Ribera, nu. 8. addens nu. 9. re-
prehendi etiam reges ipsos; quoniam nōnulli ty-
rannicè regnum inuaserunt, vt Sellum filius Iabes,
& Manahem filius Gabi. 4. Reg. 15. vers. 10. & 14.
alij verò etsi à Deo essent electi in Reges, vt Iero-
boam 3. Reg. 11. vers. 31. & Iehu. 4. Reg. 9. vers. 6. ta-
men aliqui non curauerunt beneplacitum, & vo-
luntatem Dei: sed quasi ex propria auctoritate re-
gnare voluerunt, licet Iehu voluntatem Dei seruis
Dei renuntiauerit 4. Reg. 9. vers. 11. & 12. alij po-
pulum ad cultum idolorum, aliáque mala induce-
bant. Alias expositiones habet Origenes hom. 4.
in iudices, & alij: vna est reprehendi populum,
quòd voluerit reges, & non sinerit se à Deo regi:
nam post electum Saul dicit Samuel populo 1.
Reg. 12. State & videte rem istam grandem, quam fa-
cturus est Dominus in conspectu vestro, &c. & scietis &
videbitis; quia grande malum feceritis vobis.
Ad secundum respondeo, verba illa referri qui-Ad 2.|Ad dictum|Anastasii Ni|ceni Episcopi|responsum.
dem quæstione illa 15. Anastasij Episcopi Niceni
in scripturam: supposititia tamẽ esse, & falsò quæ-
stioni illi ab aliquo hæretico inserta, quamuis etiā
in noua editione Bibliothecæ Sanctorum edita
Pariisis anno 1589. inserta reperiantur: cæterum
in constitutionibus Apostolicis quæ tom. 1. con-
cil. extant, & excusæ sunt Venetiis apud Nicoli-
num, anno Domini 1589. nullum verbum, quod
sententiæ illi conueniat, legimus 2. const. Apost.
cap. 8. sed hæc verba, si quis verò alicuius maleficij cō-
uictus sit, is quidem non sibi tantùm nocuit: sed contume-
liam vniuerso corpori Ecclesiæ, & doctrinæ intulit, quòd
non faciamus, quæ pulchra, & honesta esse prædicamus,
quibus quidem exprobrabit Dominus illud Euangelij,
dicunt & non faciunt: quocirca tales postquam iure cō-
uicti fuerint, liberè, ac fidenter repellet Episcopus, nisi
mores mutarint. Hæc ibi, si verò quis contendat, illa
alia verba ex Apostolicis constitutionibus deprō-
pta esse, piè illa sic interpretetur, vt nimirum rex
impius, quatenus impius est, & quatenus ad im-
pietatem subditos allicit, non rex, sed tyrannus sit.
Isido. enim 1. ethym. cap. 29. Rex quidem, inquit, àRex à rectè re|gendo dicitur.
Regendo, id est, à rectè agendo vocatur, & lib. 9. cap. 3.
postquam eandem regis ethymologiam assigna-
uit, adiunxit, non autem regit, qui non corrigit; rectè
igitur faciendo, regis nomen tenetur; peccādo amittitur,
quare Concilium Aquisgranense ca. 1. tom. 3. Cō-
ciliorum Isidoro assentiens, ait, si enim piè, iustè, &
misericorditer regit, meritò Rex appellatur, si is caruerit
non Rex; sed Tyrannus est: Antiqui autem (inquit
Concilium) vt Idem Isidor. in lib. ethymol. scribit lib.
9. cap. 3. omnes reges tyrannos vocabant: sed postea piè,
iustè, & misericor diter regentes, Regis nomen sunt ade-Reges & tyrā|ni iidem olim|fuerunt.
pti: impiè verò, iniustè, crudeliteŕ principantibus non
regis, sed tyranni aptatum est nomen, & cap. 3. rega-
le namque ministerium specialiter est populum Dei<-P>
@@0@
@@1@140 Quæst. XCV. Tract. XIV.
<-P>gubernare, & regere cũ æquitate, & iustitia, & vt pa-
cem, & concordiam habeat studere: ipse enim primò de-
bet esse defensor Ecclesiarum, & seruorum Dei, &c. &
Arist. 8. ethic. cap. 10. ac regni (inquit) transgressio ty-
rannis est. Similiter cùm Episcopus pro ratione sui
muneris, ex quo tenetur subditis consulere, teste
Tridentino sess. 6. decreto de reforma. cap. 1. siue
ignorātia culpabili, siue praua mẽte, aut negligẽ-
tia id faciat, magis, vt lupus rapax, quàm, vt Epi-
scopus se habet, vt enim ait Aug. 19. ciuit. cap. 19.
Episcopus nomen est operis, non honoris: Græcum estEpiscopus no-|men est operis|non honoris.
enim, atque inde ductum vocabulum, quòd ille, qui præ-
ficitur, eis quibus præficitur superintendit, curam eorum
gerens, ἐπὶ, quippe, super, σκόπος verò intentio est; ergo
Episcopus si velimus, latinè, super intendens, possumus
dicere, vt intelligat, non esse Episcopum, qui præesse dile-
xerit, non prodesse. Hæc Augustinus, quæ illustrans.
Viues ibi, inter alia dicit, mittebantur enim ab Athe-
niensibus ad subditas ciuitates, qui res illorum inspice-
rent, & hi vocabantur Episcopi, quasi inspectores, vel
visitatores & obseruatores.
Ad tertium Respondeo, quamuis omnis pote-Ad 3.|Omnes pote-|stas est à Deo,|vt dante vel|permittente.
stas sit à Deo, vt illam dante: tamen euectio ad illā
interdum est solùm à Deo, vt illam permittente:
quod rectè notauit Toletus, Rom. 13. annot. 3. nec
est absurdum, quòd Deus potestatem hanc sicut
& alia multa bona, cōferat suis hostibus, suarum-
que legum transgressoribus, sic Oseæ 2. ver. 2. vi-
num, & oleum, & argentum multiplicaui eis, & aurũ,
quæ fecerunt Baal, & prophetiæ dono impium Ba-
laam exornauit, Num. 14. vers. 27. & Caiphā Ioan-
nis 11. vers. 52. & Ephes. 2. vers. 4. legis, Deus autem
qui diues est in misericordia, propter nimiam charitatẽ
suam, qua dilexit nos, cùm essemus mortui peccatis, con-
uiuificauit nos in Christo, cuius gratia estis saluati, &
conresuscitauit, & consedere nos fecit, vt ostenderet in
sæculis superuenientibus abundātes diuitias gratiæ suæ
in bonitate super nos in Christo Iesu, & Christus, Matt.
5. vers. 44 & 45. docet nos, diligere inimicos, & bene-
facere illis, vt simus filij Patris nostri, qui solem suum
oriri facit super bonos & malos, &c. Vide, quæ de Iu-
lio Cæsare scribit Suet. cap. 73. & 74. nec Deus, qui
dat regibus potestatẽ, approbat eius abusum, nec
donat regna impiis, vt eis abutātur: sed vt benefi-
centia sua inuitati à peccatis cōuertantur, vt Hie-
ronymus exposuit illud Isai. Hæc dicit Dominus
Christo meo Cyro, &c. vt scias, quia ego Dominus, &c.Deus cur im-|piis homini-|bus det regna,|& imperia.
vel vt remuneret quædam benefacta eorum, vt
docet Augustinus 5. ciuit. cap. 15. vel quia interdũ
id merentur peccata populorum, vt docet 8. ciuit.
cap. 19. ex Iob. 34. regnare facit hypocritam propter
peccata populi. Idem tamen 19. ciuit. cap. 21. docet,
apud infideles non posse esse iustitiam, nec iura,
nec verum populum, aut Remp. &c. sed vocat ve-
ram iustitiam, vt vera iura, quæ ducunt ad vitam
æternam, vt patet 5. in Iuli. cap. 3. & aliis locis, quæ
tract. de gratia referam.
Ad quartum respondeo, imaginem, & similitu-Ad 4.|Dei imago ad|quam factus|est homo quæ|sit.
dinem Dei, ad quam factus homo dicitur, esse eius
naturam libero arbitrio præditam, vt fusè osten-
dit Pererius 4. in Gen. disp. de imagine qu. 1. & 5.
Cardinalis Bellarminus 5. de amissione grat. cap.
3. hanc verò imaginem per peccatum esse amissā,
error est, quem Origeni tribuit Epiphanius hęres.
56. & aliquando tenuit Augustinus locis à Pererio
relatis, suprà qu. 7. & ipse Augustinus retractauit
1. retract. cap. 26. & lib. 2. cap. 24. Cæterùm, quia
Paulus morum conformationem imaginem Dei<-P>@@
<-P>solet appellare 1. Cor. 15. vers. 49. sicut portauimus
imaginem terreni; portemus & imaginem cælestis, & 2.
Cor. 3. vers. 18. reuelata facie gloriam Domini speculā-
tes, in eandem imaginem trāsformamur; Colos. 3. ver.
9. & 10. spoliantes vos veterem hominem cum actibus
suis, & induentes nouum eum, qui renouatur in agni-
tionem secundum imaginem eius, qui creauit illum. Et
multi alij veteres auctores eandem dicendi formā
amplectuntur, vt testatur doctissimus Maldonatus
Lucæ 15. vers. 13. Aduerte, imaginẽ Dei bifariamImago Dei du|pliciter consi-|derari potest.
posse considerari. Primò, secundùm naturam, &
substantiam, secundò secundùm ornatum, & per-
fectionem ipsius, gratiam, scilicet, charitatem, &
cætera dona supernaturalia, quæ gratiam comitā-
tur: imago secundùm substantiam, dum manet na-
tura rationalis, necessariò manet: modus & per-
fectio per peccatum amittitur, vide Cardinalem
Bellarminum & Pererium suprà, Martinum del
Rio, oratio 4 parænetica de notitia sui.
Ad quintum respondeo, nulla lege diuina sta-
tutum esse, vt reus læsæ majestatis diuinæ omniũ
bonorum priuatione puniatur: Reo verò lęsæ ma-
iestatis humanæ imposita est pœna capitis, & pri-
natio omnium bonorum: per iudicem tamen exe-
cutioni mandanda.
Est tamen hoc loco duplex difficultas: Prima an74
qui infidelis est, possit à Christianis & Catholicis1. Difficultas.
in regem eligi, vbi reges per electionẽ fiunt. Qui-
dam dicunt primò, iure diuino in regem eligi non1 Sentent.|Qui Christia|nus non est, in|Regem non po|test eliga à Ca|tholicis.
posse, qui Christianus non est: nam per Mo-
sem dixit Deus, Deuteron. 17. Eum constitues
regem, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero
fratrum tuorum: nō poteris alterius gentis hominem re-
gem facere, qui non sit frater tuus. Vbi Dominus fra-
trem appellat, qui eiusdem est religionis; & cum
hæc lex nec ad cæremonias spectet, nec ad iudi-
cia: sed ad mores, sublata per Christi mortem non
fuit, ac proinde nunc etiam vim, & locum habet:
ergo in regnis Christianorum eligi nō potest, qui
Christianus non est, & ratio id docet, quia pericu-
lum esset, ne Christianus populus vel fraudibus,
vel insidiis deceptus, vel vi & minis coactus, ad
paganismum & superstitionem gentium trahere-
retur. Item Paul. 1. Cor. 6. Corinthios reprehende-
bat, quòd lites inter se haberent, & ad iudices Pa-
ganos siue à fide, & religione Christi alienos, fra-
tres. vocarent, & non potius vulgarem hominem
ex ipsis aliquem huic negotio destinarent.
Secundò dicunt, hæreticum non posse in regemAn hæreticus|in regem eligi|possit.
eligi id prohibente diuino iure. Primùm quia li-
cet baptizatus sit, extra Ecclesiam tamẽ est. Dein-
de, quia Christus Matth. 18. dixit, si Ecclesiam non
audierit, sit tibi sicut Ethnicus, & publicanus, & Paul.
ad Titum ait, si quis venit ad vos, & hanc doctrinam
non affert, nolite recipere eum in domum, nec, aue, ei di-
xeritis, qui enim dicit illi, aue, cōmunicat operibus eius
malignis. Accedit, quòd reges sunt Ecclesiarũ pro-Reges sunt Ec|clesiarum pro|pugnatores &|defensores.
tectores, propugnatores, & defensores: at hæreti-
cus qua ratione erit Ecclesiarum propugnator, &
defensor? ius etiam naturale vetat, ne hæreticus
eligatur, etiam si excommunicatus non esset, ne
populum subuertat: sermo enim hæreticorum, vt can-
cer, serpit, 2. ad Timot. 1.
Hæc duo dicta vera sunt, loquendo de iure di-75
uino, & quando ex electione infidelis, Pagani, Iu-Probātur præ|cedentia duo|dicta.
dæi, vel Apostatæ damna Reip. imminerent: tunc
enim peccatum esset cōtra legem naturalẽ ipsum
eligere, licet electio esset valida stādo in solo iure<-P>
@@0@
@@1@Disput. VII. Sectio XV. 141
<-P>naturæ: sed si nihil horũ timerẽt, quia infidelitas
est occulta, & numquā manifestāda, vel alia ratio-
ne; non esset peccatũ cōtra ius naturæ talẽ eligere,
nec contra ius diuinum positiuũ: quia nullo tali id
est prohibitum: nec testimonium Deuter. est ad
rem: tum, quia ibi frater non vocatur, qui est eius-
dem religionis; sed qui eiusdem nationis, vnde etiā
si esset eiusdem religionis, si erat diuersæ nationis,
non poterat licitè eligi, esto electio esset valida:
tum quia lex vetus, quatenus positiua, penitus fuit
abrogata, solis manentibus præceptis naturalibus,Præceptum|Deutoronomij|de rege eligẽ-|do non obli-|gat.
quæ moralia dicuntur, & illud præceptum ad iu-
dicialia reuocatur, cùm pertineat ad electionẽ iu-
dicis supremi. Nec mirum cum præcepta prohi-
bentia gradus aliquos consanguinitatis in matri-
monio, ad iudicialia reducantur, vimque in lege
noua non habeāt, nisi quatenus iure humano sint
confirmata, retenta, aut renouata.
Iure tamen canonico hæreticus, aliúsve excom-Hæreticus, &|excommunica|tus in Regem|eligi nō potest|iure canonico.
municatus, propter excommunicationem eligi nō
potest licitè, nec validè, ex cap. venerabilem, de
electione, vbi cum Pontifex dixisset, Conradum
in Imperatorem eligi non potuisse, subiunxit: sunt
enim notoria impedimenta ducis: scilicet excommu-
nicatio. Item excōmunicatum publicè denuntia-
tũ vitare iure canonico debemus: ergo eum in Re-
gem eligere iure non possumus: similiter Paganũ,
vel Iudæũ eligere iure Ecclesiastico prohibemur
in decreto d. 45. & in decretalibus lib. 5. tit. de Iu-
dæis, & Sarracenis, de quo vide D. Thomā & eius
interpretes 2. 2. qu. 10. art. 10. & ibidem Valentiam
disp. 1. qu. 10. puncto 8.
Secunda difficultas est, an is, qui per tyrannidẽ76
regnum occupauit, leges condere possit, quibus2. Difficultas.|Leges condere|tyrannus non|potest.
subditi astringantur. Respondeo, per se loquendo
non possunt leges condere, nec subditi tenentur
eis obedire: quia verè non est Rex, sed tyrannus. Si
autem ex parte materiæ leges eius sint iustæ, an
subditi possint (licet non teneantur) eas seruare?
Pars affirmatiua suaderi potest: quia cuilibet licitũ
est facere id, quod bonum est: ergo, si quod præ-
cepit, bonum est, licitè possunt subditi id facere,
cedendo iuri suo, & vim alterius patienter susti-
nendo. Imò addunt multi, posse subditos à tyrānoOpera gratiæ,|& iustitiæ à|Tyranno peti|possunt.
huiusmodi petere opera gratiæ, & iustitiæ, quæ in
se iniusta non sunt: quamuis ab illo iniustè sint fa-
cienda per vsurpatam potestatem: quia tunc non
inducunt ad malum: sed ad minus malum; minus
enim malum est gubernare, quamdiu non deponit
vsurpatum regnum, quàm non gubernare, licet in
vtroque interim peccet sua culpa perplexus, Caie-
tanus & Armilla verbo tyrannus, Nauarrus cap.
14. num. 41.
In cōtrarium verò est, quia obedire huic etiam
in his, quę aliàs licita, & honesta sunt, est coopera-
ri iniustitiæ & fauere eius tyrannidi.
Ego in hac re dicerem cum nonnullis, quasdam77
esse actiones ita honestas, vt in nullius nocumen-Sententia au-|ctoris.
tum cedant, nec indigeāt potestate publica, vt re-
ctè fiant, vt deferre hæc, vel illa arma, vel aliquid
simile, aut soluere aliquod tributum, quod licet ex
parte exigentis requirat potestatem publicam: nōQuæ quis præ|stare poßit,|vel non à ty-|rāno coactus.
tamen ex parte soluentis, & ipse nulli facit iniuriā
soluendo, & suo iuri cedẽdo. Alias verò esse actio-
nes, quæ inuoluunt nocumentũ tertij, & vt iustè
fiant, requirunt potestatem publicam, vt occidere
malefactorem dignum morte, in prioribus per se
malum non est seruare præcepta tyranni: quia ta-<-P>@@
<-P>les actiones honestè fieri possunt nulla interue-
niẽte publica potesttate: nec vitiantur, quia ex le-
ge iniusta fiant, quia illa non est cooperatio, sed
tolerantia violentiæ nullum afferens nocumen-
tum: ergo per se non est ibi malitia: oportet tamẽ
scandalum vitare, & nō dare occasionem tyrāno,
vt in sua iniustitia perseueret, quantùm cōmodè
fieri potest, resistendo illi: quod omittere, per acci-
dens erit aliquando malum: at in posterioribus
actionibus contrarium videtur: quia honestas il-
larum pendet ex vera potestate publica, & hoc est
verum in rigore, quantum est ex parte tyranni: se-
cus si Resp. non potens cōmodè illi resistere, eum
toleret, & ab eo se sinat gubernari, taciteq́; velit,
vt velle tenetur, iustitiam per illum administrari,
& leges Reip. conuenientes ferri: quia minus ma-
lum est per illum gubernari, quàm omnino care-
re gubernatore, & tunc non erit peccatum obedi-
re illi in illis actibus: quia consensus Reip. dat au-
ctoritatem tyranno interim, dum nō potest iugũTyrannus pec|cat non depo-|nendo princi-|patum, sed nō|iudicando.
eius excutere: & quāuis ipse tyrannus peccet mor-
taliter iniustè retinendo, & non deponendo prin-
ciparum, non tamen peccat, nisi fortè ex scientia
erronea, iudicādo, & alios actus exercẽdo: quia il-
los exercet auctoritate Reip. & tenetur illos exer-
cere ex suppositione, quòd non deponat princi-
patum, & ideo si condemnet hominem ad mortẽ,
Dostları ilə paylaş: |