de latere transferre Episcopos ex vno Episcopatu
ad alium, vel vnam Ecclesiam Cathedralem alteri
subiicere, & alteri cōcedere ius Primatis, vel duos
Episcopatus vnire, aut vnum diuidere: vt constat
in cap. nisi specialis, & c. quòd translationem, de
officio legati, & alia plura congerit Decius ca. pa-
storalis, in princ. num. 20. de appell. quę ex senten-
tia plurium, quos ibi refert, nō potest efficere Le-
gatus: quia iuri communi, aut generali consuetu-
dini contraria sunt. Tamen ex euidenti & necessa-
ria causa potest Legatus contra ius commune ali-
quid statuere.
Nota etiam, potestatem Legati ordinariam esse:Potestaslegati|est ordinaria.
quod patet ex cap. legatus de officio legati, in 6.
vbi sic habetur, legatos, quibus in certis prouinciis
committitur legationis officium, vt ibidem euellant, &
dissipent, & ædificent, & plantent: prouinciarum sibi
commissarum ad instar proconsulum, cæteroruḿ præ-
sidum, quibus certæ decretæ sunt prouinciæ moderandæ
ordinarios reputantes, &c.
Sed an hæc potestas Legati quoad legumlatio-54
nem delegabilis sit, attigit Panormitanus cap. gra-
ue, de sentent. excomm. & pro parte affirmante re-
fertur Bartolus d. l. omnes populi, vbi non satis
clarè loquitur. Probat autem ex illo textu, confir-
mariq́ue potest ex l. vnic. ff. quibus, tit. 1. C. de no-
uo Codice edendo. Alij dicunt, in lege condenda
duo posse considerari, vnum est componere le-
gem; aliud est dare illi vim: primum cōmitti posse,
vt regulariter committitur aliis; & de hoc maxi-
mè videri loqui dicta iura: secundum etiam com-
mitti, & delegari posse: quia est potestas ordinaria
iurisdictionis, & nihil habet speciale, quod repu-
gnet. Vnde, sicut Papa suo Legato contulit hanc
potestatem ordinariam; ita Legatus potest eam
aliis delegare. Absolutè tamen dicendum est, esse
delegabilem ex cap. fin. de officio leg. vbi sic habe-
tur, Nemini dubiũ esse volumus, quin Legatorum sedis
Apostolicæ statuta edita in prouincia sibi commissa, du-
rent tumquam perpetua, licet eamdem postmodum sint
egressi: secus autem si causas duxerint delegandas ali-
quibus: cùm iurisdictio istorum expiret, si ante illorum
discessum horum citatio nō præcessit. Vbi Pōtifex sup-
ponit, delegari posse causas, ac proinde potestatẽ
condendi statuta.
An verò delegatus à Legato, possit subdelegare?55
quidam dicunt, non posse: quia id est priuilegiumAn delegatus|à legato possit|subdelegare.
delegati à Principe, ita Archidiaconus cap. 21. de
officio iud. deleg. in 6. Ioannes Andreas, Domini-
cus, & Francus ibi, Innocentius cap. cùm Bartol-
dus, de sent. & re iud. glos. cap. cùm caussam, de ap-
pell. Alij sentiunt, posse, vt Baldus l. à iudice. C. de
iudic. Alexāder l. more & l. seq. ff. de iurisd. omniũ
iud. Angelus l. cum prætor. ff. de iudiciis, Panor-
mitanus dicto cap. cùm Bartoldus: quos sequitur
Gaubertus, de officio leg. in 6. nu. 143. Id probant:
quia Legatus instar principis habet regiam facul-<-P>
@@0@
@@1@Disput. VIII. Sectio XII. 167
<-P>tatem, & dignitatem, authores vtriusque opinio-
nis loquuntur de delegatione causarum iudicia-
lium: sed eadem ratio videtur de delegatione po-
testatis legislatiuæ, & secunda opinio videtur pro-
babilior.
Nota etiam, potestatem condendi leges respe-Potestas con-|dendi leges pro|vna vel altera|prouincia fa-|cile cōceditur,|non pro tota|Ecclesia.
ctu vnius, vel alterius prouinciæ, facilè concedi
posse, & solere: respectu tamen totius Ecclesiæ,
nec solere, nec debere fieri: quia expedit leges in
totam Ecclesiam manare ab eo, qui in moribus
instituendis errare non possit: nulli autem præter
summum Pontificem hæc infallibilitas compete-
re potest.
Quæres rursus, circa quæ possint Legati statutaCirca quæ|Legati possint|leges condere.
facere. Respondeo circa ea omnia, quæ ad iurisdi-
ctionem eorum spectant, vt ad mores componen-
dos, vitia corrigẽda, c. quoniam quidem 18 d. hoc
enim etiam possunt Episcopi. At verò nec Episco-
pi, nec Legati possunt quicquam statuere contra
ius commune ex toto, vel ex parte, glos. cap. vlt. de
his, quæ fiunt à Prælato sine consensu capituli. Fe-
linus, & alij, cap. quod super his, de maior. & obe-
dien. glos. clem. nec Domini, de electio. Possunt
tamen præter ius commune statuere: item contra
non parentes iuri communi, pœnam addere; vt
singuli faciliùs ius commune obsernent. doct. c. 2.
de constit. Innocentius & Hostiensis c. cùm inhi-
bitio, de clandest. desponsat.
An verò statutis Legatorum ligentur subditi, cũAn statutis le|gatorum te-|neantur subdi|ti extra pro-|uinciam.
extra prouinciam delinquunt, disputatum fuit Pa-
duæ, vt testatur Albericus l. ex causa ff. de postulā-
do, & tandem conclusum est, nō incurrere in pœ-
nam statuti à Legato conditi. Et quamuis Episco-
pus punire possit subditum, qui delinquit extra
territorium, quando in ipso Episcopi territorio
reperitur, vt annotant doctores authent. qua in
prouincia cap. vbi de criminibus agi oportet: ta-
men quod ad delictum spectat, contra statutum
non censetur delictum, nisi in prouincia commis-
sum: Doctores cap. 2. de constitutionibus in 6.
An verò possit Legatus condere statutum cōtra
statuta aliorum Legatorum, respondeo posse: quia
nec inferior, nec par potuit ei legem im ponere, c.
cùm inferior, de maiori, & obe. & c. inferior d. 21.
Quis verò possit statuta Legatorum interpre-
tari? Respondet, durante legatione ipsius esse sua
statuta interpretari, si quid incertum, obscurum,
ambiguumq́ue contineant: quia eius est interpre-Eius est legem|interpretari,|cuius est con-|dere.
tari legem, cuius est condere cap. inter alia, de sen-
ten. excom. legatione verò finita, interpretatio ad
Papam deuoluitur: glos. cap. ex parte 3. de verbor.
signific.
------------------------------------------------------------
SECTIO XII.
An Prælati religionum possint leges condere.
DIco primò, Generales religionũ, quæ56
à summo Pontifice approbatæ sunt,Generales or-|dinum possũt|leges condere.
potestatem habent ordinariam con-
stitutiones, seu leges cōdendi in con-
gregatione generali, maiore suffragiorum parte
conueniente. Idem communiter possunt Prouin-
ciales in capitulis prouincialibus. Constat ex vsu,
& consuetudine religionum, & ex priuilegiis, quæ
Pontifices illis concesserunt. Intelligitur hæc fa-
cultas de legibus & constitutionibus iuri cōmuni
consentaneis, aut non aduersis: non enim possunt<-P>@@
<-P>constitutiones facere contrarias iuri communi si-
ne expressa facultate Papæ, vt optimè docet Na-
uarrus 1. consiliorum, tit. de electione, & lib. 3. tit.
de regularib. consilio 26. nu. 8.
An verò id possint extra capitula, dicunt aliquiAn poßint le-|ges cōdere ex-|tra capitula.
ex constitutionibus, cōsuetudinibus, & priuilegiis
cuiusque Religionis iudicandum esse: ex quibus
intelligetur voluntas Pontificis, qui hanc potesta-
tem confert: sicut & religiones confirmat, & ap-
probat: cùm tamen anteà ex Episcopi auctoritate
intra propriam diœcesim confirmarentur. An ve-
rò ex consensu ipsorum religiosorum eandem po-
testatem legislatiuam prælati habere potuissent,
etiamsi summus Pontifex illam non concessisset?
Aliqui negant: nescio tamen, qua ratione: nā quæ-
libet communitas hominum non impedita potest
superiorem eligere, & potestatem præcipiendi, &
leges ferendi ei dare in rebus, quæ non sint contra
maiorum iussa, & leges.
Sed dubium est, an Prælati religionis possint
leges ferre, aut aliquid præcipere præter regulam,
seu institutum, primámve constitutionem.
Gerson lect. 4. de vita spirituali, quæ est in al-57
phabeto 62. littera R. circa finem corol. 13. inquit,Abbas nō po-|test præcipere|Monacho præ|ter id, quod in|regula conti-|netur.
non posse Abbatem præcipere Monacho, præter
id, quod in regula continetur: quia votũ obedien-
tiæ est ad obediendum secundum regulam; siue id
expresserit in professione, siue non: semper enim
ita intelligitur, vt docet S. Thomas 2. 2. q. 104. art.
5. ad. 3. & q. 186. ar. 9. imò hanc sententiam Gerso-
nis tradidit expressè D. Thomas locis citatis, &
quodlib. 10. ar. 10. & 2. d. 4. q. vlt. ar. fin. vbi Bona-
uentura ar. 3. q. 2. Durandus q. 4. Carthusianus q. 5.
Antoninus 3. par. tit. 16. cap. 1. §. 9. & 13. Turrecre-.
mata in exposit. regulæ sancti Benedicti titulo 45.
Cordubensis in cap. 6 regul. S. Francisci q. 10. pun.
6. Rodriguez tom. 2. regularium q. 22. art. 6. & qu.
45. art. 4. & tom. 3. qu. 19. art. 3. Toletus tract. de 7.
peccat. mort. cap. 16. Valentia 2. 2. disp. 7. qu. 3. pun.
2. §. addit, & disp. 10. q. 4. pun. 3. §. nunc verò, Oto-
radus cons. 16. incipiente numquid Monachum.
Nauarrus cap. nullam 18. qu. 2. ad 6. arg. & cap. sta-
tuimus 19. qu. 3. nu. 23. §. ad hoc respondeo, Silue-
ster verbo Religio 6. q. 6. Angelus religiosus n. 30.
Panormitanus cap. literas de restitut. spolia. & c. ex
literis de sponsalibus, Innocentius cap. veniens de
iure iur. quam sententiam ita intelligunt, vt supe-
rior præcipere non possit, nisi quę in regula habẽ-
tur, aut aliquo modo ad obseruantiam eius perti-
nent, seu quæ ad talem obseruantiam accommo-
data sunt. Quare nisi videat superior expedire in-Qnæ præcipi|possunt à Su-|perioribus suis|subditis.
feriori aliquam nouam pœnitẽtiam, vel ad exem-
plum aliorum propter defectus, vel ad cautelam
recidiui in obseruatione regulæ, non poterit eam
iniungere, nec ad arctiorem regulam ipsum obli-
gare. Quod verum est, & indubitanter dicunt Sil-
uester, & Angelus, eò quòd iurisdictio superioris
in religione non est ei absolutè concessa, sed tan-
tùm iuxta vota inferiorum, qui vltrò se subiecerũt
sub tali regula: quod eleganter tradit Bernardus
lib. de præcept. & dispens. cap. 8. vbi inter paria, in-
quit, non oportet cum qui præest, non fræna suæ laxare
voluntati super subditos; sed præfixam ex regula sibi
scire mensuram: & sic demum sua imperia moderari
circa id solùm, quod rectum esse constiterit, nec quo dlibet
rectum, sed hoc tantùm quod prædictus pater (S. Bene-
dictus) instituit, aut certè quod sit secundum quod in-
stituit. Vide alia in S. Bernardo; aliqui adducunt<-P>
@@0@
@@1@168 Quæst. XCV. Tract. XIV.
<-P>Clem. V. clem. exiuit de Paradiso, dicentem: Vouẽs
regulam, non potest dici, teneri ex vi voti huiusmodi ad
ea consilia Euangelica, quæ in regula non ponuntur, &
infrà. Declaramus autem, & dicimus, quod dicti fratres
non solùm ad illa tria vota nudè & absolutè accepta, ex
professione suæ regulæ obligantur: sed etiam tenentur ad
ea omnia implenda, quæ sunt pertinentia ad ea quæ re-
gula ipsa ponit. Præcipuum tamen fundamẽtum est,
quo vtitur Bernardus, quia religiosus solùm pro-
mittit obedire secundum regulam: vnde in aliis
est non subditus: cui constat nil posse præcipi cap.
præsens 20. q. 3. Quare si regula alicuius religio-Quando regu|la non obli-|gat ad culpā,|Superior non|potest obliga-|re ad eam.
nis nō obligat ad culpam, ex prima sua institutio-
ne, sed tantùm ad pœnam, non potest superior in
aliqua domo obligare omnes ad obseruantiam il-
lius sub aliqua culpa: hoc enim esset statuere no-
uam regulam, potest tamen ad correctionem ali-
cuius, & exemplum aliorum, alicui præcipere ali-
quid de regula sub peccato, etiam mortali, si vide-
rit expedire: eodem modo philosophatur Gerson
de superioribus non religiosis, vt ferre nō possint
leges, nisi sub diuina contineantur. Intelligit autẽ
contineri sub lege diuina, non solùm ea, quæ re-
uera à Deo præcepta sunt, vel speciatim, vel vni-
uersè: sed etiam ea, quæ ad illam pertinent, vt sect.
præced. explicatum est. An verò generalis cum ca-An generalis|cum capitulo,|leges ferre pos|sit, quæ sub|aliqua regula|non contineā-|tur.
pitulo generali, cui commissa est facultas conden-
di canones, & leges, ferre possint leges, quæ sub
aliqua regula non contineantur? Quidam dicunt,
non posse leges ferre obligātes ad arctiorem mo-
dum viuendi, nisi consensu singulorum. Ita Ange-
lus suprà, pro quo etiam Syluester refert gloss. ca.
gesta. d. 74. fundamentum est: quia nemo virtute
suæ professionis compelli potest transire ad ar-
ctiorem religionem: ergo nullus in sua religione
compelli potest ad arctiorem regulam.
Oppositum tamen tenet Innocentius, quem re-58
fert, & sequitur Panormitanus cap. super eo. de re-
gularibus, Vincentius & Hostiẽsis, eodem c. Præ-
positus cap. ante triennium vers. tamen si per sta-
tutum d. 31. glos. quòd omnes, de regu. iuris in 6.
Ioann. Andreas c. Ioannes eodem titulo: fundamẽ-
tum est id, quod decernitur cap. vni. de statu regu.
lib. 6. vbi monialibus, quæ ex professione sua non
seruabant clausuram, imponitur præceptum per-
petuæ clausuræ: quod regulam efficit arctiorem.
Idem præcepit Tridentinum sess. 25. cap. 5. de regu-
laribus, & Pius V. in Bulla edita anno 1562. & in
alia anno 1569. & Gregorius XIII. anno 1572. Mi-
hi placet quod ait Syluester, sententiam posterio-
rem esse veriorem adhibito temperamento: vt,
scilicet, intelligatur de statutis, & legibus, quæ adQuæ regulæ|antiquæ addi|poßint.
reformationem antiquæ regulæ necessaria viden-
tur iuxta varias circumstantias temporum, & lo-
corũ. Quare meritò statutũ est à Bonifacio VIII.
illo ca. vnico de regularibus in 6. vt moniales, quę
anteà clausuram non seruabant, deinde seruarent,Cur clausura|monialibus sit|præscripta.
eò quòd eo tempore non cum leui iactura castita-
tis, & pudicitiæ, quam professæ erant, domo exi-
bant. Malè ergo Oldradus & alij, quos suppressis
nominibus, citat Bannes 2. 2. qu. 1. ar. 10. dub. 6. ad
3. arbitrati sunt, non posse Romanum Pontificem
Sanctimonialibus præcipere clausurā: quam pro-
fessæ non sunt. Quam sententiam iure Bannes te-
merariā affirmat: cùm & à Bonifacio VIII. Pio V.
Gregorio XIII. & Concilio Tridentino illis præ-
cepta sit. Nomine prioris regulæ intellige, nō tan-
tùm ea, quę cōmunia sunt omni religioni, & perti-<-P>@@
<-P>nent ad tria vota in vniuersum: sed etiam ea, quæ
ex peculiari instituto vnaquæque religio sibi as-
sumpsit: in quo à reliquis distingueretur: ratio hu-
ius sententiæ est: quia qui sponte sua vouit aliquā
religionem, & regulam, paratus esse debet ex par-
te sua, ad conseruandam regulam, & modum vi-
uendi: quare, si culpa multorum modus viuẽdi in
religione sua in peius abiisset, commodius quoq;
iudicaretur, aut dissoluere, aut reformare religio-
nem: pati debet nouas constitutiones, etiamsi vi-
deantur arctiores, vt reformetur religio. Pruden-
ter tamen considerādum, an talis lex ad reforma-
tionem conducat: nec enim expedit assumere in-
stitutum alterius religionis: credendum enim est
institutum proprium cum approbatũ fuit à sum-
mo Pōtifice, iudicatum fuisse sufficiẽs ad religio-
sè viuendum; quare non opus est mutare institutũ,
& de Monachis facere mendicantes, aut è contrà.
Debent autem fieri constitutiones accommodatæ
ad seruandum antiquum institutum.
His suppositis ad argumentum, quo aliqui pro-59
bant Pontificẽ nil posse præcipere Ecclesiæ, quodRespondetur|ad argumenta|contraria.
non contineatur in diuinis præceptis: quia præla-
tus religionis nil potest præcipere, quod non con-
tineatur in regula. Respondeo primò, parem esse
rationem ferẽdi nouas leges in Ecclesia, vel Rep.
& in religione, quoad hoc, vt nil noui statuatur,
quod nō pertineat ad pristinum statum reforman-
dum, aut conseruandum: quod nulla ratione ne-
garet Gerson. Non est autem nostrum, in dubio
iudicare de iniustitia, inconuenientia, vel inutili-
tate legis: sed quoties oppositum non constat, pro
legislatore præsumendum est, & ei obediendum.
Respondeo secundò, maiorem esse rationem, vt
dicamus, superiores religionis non posse edere
nouas leges, quæ ad primam regulam non perti-
neant, quàm vt dicamus, Prælatos Ecclesiæ, aut
principes sæculares non posse condere nouas le-
ges: nam superiores religionis videntur habere li-Prælati reli-|gionum limi-|tatam habent|potestatem in|subditos.
mitatam iurisdictionem in subditos: qui se vltrò
subiecerunt per votum obedientiæ iuxta institu-
tum, & regulam: quare non mirum est illud. At ve-
rò Pontifex potestatem habet immediatè à Chri-
sto, vt Ecclesiam gubernet, prout ei cōueniens vi-
debitur. Eodémque modo Princeps sæcularis, siue
per electionem, siue iure belli regnum obtinuerit,
potestatem habet leges ferendi, vt promoueat, vel
tueatur iustitiam, pacem, & tranquillitatem Reip.
eámque ab hostibus defendat.
Ex dictis intelliges, quomodò intelligendi sint,60
qui dicunt Pontificem, aut alios Prælatos religio-Prælati Reli-|gionum quo-|modo poßin|aliquid præc|pere quod no|sit contentum|in regula.
num posse aliquid religiosis præcipere, quod non
sit contentum in regula gloss. cap. vnic. in prin. v.
præsentes, de statu regulariũ lib. 6. & regula quòd
omnes, de regul. iuris in 6. Innocentius cap. super
eo nu. 3. Panormitanus nu. 6. Cardinalis nu. 2. §.
quartò quæro, de regularibus, Felinus cap. ad no-
stram nu. 4. ad 6. §. Secundò considera, de appellat.
quam sententiam communem testatur Felinus su-
prà nu. 4. & Ioannes Andreas cap. Ioann. §. sed nũ-
quid Papa, de regularib. debent enim intelligi de
his, quæ licet non contineantur formaliter in re-
gula, continentur tamen virtute: quia sunt secun-
dùm regulam, & necessaria quodammodò ad eius
obseruationem, vt de clausura monialium dixi-
mus, & similiter intelligẽdus est Bonifacius VIII.
cap. si religiosus, de elect. in 6. dicens, si religiosus,
cuius arbitrium non ex sua, cùm velle, vel nolle non<-P>
@@0@
@@1@Disput. VIII. Sectio XII. 169
<-P>habeat: sed ex illius, quem vice Dei super caput suumReligiosus nō|habet velle,|& nolle.
posuit, & cuius imperio se subiecit, voluntate dependet,
&c. & Benedictus cap. 5. suæ regulæ dicens, mox vt
aliquid fuerit imperatum à maiore, ac si diuinitus im-
peraretur, morampati nesciant, & Bernardus libro de
præcepto, & dispens. §. nam perfecta, vbi inquit,
perfecta obedientia legem nescit, terminis non coarcta-Perfecta obe-|dientia legem|nescit.
tur, neque contenta angustiis professionis, largiori vo-
luntate fertur in latitudinem charitatis, & ad omne
quod iniungitur, spontanea vigore liberalis, alacriś
animi modum non considerans, in infinitum libertatem
extendit, & §. nunquid, siue enim Deus, siue homo Vi-
carius Dei mandatum quodcumque tradiderit, pari
profecto obsequendum est cura; pari reuerentia deferen-
dum, vbi tamen Deo contraria non præcipit homo: hoc
idem docet Cæsarius Arelatensis hom. 8. D. Tho-
mas 1. 2. quæst. 13. art. 5. ad tertium, Bonauentura in
speculo discip. cap. 4. & tract. de interio. domo c. 2.
Basilius in institutione monast. cap. 23. Antiochus
homil. 38. de obedient. Dorotheus tractat. de vita
rectè, & piè instituenda, doctrina 2. ad fin. Clima-
cus gradu 3. de discretione part. 2. Cassianuslib. 4.
de institut. renunt. c. 10.
Sed rogabis, an Pontifex possit religiosis viris61
clausuram iniungere, sicut de fœminis diximus.An Pontifex|possit religio-|sis viris clau-|surā indicere.
Ioannes Andreas cap. Ioannes, §. sed numquid Pa-
pa de regularibus, affirmat, quod etiam insinuat
Bannes suprà. Sed Nauarrus cap. statuimus 19. qu.
3. num. 40. negat minores conuentuales ad eam
clausuram posse obligari: & eam inter ipsos, &
moniales differẽtiæ rationem assignat, quod clau-
sura monialium regulam, quam profitentur, nonClausura mo|nialium regu-|lam non mu-|tat, sicut Mi-|norum cōuen-|tualium.
mutat, sed perficit, & adiuuat, vt obseruetur, cæte-
rum clausura minorum conuentualium regulam
mutat, & institutam viuendi rationem ab Aposto-
lica sede probatam, quam professi sunt: & idcircò
perpetua clausura illis non est præscribenda, &
eadem de causa nec aliis religiosis, qui eam pro-
fessi non sunt, cui sententiæ Nauarri meritò iu-
niores aliqui Theologi subscribunt: si tamẽ Pon-
tifex præcipetet, vt religiosi omnes eam quam
professi non sunt, clausuram obseruarent, creden-
dum esset iure optimo pro sua, quam in Ecclesiam
habet, suprema potestate, eam clausuram religio-
sis indicere posse.
Dostları ilə paylaş: |