cem spectat ad eos, & omnia possunt per se, quæ
inferiores omnes possunt, & addit. Dico ergo quòd
quomodocumque siue instituto, siue casu omnes Episcopi
Christiani conuenirent, possent eligere vnum summum
Pontificem tantæ auctoritatis, sicut fuit beatus Petrus,
etiam reclamantibus omnibus, vel maiori parte laico-
rum, aut etiam clericorum. Sed hoc testimonium Vi-Reprobatur|Victoriæ sen-|tentia.
ctoriæ non est ad rem, nisi per argumentum à si-
mili. Quidquid autem sit de eius mente, dico, ta-
lem potestatem partim conuenire iure positiuo
diuino, partim naturali: nam ex natura rei quæli-
bet Resp. potest in simili euentu sibi prouidere per
se, vel per gubernatores suos, qui iam eo ipso,
quòd sunt gubernatores, commissionem à Repub.
habent ad ferenda communiter præcepta, quibus
simili damno occurratur: & hoc ius naturale, quod
alioqui habent omnes Resp. non abstulit Christus
Ecclesiæ: sed auxit potestatem dando eius guber-
natoribus, vel ipsimet, si gubernatores in hoc es-
sent negligentes, vt pœnis spiritualibus, seu cen-
suris ad hunc finem vterentur: quæ in sola natura
locum non haberent: pro quo facit Concilium
Constantiense in 4. arg. citandum.
Ad ferendas autem leges, nec Reip. Christianę,
nec Episcopis facultatem dedit: quia ad prædictũ
finem non sunt necessariæ: cùm possit Ecclesia,
dum schisma durat, & non eligitur, aut fit indubi-
tatus Pontifiex, antiquis legibus gubernari, & so-
lùm indigeat nouis præceptis ad tempus breue
duraturis.
Ex his reiicitur Sebast. Medicis tract. de legib.
p. 1. quæst. 9. n. 7. dicens, ideo Ioannem XXIII. po-
tuisse deponi à Concilio Cōstantiensi: quia Con-
cilio se subiecit: nam licèt non se subiecisset, po-
stuisset ab eo deponi: & si esset verus, & indubita-
tus Pontifex, quantumcumq́ue vellet se subiicere
Concilio, nō ligaretur eius præceptis. Renuncia-
re quidem Papatui quisq́ue Pontifex potest, vt de-
finitur cap. 1. de renunciat. in 6. dum tamen certus
manet Pontifex, nō potest Concilio, aut alteri cō-Renunciare|Papatui quis-|que Pontifex|potest.
munitati, aut personæ se subiicere, vt iis præceptis
ligetur, maximè cum pœnis. Prima sedes à nemine
iudicatur cap. mandastis, 2. quæst. 4. cap. nunc au-
tem, 21. dist. cap. si Papa 40. dist.
Sed contra superiores conclusiones, præsertim74
cōtra primum argumentum primæ, arguitur, quia1. Argum.
Concilium generale ante confirmationem solet
simpliciter, & absolutè præcipere. Respōdeo, facit
legem, quam vult, & sperat confirmandam esse à
Pontifice, vt cùm definit de fide, & dicit, visum est
Spiritui sancto, & nobis, facit definitionem, quā re-
fert & dirigit ad Pontificem, vt eam confirmet,
nec anteà conset, aut vult validam esse.
Secundò arguitur: nam secundùm aliquos Epis-
copi accipiunt immediatè à deo iurisdictionem in
suas Diœceses: ergo similiter posset dici, Conci-
lium habere iurisdictionem à Deo in totam Ec-
clesiam, saltem excepto Pontifice, sicut Apostoli
habuerunt eam in totam Ecclesiā excepto Petro,
& aliis Apostolis. Respōdeo illam opinionem esse
minus probabilem, aut saltem incertam, & quid-
quid sit de illa, non esse simile: quia in Episcopis
illud videtur conueniens Reip. Christianæ: non
autem illud aliud in Conciliis, propter rationes
superiùs positas: illud verò Matth. 18. vbi fuerint duo
vel tres, &c. intelligitur, si præcipiant cum suo ca-<-P>@@
<-P>pite, vel eius auctoritate antecedente, aut conse-
quente: aut intelligitur specialiter esse illuminan-
dos à Deo, vt adiuuent Pontificem ad decernen-
dum in fide, & moribus. Quòd verò dicitur, si Ec-
clesiam non audierit, iam superiùs vidimus, non esse
intelligendum de cœtu Ecclesię per se, sed per suos
prælatos præcipiente, & excommunicante, aut per
Concilia, aut alias communitates, aut personas
priuatas, quibus ipsi commiserint, vnde nec gene-
rale Concilium, non includendo Papam, nec eius
commissionem, & auctoritatem, id potest facere.
Tertium argumẽtum, quia in 8. Synodo patres
cōgregati in dānatione Photij ita dixisse leguntur,
hoc autem nolentem intelligere Photium, vt bene ageret:Photij damna|tio quomodò|facta.
sed inobedientem, & resistentem huic vniuersali Syno-
do, repulimus, & anathematizauimus, at à tota Ca-
tholica, & Apostolica Ecclesia fecimus alienum per da-
tam nobis potestatem in spiritu sancto, primo & magno
Pontifice nostro Deo, liberatore & saluatore cunctorum.
Respondet Turrecr. 3. sum. cap. 31. ad 5. Patres non
dixisse, se proximè à Christo potestatem habere:
habebant quidem; sed medio Romano Pontifice,
vt dicitur Rom. 13. non est potestas, nisi à Deo. Sed
saltem videtur ex hoc loco colligi, leges Concilij
ante confirmationem eius obligare: vnde adden-
dum est, ad negotium Photij habuisse specialem
commissionem à summo Pontifice, vt ex historiis
constat: quod non cernitur in aliis Conciliis, imò
nec illud Concilium facultatem habuit conden-
di leges statim obligantes: sed damnandi Photium
damnatione statim habitura effectum.
Quartò arguitur, quia in Concilio Constan-Concilij Con-|stantiensis de-|cretum nō est|probatum.
tiensi sic habetur ses. 5. Synodus vniuersalis repræ-
sentans vniuersalem Ecclesiam, habet immediatè pote-
statem à Christo, cui quilibet fidelis, cuiuscuḿ status,
& dignitatis sit, etiam Papalis, obedire tenetur, quæ
difinitio in Cōcilio Basiliensi repetita est, & Mar-
tinus V. decreta Concilij Constantiensis ad fidem
pertinentia confirmauit. Respondet Valentia 2. 2.
disp. 1. quæst. 1. pun. 7. §. 45. decretum illius sessio-
nis non habere auctoritatem, quia Martinus V. so-
lùm probauit, quæ essent circa fidem determinata
vt (inquit) conciliariter, hoc est, præmissa disputa-
tione, & collatione, vt fieri in Cōciliis solet: sessio autem
illa tumultuariè facta est, vt ex actis Concilij Con-
stat, & notat Caietanus tract. de auctor. Pontif. ca.
9. Concilium autem Basiliẽse numquam fuit con-
firmatum, & fuit schismaticum aliquando, vt no-
tat Caietanus cap. 8. Aliter respondet Turrecre-
mata lib. 2. cap. 99. nusquam Concilium Constan-
tiense dixisse, Synodum immediatè habere pote-
statem à Christo: sed hæc esse verba Concilij. Hæc
sancta Synodus Constantiensis generale Concilium fa-
ciens, pro extirpatione præsentis schismatis, & vnione
ac reformatione Ecclesiæ in capite, & in membris fa-
cienda, declarat, vt ipsa in spiritu sancto legitimè con-
gregata, generale Concilium faciens, & Ecclesiam Ca-
tholicam militantem repræsentans, potestatem habet à
Christo immediatè: ergo in eo decreto non loquitur
Concilium de omni Synodo generali, & in ordine
ad quascumq́ue leges, & præcepta: sed specialiter
de illa (vel similibus) quæ erat congregata tem-
pore, quo tres incerti, & dubij Pontifices pro veris,
& certis se gerebant, & ita conuocata erat ad tale
schisma de medio tollendum: ad quod habebat
immediatè potestatem à Christo, vt & superiùs
contra quosdam recentiores diximus: qua pote-
state non poterat condere leges statim in perpe-<-P>
@@0@
@@1@176 Quæst. XCV. Tract. XIV.
<-P>tuum obligantes: sed præcipere necessaria ad au-
ferendum schisma, etiam dubiis Pontificibus, sed
indubitato Pontifici nil potest Concilium gene-Indubitato|Pontifici nihil|potest Conci-|lium præcipe-|re.
rale præcipere: imò nec reliquis Christianis: nisi
ad hoc specialem à Pontifice facultatem habeat.
Deficiente autem collegio Cardinalium, posset
Concilium generale Papam eligere loco eius, qui
esset hæreticus, vel defunctus, vel Pontificatum
deposuisset.
Pontifex tamen certus, & indubitatus, Cōcilij
legibus vel præceptis non subest, quidquid aliqui
dixerint, vt refert Turrecr. lib. 3. c. 29. Surrexerunt
quidam nouelli magistri hoc nostro tempore, qui dogma-
tizare ausi sunt, quòd vniuersale Concilium potesta-
tem haberet immediatè à Christo, & tantam, & tam
plenam, vt eius omnis fidelis, cuiuscumque status sit, aut
præeminentiæ, etiam si Papalis, obedire teneretur. Quod
dixit, quia tempore Concilij Constantiensis, &
Basiliensis, quibus ipse interfuit, aliqui Theologi,
& Iurisperiti id affirmarunt, quorum sententia
hac tempestate est periculosa, & grauissima censu-
ra notatur à Bannes suprà, & aliis: nam in Concil.
Floren. sub Eugenio IIII. & Lateranen. sub Leone
X. sic decretum est. Definimus, sanctam Apostoli-Concilij La-|teranensis de|Primatu Ro-|mani Pontifi-|cis decretum.
cam sedem, & Romanum Pontificem in vniuersum
orbem tenere primatum, & ipsum Romanum Pontifi-
cem successorem esse B. Petri principis Apostolorum, &
verum Christi vicarium, totius Ecclesiæ caput, & om-
nium Christianorum Patrem, ac doctorem existere, &
ipsi in B. Petro pascendi, regendi, & gubernandi vni-
uersalem Ecclesiam à Domino nostro Iesu Christo ple-
nam potestatem traditam esse, quemadmodum etiam in
gestis œcumenicorum Conciliorum, & in sacris canoni-
bus continetur, & in Concilio Lateranensi 3. sub
Leone X. expressè definitum est, Papam esse supra
Concilium, vt refert Caietanus 2. 2. quæst. 1. art.
10. qui ipsi Concilio interfuit: eodem tamen art.
10. ait Bannes, rem non esse de fide, quia Parisien-
ses, qui oppositum tenent, tolerantur, & hoc Con-
cilium non fuit receptum in tota Gallia: sed ad fu-
turum Cōcilium appellauerunt: quia Galliæ Epis-
copi non interfuerunt propter bellum, quod in-
ter Iulium II. & Regem Frāciæ tunc erat: quamuis
appellatio illa fuerit scandalosa, & temeraria, &
Leo cap. dominus dist. 19. ait, huius nominis sacra-
mentum ita dominus ad omnium Apostolorum officium
pertinere voluit, vt in beatissimo Petro omnium Apo-
stolorum summo, principaliter collocaret, vt ab ipso quasi
quodam capite, dona sua velut in omne corpus diffun-
deret, vt exortem se intelligeret ministerij esse diuini, qui
ausus fuisset à Petrisoliditate recedere, ergo Pontifex
Concilio vniuersali Ecclesiam repræsentanti præ-Concilio vni-|uersali potest|Pontifex præ-|cipere.
cipere potest: non è contra.
Hinc rectè Turrecremata lib. 3. cap. 51. ostendit
Romanum Pontificem Concilij generalis decre-
tis, & legibus minimè teneri: quia omnis iurisdi-
ctio Concilij à Papa est, & inferior non potest su-
periorem ligare: ideo etiam leges Pōtificis abro-
gare, aut restringere non potest, vnde in Concilio
Calcedon. Act. 10. cùm patres Concilij Constanti-
nopolitanum Patriarcham Alexādrino, & Antio-
cheno præferrent, Vicarij Apostolicæ sedis dixe-
runt, Sedes Apostolica nobis præsentibus humiliari non
debet, & ideò quæcuḿ in præiudicium canonum he-
sterna die gesta sunt, nobis absentibus, ad sublimitatem
vestram pertinet, vt circumduci iubeatis, sin alias con-
tradictio nostra his gestis in hæreat, vt nouerimus, quid
huic Apostolico viro vniuersalis Ecclesiæ Papæ referre<-P>@@
<-P>debeamus, vt ipse aut de suæ sedis iniuria, aut de cano-
num euersione possit ferre sententiam, & Leo ipse nun-
quam ratum habuit tale decretum, vt constat ex
ep. eius 61. quamuis à Calcedonẽsi Concilio con-
stitutum; quod Cōcilium se auctoritate Synodi 2.
Constantinopolitanæ tueri conabatur: ergo Ro-
manæ sedis authoritas præualet contra Synodum
generalem, non è contra.
Quintò arguitur, quia orbis est maior vrbe cap.
Anastasius, & ibi gloss. 19. dist. gloss. cap sicut, 15.
dist. cap. sunt quidam, 25. quæst. 1. ergo plus potest
tota Ecclesia, & Concilium, quod illam repræsen-
tat cap. à recta, cap. pudenda, 24. quæst. 1. cap. ma-
iores, de baptismo, Albertus 1. tract. statutorum 2.
p. quæst. 9. quos citat, & sequitur Medicis, tract. de
legibus p. 1. quæst. 9. nu. 6. quàm Pontifex, qui est
pars Concilij, & Ecclesiæ. Respondeo, totum estQuando totũ|non est maius|sua parte.
maius sua parte, quando quoad omnes partes est
quantum, secus si vna sola pars eius sit quanta per
se: vnde corpus, & albedo non sunt quid maius
mole, quàm corpus solum, nec ignis, & calor ha-
bent maiorem vim calefaciendi, quàm solus ca-
lor, nec tota Respubl. maiorem vim legislatiuam,
quàm solus Rex, in quem transtulit totam suam
potestatem: sic ergo quia Ecclesia & Concilium
per solum Pontificem habent potestatem legisla-
tiuam, non plus possunt, quàm solus Pontifex: imò
nil sine Pontifice: & parum refert, quòd Ecclesia
sit sponsa Christi, Ephes. 4. cant. 14. & 6. Matth. 20.
& 22. Act. 15. quia princeps non solet committere
sponsæ legislationem.
Nec verò frustra congregantur Concilia gene-Frustra gene-|ralia Concilia|non congregā-|tur, etiamsi le|ges per se fer-|re nō possint.
ralia, licèt per se sine Papa, nec definitiones, nec
leges validas efficere possint: quia mediis eorum
disputationibus & collationibus Pontifex intelli-
git, quid definiendum, vel statuendum sit, vnde
Episcoporum, & aliorum suffragia in ordine ad
Pontificem, & leges, ac definitiones verè sunt con-
sultiua, ad effectum autem proponendi res, vt à
Concilio decretas, sunt decisiua, decidentia ni-
mirum quid nomine Concilij proponendum sit
Pontifici, vt ab eo confirmandum: quæ suffragia
decisiua non habẽt, qui partes Concilij non sunt.
Ex dictis patet à Concilio, in quo assistit per seA Concilio in|quo Papa assi-|stit appellari|non potest.
Papa, & assensum præbet, non esse appellationem:
quia de aliquo ad eundem non potest appellari,
cap. nemo. cap. cuncta 9. quæst. 3. quando verò per
legatos tantùm assistit, appellari ad Papam potest,
vt docet Sebastianus Medicis tract. de legib. p. 1.
quæst. 9. ex. l. 1. ff. quis & à quo, & cap. super quæ-
stionum §. porro de officio delegati.
------------------------------------------------------------
SECTIO XV.
Vtrum concilia non generalia possint leges condere.
SVppono, præter Concilium generale
vniuersale, seu œcumenicum, quod au-
ctoritate summi Pontificis congrega-
tur, & fit eo præsente, vel eius Legatis,
ad hoc specialiter deputatis c. significasti de elect.
cap. regula dist. 27. (nam si absq́ue Pontificis au-
ctoritate fiat, non Concilium, sed conciliabulum
erit cap. 1. & aliis. 15. dist.) esse aliud Concilium,Consilium pro|uinciale, vel|nationale quæ|sint.
quod dicitur prouinciale, & fit auctoritate Ar-
chiepiscopi præsentibus omnibus Episcopis pro-
uinciæ: A liud nationale: quod fit auctoritate Pa-
triarchæ, seu Primatis, interuenientibus omnibus<-P>
@@0@
@@1@Disput. VIII. Sectio XV. 177
<-P>Episcopis nationis cap. de Conciliis, 18. dist. cap.
penult. 92. dist. aliud Synodale, quod fit auctorita-
te Diœcesani cũ clericis, & prælatis suæ Diœcesis
cap. placuit, 12. quæst. 2. cap. fin. 17. quæst. 1. quod
ordinariè non vocatur Concilium: sed Synodus
Episcopalis. De generali dictum est sect. præced.
nunc de reliquis.
Dico, habere potestatem ordinariam ferendi le-76
ges accommodatas, & proportionatas eorum iu-Concilium|Prouinciale|potest leges|condere,
risdictioni quoad territorium, & materiam, vt do-
cent communiter Canonistæ cap. regula, dist. 3.
Hostiensis titu. de constit. & alij in Rubrica eo-
dem tit. Sebastianus Medicis tract. de legib. p. 1.
quæst. 9. & sumitur ex cap. Catholica, dist. 11. vbi
dicitur, Catholicam Ecclesiam generalibus, & particu-
laribus institutionibus regi, priuatis verò, inquit, consti-
tutionibus, & propriis informationibus vnaquǽ pro
locorum varietate, prout cuí visum est, & subsistit, &
regitur. Aliqui dicunt, rationem sumi ex natura rei,
supposita ordinaria iurisdictione Episcoporum, &
aliorum Prælatorum, qui in ordine hierarchiæ
Ecclesię aliquomodò illis superiores sunt: nam in-
de statim fit, vt quatenus plures Episcopi sub vno
Archiepiscopo, vel plures Episcopi, & Archiepis-
copi sub vno Primate, vel plures curati sub vno
Episcopo constituuntur, possint etiam in vnum
congregari, & vnum corpus mysticum efficere, in
quo ex natura rei potestas legislatiua erit, eò ipso
quòd à Superiore non prohibeatur. Sed hæc ratio
non placet: quia licet omnes non prohibiti possint
vnam communitatem efficere, & conuenire inter
se, vt à maiori parte suffragiorum leges statuātur,
quæ obligent perpetuò singulas partes illius com-
munitatis: tamen in his Conciliis non fit hoc pa-
ctum inter ipsos Episcopos, nec leges ex vi talis
pacti vim habent: imò, etiam si multi nollent le-
ges fieri, si maior pars vellet fieri, præualeret, dein-
de illi conciliares non faciunt vnam communita-
tem permanentem: quæ sit capax legum: nam dis-
soluto Concilio dissoluitur illa communitas, & si
ex eorum solo consensu vim leges haberent, ex
eorum consensu, etiamsi non essent congregari in
Concilio, abrogari possent; quod falsum est: dein-
de leges non feruntur, saltem solùm, aut principa-
liter, pro ipsis: sed pro subditis ipsorum, qui num-
quam præstiterint consensum, & licet repugnaue-
rint, ligantur illis legibus: ergo illæ vim non ha-
bent ex pacto eorum, qui legibus obligantur. Et
quamuis ex pacto Episcoporum, verbi gratia de
santienda in propria Diœcesi lege, in qua maior
pars Concilij conueniret, possent singuli obligari:
tamen, si post suffragia nollet aliquis pacto stare,
& obligationi suæ satisfacere, Ecclesia eius non
maneret obligata ex vi talis pacti: at re vera tunc
maneret obligata: ergo aliũde nasceretur illa obli-
gatio subditorũ: & alioqui, si pauci quidam Epis-
copi diuersarum nationum, vel prouinciarum sic
conuenirent inter se sine aliis, & sine Primate aut
Metropolitauo, eodem modo obligarent suas Ec-
clesias, ac si conuenirent in integro, & legitimo
Concilio metropolitano, vel nationali: quod est
sanè ridiculum, deinde in concilio Synodali hoc
non habet locum; cum curati nullam habeant iu-
risdictionem ad obligandum se vel suas Ecclesias:
ergo illa obligatio non prouenit ex pacto, quod
inter se vel cum Episcopo inierint obligandi pro-
prias Ecclesias, sed aliunde.
Vnde dico, in Concilio Synodali eam potesta-<-P>@@77
<-P>tem esse ab eo, à quo est potestas Episcopalis, nem-Potestas fe-|rendi leges in|Concilio Sy-|nodali à quo|sit.
pe secundum vnam opinionẽ immediatè à Chri-
sto; secundum aliam verò immediatè à Papa, à quo
habet potestatem ferendi leges, siue in Synodo, si-
ue extra Synodum pro suis ouibus, quales sunt
etiam illi omnes, qui in Synodo conueniunt. In
Concilio autem prouinciali, vel Metropolitano,
potestas est à summo Pontifice, qui instituit di-
gnitatẽ Metropolitanam, seu Archiepiscopalem,
& dedit Archiepiscopis, & Primatibus potestatem
congregandi Concilia, & à maiori parte suffra-
giorum decisiuorum statuendi leges pro tota
prouincia, vel natione, quas nullus illoruu præla-
torum etiam pro sua Diœcesi abrogare possit, &
in hoc præcipuè consistit officium Archiepiscopi,
& Primatis.
Hæc humana institutio constat ex antiquissi-
ma traditione, & ex illo cap. Catholica, & ex aliis
nonnullis decretis statim referendis, & nouissimè
ex Tridentino, à quo sess. 24. in decreto de refor-
mat. cap. 2. statutum est, vt Concilia prouincialiaConcilia pro-|uincialia quo-|libet triennio|fieri debent.
quolibet triennio fiant, & quæ ibi fuerint ordina-
ta, obseruentur, atque obseruari faciant Episcopi:
ergo Concilium prouinciale potestatem habet
ferendi leges statim obligantes, antequam à Pon-
tifice confirmentur: & alioqui eorum leges com-
muniter non valerent: quia communiter non sunt
confirmatæ, sed nulla expectata confirmatione
publicantur, & promulgantur; & violatores ta-
lium legum puniuntur, vide Concil. Carthag. 4.
cap. 21. vbi præcipit. Episcopo ad Synodum prouin-
cialem ire, nisi graui necessitate inhibeatur: in quo euen-
tu legatus est suscepturus (salua fidei veritate) quid-
quid Synodus statuerit, & Concilium Toletanum
3. cap. 18. relatum, dist. 18. cap. decernimus, præci-
pit Episcopis, vt intra sex mẽses reserint suis Ecclesiis,
quæ eodem anno in Concilio acta sunt, vel definita esse
noscuntur.
Sed obiicies Symachum Papam cap. Concilia,78
dist. 17. Concilia sacerdotum Ecclesiasticis legibus quo-
tannis decreta per prouincias, quia præsentiam Papæ
non habent, valetudinem perdiderunt: hoc est, nullius
sunt momenti. Respondeo, intelligi in ordine ad
obligandam totam Ecclesiam, vel definiendum
Dostları ilə paylaş: |