Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə71/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   67   68   69   70   71   72   73   74   ...   250

habes pro his Episcopos filios, & infrà: Principes Eccle-

siæ, id est, Episcopi constituti sunt. Videlicet per legiti-

mam electionem Apostolorum, vel rationem eli-

gendi, à Christo, vel Apostolis traditam. In his er-

go non in sæcularibus Principibus est potestas

gubernatiua Ecclesiæ: vnde 1. Cor. 12. & Ephes. 4.

Deus posuit in Ecclesia primùm Apostolos, deinde Pro-

phetas, tum Pastores & Doctores. De Regibus hic

nulla mentio, vt notauit Damascenus, oratione de

imaginibus. De Episcopis verò habes Actor. 20.

Quos posuit Deus Episcopos regere Ecclesiæm Dei.

  Tertiò, confutatur ex Patribus. Ignatius epist. 7.

ad Smyrnenses, ait, in Ecclesia nihil esse honorabilius

Episcopo, & primum honorem deberi Deo, secundum

Episcopo, tertium Regi: ergo non à Rege vt supremo

capite Ecclesiastico, sed aliunde suam potestatem

habet Episcopus. Vnde Patres citati sectione præ-

cedenti conclusione 1. Episcopum seu Sacerdo-Patres ante-|ponunt Sacer-|dotẽ seu Epi-|scopum regi.

tem Regi anteponunt: imo Chrysostomus homil.

83. in Matth. Reges nō solùm Episcopis, sed etiam

Diaconis subiicit. Si Dux, inquit, quispiam, si consul,

si is qui diademate ornatur, indignè adeat, cohibe, &

coerce, maiorem tu illo habes potestatem: & Augusti-

nus Psalm. 98. probat Mosem fuisse sacerdotem,

quia maximus fuit, & nihil maius sacerdote, &

Gelasius epist. ad Anastasium Imperatorem. Nosti



quòd licet præsideas humano generi dignitate rerum

terrenarum: tamen præsulibus diuinarum deuotus col-

la submittis, & infrà: Subdi te debere cognosces religio-

nis ordine, potiùs quàm præesse: nosti itaque ex illorum

te pendere iudicio, non illos ad tuam posse redigi volun-

tatem. Grego. 14. moral. cap. 19. asserit prima mem-

bra in corpore Domini esse sacerdotes, & libro 4.

epist. 31. ad Mauritium esse Deos quosdam inter

homines, & proptereà ab hominibus etiam Regi-

bus honorandos, & Nicolaus 1. epist. ad Michae-

lem Imperatorem docet, in lege naturæ eosdem

fuisse Reges, & sacerdotes: sed Christum illas po-<-P>

@@0@

@@1@192 Quæst. XCV. Tract. XIV.

<-P>testates separasse, ita videlicet, vt in Pontificibus

& Episcopis posuerit Ecclesiasticam potestatem,

& abstulerit eam a Regibus, & Principibus sæcu-

laribus, nisi simul contingat esse Pontifices, vel

Episcopos.

  Quartò probatur ex gestis, & dictis Episcopo-Ex histori is|antiquis asse-|ritur.

rum, & Regum, atque Imperatorum. Fabianus Pa-

pa primum Imperatorem Christianũ, Philippum

exclusit à communione Eucharistiæ in die Paschæ

propter quædam eius peccata publica, vt refert

Euseb. 6. histor. ca. 25. & alij Pontifices, & Episcopi

sæpe excommunicarunt Principes sæculares, er-

go tales Principes in suis ditionibus non habebāt

supremam potestatem spiritualem. Constantinus

Imperator in Concilio Nicæno fassus fuit se non

habere potestatem ad iudicandum inter sacerdo-

tes, vt qui dij quidam essent, sed se debere ab illis

iudicari, vt scribit Ruffin. 1. histor. cap. 2. idem de

Valentiniano, refert Ambrosius lib. 2. epist. 12. &

13. cuius fuit illa sententia. Purpura Imperatorem



facit, non sacerdotem: de qua Nicephorus lib. 5. c. 17.

Theodosium seniorem idem Ambrosius ab Ec-

clesiæ liminibus expulit, & pœnitentiam publi-

cam subire coegit, & nisi sacerdotes sedere prohi-

buit auctore Theodoreto 5. histor. cap. 17. & epist.

33. ait Ambrosius se Valentiniano dixisse, Noli te<-P>@@



<-P>grauare, Imperator, vt putes te in ea, quæ diuina sunt,

aliquod imperiale ius habere: publicorum tibi mœnium

ius commissum est, non sacrorum. Item Nicephorus

lib. 11. cap. 23. refert sententiam Eulogij, qui cum

à præfecto induceretur ad communicandum cum

Imperatore, per ironiam interrogauit, numquid

cum imperio est sacerdotis dignitatem confecu-

tus? quod etiam refert Theodoretus 4. histor. c. 16.

Maximus Imperator cùm in conuiuio sederet, &

pincerna primum calicem Imperatori vellet of-

ferre, ille ad Martinum Episcopum misit, qui non

recusauit, qui primus bibit, & posteà non Impera-

tori: sed presbytero suo calicem tradidit, vt refert

Sulpitius in vita Martini: ergo non erat in Impe-

ratore suprema dignitas, & authoritas Ecclesiasti-

ca. Vide Athanasium epist. ad solitariam vitam

agentes, Aug. epist. 48. & 50. & 163. Gregor. lib. 5.

epist. 25. & alios, quorum sententias adducit Bel-

larminus illo ca. 7. post medium. Denique ab om-

nibus Catholicis regibus ita vsque ad nostra tem-

pora seruatum est. Alię rationes ab aliis fiunt, quę

apud me vim non habent: ideò illas omitto. Ali-

qua argumẽta friuola Brentij facilè à Bellarmino

suprà confutantur, & de fœminis incapaces esse

Ecclesiasticæ potestatis saltem ordinariæ, dixi-

mus, sectione 19.




#(IMAGE)

@@0@

@@1@193

#(IMAGE)


DISPVTATIO NONA

DE MATERIA LEGIS

HVMANÆ.

#(IMAGE)



------------------------------------------------------------

SECTIO PRIMA.

An lex humana actus merè internos præcipere,

prohibere, aut punire valeat.



NOn loquimur de prohi-Lex humana|indirectè actũ|internum pro|hibere potest.

bitione indirecta, & per

accidens; sic enim con-

stat sub lege humana ca-

dere: nam præcipiendo

actum externum, secun-

dariò, consequenter, in-

directè, & per accidens

præcipitur internus, qui est necessarius ad illum,

& prohibendo actum externum, cōsequenter pro-

hibetur actus internus voluntatis: quia velle pro-

hibita, malum est, eò quòd actus ex obiecto mali-

tiam contrahit, solùm ergo quærimus de prima-

ria, per se, & directa iussione actus interni.

  Prima opinio affirmat, actus merè internos le-1. Opinio.|Qui dicunt|actus internos|prohiberi ac|puniri posse le|ge humana.

ge humana directè præcipi, ac prohiberi, & puniri

posse; Adria. quodlib. 8. art. 1. lit. H. & sequentib.

Alb. Pighius lib. 6. Hierarch. Eccles. c. 16. circa me-

dium. Rosella verbo hæreticus seu hæresis, & ab-

solutio. 1 nu. 28. Baldus l. si quis non dicam rape-

re nu. 1. & 9. C. de Episco. & Cleri. Repertorium

inquisitorũ v. hæreticus ad finẽ, Cornelius tract.

de hæret. n. 134. Roxas de hæret. 1. part. n. 246. &

2. par. asser. 37. n. 319. Tiraquel. l. si vmquā verb. re-

uertatur. n. 240. C. de reuoc. dona. Cāteranus q. 16.

crimin. ca. 1. de hæret. nu. 8. Azeuedo l. 1. tit. 31. lib.

8. nou. compil. à n. 151. Ioannes Medina de orat. q.

15. quæ incipit, inde tamen (quamuis oppositam

probabilem etiam esse dicat, & argumenta Adria-

ni dissoluat) idem tenuit Adrianus in 4. sent. tit. de

confessione. qu. 2. §. alij probant, Albertinus de a-

gnosce. assert. Cath. & hæret. qu. seu, c. 33. n. 11. ci-

tans gloss. Cardinalis Ancharani, & Imolam. Idem

sensit Rosella v. absolutio 1. nu. 28. & 29. & v. hæ-

resis, & citat Gotfredum, Rainer. & Ioannem An-

dream: sic etiam videntur docere Panormitanus

cap. 2. de offic. ordinarij nu. 3. & 12. & c. extirpan-

dæ §. quive in eius repet. nu. 21. & cap. porrò nu. 2.

cap. non ab homine n. 5. de sent. excom. & Felinus

cap. porrò de sent. excōmunic. gloss. cap. cum quis.

v. tuo nomine de sent. excom. gloss. Clemen. 1. de

hæretic. §. verum, verbo, eò ipsò incurrit, quę plu-

ra congerit, & in summa 24. qu. 1. v. qui verò & c.

cogitationis, de pœnit. d. 1. & Suarez 3. par. tom. 5.

disp. 4. sect. 2. pro eadem sent. citat Antoninum 3.

part. tit. 24. cap. 7. Maiorem 4. d. 12. qu. 7. §. contra

primam. Sed addit Suarez, hos & multos alios ex

citatis non loqui expressè de actu interno, sed ge-

neratim de actu occultissimo. Vnde posset exponi

de occulto per accidens. Quamuis Adrianus de

actu interno eos exponat, & sequatur. Idẽ tribuit<-P>@@

<-P>non solùm Pighio, & Ioanni Medinæ: sed etiam

Cordubæ lib. 4. qu. 13. Alij verò Cordubam, Ma-

iorem, & Antoninum pro contraria sententia re-

ferunt. Cùm enim dicunt crimen omninò occul-

tum ab Ecclesia puniri posse, solùm videntur lo-

qui de externo, quod est occultum per accidens,

vt & Sotus 4. d. 18. q. 1. art. 1. §. dubium autem.

Eandem simpliciter tribuit iurisperitis Simancas

in Cathol. instit. tit. 42. de occultis nu. 2.

  Ducuntur primò, quia Pontifex in Clemen. 1.2.

seu multorum cap. 1. §. Verum de hæreticis, præci-1. Argum.

pit sub pœna excommunicationis & suspensionis,Rationes qui-|bus hi aucto-|res suā sentẽ-|tiam tuentur.

vt Episcopi, & alij inquisitores fidei officium in-

quisitionis exequantur absque vllo odio, ira, ti-

more, vel quocumque alio humano affectu, & in

cap. vlt. §. cæterum in his omnibus præcipimus, tā

Episcopos, quàm inquisitores puram & prouidam

intentionem habere, &c.

  Secundò ex cap. commissa, de electio. in 6. vbi

cōstitutum est, vt si quis parochialem Ecclesiam

obtinuerit sine voluntate ascendendi ad Sacerdo-

tium, beneficium ipso iure amittat, & fructus non

faciat suos.

  Tertiò ex cap. dolentes de celebra. Missa. vbi

statutum est, vt qui lege, vel canone compellũtur

ad preces horarias recitandas, officium diuinum

studiosè, id est, attentè, & deuotè dicant; sed studiũ

attentio, & deuotio sunt actus interni: de studio

patet ex Cicerone 1. de inuention. dicente, studium

est animi assidua, & vehemens ad aliquam rem appli-

cata magna cum voluptate occupatio: de cæteris autẽ

per se constat: ergo.

  Quartò, quia in multis Conciliis decretum est,

vt qui hoc vel illud dixerit, docuerit, aut credide-

rit, anathema sit, cap. si quis per superbiam d. 30.

ex Concilio Gangrensi cap. si quis nuptias, cap. si

quis virorum, cap. si quis carnem ead. d. ex eod.

Concilio similia habentur in cap. excommunica-

mus 1. §. credentes, & cap. excommunicamus 2. §.

si qui autem, de hereti. & cap. ad abolendam eod.

tit. & cap. vnico §. omnem personam, de schisma-

ticis excommunicatur, qui Iacobum & Petrum à

Columna pro Cardinalibus habuerit, aut tenuerit

scienter & deliberatè, & in cap. cùm quis absque

tuo de sent. excommunicat. in 6. Bonifacius VIII.

declarat excommunicatum eum, qui violentam

manuum iniectionem in clericum absque māda-

to, eius tamen nomine ab alio factam ratam ha-

buerit. Quod etiam definitur cap. Fœlicis de pœ-

nis in 6. contra ratam habẽtes percussionem Car-

dinalium ab aliis factam, & in Clement. 1. de pœ-

nis, aduersus eos qui ratā habuerint percussionem

Episcoporum ab aliis patratam: & in Concilio

Constantiẽsi sess. 45. Martinus V. in Bulla condẽ-

nationis errorum Ioannis Vuicleph, & Ioannis

Hus iubet, vt interrogẽtur hæretici, an hoc credāt<-P>

@@0@

@@1@194 Quæst. XCV. Tract. XIV.



<-P>vel illud, & si non crediderint, puniuntur, &c. Et

Concilio Toletano 1. in confess. fidei, si quis aut



dixerit, aut crediderit Christum innascibilem esse, ana-

thema sit, & in Bracharensi 1. c. 5. Si quis animas hu-

manas vel Angelos ex Dei credit substantia extitisse,

anathema sit, & l. quisquis. C. ad l. Iuliam majesta-

tis dicitur, eadem seueritate voluntatem sceleris, qua



affectum puniri voluerunt iura.

  Qu intò, nam potestate humana, vota interna

dispensantur, commutantur, irritantur: peccata in-

terna reseruantur Sotus 4. d. 18. q. 2. art. 75. & alij,

quos refert & sequitur Henriquez lib. 3. cap. 14. §.

6. & lib. 13. cap. 17. §. 1. absoluuntur, & cōfiteri præ-

cipiuntur cap. omnis vtriusque de pœnit. & re-

miss. ergo etiam ipsi actus interni pręcipi, aut pro-

hiberi poterunt.

  Sextò, quia Monachus Benedictinus, qui sine

licentia præpositi, animo accusandi illum, ad cu-

riam regiam se confert, excommunicatur, Clem. 1.

de statu Monach. §. quia verò: ergo Ecclesia punit,

ac proinde prohibere potest actus internos.

  Septimò, si quis exteriùs diceret se in corde ha-

buisse hæresim, vel voluntatem occidẽdi Regem,

puniretur: ergo iurisdictio humana in actus inter-

nos locum habet.

  Octanò, quia nihil impedit, quominùs Ecclesia

actus internosimperare, vetareve possit, quamuis

eos esse factos in foro iudiciali probare nequeat.

Nam peccata externa sæpenumerò adeò sunt oc-

culta, vt probari nequeant, ea esse commissa, &

tamen ex illis incurri possunt excommunicatio, &

aliæ pœnæ: quacunque enim ratione posteà in iu-

dicio constiterint, siue ex confessione rei, siue ex

testimonio aliorũ, qui ab eo audierũt, puniri po-

terunt: ergo idem est de actibus internis: nā actus

externi omninò occulti quoad cognitionem, ac

proinde punitionem humanā ęquiparari videntur

merè internis, & moraliter interni censentur.

  Nonò, quia confessarius potest iniungere pœ-

nitenti orationem mentalem, vel alium actum in-

ternum in satisfactionem. Cur ergo Ecclesia non

poterit eundem præcipere?

  Confirmatur primò, quia sæpe in religione

præcipitur mentalis oratio, & qui fateretur, se il-

lam omisisse per meram voluntariam distractio-

nem, & resisteret Pręlato iniungenti pœnitentiam

pro ea omissione, peccaret: ergo in hominibus est

potestas præcipiendi actus internos.

  Confirmatur secundò: nam Christus vt homo,

est caput Angelorum, & animarum separatarum,

& potest eis præcipere, aut prohibere internos

actus, & punire transgressores talium præceptorũ.

Eademq́ue potestas puro homini communicari

potest. Cur ergo non credemus esse communica-

tam potestati humanæ, saltem Ecclesiasticæ in or-

dine ad suos subditos? cùm potestas legislatiua

Pontifici, & Ecclesiæ sit collata à Deo supernatu-

raliter ad finem spiritualem, & salutem animarũ,

quæ magis pendet ex actibus internis, quàm ex

externis.

  Confirmatur tertiò, quia Christus iurisdictio-Christus ha-|buit iurisdi-|ctionẽ inactus|internos.

nem habuit in actus internos: ideò potuit præci-

pere, vt præcipit eorum confessionem, & præcipit

actus fidei: ergo potuit communicare eandem fa-

cultatem suo Vicario, & reipsa communicasse vi-

detur, cùm dixit Matt. 16. tibi dabo claues regni cœlo-

rũ, quodcũque ligaueris, &c. Cur enim hæc conces-

sio generalis à nobis limitabitur ad actus exter-<-P>@@



<-P>nos, cùm concessio principis latè, seu amplè interpretan-

da sit: & vbi lex non distinguit, nec nos distinguere de-

beamus? l. 3. ff. de offic. præsidis, l. non distinguen-

dum, de arbitr. cap. quod si dormierit 31. qu. 1. cap.

solitæ §. nobis autem, de maior. & obed.

  Confirmatur quartò, ex cap. nulli d. 19. ibi, qui



Apostolicis voluerit contraire decretis. Vbi solùm pro-

positum punitur, & diuinum non est, quin volens

non audire Missam in festo, peccet contra præce-

ptum Ecclesiasticum, licet posteà illam audiat,

quid ergo mirum, quod possit Ecclesia illam cul-

pam punire?

  Confirmatur quintò, quia aliquando punit oc-

cultissimam culpam, quæ in iudicio probari non

potest, vt in hæretico externo occulto certissimũ

est, & ad rem moralem parum refert, quod pecca-

tum sit occultum per se, aut per accidens: quia tũc

Ecclesia punit sine cognitione, aut probatione de-

licti: ergo quod sit probabile necne, parũ ad pro-

positum refert.

  Decimò, homo potest voluntariè subiicere se

homini, etiam quoad internos actus, per votum

obediẽtiæ factum Deo, vel promissionem factam

ipsi homini: ergo & Respubl. potest subiicere se

Principi, quoad internos actus; nec mirum quòd

sic Deus subiecerit homines Vicario suo.

  Secunda opinio docet, actus merè internos nō3

posse humana lege imperari, aut vetari primariò,Actus merè|interni nō pos|sunt humana|lege imperari|aut vetari.

& per se proximè, aut directè. Durandus 4. d. 17. q.

8. nu. 7. & d. 1. 5 quæst. 12. nu. 6. Almainus 4. d. 17. ar.

4. & tract. de potest. Eccles. cap. 3. & 10. & 11. Cor-

duba lib. 4. q. 13. de potest. Papæ. Paludanus 4. 15.

quæst. 5. art. 2. con. 4. nu. 24. & d. 17. quæst. 2. art. 2.

& quæst. 7. art. 5. n. 20. Siluester verbo hora. qu. 11.

& excommunicatio. 7. excōmun. 2. par. 1. D. Tho-

mas 1. 2. qu. 91. art. 4. qu. 100. art. 9. & 4. d. 18. qu. 2.

art. 2. qu. 1. & 22. quæst. 104. art. 5. Castro 2. de iusta

hæret. pun. cap. 18. & 2. de lege pœnali cap. vltimo

Sotus 4. d. 22. q. 2. art. 3. post 5. conclusionem. Na-

uarrus de pœnit. d. 5. in prin. num. 19. & in summa

cap. 11. num. 17. & cap. inter verba num. 491. Ga-

briel 4. d. 17. quæst. 2. dub. 5. & lect. 62. in can. lit. K.

& lect. 64. lit. N. Tabienna verbo excommunica-

tio 5. casu 4. nu. 4. Nauarrus iterum in sum. cap. 23.

num. 38. & cap. 27. num. 56. & cap. cogitationis nu.

7. de pœnit. d. 1. & ca. fin. de Simon. nu. 20. Hostien-

sis c. mulieris, de sent. excommun. Alensis 2. p. q.

182. in 2. Caietanus tract. de potest. Pap. & Conci.

cap. 19. & 22. q. 11. art. 3. & in sum. verbo hæresis

in fine, & verbo horę §. quoad 3. Aragon. 22. q. 11.

art. 3. Bannes art. 4. dub. 2. Con. 1. Bellarminus d. de

Eccles. milit. cap. 10. & 4. de Pont. cap. 20. & 3. de

laicis cap. 11. Toletus in summ. lib. 1. cap. 19. nu. 4.

Henriquez 3. sum. cap. 14. §. 6. & c. 26. §. 2. & lib. 13.

cap. 17. Nauarra 2. de iust. cap. 3. n. 223. & lib. 3. c. 2.

nu. 191. Ludouicus Lopez 1. part. instruct. cap. 4. 1.

Rodriguez tom. 1. sum. cap. 180. Gregorius Lopes

l. 2. tit. 31. ver. non merore pœna partita 7. Didacus

Perez. lib. 3. §. quæri insuper solet, tit. 4. lib. 8. ordi-

namenti dicens esse communem opinionem Ca-

nonistarũ, & Gutierrez in quæst. Canonicis c. 13.

nu. 28. Turrecremata in sum. Eccles. lib. ca. 96. con.

1. & alij, quos refert Henriquez lib. 13. de excom-

mu. c. 1. lit. L. & Couarruuias c. alma. par. 1. §. 11. in

prin. Maior. 3. d. 15. q. 3. §. dubitatur. Antoninus 3. p.

tit. 24. cap. 4. & tit. 13. cap. 4. §. 7. Angelus verbo hæ-

reticus nu. 2. & verb. hora, nu. 27. Couarruuias re-

gu. peccatum de regu. iuris in 6. parte 2. n. 7. Azor<-P>




@@0@

@@1@Disput. IX. Sectio I. 195



<-P>tom. 1. lib. 5. cap. 10. Vazquez hîc disp. 160. per to-

tam, Valentia disp. 7. qu. 5. pun. 7. §. 1. & 22. disp. 7.

quæst. 3. punct. 2. Saytus in thesauro tom. 2. lib. 3.

cap. 6. nu. vltim. Driedo de libert. Christiana lib. 3.

cap. 5. circa finem, Gerson 3. part. tractatu de vita

spirit. lect. 4. corol. 1. & 2. in Alphab. 62. lit. G. & H.

Simancas de Catholicis instit. tit. 42. nu. 3. & sequ.

Suarez 3. part. tom. 5. disput. 4. sect. 2. num. 1. Idem

tenent omnes recentiores, quod aliqui eorum di-

cunt proculdubio esse verum de lege ciuili, & so-Indubium est|legem ciuilem|actus internos|non posse præ-|cipere, aut ve-|tare.

lùm esse difficultatem, & controuersiam de Ec-

clesiastica: quia potestas ciuilis solùm potest præ-

cipere, vel prohibere actus, qui cōseruare, vel per-

turbare Remp. possunt, quales sunt soli externi:

sed certè de lege humana indistinctè, & vt com-

prehendit ciuilem, est inter doctores cōtrouersia,

& ratio adducta non cogit ad asserendum legem

ciuilem ad actus internos obligare non posse; nam

prohibere odium, & inuidiam ad pacem & tran-

quillitatẽ, Reip. expedire potest, eò quòd isti actus

interni sunt radices perturbationis Reip. cur ergo

eos nō poterit prohibere Resp. aut princeps tem-

poralis ab ea cōstitutus? Vazquez in omni huma-

na lege putat rationes, quibus D. Thomas vtitur

locis citatis, quem cæteri sequuntur, manifestè se-

cundam sententiam confirmare.

  Prima est, quia legislator non potest præcipere,1. Ratio.

aut prohibere actus, de quibus non potest senten-

tiam ferre: nam sententia, & lex hoc solo differreSententia &|lex in quo dif|ferant.

videntur quod lex vniuersale quoddam præceptũ

est, sententia verò est præceptum particulare fa-

ciendi, quod lex præcipit, aut inferens pœnam pro

legis trasgressione: sed legislator humanus nō po-

test de internis actibus sententiam ferre: ergo nec

potest eos præcipere, aut prohibere.

  Secunda, quia illud tantùm potest cadere sub2. Ratio.

præcepto humano, ad quod homo potest pœnis

cogere: sed ad actus internos non potest pœnis

cogere, ergo tales non possunt cadere sub præce-

pto humano.

  Sed quia ad has rationes facilè respondent ad-4

uersarij, magistratus humanos per se loquẽdo pu-Responsio ad|rationes su-|pradictas.

nire non posse pro actibus merè internis, sed per

accidẽs: nō posse cōmuniter, quia nō possunt pro-

bari in iudicio, cùm nō possint constare alicui, nisi

per reuelationem priuatam, quæ quamuis daretur

aliquando, in iudicio non admitteretur, vel per

confessionem partis in eodem iudicio, vel coram

idoneis testibus factam, quæ confessio rarissimè


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   67   68   69   70   71   72   73   74   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin