verè illos obligat: quo circa nullũ iudiciũ actuale,
rectũ, est essentiale, aut necessariũ ad legẽ positiuā;
sed tātùm aptitudinale: nimirũ quòd quantũ est ex
parte obiecti, Princeps verè tunc & rectè iudicare
posset, id quod præcipit, esse bonũ, & validè posse
id præcipere, & ad illud obligare, quæ iudicia re-
cta, semper sunt in lege diuina.
Sexta conclusio, voluntas obligandi exteriùs39
expressa, est essentialis legi positiuę: probatur, quia6. Conclusio.
est necessaria, imò & sufficiens ad obligandum:
obligatio autem ex lege oritur.
Obiicit Medina q. 90. artic. 1. quia homo potestObiectio.
obligare seipsum sine animo se obligandi; ergo &
alios: antecedens probatur, nam qui vouet, vel iu-
rat animo vouendi, vel iurandi, licèt non animo se
obligandi, nihilominùs manet obligatus. Propter
hoc Medina putat, præceptũ superioris latum ani-Opinio Medi-|næ.
mo præcipiendi, licèt non obligādi, verè obligare,
& ideo legẽ consistere præcisè in actu intellectus,
fac hoc, exteriùs voluntariè expresso, & à voluntate
illā eliciẽdi profecto, absq; vlla volũtate obligādi.
Quę opinio à viris doctissimis tāquam absurdiss-40
ma reiicitur. Primò, quia si Princeps illo præceptoReiicitur.
interno exteriùs expresso obligat: volẽdo illud ha-<-P>@@
<-P>bere, & exprimere, virtute vult obligare: ergo obliLex non con-|sistit in præ-|cepto Superio-|ris lato animo|non obligandi.
gatio nō est sine animo obligandi, saltem virtuali.
Secundò, quia si in illo solo præcepto expresso, est
sita essentia legis, etiā si Princeps formaliter, & ex-
pressè vellet, non obligare, adhuc obligaret, etiāsi
animus Principis cōstaret populo: quod est absur-
dum, præsertim in Deo; sic enim volẽs nō obliga-
re, obligaret: & sic voluntas eius absoluta nō im-
pleretur. Tertiò, quia in materia de voto ferè om-
nes docent, votũ emissum cũ animo non se obli-Votum expres|sum animo se|obligandi, non|est votum.
gādi, vel sine animo se obligādi, non esse verè vo-
tum: ideoq́ue non obligare. In quo euentu, si quis
vellet vouere sine animo se obligādi, esset vouere
aliquid repugnās, vt velle producere hominẽ, qui
nō sit animal rationale. Idẽ est de excōmunicatio-
ne: nā lata sine animo obligandi, non ligat. De iu-Iuramentum|capit vim ex|animo iuran-|tis.
ramẽto verò alia ratio est: quia nō capit vim obli-
gandi ex animo hominis se obligādi: sed ex animo
iurandi, vt maximè liquet in iuramẽto assertorio:
nā ob reuerentiā Dei tenetur, qui illũ seriò in testẽ
adducit, verũ dicere: & similiter, quod iurat se fa-
cturũ, tenetur facere. Nō ergo in illo præcepto in-
terno exteriùs expresso, fac hoc, donsistit essentiali-
ter lex positiua humana, vel diuina: sed in volũtate
rationabli Superioris exteriùs expressa, qua vult
obligare siue exprimatur immediatè, aut mediatè
ab eodẽ, siue à Deo, vel ab alio cui fuerit reuelata.
Vnde D. Tho. 2. 2. q. 104. art. 2. ait, Voluntatem Supe-
rioris, quacũque ratione innotescat subdito, esse quoddā
præceptum: & qui illam voluntatẽ explicat, dat cō-
plemẽtum essentiale legi: nō tamen dicitur facere
legem, nisi auctor sit obligationis propria volun-
tate obligandi. Et quamuis præceptũ strictissimè
sumptũ, quod explicatur his verbis, fac hoc, non sit
actus elicitus voluntatis: secus tamen pręceptũ es-
sentiale legis: hoc enim est actus, quo volũtas vult
subditos obligare. Nec contra hanc cōclusionem41
vim vllā habent argumẽta posita sectione præced.Censura om-|nium opinio-|num & con-|cordia quarũ-|dam.
opin. 2. sicut nec argumẽta, quæ in prima senten-
tia proposita sunt, vim habent contra secundam
sententiā rectè intellectā: ita videlicet, vt licèt lex
positiua supponere valeat pro nonnullis actibus
intellectus: non tamen illos includat essentialiter,
neque omninò illos requirat: ea verò argumenta
sigillatim soluere nituntur Sotus, Medina, Vazq.
& alij auctores secũdæ opin. Tertia opinio admit-
tenda est in eo sensu, vt lex supponere possit pro
aggregato ex actibus intellectus, & voluntatis, &
essentialiter includat illos, licèt in particulari non
includat intrinsecè actus illos, de quibus egimus
concl. 34. & 35. At verò quarta opinio reiiciẽda est:
quia nullus actus intellectus, præcisa voluntate
obligādi, habet rationẽ legis. Quinta opinio vera
est, nempe positiuā legem supponere posse pro si-
gno vero voluntatis obligādi subditum, maximè
quādo mediatè vel immediatè manauerit à Supe-
riori. Vnde omnes opiniones excepta quarta faci-
lè conciliantur, & veræ sunt, si sanè intelligantur.
Nec est incōueniens, eundem terminũ vniuocum
pro variis rebus supponere posse, si ita supponat
pro vna, vt aliā etiā cōnotet: ex sua enim 1. impo-
sitione & vsu, plures suppositiones eiusmodi ha-
bere potest. Sic enim hæc vox, domus, supponit
pro materia connotando formam, & pro forma
connotando materiam, & pro aggregato ex for-
ma & materia, nempe lapidibus & lignis, &c.
Adde si vera esset opinio, quā multi tenuere cũ42
D. Thoma, verbum, & actum intelligendi esse<-P>
@@0@
@@1@16 Quæst. XC. Tract. XIIII.
<-P>qualitates realiter distinctas, legem non solũ sup-
ponere posse pro actu intelligendi, sed etiam pro
verbo ipso, vel eius productione, quæ est locutio.
Hoc sumitur ex D. Tho. q. 90. art. 1. ad 2. quem non
videtur Caietan. intellexisse: docet enim D. Tho.
legem esse orationem, seu propositionem practicā
mentalem, quæ fit per actum intelligendi, & ali-
quando non est actualiter in mente: sed per modũ
habitus: quod repetit q. 94. ar. 1. & loquitur de lege
naturæ. Sed Cōradus his locis id extendit ad alias.
Non videtur autem excludere D. Tho. actus intel-
ligendi, vel imperandi à ratione legis: sed præferre
videtur verba, per illos producta; fortassis quia sũt
proximiores regulę operandi, neque in ea opinio-
ne verbum, & actus intelligendi sunt distinctæ le-Actus intelli-|gendi & ver-|bum insepara|biliter se ha-|bent.
ges: nam actus intelligendi, & verbũ inseparabili-
ter se habent, & pro eadem regula reputātur, sicuti
locutio & verbum. Probabilior tamen & cōmu-
nior opinio est, verbũ, & qualitatẽ, quæ est actus
intelligendi, vel imperandi, idẽ prorsus esse. Licèt
autem Angelus, vt quidam Philosophi putarunt,
esset sua intellectio, ipsa esset lex: quia obligaret
immediatè voluntatem ipsius, & mediante actu
elicito voluntatis posset obligare volũtatem sub-
diti, si quem haberet. Et quia pro eodẽ reputantur
cognitio, & volitio obiecti, & obiectũ, vt cognitũ
& volitum, pro eodem reputantur: ideo sicut co-
gnitio & volitio obiecti est lex, ita etiam obiectũ,
vt cognitum & volitum potest dici lex: quo sensu
Azor lib. 5. c. 2. q. 2. ait, legem positiuam passiuè ac-
ceptam esse, Quod Princeps, vel Resp. iubet, verbo, velIterum quid|sit lex.
scripto denunciatum, quod memoriæ impressum hæret:
naturalẽ verò esse, quod ratio ipsa iubet, vel pro-
hibet, quod aliquando est actu, aliquando habitu
in mente, & sic principia rerum agendarum vel
fugiendarum, vt, bonum est amplectendum, malum
fugiendum; quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris, esse
leges naturales: ante omnem actum & habitum:
lumen verò seu facultatẽ rationis legem dici posse
causaliter, quia est legis fons, seminarium, & ori-
go. Vnde lumen illud, de quo in Psal. 4. Signatum
est super nos lumen vultus tui: communiter Doctores
explicare de lege naturali. De qua & aliis legibus
multa inferiùs dicam, quæ iam dicta summopere
illustrabunt. Hîc solùm aduerte, legem naturæ nō
semper versari circa prima principia, vt malè indi-
cat Caietanus quæst. 90. artic. 1. ad secundum, sed
passim etiam circa conclusiones, vt quādo neces-
sitas, vel turpitudo obiecti cognoscitur tātùm per
discursum, tunc cognitio conclusionis est lex: quia
illa est, quę voluntatem obligat. Hinc posset reiici
Maior 4. dist. 1. q. 4. §. insuper, vbi ait, legem natu-
ralem esse habitum facultatis: intelligere autẽ vi-
detur Synderesim ipsam. Meliùs D. Thom. qu. 94.Synderesis|quid sit.
art. 1. & Antoninus 1. part. tit. 3. c. 1. dicunt, non esse
habitum, sed actum habitu manentem, quia Syn-
deresis non obligat per se, sed per actum, qui ma-
net habitu, quia in homine est habitus, quo potest
facile elicere actum, qui est lex.
------------------------------------------------------------
SECTIO VII.
An sit conditio necessaria ad legem, vt præceptum impo-
natur alicui communitati.
REspondeo affirmanter, quod aliqui43
putant assertum esse à D. Tho. q. 90.Conclusio af-|firmatiua.
art. 2. & Isidoro 5. etym. ca. 21. & re-
fertur c. erit autem lex, dist. 4. sed ibi
D. Thomas & Isidorus tātùm agunt<-P>@@
<-P>de conditione, quam sectione sequenti examina-
bo. Meliùs colligitur ex Isidoro 5. etym. cap. 18. &
refertur c. priuilegia, dist. 3. vbi ait, Priuilegia sunt
leges priuatorũ, quasi priuatæ leges: nam priuilegiũ in-
de dictũ est quòd in priuato feratur, sed leges propriè
dictæ distinguuntur à priuilegiis, quæ sunt veluti
legum propriè dictarum exceptiones: ergo legesLeges propriè|sunt, quæ com-|munitati im-|ponuntur.
propriè dictę, sunt, quæ communitati imponũtur:
ideo iura generalia, & leges generales appellātur
l. 2. & 3. C. de legib. consonat c. licet, de regularib.
vbi dicitur, Legem priuatam, id est, priuilegium, pu-
blicæ legi præiudicare. Clariùs habetur conclusio in
Concilio Meldensi c. 21. & refertur c. 1. de constit.
Canonum statuta custodiantur ab omnibus: & l. leges,
3. C. de legib. Leges, vt generales, ab omnibus æquali-
ter in posterum obseruantur: & l. leges sacratissimæ,
C. eod. tit. Leges sacratissimæ quæ constringunt homi-
num vitas, ab omnibus intelligi debent, vt vniuersi præ-
cepto earum manifestiùs cognito, vel inhibita declinẽt,
vel permissa sectentur, & l. 1. ff. de legibus; vbi dicitur,
Lex est commune præceptum, &c. & infrà, communis
Reip. sponsio: quod explicat glossa, quia interroga-
tione facta à consule, & responsione facta cōmu-
niter à populo, statuebatur, & l. 2. ff. de legib. addu-
citur Demosthenes dicens, Lex est, cui omnes homi-
nes debẽt obedire: item. Lex est cōmunis ciuitatis spon-
sio, secundùm quam omnes decet viuere, qui in ciuitate
sunt; & Chrysippus, dicens: Lex est omnium huma-
narum, & diuinarum rerũ Regina: oportet autem præ-
sidere bonis & malis, &c. Et in quatuor legibus se-
quentibus docetur, leges aptari debere ad ea, quæ
frequenter accidunt, non ad rarò constringentia,Leges aptari|debent ad ea|quæ frequen-|ter accidunt.
quod satis insinuat, legẽ non priuatæ personæ, sed
communitati alicui imponi debere. Vnde in l. 7.
seu iura, dicitur, Iura non in singulas personas, sed ge-
neraliter constituuntur. Deinde lex debet esse per-
petua, vt postea dicimus, nulla autem persona est
perpetua: ergo nulla lex imponitur tantùm vni
personæ, sed pluribus, & ideò generaliter, nō verò
in particulati: quia innumeras personas, vsusq́ue
cōprehendit: de quo vide Arist. 5. ethic. c. 10. 2. pol.
c. 3. & l. neque leges, ff. de legi. & quòd lex est præ-
ceptum communitati impositum. Sotus 1. iust. q. 1.
art. 2. Medina Vazquez & alij hac q. 90. art. 2. Aug.
& Iason l. 1. nu. 1. & 2. ff. de legib. consonat Aulus
Gell. 10. noctium Attic. c. 20. ex definitione legis
tradita à Capitone, colligens, leges non esse, quæ
non sunt generalia iussa, & ideo priuilegiũ legem
non esse: quāuis Sallustius 1. histo. priuilegiũ quod
de Pompeij reditu ferebatur, legem appellauerit.
Sed obiicies 1. quia in l. 1. ff. de const. princ. dici-44
tur, Quodcumque Imperator per epistolam, & subscri-1. Obiectio.
ptionem statuit, vel cognoscens decreuit, vel de plano
interlocutus est, vel edicto præcepit, legem esse cōstat. Hæ
sunt, quas constitutiones vulgo appellamus. Planè ex his
quædam sunt personales, &c. Ex quibus verbis glossa
ad l. 1. ff de legib. colligit, nō omnẽ legem esse cō-
mune præceptũ: quia personalis constitutio com-
mune præceptũ nō est: vnde quod in ea lege dici-
tur, legẽ esse cōmune præceptũ, ait esse difinitionẽ
tantùm descriptiuā: quia non conuenit omni legi.
Pręclara ratio, quasi definitio descriptiua nō debe
ret esse æqualis definito. Meliùs respondet Anto.
Vacca in illa l. 1. ff. de legib. illud dictũ Papiniani,
Lex est commune præceptũ: & illud Atteij Capitonis
apud Aul. Gel. lib. 9. c. 20. Lex est generale iussum po-
puli, non esse intelligenda vt præceptũ debeat esse
cōmune passiuè, id est, communitati impositum,<-P>
@@0@
@@1@Disput. I. Sectio VII. 17
<-P>sed actiuè, id est, à communitate impositum: olim
enim non poterat apud Romanos solus Princeps
legem ferre sine communitate.
Respondeo ergo, cōstitutiones personales pro-Solutio.
priè & simpliciter leges nō esse, imò nec constitu-Cōstitutiones|particulares|nō sunt leges.
tiones; vnde glossa illa l. 1. ff. de const. prin. ait, con-
stitutiones personales esse, quæ in iuris corpore non clau-
duntur: aliàs constitutionem semper esse genera-
lem, vt l. 1. in fine, C. de nouo codice faciendo: di-
cuntur tamen leges & constitutiones largè, & im-
propriè, quia eandem vim obligādi habent, quam
leges & constitutiones propriè dictæ, quæ impo-
sitæ sunt communitati. Cur autem hæ solæ dican-
tur propriè & simpliciter leges, & constitutiones,
præcipua ratio est communis vsus vocis: nam prę-
cepta particularia, quæ peculiari aliqua ratione
vni aut alteri imponuntur, veluti si cui ob sua de-
licta præcipiatur, vt à receptione, vel executione
ordinum abstineat, licèt iusta & seruanda sint, ta-
men leges non sunt, vt notat Vazquez disput. 151.
cap. 3. Soto 1. iust. quæst. 1. art. 1. ad 2. D. Tho. q. 90.
art. 2. ad 1. Caie. ibi & art. 3. ad 3. & Medina art. 3. ad
secundum, sicut nec præceptum, quod pater fami-
lias subditis imponit, vt ait D. Thomas hac q. 90.
art. 3. ad tertium. Rectè etiam ibidem notat Vaz-
quez si peculiari ratione vni parti ciuitatis aliquid
peculiariter præcipiatur, vt esse instructam certo
genere armorum; vel ædificiorum, legem esse pos-
se. Idem existimo, si præceptum aliquod impona-
natur Prætori, vel alteri officiali, & omnibus suis
successoribus: tale enim præceptum commune est
multis, & perpetuum, & ideo verè est lex. Vnde in
ff. veteri & in 10. lib. C. plures leges sunt de Sena-
toribus, decurionibus, &c. & similes habentur lib.
11. & 12. C. & apud Hispanos tit. 21. part. 2. quo
sensu verum dixere Castrus 1. de lege, c. 2. §. alię le-
gis difinitiones. Accursius & Paulus de Castr. l. 1.
ff. de legib. nonnullas esse leges, quæ non sunt ge-
neralia iussa, & ait Paul. nu. 1. non esse de substan-
tia legis, vt generale præceptum sit: quia potest
esse lex, quæ tantùm habeat locum in singulari
persona, siue odium, siue fauorem contineat, quod
probat ex l. amissione, de capite minutis, & l. ne-
que Dorotheum, C. de decurionib. lib. 10. quæ do-
ctrina, vt vera sit, debet explicari, ita, vt formaliter
lex ad singularem personam pertineat, sed virtuteLex ad singu-|larem personā|pertinet, sed|virtute mul-|tos obligat.
multos obliget; vt cùm aliqui lege lata hostes iu-
dicantur Reipub. omnes tenentur illos tamquam
hostes habere; & cùm alicui lege conceditur pri-
uilegium, omnes prohibentur illud impugnare:
omnisq́ue vera lex aliquo modo cōmunitati im-
ponitur, iuxta hæc potest explicari Antonius Vac-
ca l. 1. ff. de legib. dicens, non esse de ratione legis
esse impositam communitati, vel in commune; sed
iussum populi, vel Principis, vel in vna re, esse le-
gem: ideoq́ue has quoque vocari leges, vt de redi-
tu Cicetonis, vt illa Pompeij de cæde Clodij, &
aliæ huiusmodi. Rectè etiā notat Vazquez legem
non expirare morte mandantis: at pręceptum pri-
uatum expirare morte mandantis, vt docet Sylue-
ster verbo, mandatum, quæst. 3. ex l. inter causas, ff.
mandati, & Ioan. Andr. c. quod præcipitur 14. q. 1.
quamuis mandatum, quo confertur alicui potestas
iurisdictionis, ipsa cœpta, non expiret per mortem
mandantis, vt docet Syluester ibi, Angelus verbo,
mandatum, nu. 6. Armilla n. 6. & constat l. & quia,
verbo, antequam, ff. de iurisd. om. iud. & l. gratum,
& c. relatum, de offic. deleg. de qua re plura dicam<-P>@@
<-P>sectio. 9. condit. 6. sententiam verò, ait Vazquez, &Sententia noñ|expirat morte|iudicis.
omnes, non expiare morte iudicis; quia est veluti
lex, & quia sic expedit, ne delicta careant pœna
condigna & proportionata. Quando verò priui-
legiũ expiret, dicetur disp. peculiari de priuilegiis,
& quando expiret dispensatio, disp. 20. de dispens.
Obiicies secundò, quia vnum dictamẽ rationis,45
quod vnam tantùm personam comprehendit, &2. Obiectio.
obligat, est lex naturæ: ergo etiam præceptum po-
sitiuum, quod vnam tantùm personam cōprehen-
dit, & obligat, poterit appellari lex positiua. Re-
sponderi potest 1. legem naturæ non esse dictamẽ,
quod vnicam tantùm personam comprehendit, &
obligat; sed dictamen vel aggregationẽ dictaminũ
comprehendentium, & obligantium plures perso-
nas, & iuxta hanc solutionem, qui peccat contra
dictamen, quo ipse solus cōprehenditur, non pec-
cat contra totam legem: sed contra partem ipsius.
Secundò responderi potest, omne dictamen, quod
vnum obligat, esse legem naturæ, quia si idem nu-
mero in aliis poneretur, in quibus similes circum-
stantiæ concurrerant, ipsos etiā obligaret, & mo-
raliter est idem numero cum dictaminib. similib.
quibus alij obligantur & vnam numero cum ipsis
legem constituit: idẽ est de dictaminibus, quę sunt
præcepta connaturalia gratiæ, atq; adeò naturalia
secundùm quid, licèt supernaturalia simpliciter.
Aduerte autem, nomine communitatis in præ-46
senti sectionenon solùm intelligi vniuersalissimā,Communita-|tis nomine|quid hoc loco|intelligatur.
quæ est totum humanum genus: sed etiam alias, vt
Ecclesiam Christi, regnum, ciuitatem, religionem
B. Francisci, & reliquas, cōfraternitates, societates,
collegia, vniuersitates: de quibus Iurisperiti l. 1. &
sequentib. ff. quod cuiusque vniuersitatis, & ff. de
collegiis illicitis: semper autem cōmunitas aliquo
iure sociatur: alioqui communitas non esset, ex l.Communitas|aliquo iure|sociatur.
ciuitas, ff. si cert. pet. & ca. delicta, iuncta glossa, de
excessibus prælatorum. Et patet in ciuitate: quæ
in quo consistat, docet Aristot. 3. politic. ca. 1. eam
verò esse communitatem perfectam, eo quòd sibi
sufficiens est, 1. polit. cap. 1. & D. Thom. hac quæst.
90. art. 2. & perfectior est regnum: imperfecta ve-
rò domus cui paterfamilias præest, vt notat diuus
Thomas art. 3. ad tertium, Sotus 1. iust. quæst. 1. art.
3. & lib. 5. quæst. 2. art. 2. quia sibi nō est sufficiens,
nec in ea inuenitur dominium iurisdictionis, licèt
inueniantur alia dominia, & iura imperfecta, vt
maritale in vxorem: paternum in filios: herile, &
despoticum in setuos, & famulos. Cùm ergo dici-
mus, leges esse, quæ communitati imponuntur,
intelligitur de perfecta communitate, ab habente
iurisdictionem in illam, & politicè ipsam guber-
nante: alia verò præcepta leges non sunt, quia cō-
munitati perfectæ non imponuntur. Potrò præce-
ptum perfectæ communitatis dupliciter imponiCommunitati|dupliciter præ|ceptum impo-|nipotest.
potest. Primò dirigendo præceptum ad eos, qui il-
lam immediatiùs gubernant, vt scilicet curent, in
ea aliquod fieri, siue ipsa communitas se imme-
diatè gubernet: siue suos habeat proximos guber-
natores. Secundò dirigendo præceptum ad singu-
los, vt aliquid faciant: & sic Quintilian. lib. 2. c. 4.
ait, de lege quæri posse, an in populum ferri de-
beat, an in singulos homines. Pro conclusione hu-
ius sectionis multa sunt in sequenti.
------------------------------------------------------------
SECTIO VIII.
An ad rationem legis necesse sit legem ad bonum
commune conducere.
@@0@
Dostları ilə paylaş: |