Ecclesiæ, vbi canones nihil disponunt, & materia
est accommodata. Quod sumitur ex cap. è capi-
tulis cum aliis dist. 10. & c. 1. de noui oper. nuncia-
tione, vbi Panormitanus num. 9. Innocentius cap.
siquis presbyterorum de rebus Ecclesię non alien.
num. 18. & alij communiter cap. Ecclesia S. Mariæ,
de constit.
#(IMAGE)
@@0@
@@1@219
#(IMAGE)
DISPVTATIO DECIMA
DE OBLIGATIONE LEGIS
HVMANAE.
Quæstio nonagesimasexta de potestate legis humanæ.
Articulus 1. Vtrùm humana lex debeat poni in communi.
Artic. 2. Vtrùm debeat omnia vitia cohibere.
Artic. 3. Vtrùm omnium virtutum actus habeat ordinare.
Artic. 4. Vtrùm imponat homini neceßitatem, quātum adforum conscientiæ.
Artic. 5. Vtrùm omnes homines legi humanæ subdantur.
Artic. 6. Vtrùm subdito liceat præter verba legis agere.
------------------------------------------------------------
SECTIO PRIMA.
An lex humana obliget in foro conscientiæ, & sub culpa
interdum mortali, etiam ad ea, quæ iure
diuino non continentur.
FOrvm prima significa-1
tione locus est, quò resFori variæ si-|gnificationes.
venales afferuntur, & se-
cundùm aliquos à feren-
do dictum est: secundùm
alios verò, quia in foribus
ciuitatis, emporia, & nũ-
dinæ à mercatoribus ce-
lebrabantur. Hinc locus, in quo publica iudicia
exercentur, forum appellatum est, vt traditur à Ci-
cerone variis in locis, quæ apud Nizoliũ, & The-
saurum Ciceronis videri possunt: & ab Isidoro 5.
ethymol. cap. 2. & lib. 18. cap. 15. & refertur in cap.
forus de verb. signific. (quibus in locis forus ma-
sculinè vsurpatur: quo etiam in genere accipitur
à Lucillio, lib. 3. & à Victorino lib. de Orthogra-
phia, vt Isidorum propugnans obseruat Grial. in
Schol. ad 1. citatũ Isidori testimonium) olim enim
iudicia ad fores ciuitatis exercebantur, vt neque
agricola ad causam veniens frequentia ciuitatis,
& nouo tetreri aspectu: neque habitator vrbis
longè ab illa recedere cogeretur. Quod obseruauit
Hieronymus in id Amos 5. vers. 10. Odio habuerunt
corripientem in porta: & in id Zachar. 8. vers. 16. Ve-
ritatem, & iudicium pacis iudicate in portis vestris.
Gregorius 21. moral. cap. 14. Ribera, Amos 5. ver.
10. Pineda, Iob 5. vers. 4. & cap. 19. vers. 7. & apertè
colligitur ex Genes. 4. vers. 7. Nonne, si bene egeris
recipies: sin autem male, statim in foribus peccatũ tuum
aderit, id est, vt interpretatur Paraphrasis Chaldai-
ca, ad diem iudicij peccatum tuum seruatur? aut vt Pi-
neda supra explanat, ipsum peccatum te apud Iudi-
cem deferet, & reum aget? Deut. 22. vers. 15. ferent se-
cum signa virginitatis eius ad seniores vrbis, qui in por-
tis sunt. Vide etiam Ruth 4. vers. 1. & seq. & 2. Reg.
15. vers. 2. Iob 5. vers. 4. & cap. 29. vers. 7. cap. 31.
vers. 21. Psal. 126. vers. 5. & Prouer. 22. vers. 22.
Hinc etiam forum pro territorio vsurpatur, tit.Forum pro|territorio v-|surpatur.
de foro compet. vt notat glossa in rubric. & Host.<-P>@@
<-P>quem recenset, probat Panormitanus ibi, num. 2.
Est autem territorium, auctore Pomponio l. pu-
pillus, §. territorium, ff. de verb. signif. Vniuersitas
agrorum, finibus cuiusque ciuitatis circumscripta, intra
quos magistratus terrendi, & ius dicendi facultatem
habent. Hoc autem forum aliud Ecclesiasticum,
aliud sæculare est: de Ecclesiastico meminit Boni-
facius cap. cum Episcopus de offic. ordin. in 6. de
sæculari, Innocentius III. cap. licet, de foro com-
petenti. Ecclesiasticum vt constat Turrecremata
1. sum. eccles. cap, 96. & Bellarminus 4. de Roman.
Pontif. cap. 22. vnum interius ad iudicandum de
omnibus peccatis post baptismum commissis in
ordine ad absolutionem sacramentalem: aliud ex-Forum Eccle-|siasticum du-|plex, interius|& exterius.
terius ad iudicandum causas externas & forenses
Ecclesiasticæ iurisdictionis. Forum ergo cōscien-
tiæ est territorium, & terminus iurisdictionis, in
quo, sola cōscientia teste, & accusatrice iudicatur,
& legem obligare in foro conscientiæ est obliga-Leges huma-|næ obligant in|conscientia.
re sub peccato: quod quidem ad illud iudicium
pertinet, seu ad illud quod inter Deum & animā
agitur: quale non est extra Ecclesiam, ibi non est
sacramentũ pœnitentiæ. His de titulo suppositis,
aduerte, quòd disp. 7. sect. 1. & disp. 8. sect. 1. egimus
contra hæreticos, qui potestatem condendi leges
ciuiles, & canonicas, verè, & in foro conscientiæ
obligantes ad ea, quę iure diuino non cōtinentur,
pertinere affirmarunt, contra quos etiā vide Say-
rum to. 1. lib. 3. Thesauri, c. 6. nu. 1. Azorem tom. 2.
lib. 9. q. 5. 6. & 7. & sanè ieiunia quadragesimalia nō
sunt instituta à Deo, sed can. 68. Apostolorum: ta-
men ad illa est obligatio in conscientia, vt latè
Epiphanius hæresi 75. Leo ser. 2. de ieiunio. Con-
cil. Gangrense cap. 29. relatum à Gratiano, cap. si
quis eorum dist. 30. Hieronymus epist. ad Marcel-
lam de erroribus Montani. August. ser. 62. de tem-
pore Ambros. serm. 25. Chrysost. hom. 2. in Genes.
Concil. Tolet. 8. cap. 9. Basil. orat. 2. de ieiun. Ignat.
epist. ad Smyrnenses, & passim alia Concilia, &
Patres: & generatim Bernardus lib. de præcepto &
dispens. & alij docent prælatorum præceptis obli-
gari conscientias.
Sed hæreticis fauere videtur Gerson 3. part.
tract. de vita spirituali, sect. 4. Alphab. 62. lit. G, ibi
enim eum multi dixisse putant legem humanam<-P>
@@0@
@@1@220 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>quatenus humana est, & à sola potestate humana
profecta, non posse ad culpā mortalem obligare,
sed ea dumtexat ratione, quatenus à lege diuina
idem præcipiente, vim habet, sicut ægrotus ex vi
tantum legis naturalis tenetur facere quod medi-
cus iniungit: itaque secundum Gersonem, si quid
Princeps sæcularis, vel Pontifex præciperet, quod
lege diuina præceptum non esset, non posset ad
culpam mortalem obligare. Ita Gersonem intelle-
xere Almainus tract. de potest. Ecclesiastica quæst.
1. cap. 12. Ioan. Medina Cod. de ieiunio quæst. 7.
Driedo 2. de liber. Christia. cap. 1. Adrian. quodlib.
6. art. 2. Castro primo de lege pœnali cap. 4. Sotus
1. iust. quæst. 6. art. 4. Sayrus supra num. 3. Valent.
disp. 7. quæst. 5. ponct. 6. idemq́ue de lege naturali
sensisse putant prædicti, scilicet ad nihil obligare,
quod non sit præceptum lege diuina. Hanc sen-Hæreticorum|de legibus|Principũ opi-|nio.
tentiam sic intellectam hęreticis auferentibus po-
testatem condendi leges, consentire affirmat Vaz-
quez disp. 158. cap. 2. quia hæritici non negant,
posse Principes statuere ordinationes aliquas ad
bonam Reip. politiam, & gubernationem, sed ne-
gant subditorum conscientias eis obligari posse.
Aliter tamen Gersonem interpretatur ibi Vaz-3
quez, & disp. 154. cap. 2. nam lect. 4. corol. 13. Al-
phab. 62. lit. R. in fine sic habet. Non enim plus
habent in potestate prælati Ecclesiæ ligare subditos ad
aliqua, quæ non sunt tradita in regula Euangelica pro-
fecta ab omnibus Christianis, quàm habent Abbates
super religiosis suis ad obligandum eos præter regula-
rem professionem. Verba sunt inordinatè prolata,Gersonis ver-|ba inordina-|tè prolata.
sed cùm in illo corol. concedat, leges humanas
obligare subditos, & tamdiu valere, quamdiu non
abrogantur: abrogationẽ verò eatenus fieri, qua-
tenus alia lege vel consuetudine tollitur; alio sen-
su sunt interpretanda: in corol. autem 7. lit. M. ait,
nulla lex appellanda est, neque ferenda tanquam neces-
saria ad salutem æternam, quæ non est de iure diuino in
aliquo quatuor graduum, quos lectio 2. præcedens expo-
suit. Quare monet prælatos ne putent, sua præce-
pta ligare ad pœnam æternam, vbi sola pœna ciui-
lis reperitur: & doctrinam hanc locum habere in
materia excommunicationis latæ sententiæ pro
rebus solùm temporalibus, & ciuilibus, multa hu-
iusmodi repetit in ea lectione, quæ facilè possunt
lectorem decipere, atque persuadere, Gersonem
in ea sententia fuisse, quam ei Almainus, & alij
cum eo relati, tribuit. Cæterum non esse in ea sen-Gerson in ea|sententia non|fuit, quæ illi|tribuitur.
tentia patet, nam lect. 2. eodem Alphab. multa af-
fert in descriptione legis diuinæ, & ait, esse signum
diuinæ rationis volentis obligare creaturam rationalem
ad aliquid agendum, vel non agendum, vt digna red-
datur vita æterna: quod dicit, quia putat, multas
fuisse leges etiam à Deo latas in veteri testamẽto,
quæ solùm obligarent ad pœnam temporalem
in gubernatione exteriori Reip. quod falsum est.
Deinde corol. 7. dicit: quædam esse de lege purè
diuina, quædam autem pertinentia ad legem diui-
nam, quædam autem nihil omninò ad eam perti-
nentia: & in lege diuina assignat quatuor gra-
dus: pertinentia autem ad legem diuinam dicit
esse, quæ deducuntur ex illa, assumptis aliquibus
veritatibus probabilibus, quæ piè negari non pos-
sunt: inter gradus autem legis purè diuinæ tertium
ait esse, quando cùm principiis reuelatis (idem
intellige de naturalibus, quæ dixit etiam esse de le-
ge diuina) assumuntur aliquæ propositiones du-
biæ, appellat dubias non apertè reuelatas, quæ ta-<-P>@@
<-P>men plus incitant ad deuotionem & religionem,
quàm oppositæ, aut, quas tutiùs est concedere, quā
negare, vt lex de ieiunio præcepto ab Ecclesia
quod deducitur ex illo principio obedite præpositis
vestris, Hebr. 15. ver. 17. & ex illo, qui vos audit, me
audit. Luc. 10. ver. 16. assumpta illa propositione,
quæ non est de lege diuina: piè tamen creditur,
scilicet ieiunium illud proficere obseruantibus.
Non igitur negat Gerson, posse leges humanasExplicatur|sentẽtia Ger-|sonis.
ferri, de non præceptis in se à Deo, quæ obligant
conscientias cum dispendio salutis æternę, sed ait,
non obligare, nisi saltem sint hoc modo diuinæ:
cęteras solùm obligare in exteriori gubernatione,
tales existimat esse, quando cùm principiis iuris
diuini, aut naturalis assumuntur propositiones,
quæ non mouent ad deuotionem, & pietatem, sed
ita constant cum diuina lege sicut oppositæ, &
has appellat impertinentes: intellige, non omnes
ciuiles esse huiusmodi, sed eas, in quibus nihil
pium, vel honestum reperitur. Hęc Vazquez. Azor
autem tom. 1. lib. 5. cap. 6. quæst. 2. Gersonem inter-
pretatur, vt dicat nullam legem humanam, quæ
non deriuetur à diuina posse sub mortali obligare,
id est, lege humana non astringi conscientiam, nisi
in iis, quæ constituit declaràndo legem diuinam
vel determinando tempus, locum, aliasve circun-
stantias à lege diuina non determinatas, quo pa-
cto obligat ad ieiunandum, audiendam Missam,
abstinendum ab operibus seruilibus, cōfitendum,
communicandumque certis diebus, & ad soluen-
dum decimas ministris Ecclesiæ, & tributa regi-
bus, quia hæ leges continent determinationem
legis diuinæ, & ita illa ortum habent; secus alia,
quæ pertinent ad commoda, & bona temporalia;
& non habent ortum ex diuina lege. Item Ger-
son illa lect. 2. corol. 5. inter exempla legis huma-
næ ponit, Princeps in hac terra constituendus est
successione hæreditaria. Principi dabuntur annua-
tim mille talenta pro tributo. Hæc autem constat
non esse præcepta iure diuino.
Et certum quidem est, Gersonem multùm dif-4
ferre ab Hæreticis nostri temporis, vel alterius,Gerson mul-|tùm differt ab|hæreticis no-|stri temporis,|& aliis.
negantibus legem humanam, quando non con-
currit omninò cum diuina, non obligare in con-
scientia; nam hæretici dicunt, Deum nullam pote-
statem dedisse hominibus ad obligandum in con-
scientia ad aliquam rem, vel modum, vel determi.
nationem, quæ non sit etiam diuini iuris, Gerson
verò hanc potestatẽ fatetur collatam Ecclesiæ, vel
etiā Principibus sæcularibus. Vtcumque sit Ger-Gerson confu-|sè loquitur, &|merito reiici-|tur.
son fusè, & confusè, periculosè & scandalosè lo-
quitur, meritoq́ue ab omnibus citatis reiicitur, &
à Maiore 3. dist. 37. quæst. 10. Victoria relect. de
potest. ciuili n. 15. & sequẽtib. Gab. 4. dist. 16. quæst.
3. art. 1. notab. 6. vbi citat Bonauen. Ioan. And. Do-
minic. Panormi. & Bartolũ, & ait sententiam Ger-
sonis esse irrationabilem & periculosam: sed Al-
mainus malè interpretatus est Gersonem, tribuens
ei, quòd putauerit potestatem obligandi sub mor-
tali, non esse collatam Ecclesiæ, quod est contra
mentem Gersonis, & peius errauit, quàm ipse, vt
ait Vazquez dist. 158. cap. 13. quia putauit leges
Principum sęcularium non posse sub mortali obli-
gare, eo quòd ad hoc non habeant à Deo faculta-
tem. Ioannes autem Medina suprà ait, Principes
Ecclesiasticos, & sæculares, nisi habuissent à Deo
auctoritatem, (quàm tamen habent) non potuisse
ad culpam mortalem obligare: imò quidam Iu-<-P>
@@0@
@@1@Disput. X. Sectio I. 221
<-P>niores idem, & amplius tenentur concedere, quiaIuniores qui-|dam grauius|errarũt quàm|Gerson.
docent, nec dictamen rationis posse obligare ad
culpam saltem mortalem, nisi quia Deus formali
& explicita voluntate sua ita statuit, & quidam
ipsorum, ne admittant dictamen rationis posse
hanc vim amittere, & potuisse à principio illa ca-
rere, fingunt talem voluntatem formalem Dei esse
omninò necessariò in Deo, supposito, quòd velit
condere hominem cum vsu rationis: in quo diffe-
tunt à Gersone, qui concedere videtur, potuisse in
Deo non esse talem voluntatem, & similiter po-
tuisse statuere ab æterno, vt deinceps non obliga-
ret dictamen rationis, quod hactenus voluit obli-
gare. Cùm autem tota vis legis humanæ funde-
tur in diuina saltem naturali, qua præceptum est,
vt superioribus pareamus, necessariò prædicti re-
centiores cum Gersone, & Ioanne Medina debent
dicere, nulla existente lege diuina nullam posse
esse legem humanam, quæ obliget in foro animæ
sub mortali, imò nec sub veniali.
Quod his argumentis suaderi potest, primò
quia forum primæua significatione significat lo-
cum, vbi iudicium exercetur cap. forum, de verb.
sign. inde verò translata est vox ad significandum
ipsum territorium, seu iudicium: & sic distin-
guuntur forum internum, & externum cap. Epi-
scopus de officio Ordinar. in 6. vbi etiam forum
externum duplex esse dicitur, Ecclesiasticum, & ci-Forum inter-|num quid sit.
uile: internum autem est, quod intus in mente ho-
minis, vbi cōscientia residet, exercetur; & ideo fo-
rum conscientiæ appellatur, vt diximuus in expli-
catione tituli, & ab Augustino dicitur forum po-
li, seu Dei: cap fin. 17. quæst. 4. forum igitur con-
scientiæ est, forum Dei, sed homo absque conces-
sione, & auctoritate Dei, non potest obligare in
foro Dei: ergo neque in foro conscientiæ.
Secundò, nemo potest obligare, vbi non po-
test iudicare arg. l. fin. ff. de iurisd. omn. Iud. vbi di-
citur extra territorium ius dicenti impunè non pare-
tur. quod etiam habetur cap. 2. de const. in. 6. sed
homo non potest iudicare in conscientia alterius,
quia non potest illam, vel in illa cognoscere: ergo.
Tertiò, nemo potest obligare ad pœnam, quam
infligere non potest. argu. l. fin. ff. de offi. eius, cui
mandata est iurisdictio, sicut Iudex sæcularis non
potest præcipere sub pœna excommunicationis,
nec Ecclesiasticus sub pœna mortis: ergo homo
non potest obligare sub pœna priuationis gratiæ,
vel sub pœna inferni, vel purgatorij, quia non po-
test illam infligere: sed obligare in conscientia est
obligare sub tali pœna: ergo non potest in con-
scientia obligare: confirmatur, quia lex sine modica,
id est, imoderata coercitione nulla est, l. fin. ff. de eo cui
man. est iurisdictio, sed homo non potest cogere
ad pœnam æternam: ergo nec sub illa obligare.
Quartò, nemo potest ligare in eo foro, in quo
non potest soluere, arg. c. quòd autem, de pœn. &
remiss. quia illa duo sunt connexa, & quasi corre-
latiua. Sed homo non potest soluere in foro con-
scientiæ, nec remittere culpam vllam nisi absol-
uendo sacramẽtaliter speciali auctoritate Dei: er-
go ad nullam culpam potest sua lege obligare, nisi
legem ferat speciali auctoritate Dei. Quintò, quia
Augu. 22. contra Faustũ cap. 27. definit peccatum,
vt sit contra legem Dei: ergo si factum contra le-
gem hominis, nisi esset etiam contra legem Dei,
non esset peccatum. Sextò seruare diuina manda-
ta sufficit ad vitam æternam: Mat. 19. ergo qui illa<-P>@@
<-P>seruauerit, quamuis nō seruet leges humanas, sal-
uabitur: ergo leges humanæ non obligant in con-
scientia saltem sub mortali. Septimò de lege poli-
tica in particulari arguitur, quia obligatio in con-
scientia est valde spiritualis: in legislatore autem
ciuili non est potestas spiritualis, sed tantùm in
Ecclesiastico: ergo. Confirmatur, quia lex Eccle-Confirm.
siastica ordinatur ad salutem æternam, quæ maxi-
mè pendet ex conscientia, ideo mirum non est, in
foro conscientiæ posse obligare: lex autem ciuilis
ordinatur ad externā politiam; ergo satis est, quòd
in externo foro obliget. Vnde Sotus, Castro, &
alij, non censent ita certum leges ciuiles obligare
in cōscientia sicut Ecclesiasticas. Et Decuis c. nam
concupiscentiā de cōstit. n. 19. in 1. lectura, & Imo.
c. 2 n. 3. de maio. & obed. & c. cũ contingat de iu-
reiura. n. 36. versus finẽ videntur tenere opinionẽ
Almaini, quæst. 1. de potest Eccl. cap. 11. in fine;
quòd leges ciuiles non obligant in conscientia.
Dicunt enim, præceptum iudicis sæcularis non
obligare in conscientia: quia ipse non habet pote-
statem respectu peccati, quod respicit animam,
quæ spiritualis est argu. cap. decernimus de iudic.
Dico tamen primò, leges humanæ etiā ciuiles,6. Concl.
possunt obligare in conscientia, & interdum obli-
gant etiam sub mortali: Hæc patet ex dictis disp.
7. sect. 1. & disp. 8. sect. 1. quibus locis ostendimus in
Rep. & Ecclesia esse potestatem ferendi leges, quæ
obligent in conscientia ad ea, quæ non sint iuris
diuini naturalis, nec positiui, alioqui leges non es-
sent; quia de ratione legis est, verè & coram Deo
obligare, vt dictum est disp. 1. sect. 4. & disp. 3. sect.
2. Sed expressè nostram conclusionem docent, &
probant D. Thomas quęst. 95. art. 2. corp. & ad 1. &
q. 96. art. 4. & 5. Medina, Caietanus, Conradus ibi.
Valen. disp. 7. quæst. 5. pu. 6. & 7. Vazquez disp. 158.
cap. 2. Azor to. 1. lib. 5. cap. 6. quæst. 1. 2. & 3. Sayrus
tom. 1. Thesaur. lib. 3. cap. 4. num. 1. & 2. Castro 1.
de lege pœnali ca. 4. & 5. Couarruuias Reg. pecca-
tum part. 2. §. 5. à num. 2. Driedo primo de libert.
Christia. c. 9. & lib 2. cap. 1. Sot. 1. iust. qu. 5. art. 2. ad
1. & quæst. 6. art. 4. Adria. quodlib. 6. con. 1. & 2.
Bellar. 4. de Pon. cap. 16. & 3. de laicis c. 11. Medina
C. de ieiun. qu. 7. Pererius Ro. 13. disp. 2. glos. cap.
quæ in Ecclesiarum, in Prin. de constit. & cap. 2.
verbo sententiis eodem tit. lib. 6. Innoc. rub. de
consuetud. idem Innoc. Butrius, & Panor. cap. quia
plerique de immun. Ecclesiarum, Panor. etiam. ca.
clerici nu. 1. de vita & honest. cler. Nauar. in sum.
cap. 23. num. 48. & seqq. & cap. fraternitas num. 17.
12. q. 2. Tiraquellus alios referens lib. de legib. con-
nubi. gloss. 2. art. num. 15. & præfat. ad lib. de vtro-
que retract. nu. 74. Syl. ver. lex qu. 8. Tolet. lib. de 7.
peccatis mortalib. in c. 9. Vict. relect. de potest. Ec-
cles. & relect. de potest ciuili n. 15. & seqq. Bart. l. si
quis pro eo, & l. cum lex ff. de fideiuss. & authent.
sacramenta puberum. C. si aduersus venditionem,
Panor. cap. 2. de maiorit. & obed. Gutierres 2. qq.
canon. cap. 27. num. 11. communem sententiam
esse pronuntians, Antoninus 1. part. titu: 18. c. vnic.
§. 2. & 2. part. tit. 4. cap. 2. §. 2. Maior. 4. dist. 15. quæst.
4. & 3. dist. 37. quæst. 10. & omnes in hac sect. citati,
(etiam Gerson) præter Almainũ, Decium, & Imo-
lam suprà, qui concedunt in legibus canonicis: ne-
gant tamen in ciuilibus. De quibus idem negauit
Caluin. 4. instit. cap. 10. §. 5. sed retractauit Decius
cap. nam concupiscentiam num. 21. de const. in 2.
lectura: vide etiam Arist. 7. ethic. cap. 7. vbi planè<-P>
@@0@
@@1@222 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>docet iustum legitimũ esse, quod ante legem hu-
manam nihil referebat, id est, non obligabat, secus
ea posita: ergo secundùm Arist. lex humana etiam
ciuilis obligat ad ea, ad quæ antea lex diuina non
obligabat.
De lege Ecclesiastica est de fide, & nunc prob.
Dostları ilə paylaş: |