Avctarii indici tomus quartus



Yüklə 19,02 Mb.
səhifə15/180
tarix30.07.2018
ölçüsü19,02 Mb.
#63903
1   ...   11   12   13   14   15   16   17   18   ...   180

Si autem est illa: ergo non tantùm ex vi alte-

rius decreti, sed etiam præsentis res disponen-

da, sicut in actibus intentionis & electionis

contingit: ideò enim res dicitur fieri propter<-P>@@

<-P>finem, quem intentio respicit, unde non rectè

arguitivè tantùm & indicativè unum decre-

tum aliud infert, quo loquendi modo nullum

esse modum influxus, aut quasi influxus indi-

catur. Quibus non fit satis ex eo quòd in uno

Dei actu alius, qui ad alium rerum statum spe-

ctet, cognoscatur. Id enim propter connexio-

nem eorum stat, & illa in præsenti non agnos-

citur, vel si revera est, incompetenter expli-

catur. Et de hoc satis, cùm non adeò nostro

sit competens instituto, vel certè non necessa-

rium.


  111. P. Petrus Hurtadus Disputat. 13. deP. Petrus|Hurtadus|apertus pro-|pugnator.

Incarnatione Sect. 13. subsectione 4. robustè pro-

bat venturum Christum Adamo non peccante,

addens nullam fuisse caussam Incarnationis in-

dependentem à nostra salute, quia licet pecca-

tum absolutè futurum non fuerit prævisum,

imminebat tamen; & ideò illi est remedium

anticipatè provisum, ut posset redemptione

deleri: juxta dicta superiùs ex P. Bonæ-Spei.

Contra illum tamen insurgit P. Aldrete Tomo

1. de Incarnat. Disput. 17. Sect. 4. & cùm pluraPatris Al-|drete impu-|gnatio de-|pulsa,

contra eum se dicturum asserat, ad auctoritates

Patrum, & ad non existentiam moralis neces-

sitatis in Adamo ad peccandum revocantur.

Ex quibus primum jam vidimus quàm sit infir-

mum, secundum autem libenter admittendum,

quia ut peccatum dicatur imminere, non est

necessarium quod moralis necessitas interce-

dat, sed possibilitas sufficit in natura fragili.

Constat namque Adamum tentationi succu-

buisse non admodùm urgenti: peccatum ergo

tentatione posita, quam Deus nolebat averte-

re, dubio procul imminebat. Remedium ergo

providentissimè potuit dicta ratione disponi.

Pro quo est egregia D. Cyrilli AlexandriniD. Cyrillus|Alexand.

auctoritas Lib. 5. Thesauri Cap. 8. ubi sic ait:

Creator noster Christum nostræ salutis fundamen-

tum etiam ante initium mundi fundavit, ut si præ-

varicatione caderemus, in ipso renovaremur. Sic

ille. Dixi autem id, quod ex Patribus adduci-

tur, esse infirmum, quatenus ex eo contendi-

tur non futurum Incarnationis mysterium;

cùm tamen testimonia hujusmodi, sicut &

Scripturæ apud eumdem Sect. 1. & seqq. deP. Suarez|ut videatur|obstare.

Verbi Incarnatione procedant, juxta dicta in

loco, in quo versamur. Licet P. Suarez Tomo

3. in 3. p. Disputat. 5. Sect. 2. Dicto 2. eam de-

cernendi rationem improbet, contra eorum

sententiam, qui asserunt Deum in primo signo

voluisse quidem unionem hypostaticam, non

tamen determinasse personam, aut naturam,

cùm in Angelica etiam posset efficax voluntas

illa salvari. Ex generali enim impugnatione

ob confusum decernendi modum, nostra etiam

sententia pariter impugnata. Licet in eo, quòd

unio ad humanam naturam fuerit primò de-

creta, nihil habeat quod nobis possit objicere;

amplectimur enim rationes convenientiæ, de

quibus ille. Urget autem pro persona, quia ut

Filius humanam naturam assumeret peculia-

res à Doctoribus afferuntur rationes, ex qui-

bus aliquæ sunt independentes à peccato. At-Fit satis|obiectioni-|bus.

qui ex opposita possumus arguere ratione, &

argumentum retorquere: Nam multæ con-

gruentiæ afferuntur, quæ respectum continent<-P>


@@0@

@@1@36 Recognitio II. Epithalamij Christi.



<-P>ad peccatum, ut videri potest apud D. Tho-

mam 3. p. q. 3. art. 8. & apud eumdem Docto-

rem Eximium Disput. 12. Sect. 1. Fuit ergo ex

occasione peccati divina Filij electa persona.

  112. Quod autem ad confusum modumModus de-|cernendi|cùm inde-|terminatio-|ne ut queat|Deo conve-|nire.

attinet, negandum in Deo, in quo confusio

nulla, quia omnia perfectissimè comprehen-

dit; confusio enim ignorantiam importat; de

quo dictum nu. 104. & quidem juxta ejusdem

magni Magistri doctrinam talis modus vide-

tur admittendus, qui citata Disput. Sect. 5. sta-

tuit primum decretum Incarnationis, ante præ-

visionem peccati, terminari ad illam perfectio-

ri modo exequendam, secundùm diversitatem

statuum humanæ naturæ, nullam determinan-

do communicationis peculiarem rationem.

Unde ratione prævisi peccati decreta Incarna-

tio ex primaria intentione non fuit, nisi qua-

tenus juxta modum sentiendi ipsius Patris, de

quo dictum n. 106. occasionem prævisio con-

ditionis præstitit, ad quam decretum non fuit

alligatum, aliàs si non peccasset Adamus, mi-

nimè staret Incarnatio, quod ab eodem, & me-

ritò quidem, negatur. Ex quo P. Aldrete benè

argumentatur suprà Sect. 2. sed aliò tendens,

videantur dicta Tomo 1. Problematum n. 1165.



& seqq. ubi ostensum stare in Deo posse actum

intentionis ab electione præcisum, ubi & cum

P. Suario actum, & nonnullis alijs. Ut non sit

opus circa hæc ampliùs immorari, sed ad alia

gradum adornare.


§. VII.

Circa Divi Petri negationem observatio pe-

culiaris. Ad Num. 177. & 183.

Vbi & circa Ampitheatrum.

Num. 258. & seqq.




113. GRavitas peccati hujusmodi priori-D. Petri ne-|gatio quo-|modo &|lethalis &|venialis|dicta.

bus locis explanata, sed in posteriori

posse affirmari veniale fuisse probatum, ex in-

genti turbatione. Quod equidem non videtur

commodè posse componi. Si enim veniale di-

ci valet, vis ponderationis evanuit: inde enim

Christi Passionis expensa, quòd grande Petri

peccatum, ejus fuerit efficacia magna cum fa-

cilitate deletum. Si autem veniale fuit, etiam

minori potuit aboleri remedio, nec tot opus

fuit lacrymis deplorari, ut Davidis & Magda-

lenæ, in quibus illæ fuere perpetuæ, quia &

lethalis gravitas manifesta. Ad quod quidem

dici potest, cùm Doctores sancti diversimodè

circa negationis fuerint locuti qualitatem,

ponderationem juxta illorum mentem proce-

dere, qui peccati proferunt, imò & exagge-

rant granditatem, ex quibus D. Bernardus, in

quo illud, Peccatum grande, & fortaßis, quo gran-D. Bernar-|dus.

dius nullum est. Sermone 1. de SS. Apost. Petro

& Paulo. Quod quidem ad morale documen-

tum satis, & majori cum fundamento, quàm

alia quæ apud Scriptores nonnullos occurrunt.

Quem enim non moveat ratiocinatio ista?

Sancti Patres N. N. affirmant D. Petri pecca-

tum grande cum excessu ingenti fuisse: & ta-

men facilè est veniam consecutus, Christi in<-P>@@



<-P>Passione respectu: Magna ergo virtus in illa

pro peccatorum venia consequenda, & quidem

facilè, sic eorumdem Patrum sensu suffragan-

te. Cùm aliàs ille sit fidelium communis sen-

sus ad profundiores considerationes ineptus,

juxta dicta n. 109. de modo prædicandi moti-

vum Incarnationis.

  114. Stante etiam sententia de venialitateVirtus Pas-|sionis ut ap-|pareat|etiam in|veniali cul-|pa.

peccati, potest ex eo virtus Christi Passionis,

& ejus de peccato victoria commendari, ex eo

quòd ad lethalem non pervenerit gravitatem.

In ipso Passionis ingressu, Ait Dominus: Simon,



Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut

triticum: ego autem rogavi pro te, ut non deficiatLucæ 22.|v. 31.

fides tua &c. Lucæ 22. v. 31. Circa quod sic

D. Leo Sermone 2. de Natali SS. Apost. Petri

& Pauli: Omnes cupiebat exagitare, omnes cu-D. Leo.

piebat elidere &c. Perdere inquam, impetu

tentationis elisos, & ita in lethalia peccata rui-

turos. Passionis ergo virtute factum est ut ni-Pro Petro|ut oraverit|Christus.

hil tale furor Satanicus obtineret. Sic enim ro-

gaverat Dominus, rogaturus & statim in mon-

te Oliveti, cùm Petrum & Socios ejus ad oran-

dum, ut non in tentationem inciderent, exci-

tavit. Ibi ergo inter sanguineas lacrymas illi

erant Orationis materia præcipua, & maximè

Petrus, pro quo hucusque in cælo orat, ut non

deficiat fides ejus in Ecclesia, cujus est secun-

darium constitutum fundamentum, ut doctè,

graviter, & profundè expendit P. Maldonatus

in eum locum; qui & tentationem non solùm

pro amolienda fide, sed etiam pro virtutibus

alijs dissipandis asserit institisse. Sed virtute

Passionis victoria est felicissima reportata, ut

lavari tantùm pedes pro admissis venialibus

sordibus indigerent, pretioso sanguine quasi Agni1. Pet. 1.|v. 19.

immaculati, ut ipse loquitur agonis ipsius Pa-

stor. Nec verosimile apparet lavatum dudum,

& mundum à veritate ipsa prædicatum, pau-

lò post lethalibus sordibus deturpatum.

  115. Neque quod de lacrymarum peren ni-Veniales|culpas ut|soliti Sancti|deplorare.

tate dicebatur, alicujus momenti esse debet

scientibus Sanctorum indolem, qui leves cul-

pas perennibus sunt soliti lacrymis, immò &

corporis cruciatibus expiare. D. Hieronymus

in Epitaphio S. Paulæ ita scribit: In qua fontesS. Paula|Romana.



crederes lacrymarum: ita levia peccata plangebat,

ut illam gravißimorum criminum crederet ream.

Sic ille. Erant & tales D. Teresiæ fontes, cùmS. Teresia.

tamen lethale nihil unquàm commisisset, opti-

mo teste ipsius Confessario Illustrissimo Yepes

in ejus vita. Beneficijs suis à Deo modum pe-

tebat imponi, nectam celeri oblivione culparum



suarum memoriam aboleri, ut in sacris habemus

Officijs. Diva Maria Magdalena de Pazzis non-

dum septennis præventa est à Deo in benedi-

ctionibus dulcedinis, cui jam inde inspirabat

Numen cordis munditiem incredibilem, ut

scribit Leo Carmelita in ejus vita Tomo 3. Stu-



dij sapientiæ Parte 2. Cap. 1. pag. 121. Eam ta-

men levia sua peccata deplorantem juvat, ma-

gno licet cum pudore, conscij multò majorum,

audiamus, sic enim illa Cap. 7. n. 10. Quot à me,S. M. Mag-|dalena de|Pazzis.



mi Deus, alia admissa flagitia innumera cogitando,

loquendo, operando! Heu me, Domine mi: quid-

quid in me est, abnorme est. Vah me miseram, quæ

nihil molior nisi impurißimum. Hæc ita se habere<-P>

@@0@

@@1@§. VII. Circa I. Part. Tituli, De negat. Petri. 37

<-P>fateor, IESV clementißime, quæso tamen avertas,

quod piaculum foret inexpiabile, desperare de tua

misericordia. Scio equidem indignam me cui cum

agas indulgenter. Sed effusus pro me sanguis tuus

hanc miserrimæ peccatrici veniam efflagitat. Sic

purissima Magdalena, ac si aliam peccatis in-

signem in se repræsentare quasi æmula stu-

duisset. Omitto alios & alia, pro quibus videri

potest P. Iulius Nigronus in Tractatibus asceticis

Tract. 10. præsertim n. 11.

  116. Et de Divo Petro loquendo, est proRatio pro|continuatio-|ne lacryma-|rum in D.|Petro ex|ignorantia|venialita-|tis.

illius continuatis lacrymis ratio alia, quòd sci-

licet tenuitatem sui lapsus ignoravit. Cùm

enim ex conditione sua sit ille gravissimus, ta-

lem reputare potuit, quia sicut turbatio excu-

sationem pręstitit, ita & illa impedimento fuit,

ne posset ejus quantitas exactè deprehendi, id

quod sæpissimè accidit, ut discerni plenè ne-

queat, an peccatum fuerit lethale, an verò ve-

niale. Et quidem celebris illa doctrina Magni

Gregorij est Lib. 10. registri indict. 7. Epist. 32.D. Gregorij|notanda|doctrina.



interrog. 7. frequentissimis experimentis com-

probata, dum sic locutus: Bonarum mentium



est, etiam ibi aliquomodo culpas suas agnoscere, ubi

culpa non est: quia sæpè sine culpa agitur, quod ve-

nit ex culpa. Sic Doctor Sanctus: pro quo in

vita D. M. Magdalenæ Virginis Cap. 3. n. 10.

sic Auctor: Sed enim quia Virgines Christi spon-

sas tenet ea in materia scrupulus non levis, solo totIllius in S|Magdalena|de Pazzis|expertemia

dedecorum cogitatu expirasset haud dubiè, nisi ad-

fuisset Regina Virginum, Sanctißima Deipara, Ve-

lum illa Magdalenæ capiti imponeñs nive candi-

dius: Sis, inquit, secura, integritatem non plus læ-

sam ab illis indecoris, quàm vestes trium puerorum

in fornace Babylonica, aut solis radios, dum hærent

cœno & limo. Hæc ibi. Erat autem jam tunc

Petri mens ex bonis mentibus una, unde & ti-

mere potuit, immò & sibi persuadere pecca-

tum suum fuisse non solùm apparentiâ, sed

etiam reipsa gravissimum & ita lacrymis in-Circa lo-|tionem pe-|dum indoles|bona Petri|perspecta.|Ioan. 13.|v. 8.

cessantibus diluendum. Nocte Cœnæ ablutu-

rus ipsius pedes Christus accedens, notam il-

lam Petri repulsam passus, de qua Joan. 13. v. 8.



Non lavabis mihi pedes in æternum. Ubi quidem

aliquid se indecens commissurum putavit, &

ideò tantoperè recusavit; cùm tamen in eoCard. Tole-|tus.

culpa non esset. Non decet te mihi lavare pedes,

ait Cardinalis Toletus: quod enim indecens

judicatur, efficere, culpabile prorsus est, quan-

do in genere morum versamur; adeò enim &

verbum otiosum non vacat culpa Matth. 12.



v. 36. Vitavit ergo ille indecentię umbram, sed

sine inobedientiæ labe culpabili, quam time-

bat: quia ignorantia admixta, & inconsideratioIdem.

quædam, quam tanti mysterij pavor induxerat, ut

præfatus loquitur Cardinalis Annotat. 12. circa



vers. 6. Qui & in Commentario Octavi, ita scri-

bit: Vehementis affectus hæc vox est: Non lavabis



&c. excusanda à culpa, quæ à fide profecta, re-

verentia, dilectione, timore & humilitate pro-

cedebat. Sic ille, ut D. Petri indolem & ritè

formatum spiritum, etiam ante divini Spiritus

adventum agnoscamus.

  117. Ubi & est quod præfatis adjiciamus.Notanda|alia pro D.|Petri indole|sancta pro-|batio.

Excusata inobedientia Petri à labe culpabili

ob adductas rationes. Sed ubi alij eum excu-

sant, videtur ipse culpam agnoscere, dum offert<-P>@@

<-P>Christo lavandos non solum pedes, sed & manusIoan. 13.|v. 10.

& caput: v. 10. Ubi quidem pro inconsiderata

repulsa auctarium satisfactionis apponit, ut

plus offerat, quàm anteà detrectarat. Minùs

promptæ obedientiæ dolet, immò & cœcæ,

quæ obediendi non expectat rationes, ut hîc

expectavit ille, & est graviter & accuratè à

citato Cardinali perpensum cum D. Gregorio

circa v. 7. Dolet autem bonarum mentium

more, & ubi revera culpa non fuit, eam feliciter

ignarus agnoscit. Quod ita interpretatus Clem.

V. in Clement. Exivi §. Quia verò, de verbor. sig-Clem. Exivi|de verbor.|significat.

nificat. dum ait: Verùm quia plerumque ubi culpa

non est, eam timere solent conscientiæ timoratæ,

quæ in via Dei quodcumque devium expavescunt,

&c. In Cap. Ad ejus Dist. 5. §. Sanctæ autem.Cap. Ad|ejus dist. 5.

Ubi citata D Gregorij sententia proponitur,

sic interponitur [aliquomodo.] cùm certissimum

sit id, quod revera non est, cognosci revera non

posse. Sit ergo quod de negatione dictum est

& pium, & verosimile, ut acris proptereà erga

Sanctissimum Apostolum reprehensio mollia-

tur, sicut D. Ambrosio placuit in 22. Lucæ Ca-D. Ambro-|sius.



put jam citatum, ubi sic concludit: Non repre-

hendo quòd negavit, laudo quod flevit. Utinam

in nobis similes lachrymæ in partem laudis,

etiamsi reprehensibiles, aliàs adscisci merean-

tur, aut ex superabundantia pietatis admitti.




§. VIII.

Circa Christi gratiam, an infinita.

Ad Num. 271.




118. PRo Intensionis positum ibi Intentionis,Cur repug-|net gratia|habitualis|infinita in|Christo.

& dictum gratiam in Christo esse in-

finitam repugnare, quod & philosophica ratio-

ne probatum. Verùm infinitam non solùm in

ipso, sed in ejus purissima genitrice, sunt qui

doceant nonnulli, qui nuper prodierunt. Ra-

tio pro repugnantia adducta in eo fundata,

quòd intensio necessariò debeat gradu primo

& ultimo contineri, & cùm tales habeat ter-

minos, ratione illorum infinitudo repellitur,

quæ interminabilitate consistit. Quia verò

non defuerunt aliqui nuperi Scriptores, qui in-

finitum posse claudi terminis tradiderunt, talis

dicendi modus ab Scholis est Societatis able-

gatus, ut videri potest in Ordinatione pro Studijs

Propositione 30. Ubi licet de magnitudine tan-Quid pro|Scholis So-|cietatis ve-|titum.

tùm & multitudine, & non de intensionis gra-

dibus statuatur, manifestè tamen ad quamli-

bet multitudinem respectus est habitus, quia in

qualibet eadem est ratio, continentia scilicet

inter duas unitates, unde & necesse est quòd

numerando ad ultimam possit deveniri, licet

millionum millium millia in aliquo contingat

reperiri, ut de gratia loquendo in Christo &

Virgine concedendum, unde & dici innume-

rabiles gradus possunt, juxta communem lo-

quendi modum, etiam in Scriptura repertum.

Job 25. v. 3. Numquid est numerus militum ejus?

Cant. 6. v. 7. & adolescentularum non est nume-



rus. Sapient. 11. & innumerabilis honestas per

manus illius. Quod juxta ordinatæ potentiæ

leges accipiendum: de absoluta enim aliter<-P>

@@0@

@@1@38 Recognitio II. Epithalamij Christi.



<-P>dicendum, quòd scilicet gradus gratiæ Christi

possint numerari: id quod & Beatis videtur

concedendum visuris in Deo quod ad Christi

dignitatem spectat, in quo excellentia & vo-

luptas major, quàm in numerandis stellis, &

eorum nominibus agnoscendis, quod de ea-

rum Vates prædicat Conditore, Psal. 146.

vers. 4. Qui numerat multitudinem stellarum



&c.

  119. Sed cùm citato loco dictum sit proba-Discursus|ut debeat|Christo infi-|nita gratia|concedi.

bile esse gratiam in Christo esse infinitam, vi-

detur probabilitas hujusmodi ad gloriam Chri-

sti, & ejus Matris advocanda, ut infinitatem

scilicet, quidquid aliàs de repugnantia sit di-

ctum, adstruamus. Repugnantia siquidem pro-

babilis tantùm est, & ita probabili potest ex-

plicatione difficultas hujusmodi complanari, ut

sic pro Christi gloria fiant aspera in vias planas.

Isaiæ 4. v. 4. Qui discursus non potest non ra-

tioni valde consonus piè & rationabiliter sen-Probatur|infirmus.

tientibus apparere. Sed verò ille nimium vide-

tur exigere, ut scilicet intellectus contra id,

quod verum, (licet cum formidine partis oppo-

sitæ opinioni congenea) absolutè judicat, de-

beat judicare, ea tum ratione, quia ad mysteria

Christianæ Religionis aliquomodo id videa-

tur conducere, ut illa excellentiæ aliquid nan-

ciscentur, Cùm potiùs curandum sit ne philo-

sophica dogmata suis moveantur è sedibus, ubi

necessitas nulla cōpellit, quod docti Scriptores

admonent, ut naturæ sua jura serventur, & ita

magis credibilia mysteria revelata reddantur.Minus pro-|babilis opi-|nio nequit|admitti,|stante pro-|babilioris|assensu.

Stante ergo probabili assensu circa philosophi-

cam positionem, eo ipso probabilior judicatur,

ut aliàs ostendi, quia stare nequit ut cognita

majori alterius partis probabilitate, adhæreat

contrariæ, & sic dicere: Licet id quod proponi-

tur verius appareat, ego quod minùs apparet verum,

verius æstimo, dum judico verum, & alteri præfe-

rendum, in quo est contrarietas manifesta. Ubi

multa quidem dici possunt, sed loci alterius,

cùm pro præsenti id sit attigisse satis. Jam ergo

circa philosophica principia formato assensu,

violentia illi nequit fieri ob revelatam aliquam

veritatem, quando cum illa stare potest, quid-

quid convenientię aliqualis appareat, quia tan-

tùm esse potest probabilis, unde ratione illius

nequit assensus variari.

  120. Ut autem aliquid conclamatæ pieta-Quid pietati|conceden-|dum.


Yüklə 19,02 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   11   12   13   14   15   16   17   18   ...   180




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin