Avctarii indici tomus quartus



Yüklə 19,02 Mb.
səhifə16/180
tarix30.07.2018
ölçüsü19,02 Mb.
#63903
1   ...   12   13   14   15   16   17   18   19   ...   180

ti, quam & ego ubi nihil obstat, libenter am-

plector, dico in primis, si gratia esse infinita

possit, Christo esse meritissimò asserendam,

contra eos, qui solùm finitam esse conceden-

dam in quavis suppositione contendunt: quia

respectu immensæ dignitatis ab unione hypo-

statica provenientis, nihil non dignissimum

potest cogitari. Et quidem Christi meritum

infiniti valoris est: & ita si illis esset reddenda

gratia, esset dubio procul infinita. Quod ergo

respectu meritorum esset cōdignum, de merito

est radicali, seu substantiali dicendum, de ipsa

scilicet Christi persona, quę tātę dignitatis est,

ut ipsi infinita gratia debeatur. Deinde assero

concessurum me illam absolutè quoties pro

possibilitate id succurrerit, quo intellectus

possit majorem in eo probabilitatem recogno-

scere. Licet enim posita majoris probabilitatis<-P>@@



<-P>cognitione, possit intellectus assensum suspen-

dere, non circa probabilitatem, quæ potest

verè cognosci, sed circa objectum, quia pro

eo nulla est necessitas, ut expositum alibi, &

est receptissimum in Philosophia dogma, quia

sola evidentia captivare intellectum potest, ob

ineluctabilem claritatem. Nihilominùs pro

assensu fidem facio: quem libentissima incli-

natione præstabo. Unde ex nunc pro tunc id

perago, & ita quod habeo, hoc do, daturus

plura, si plura suppeterent, qua voluntate con-

tentum suspicor esse Deum, sicut & Virgi-

nem, quibus minuta pauperum solent esse gra-

tissima, quia quod habent, & voluntate obse-

quentissima largiuntur. Tandem affirmo gra-

tiam Christi, etsi infinita non sit, æquivalere

infinitæ, & ita illa non indigere, quia ratione

unionis hypostaticæ elevatur ad omnem effe-

ctum, pro quo posset illa deservire, sicut unio

facta in humana natura æquivalet unioni, quæ

potuit in Angelica fieri, & sic Christus esse ca-

put Angelorum, sine monstrosa aliqua impro-

portione, in tanta diversitate naturalis condi-

tionis, & ita dici potest æquè grata Deo Hu-

manitas, ac si gratia esset infinita. Licet enim

effectus gratiæ physicus sit, multùm in ea de

morali esse effectu potest ratione connexionis

cum alia forma sublimiori, aut quasi forma,

qualis est divina personalitas & natura. Et ita

ratione illius non est Christus filius adoptivus

quem tamen præstat effectum quando se sola

afficit intellectuale subjectum. Nec de his plu-

ra, ne ex recognitionibus majora prioribus vo-

lumina construamus. Ergo ad alia.




§. IX.

Pro Maternitate Virginis aliquid peculiare.

Ad Num. 219. & 280.



121. PRiori in Num. pro Christi explicandaCirca Pane-|gyristam|Constantinj.

pulchritudine adductus Panegyristes

Constantini Magni, incerti nominis, cujus

apud Cardinalem Baronium mentio Tomo 3.



Annal. nu. 7. & 17, ubi Gallicanum Oratorem

clarissimum illorum temporum ipsum Ethni-

cum uti est, appellat: verba autem à Nobis al-

lata apud illum non extant, quæ tamen addu-

cunt alij, non tamen Panegyrico in speciali ci-

tato, ex quo hauserint, cùm fuerint illi qua-

tuor, unde in 1. & 4. circa alia dicti Impera-

toris encomia, à Cardinali præfato adductus,

ex quibus primum tantùm, & secundum, si

illius est, quia & ignoti Scriptoris, licuit per-

legisse, in quibus sententia illa elegantissima

non inventa. Juvat autem ex secundo aliquid

pro pulchritudinis Christi commendatione, qui

speciosus præ filijs hominum, decerpere, dum

sic ille locutus post alia: Nec quidquam aliud

homines diebus munerum, sacrorumq̃ue ludorum.

quàm teipsum spectare potuerunt: qui tuus esset

fulgor oculorum, quæ totius corporis circumfusa

majestas, quæoris dignitas. Gaudere cuncti specta-

culorum mora, & familiaribus sibi artificibus ob hoc

solùm favere, quo te præsente certarent. Sic ille.

Et quid jam ille, in cujus facie divinitatis insi-<-P>

@@0@

@@1@§. IX. Circa I. Part. Tituli, De gratia Christi. 39



<-P>gnia relucebant, de quo cùm multa suo loco,

ad alium, de quo Titulus, neque injucundum

ipsi, transeundum.

  122. P. Martinus Del-Rius in Polemica 4.Virgo peni-|cillus ex|Cedro &|Cypresso.



Mariana, pro gloria Virginis, Siracidis illud ele-

ganter, graviter, & subtiliter prosecutus: Sicut



Cedrus exaltata sum in Libano, Eccli. 24. v. 17.

ex similitudine Cedri penicillum efformavit,Eccli. 24.|v. 17.

& id Virgini accommodans, penicillum Dei

eam asseruit, quo summus ille artifex picturas

bellissimas, & divinissimas conformavit: id

quod ex materna deduxit dignitate: Conside-



rate illam Matrem &c. Sic legeram, & cùmP. Del. Rius

Cypressus pro similitudine penicilli aptior

planè sit, aliquali memoriæ lapsu, id quod do-

ctus Scriptor de Cedro dixerat, eo non ex-

presso, Cypresso credideram applicatum, quæ

cum Cedro in eadem clausula Sacri textus oc-

currit, dum sequitur: & sicut Cypressus in mon-

te Sion, unde & sic cit. n. 280. subscripsi: Quasi

Cypressus in monte Sion. Sic de se Virgo, circa

quæ notavit quidam apprimè doctus Cypressum si-

gura suo penicillum exprimere, & mirè in Virgi-

nem cadere (per errorem Caderet) quod Doctor

ille in alium sensum pium, solidumque derivat. Ego

sic reor, Virginem penicillum animatum dici, quia

ad efformandum Christi corpus, in quo velut in

imagine divinarum perfectionum altitudo resplen-

det, tali manus Omnipotentis usa est instrumento,

quod non poterat non perfectionem operis promovere

&c. Ut verò & sensum nostrum pro Cypresso

stantem, & qui tanto Auctori pro Cedro, tuea-

mur, dicamus Virginem non unicum, sed ge-

minum fuisse penicillum: vel unum virtute

divinitùs geminata. Non enim unico penicil-

lo uti pictores possunt in tanta varietate colo-

rum. Quòd si unus illis sufficeret, mira esset

profectò illius virtus, colorum omnium simul

diversitate conspicui. Et talis profectò Virgo,Omnes colo-|res in illo.

in qua sex principum colorum varietas inveni-

tur. Candor lilij Cant. 2. v. 2. Sicut lilium in-Cant. c. 2.|v. 2.|c. 1. v. 4.|Eccli. 24.|v. 18 & 19.|Cant. 8. v. 2|c. 6. v 9.|c. 4. v. 11.



ter spinas. Nigredo, de qua ipsa Cant. 1. v. 4.

Nigra sum, sed formosa. Rubor, quia Rosa. Ec-

cles. 24. v. 18. & sicut plantatio Rosæ in Iericho.

& maligranati. Cant. 8. v. 2. Cæruleus splen-

dor. Quasi aurora consurgens Cant. 6. v. 9. Fla-

vus, quia mel & lac sub lingua ejus 4. v. 11. Vi-

ror jam ex Cedro & Cypresso notus, cui adde

& Olivæ & Platani Eccli. 24. v. 19. Quasi oli-

va &c. Et quid penicillo tali Pictor divinus

non pulchrum, elegans, & venustum, agat &

peragat? Rogandus ergo ille, & corditus ex-

orandus, ut manum adhibeat operi, & in no-

bis imaginis & similitudinis nativæ, penicillo

utens cælesti reformet, renovet, & reddat

identidem pulchriorem.

  123. Sed est in similitudine dicta profun-Maternitas|penicillus|pro excel-|lentijs ejus|dignoscen-|dis.

dius aliquid, hic meritò declarandum, Mater-

nitatem scilicet Virginis esse penicillum no-

strum, non ea solùm ratione, quia cooperantes

Deo, pingere in nobis virtutum possumus for-

mas, in quibus imago divinitatis elucet, sed

quia media illius consideratione multiplices &

excelsos, de illius excellentijs possumus for-

mare conceptus. Considerate illam Matrem, do-

ctus, pius, & elegans clamabat sua in Polemica

Scriptor. Considerate inquam, & quidquid<-P>@@



<-P>magnum occurrerit, quod non sit regulis fidei,

& Theologicis dogmatibus adversum, de illa,

sancta quadam audacia, & laudabili, ut ita di-

cam, temeritate, devoti filij cogitate. Ut suo

modo de illa dici possit, quod à Siracide cun-

ctis, erga magnitudinem Deitatis. Glorifican-



tes Dominum quantumcumque potueritis, superva-

lebit enim adhuc. Benedicentes Dominum, exal-

tate illum quantùm potestis: major enim est omniEccli. 43.|v. 32. & 33.

laude. Eccli. 43. v. 32. & 33.

  124. Pro quo est singulare aliquid Vene-Venerab.|Virg. Mari-|næ notanda|de gloria|Deiparæ|narratio.

rabilis Virginis Marinæ verbis proponendum

ex Parte 2. vitæ lib. 1. Cap. 4. ubi post multa

alia rara & admiratione dignissima, sic illa:

A otro dia, que era el de la Fiesta (de la Assuncion)

vì à esta Señora ya como resucitada con su Santis-

simo Hijo: no vì Santo alguno, solos los Señores mis

Angeles estaban con migo. Descubria tambien unos

lejos, donde avia otros muchos Angeles supremos, y

admirados de contemplar esta Señora. Mostromela

el Señor en tres veçes, à modo de tres grados, ò

gradas. En la primera la vì tan gloriosa y llenada

de Magestad, que parecia un lleno de toda la gloria.

En la segunda, pareciendo que no avia mas que ver,

conocì aquella gloria mas crecida y gloriosa. Pero

en la tercera grada la vì tan llena de grandezas Di-

vinas, y glorias de el Señor, que me quedè admira-

da, y sin conocer todo lo que alli avia, estaba como

anegada en lo que conocì: y à la manera que suelo

quando se me descubre algo del Divino Ser, decia

tambien aqui, Aun ay mas quever, mas que esto es,

mas es que esto. Durome este obscuro conocimiento

un buen rato, gozando la vista de esta soberana

Reyna con singularißimo consuelo. Sic illa, quæ

pro non Hispanis Latinus sermo jam tradit.



Die sequenti, qui erat Festi (Assumptionis) vidi

Dominam hanc tamquam à morte suscitatam, cum

Sanctißimo ejus Filio: nullum alium Sanctorum

conspexi, & Domini mei Angeli tantùm erant me-

cum. Perspiciebam etiam à longè obversantia spa-

tia, in quibus alij multi supremi adstabant Angeli

Dominam cum admiratione contemplantes. Eam

mihi Dominus ter ostendit ad modum trium pro

ascensu graduum. In primo eam vidi adeò plenam

gloria & majestate, ut videretur quædam gloriæ

plenitudo. In secundo, cùm nihil quod conspici ul-

teriùs posset, videretur, gloriam illam increvisse &

grandiorem factam deprehendi. Sed in tertio gra-

du ipsam tot divinis excellentijs plenam aspexi, tot

Domini gloriosis dotibus, ut stupefacta hæserim, &

quæ ibi erant non agnoscens, quasi submersa in ijs

eram, quæ cognovi. Et ut soleo, quando mihi ali-

quid ex profundo Divinitatis ostenditur, hic etiam

dicebam: Plus est quod videndum restat: visis est

rebus amplius, amplius, majus. Per non breve spa-

tium subobscurus iste duravit intuitus, divinæ hu-

jus Reginæ conspectu perfruita singularißimo cum

solatio &c. Juxta quę veniunt etiā Siracidis pro

Virgine accipienda verba genere mutato sub-

jecti: de quo ille, ut dicamus & piè, & verè.

Glorificantes Dominam quantumcumque potueritis.In Dei glo-|rificatione|consimilis.|Richardus|à S. L.|Turris gra-|duum innu-|meræbilium

Pro quo est simile illud apud apud Richardum

à S. Laurentio Columna 19. Vers. Ave Maria.

Ubi ita scribit: Dicit enim Salomon, qui parùm



noverat de MARIA. Proverb. 18. v. 10. Tur-

ris fortißima nomen Domini: ad ipsum currit ju-

stus & exaltabitur, Nobis autem dicendum est:<-P>

@@0@

@@1@40 Recognitio II. Epithalamij Christi.

<-P>Turris fortißima nomen Dominæ: ad ipsam confu-Prov. 18.|v. 10.

giet peccator, & salvabitur. Sic ille. In qua turri

gradus sunt, ad quos ascendi possit, sed nullis

ascensibus terminandi.

  125. Quòd si ita honorantem, & glorifi-Ob Mater-|nitatem su-|blimitas.|D. Ambro-|sius.

cantem sciscitemur, quare sic ejus alta provi-

dentia disponat, verbis poterit D. Ambrosij

respondere: Matrem considerate, matrem cogi-

tate. Sic ille lib. 5. de Fide ad Gratianum Cap. 2.

sub consideratione alia considerate inquit,

Matrem, & cogitate, & per gradus excellentia-

rum ejus ascendite, semper enim locus erit

ascensui, semper admirationi materia, semper

intelligentiæ quantumlibet perspicaci jucun-

dissimæ novitates. Audit hoc Ecclesia, & mo-

nitis cælestibus obsecundans sic clamat:




O Gloriosa Virginum

  Sublimis inter sidera.



Qui te creavit Parvulum

  Lactante nutris ubere.


Sublimem illam supra sidera hymnus habebatIdeò Virgo|sublimis|inter sidera.

antiquior, & ita accipiendum quod inter sidera

dicitur, ob leges metricas; quia Urbanus VIII.

in correctione hymnorum testatus circa sen-

sum nullam futuram var etatem, & ita Sublimis



inter Sidera, idem est quòd Excelsa super Sidera.

Nihilominùs mysterij aliquid novitas ista, Deo

sic disponente, videtur continere. Sunt inter

sidera gradus multiplices claritatis, id quod1. Cor. 15.|v. 40.

D. Paulus ad mysteriũ resurrectionis advocans

ita scribit Cor. 1. Ca. 15. v. 40. Alia claritas solis,



alia claritas lunæ, & alia claritas stellarum. Stella

enim differt in claritate. Est ergo inter claritates2. Cor. 3.|v. 18.

istas ascendere, à claritate in claritatem, ut aliàs

idem 2. Cor. 3. v 18. Et ita quidem ascendere, ut

sint inter illas gradus, ut dixi, multiplices, cùm

numerari ipsas Scriptura sacra inter impossibi-

lia naturæ constituat. Gen. 15. v. 5. Numera



stellas si potes. Sed quidẽ in tanta graduum suc-

cessione ad unum tandem deveniri sidus pote-

rit, quo clarius nullum, ad Solem inquam,

principem claritatis. Non sic autem, non sic in

Virgine gloriosa: Sublimis inter Sidera. Inter

illius, & ipsorum gradus eminens & gloriosa

diversitas. Nam quantumcumque mens crea-

ta moliatur ascensus, numquàm poterit appre-

hendere terminum claritatis. Et unde hoc? ob

Maternitatem profectò, de qua statim sacer

concentus: Qui te creavit Parvulum Lactante

nutris ubere.

  126. Circa quem doctus & pius ScriptorQuæ pro Fi-|lio dicta|aptantur|Matri.

P. Gregorius Valentianus in Hymnodia San-

ctorum Patrum Tract. 3. Hymno 3. hoc scilicet,

circa cujus versamur initium, verba D. Leo-

nis assumpsit, de humana nostra natura in

Christo exaltata locuti Serm. 1. de Ascensione,D. Leo.

dum sic ille: Qua super omnium creaturarum cæ-

lestium dignitatem evehenda, supergressura Ange-

licos Ordines, & ultra Archangelorum altitudi-

nes elevanda, nec ullis sublimitatibus modum suæ

provectionis habitura. Huc usque ille, eo quo

sunt modo consignata, quod ad modum spe-

ctat grandioribus apposito characteribus. Ne-

que ulteriùs progressus cum S. Doctore pro-

nuntians, veritus, ut videtur, quod sequitur

usurpare: Nisi æterni Patris recepta consessu, il-



lius gloriæ sociaretur in throno, cujus naturæ copu-<-P>@@

<-P>labatur in Filio. Atqui si priora quadrant, cur

non & sequentia convenient? Sic tamen vo-

luit ille supplendum: Nisi ad Ethereum thalamumGregorius|Valentia-|nus.

(ut canit Ecclesia) in quo Rex regum stellato sedet



solio assumpta, ad dexteram Filij collocaretur &c.

Juxta quæ thalamus & solium idem sunt. Si

ergo, ita plaudente Ecclesia, ad thalamum as-

sumpta: ad solium pariter, & ita æterni Patris



recepta consessu. Jam quod sequitur, quid habet

obstaculi? Illius gloriæ sociaretur in throno. An

non idem est ac Illius gloriæ sociaretur in solio?

& hoc jam ostensum. Cujus naturæ copulebatur



in Filio. Copulabatur inquam in Filio Mater

divinæ naturæ Patris. Caro enim Christi caro

Matris est, & illa est divinæ naturæ, eo quem

alibi modo exposuimus, copulata; non solùm

mediante personalitate Verbi, sed immediatè.

Potest ergo integra Magni Doctoris sententia

prolata pro Domino, ad Dominam derivari.Prærogati-|va Filio|reservata.|3 Reg. 2.|v. 19.

Neque quia & thronus, & consessus talis, ali-

quid Domino de prærogativa primariæ demi-

tur Majestatis. Positusque est thronus matri Regis,



quæ sedit ad dexteram ejus, Salomonis inquam, 3.

Reg. 2. v. 19. cui matri impertitus honor nihil

de regia sublimitate detraxit. Non capiebat

duos regalis sedes, capiebat tamen throni emi-

nens latitudo: & ita mater in throno sedit,

singularitate supremi regiminis filio reservata,

sicut & sedis, pro cujus illa exercitio ab ipso

est rege pacifico, dum divinissimi alterius fi-

guram gereret, constituta, cui cum Matre hæc

sit pars gloriæ, dum ad decantandam pleniùs

(quod utinam) non datur pervenire.




§. X.

Circa locum ad Ephes. 5. v. 32. Sacramen-

tum hoc magnum est, Conciliata &



notanda doctrina.

Ad Num. 299. & alios.



127. DIversis in locis, quæ dabit Index,Ex D. Pau-|lo Matri-|monium est|Sacramen-|tum.|Concilium|Trident.

præfatum Apostoli testimonium ad-

ductum, & præsertim in Ratione operis proba-

tum ad carnale conjugium pertinere. Id quod

Concilium Tridentinum Seßione 14. in princi-

pio contestatum sic dicens: Gratiam verò quæ

naturalem illum amorem perficeret, & indivisibi-

lem unitatem confirmaret, conjugesque sanctifica-

ret, ipse Christus venerabilium Sacramentorum

institutor atque perfector, sua nobis paßione prome-

ruit. Quod Paulus Apostolus innuit dicens: Viri

diligite uxores vestras, sicut Christus dilexit Ec-

clesiam, & seipsum tradidit pro ea; mox subjun-

gens: Sacramentum hoc magnum est: ego autem

dico in Christo, & in Ecclesia. Sic Concilium:

quod cùm verba illa: Sacramentum hoc &c. pro

confirmanda veritate Sacramenti adducit, non

id Apostolum innuisse decernit, cùm sit cer-

tum ita statuisse. Innuere enim non infallibi-Quid signi-|ficet, cùm|dicit Apo-|stolum in-|nuisse.

le aliquid sua propria significatione, sed quid-

quam minus, importat. Referendum ergo ad

hoc, quod indicat ipse contextus: quòd scili-

cet D. Paulus innotat per Christi Passionem

gratiam promeritam, ut fideles conjuges Sa-

cramento accepto bonis illius fruerentur. Cùm

enim de gratia nihil egerit, nec traditum<-P>

@@0@

@@1@§. X. Circa I. Part. Tituli, Sacramentum hoc &c. 41



<-P>Christum pro fidelium conjugio dixerit, sed

pro Ecclesia; non ita illius sensus videtur

apertus. Licet enim negari nequeat se pro con-

jugibus abstrahendo à conjugio tradidisse: non

ita in Apostolo adeò illa verbis adductis veri-

tas propalata. Quam tamen innuit, dum Sa-

cramentum agnovit: ex eo enim quòd tale sit,

gratiam continet, si de Sacramentis novæ lo-

quamur legis, quod ab eodem definitum Con-

cilio Seßione 7. Canone 6. ibi: Continere gra-



tiam, quam significant. Eam autem per Christi

Passionem haberi, dogma fidei est, pro quo

militat divinus ipse Magister multis in locis,

ut nihil ita Epistolæ ipsius spirare comperian-

tur. Sanctificati gratis per gratiam ipsius, per re-Rom 3.|v. 14. & 5.|v. 9.

demptionem quæ est in Christo IESV, quem propo-

suit Deus propitiationem per fidem in sanguine ip-

sius. Rom. 3. v. 14. Iustificati in sanguine ipsius.

Ibidem 5. v. 9. Quamquàm & dici queat etiam

quod attinet ad Sacramentum innuisse Aposto-

lum, nec omninò apertè docuisse: unde ante

Concilia Florentinum & Tridentinum illa

veritas non fuit adeò comperta, ut locum opi-

nionibus Apostoli verba præcluserint, ut vi-

deri potest apud P. Thomam Sancium Lib. 2.



Disput. 10. Unde Concilia non tantùm ex ver-

bis Apostoli, sed ex fundamentis alijs, ratio-

nem Sacramenti in Matrimonio deprehendunt.

Sed verò expositio à Nobis allata aptior & di-

gnior apparet, ut scilicet quod innuisse Apo-

stolus dicitur, supra Sacramentum non cadat,


Yüklə 19,02 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   12   13   14   15   16   17   18   19   ...   180




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin