à Pōtifice approbatæ sint, docent Cenendo in col-
lectaneo suo. 16. in Decretum. num. 8. Magdalenus
tractatu de numero testium in testam. p. 2. cap. 6.
num. 22. & alij apud Sanchez, illa disp. 12. num. 13.
sic etiam particularium Episcoporum, vel Conci-
liorum decreta à summo Pontifice non approba-
ta vim legis vniuersalis non habent, licet Decreto
inserta sint, & à Pontifice summo citentur: sicut
Alexander 3. cap. continebatur, de despons. impu-
berum, probat viri testimonio credẽdum esse, quia
ita in decretis habetur, nempe ca. siquis acceperit,
33. qu. 1. quod est Concilij apud Compendium.
------------------------------------------------------------
SECTIO XIIII.
An Concilium generale sine Papa possit leges con-
dere, totam Ecclesiam obligantes.
DE Cōcilio generali cum summo Pon-68
tifice generaliter assistente perspi-
cuum est, posse leges cōdere, si Pont.
assensum præbeat: quia si solus Pon-
tifex potest ferre leges, à fortiori cum
generali Concilio, ita docent Canonistæ ca. osius,Conciliũ gene|rale cum sum-|mo Pontifice|potest leges cō-|dere.
de electione. Exemplum est act. 15. vbi Petrus
cum aliis Apostolis legem tulit de abstinentia à
suffocato, sanguine, &c. quæ lex renouata est in
Concilio Arelatensi 2. cap. 19. & 20. de quo dicam
disp 23. de Concilio etiam generali, in quo solùm
per suos legatos assistit Pontifex, si posteà ab illo
confirmatum est, res etiam est certa. Extant huius
rei exempla ferè in omnibus Conciliis generali-
bus, etiam quæ extra vrbem, aut Italiam congre-
gata sunt: vt in Niceno 1. & omnibus Græcis, &
nouissimè in Tridentino: idem est de Concilio
nondum confirmato, si potestatem ferendi leges
statim obligantes contulit illi Pontifex: quia non
solùm illi, sed etiam Concilio Prouinciali, aut ge-
nerali illegitimè congregato, & priuatæ personæ
hanc facultatem delegare posset. Tota difficultas
est de Concilio generali legitimè congregato, se-
cluso tamen assensu Papæ, & seclusa illa delega-
tione, & confirmatione.
Quidam dicunt, tale Concilium posse leges
ferre totam Ecclesiam obligantes à tempore per
Concilium designato: intelligendo nomine totius
Ecclesiæ etiam ipsum Papam: quia tenent, Conci-
lium esse supra Papam, quod quidam intelliguntCōcilium esse|supra Papam|qui teneant.
simpliciter, & absolutè: vt omnes hæretici huius
temporis, præsertim Hamelmangnus lib. 3. cap. 3.
prologomenorum: ex catholicis Cardinalis Ca-
meracensis, Ioannes Gerson tract. de potest. Eccles.
& tract. de auferibilit. superioris, seu Papæ, & alij<-P>@@
<-P>nonnulli in suis tractatibus de potest. Ecclesiæ:
item Nicolaus Cussanus tract. de concordantia
canonica lib. 2. cap. vlt. Panormitanus cap. signifi-
casti, de electione, & ibidem magister eius Cardi-
nalis Florentinus, Abulensis Matth. 18. quæst. 108.
& in defensorio trium conclusionum, Ocham in
dialogis, Almainus de potestate Ecclesiæ. cap. 10.
& 3. dist. 24. quæst. vlt. du. 6. Cardinalis Petrus de
Aliaco. Sotus. 4. dist. 20. q. 1. art. 1. ad 2. dicens, licet
Concilium non sit suprà Papam, quasi ei potesta-
testatem dederit: esse tamen superiorem, quatenus
potestate accepta à Christo, potest Pontificem
ipsum suis decretis & sententiis obligare.
Alij verò sentiunt, esse supra Papam ex suppo-
sitione, quòd se illi subiiciat: tunc enim tenetur
acquiescere sententiæ Concilij, etiam si de eius
depositione ageretur, ita docet glossa cap. non si
incompetenter 2. quæst. 7. & c. in synodo. dist. 63.
Sebastianus Medicis. tract. de legib. p. 1. qu. 9. nu. 7.
Alij verò tenent, Concilium generale non ha-69
bere potestatem ferendi leges, quæ obligẽt ipsumPotestatẽ ha-|bet Cōcilium|secundũ quos-|dam ferendi|leges quæ obli|gent alios, sed|non Pontificẽ.
Pontificem, bene tamen quæ obligent reliquos
omnes Christianos. Inter auctores huius opinio-
nis est diuersitas: nam quidam explicant de pote-
state quadam spirituali, seu Ecclesiastica propriè
dicta collata illi à Christo. Alij de potestate qua-
dam Ecclesiastica, & spirituali latè dicta, non col-
lata illi à Christo, qua possint ferre leges, quæ to-
tam Ecclesiam obligent: Posteriori modo hanc
sententiam tenere videntur Caietanus & Victo-
ria relect. 2. de potestat. Eccles. quæst. 1. principali.
n. 1. in fine ait, duplicem esse potestatem Ecclesia-
sticam, vt ipsemet dixerat relectione. 1. de potest.Duplex est po|testas Eccle-|siastica.
Eccles. Alteram largè sumptam pro quacumq́ue
auctoritate, aut potestare ordinata per se ad finem
spiritualem, & ad cultum diuinum, siue habeat ali-
quem effectũ supernaturalem, siue nō habeat: qua-
lis fuit omnis potestas Ecclesiastica ante datas cla
ues Ecclesiæ à Domino: cuiusmodi fuit sacerdotiũ
totum in lege naturę, & scripta. Alteram verò pro-
priè dictam, sumptam pro Ecclesiastica, & spiri-
tuali potestate, aperiendi scilicet, & claudendi re-
gnum cœlorum: quæ sola potestas vocatur claues
à Domino, Matthæi decimosexto & decimoocta-
uo, quæ solæ, inquit, habent effectum spiritualem,
vt in priori relectione declaratum est. Hoc sup-
posito, Victoria in illa quæstione secunda, nume-
ro secundo, statuit primam conclusionem, pote-
stas Ecclesiastica, siue spiritualis primo modo po-Potestas spi-|ritualis in le-|ge veteri qua-|lis fuerit.
test esse in tota Ecclesia, siue Rep. Christiana, quia
quælibet Resp. iusta constituta est à Deo Rom. 13.
Non est potestas nisi à Deo: & ibidem probat latè
Victoria, hāc potestatem fuisse in Ecclesia in lege
naturæ, & potuisse illam communicari summo sa-
cerdoti, à se electo, eámve in ipsum transferre:
Num. autem 3. totam potestatem spiritualem, quæ
fuit in lege veteri, ait fuisse primò & solùm in tri-
bu Leuitica. Num. autem 4. docet, potestatem Ec-
clesiasticam, siue spiritualem secundo modo acce-
ptam, seu propriè dictam, non esse in tota Eccle-
sia, seu cœtu fidelium, & num. 6. potestatem Ec-
clesiasticam, & spiritualem esse in toto Concilio,
vt totum quoddā est: quam ait non esse sibi datam
à Christo, nec à iure diuino, nec à Pontifice, nec ab
ipsa Ecclesia: sed ex voluntate ipsotũ Prælatorum:
qui volunt ex seipsis vnā auctoritatem velut vnũ
corpus cōstituere. Imò nō solũ in synodo vniuer-
sali: sed etiam in prouinciali, vel nationali, verbig.<-P>
@@0@
@@1@Disput. VIII. Sectio XIIII. 173
<-P>Orientis, esset vna auctoritas in tota illa congre-
gatione ratione suæ totalitatis: & ideo totum Cō-
cilium obligat singulos Prælatos, quod fusiùs ibi
declarat Victoria, & fatetur sumpsisse ex Caieta-
no tomo primo, opuscul. 2. quod est apologia de
auctoritate Papæ, parte prima, capitulo sexto, vbi
tamen Caietanus ait, illos tunc non posse ea, quæ
summi Pontificis sunt propria, vt absoluere ab
aliquo casu reseruato Papæ, & fortasse solùm vult
Caietanus omnes illos Patres posse conuenire
in hoc, quòd quilibet præcipiat suæ Ecclesiæ
aliquid quod aliàs posset præcipere: quod cla-
rum est.
Dico tamen primò, tale Concilium nullam le-70
gem facere potest, quæ ipsum Papam obliget: nec1. Concl.|Concilium ta-|le nullam le-|gem ferre po-|test, quæ Pa-|pam obliget.
quicquam ipsi præcipere, quando est certus, &
indubitatus Pontifex, etiam si ipse vellet Conci-
lio se subiicere. Hanc sententiam tenet Bellarmi-
nus 2. de concil. capit. 14. cum Antonio, tertia par-
te historiæ, titulo vigesimosecundo, capitulo deci-
mo, §. quarto, & in summa Theolog. parte secun-
da, titulo tertio, §. vndecimo. Turrecremata secun-
do summæ, capitulo septuagesimoprimo, nonage-
simotertio, & centesimoquarto. Pelagius de plan-
ctu eccles. libro primo, articulo sexto. Iacobatius
10. de conciliis articulo septimo, in quo fusissimè
quæstionem disputat, & soluit sexaginta tres argu-
menta aduersariorum. Caietanus tomo primo,
opusculo primo de comparatione Papæ, & Con-
cilio, præsertim capitulo duodecimo, & apologia
pro isto tractatu (quæ est opuscul. 2.) parte prima,
& secunda secundæ quæstione vndecima, articulo
primo, Ferrariensis 4. contra gentes, capitulo 76.
Augustinus de Ancona libro de potestate Eccle-
siæ. Petrus de Monte libro de potestate Papæ, &
Concilij, Turrianus tribus libris de potestate Pa-
pæ suprà Concilium.
Canonistæ communiter, capit. significasti, de
election. & capitulo si Papa, distinctione 40. Ioan-Qui Canoni-|stæ & Theolo-|gi asserāt Pa-|pam esse supra|Concilium.
nes Antonius Delphinus libro secundo de eccles.
capitulo vltimo, Thomas Campegius tractatu de
potestate Romani Pontificis, capitulo vigesimo-
secundo, & sequentib. Sander. 7. monarchiæ, vbi
agit de Concilio Constantiensi pag. 540. Nauar-
rus libro primo consilior. titulo de constitutionib.
consil. 1. numero 4. seu quæstione 1. in fine, Azor
tomo 2. summæ libro 5 capitulo 12. quæstione 1.
ad secundum Emanuel Rodriguez 1. parte sum-
mæ, capitulo 154. verbo lex, numero 8. Bannes
2. 2. quæstione 1. articulo 10. dubio 2. notabil. 3.
Valentia ibidem disputatione 1. quæstione 1. pun-
cto 7. ad 5. argumentum principale, Aragon, & alij
2. 2. quæst. 1. art. 10.
A quibus Doctoribus peti potest latior, & fu-
sior huius rei probatio, à qua nunc supersedeo:
quia quæstio hæc an Concilium sit supra Papam,
suam propriam sedem habet tract. de clauibus, &
de fide, vbi Deo dante copiosè de hac re disseram.
Nunc ergo breuiter conclusionem probo: quia
Pontifex habet supremam potestatem in Ecclesia:
ergo Concilium non est ipso superius: sed è con-
tra: & sanè vel esset superuacaneum, quòd Conci-
lium ei legem aliquam imponeret: quia Concilio
dissoluto potest Pontifex illam abrogare: vel si
non potest eam abrogare, erit ligatus illa lege, do-
nec aliud Concilium generale cogeretur, quod il-
lam abrogaret, vel in illa dispensaret. Hoc autem
valde derogat authoritati Pontificis, & bonæ gu-<-P>@@
<-P>bernationi Ecclesiæ; cùm in illa sint leges, quæ
non possunt, cùm expedit, reuocari, nisi post
multum tempus, & infinitas expensas, & labores:
Confirmatur, quia si in legibus Cōcilij obliganti-
bus totam Ecclesiam potest Papa finito ConcilioPapa potest in|legibus Con-|cilij generalis|dispensare, vel|eas abrogare.
dispensare, & illas abrogare, non fuerunt latæ à
superiori: in ferior enim non potest sine facultate
superioris in eius legibus dispensare, nec ipsas ab-
rogare: si verò non potest, valdè limitata est pote-
stas Apostolica, maximè si leges Concilij vsum
potestatis eius impedirent, & hæc limitatio pote-
statis Pontificiæ esse posset valdè noxia Reipubl.
Christianæ.
Confirmatur etiam: nam si Concilium est su-
pra Papam, non poterit Papa, etiam cùm iudica-Papa est supra|Concilium.
uerit expediens, auferre à Concilio potestatem
condendi leges, nec illas moderari, nec dissoluere
Concilium, cùm placuerit: nam si illi statuant, vt
ampliùs duret, eius definitioni stare tenebitur
Papa: hoc autem est inconueniens: ergo non est
credibile Christum instituisse, aut permisisse, vt
Concilium esset supra Papam.
Confirmatur etiam: quia inutile esset talem po-
testatem dare Concilio; cùm possit Papa illud non
congregare, & sine eius auctoritate congregatum
nequeat esse legitimum, & sic in manu Pontifi-
cis situm erit, vt nulla ei lex à Concilio impona-
tur.
Dico secundò, licèt non sit omninò improba-
bile, quòd Concilium sine consensu Papæ habet71
auctoritatem ferendi leges aliquas, quæ obligent2. Concl.
totam Ecclesiam, excepto Pontifice, qui ab illisConcilium le-|ges ferre posse,|quibus adstrin|gantur alij|præter Papam|probabile est,|sed probabi-|lius contra-|rium.
iure diuino exemptus seu liber est: quæque sint
subordinarę ipsi Pontifici, ita vt illas possit mode-
rari, vel abrogare: tamen longè probabiliùs est,
nullam talem potestatem in Concilio esse. Prior
pars conclusionis probatur, quia talem potesta-
tem, & auctoritatem Concilio tribuere subor-
dinatam Pontifici, nihil derogat dignitati & au-
ctoritati Pontificis, & cedit in honorem Conci-
liorum generalium, & est sequi viam mediam in-
ter eos, qui dicunt Concilium esse supra Papam,
& eos qui dicunt, nil posse toti Ecclesiæ præci-
pere sine confirmatione Papæ, vel sine assensu
eius: quem tamen per solam confirmationem prę-
bere solet: & sic sequitur (quòd aliqui non ve-
rentur concedere) suffragia Patrum in Conciliis
esse merè consultiua, & non decisiua, ac proinde
non esse verè iudices, sed consiliarios: quod vide-
tur absurdum.
Posterior autem pars probatur ex perpetua tra-72
ditione & obseruatione omnium Conciliorum
generalium: semper enim confirmationem à Pon-
tifice postularunt, & anteà non censebantur suis
legibus obligare, neque illæ vniuersè in Ecclesia
recipiebantur: quòd si aliquando prouincia ali-
qua, vel Ecclesia particularis ante confirmatio-
nem admisit tales leges, id fecit vel spontaneè,
vel ex particulari præcepto sui prælati, vt notant
Nauarrus & Emanuel suprà, qui hanc partem do-
cent: quos alij recentiores hîc sequuntur: quo-
rum sententia confirmatur ex Tridentino sessione
vigesimaquinta, capitulo vltimo, de fine Concilij,
& confirmatione petenda: vbi Patres decernunt,
confirmationem peti à Pontifice, & ex bullaCōcilium Tri-|dentinum Cō-|firmationem à|Pio 4. petiit,|& obtinuit.
Pij IIII. quæ in fine eiusdem Concilij habetur,
vbi decreta Concilij, auctoritate Apostolica con
firmantur, & ex diuo Thoma opuscul. 9. contra<-P>
@@0@
@@1@174 Quæst. XCV. Tract. XIV.
<-P>impug. religio. cap. 4. vbi ait, Sancti Patres in Conci-
liis congregati nil possunt statuere, nisi interueniente au-
ctoritate summi Pontificis: idem tenet Turrecremata
2. summ. cap. 71. Azor, & Valentia, suprà. Deinde
suadetur ratione: quia Concilium illud non habet
auctoritatem ab Ecclesia vniuersali: nec à Christo,
vt fatentur Caietanus & Victoria, qui addit, etiam
si Ecclesia repugnaret, Concilium posse facere le-
ges: à quo ergo habet auctoritatem? Respondet
Victoria, à propria voluntate: certè propria vo-
luntas, vt plurimùm potest facere, vt tota colle-
ctio Episcoporum præcepta ferat, quæ singulos
prælatos obligent: ea tamen præcepta non pote-
runt astringere totam Ecclesiam (etiam excepto
Papa) quoniam nullus Episcopus facultatem ha-
bet subiiciendi suam Ecclesiam illi congregatio-
ni: & si demus, præceptum esse, vt singuli aliquid
statuant pro sua Ecclesia, qui id fecerint, obliga-
bunt suam Ecclesiam, & illa manebit obligata: ita
tamen, vt Episcopus idem, vel successor, si volue-
rit reuocare talem constitutionem, possit validè,
imò & licitè, saltem dissoluto Concilio; quia tunc
non manet communitas illa Episcoporum, nec
ipsi Episcopi efficiunt vnam communitatem: er-
go eorum mandatum, etiam vt refertur ad singu-
los Episcopos, vim non habet. Imò nec cùm sunt
in Cōcilio, efficiunt vnam communitatem perpe-
tuam: ergo eorum præcepta non possunt esse per-
petua, & habere rationem legis, magis quàm si ca-
su conuenissent alibi. Et sanè Ecclesia peculiaris
Romana, & aliæ Ecclesiæ, quarum Episcopi non
fuerunt in Concilio per se, nec per legatos, aut vi-
carios, qui ex illorum auctoritate, aut voluntate
consensissent in lege Concilij, illa non astringe-
rentur: quia à proprio pastore non sunt obligatæ
immediatè, nec mediatè.
Adde, vel prælati illi crederent legem suam ac-
ceptam fore Pontifici, vel non: si primum stultè
facerent, & irreuerenter, non petendo eius con-
sensum antequàm illam promulgarẽt: si verò cre-
derent ingratam Pōtifici esse futuram, impruden-
tissimum esset illam condere, quam scirent vel sta-
tim, vel saltem dissoluto Concilio esse à Pontifice
abrogandam: ergo existimandum est, Christũ non
solùm non dedisse illis potestatem leges conden-
di absque Pontificis assensu: sed etiam si aliunde
illam potestatem habere possent, illam ipsis abstu-
lisse, & in Pontificem transtulisse, cùm illum fecit
supremum caput totius Ecclesiæ: sicut etiam tunc
transtulit in illum potestatem, quam ex natura rei
haberet tota Ecclesia ad condendum leges, quæ
singulos obligarent. Confirmatur, quia vel leges
Concilij deberent esse subordinatæ Pontifici; vel
non, si non: ergo non esset suprema potestas in
Pontifice: quod est absurdum, & contra Ecclesiæ
vsum, & traditionem: nam videmus, Pontificem
dissoluto Concilio dispensare in eius legibus, &
interdum eas penitus abrogare: si verò leges illæ
essent subordinatæ Pontifici, melius esset, vt sine
eius assensu non fierent, nec obligarent: ergo cre-
dibile est, ita Christum instituisse. Neque verum
est, quod aliqui Theologi hîc dicunt, leges talis
Concilij, si acceptentur ab Ecclesia, validas esse:
nam acceptatio non dat valorem legi latæ ab eo,
qui potestatem non habet ferendi leges.
Dico tertiò, Concilium æcumenicum acepha-73
lum ritè congregatum, ad declarandum verum3. Concl.
Pontificem tempore Schismatis, vt tempore Si-<-P>@@Concilium|acephalũ qua-
<-P>gismundi Imperatoris, & Concilij Constan. quan-le sit, & quam|vim habeat.
do erant tres, qui se Pontifices appellabant Bene-
dictus XIII. Ioan. XXIII. & Gregorius XII. vel ad
deponendum Pōtificem ob hæresim, vel ob aliam
iustam causam, si quæ est, non potest condere le-
ges propriè dictas, seu mandata perpetua impo-
nere, quæ totam Ecclesiam obligent, licet possit
imponere præcepta temporalia necessaria ad ha-
bendum certum, legitimumq́; Pontificem Eccle-
siæ vtilem, & ad tollendũ schisma, & constituen-
dam in Ecclesia vnionem, tranquillitatem, & pa-
cem. Ita illustres Theologi hîc, & Caietanus to. 1.
op. 1. de authoritate Papæ, & Concil. c. 16. §. con-
cilium perfectum, & cap. 18. §. in 3. euentu. Bellar-
minus 2. de conciliorum auctoritate cap. vlt. Vi-
ctoria relect. vlt. de potestate Ecclesiæ, p. 1. qu. 2.
num. 18. Valentia 2. 2. disp. 2. quæst. 1. punct. 7. §. 45.
ad 6. arg. principale.
Sed quo iure Concilium tunc possit ea præce-Quo iure Cō-|cilium ea mā-|data possit im|ponere.
pta imponere, non omnes explicant. Iuniores ali-
qui putant, id posse solo iure naturæ: nō enim ha-
bet immediatè à Deo talem potestatem, cùm nec
in Scriptura, nec in traditione contineatur: nec
verò eam habet à summo Pontifice, quia suppo-
nimus, nullum esse tunc indubitatum Pontificem,
aut etiam contra eius voluntatẽ congregari Con-
cilium, vel præcepta imponi, & aliqua ipsum quo-
que ligare, vt cùm ei præcipitur vt vel per se vel
per procuratorem cōpareat in iudicio, vel vt pro
bono pacis renunciet Pontificatui: ergo ex iure
naturali conuenit Concilio illa potestas: nam iure
naturæ ad gubernatores prouinciarum pertinet
prouidere communi bono, quando non est Prin-
ceps certus: sed varij se Principes appellant, & vt
tales se gerunt. Hanc opinionem in sinuat Victoria
suprà, affirmans, in eo casu Ecclesiam non esse de-
terioris conditionis, quàm in simili casu esset tem-
poralis Resp. quæ tunc posset per gubernatores
suos præcepta imponere necessaria ad pacifican-
dum regnum, & obuiandum seditionibus, & diui-
sionibus ipsius, & constituendum sibi certum, &
indubitatum Principem. Vnde Concilium Con-Conciliũ Cō-|stantiense cur|alios electores|præter Cardi-|nales ad Pon-|tificem crean-|dum adiun-|xerit.
stantiense Cardinalibus, ad quos aliàs iure cano-
nico electio Romani Pontificis spectat cap. licet,
de elect. cap. vbi periculum, eodem titulo, libro 6.
clem. ne Romani, de electione, plures alios adiun-
xit, vt verum Pontificem, quem tota Ecclesia ve-
neretur, eligerent: vt constat ex eodem Concilio
sess. 41. in decreto de electoribus Romani Pontifi-
cis pro hac vice, qui quidem vt Concilium suprà
testatur, Cardinalem de Columna concorditer in
Romanum Pontificem elegerunt, & Martinus V.
nominari voluit. Quæ electio legitima in Eccle-
sia est semper habita: & quamuis additio illa ele-
ctorum ex consensu Cardinalium facta fuerit: ta-
men, si expediret, ipsis repugnantibus fieri etiam
potuisset.
Alij verò recentiores meliùs dicunt, etiam exIure diuino ad|quos extinctis|Cardinalibus|Pontificis ele-|ctio pertine-|ret.
iure diuino positiuo illam potestatem Concilio
competere: tribuunt Victoriæ, quia relectione ci-
tata p. 2. num. 21. docet, si extincti essent omnes
Cardinales, ad quos electio Pontificis iure cano-
nico spectat, electionem iure diuino pertinere ad
omnes Episcopos Reipub. Christianæ: quem lo-
qui de iure diuino positiuo colligunt: quia alludit
ad id Pauli Actorum 20. Attendite vobis, & vniuer-
so gregi, in quo vos Spiritus sanctus constituit Episcopos
regere Ecclesiam Dei. Dum suam sentẽtiam probat<-P>
@@0@
@@1@Disput. VIII. Sectio XIIII. 175
<-P>Victoria, quia ipsi sunt pastores gregis, & curato-
res, & tota administratio citra summum Pontifi-
Dostları ilə paylaş: |