Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə6/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   143

quam possidebat. Cùm ergo amplissima hæc

fuerit facta donatio, quando prohibet ne quis-

quam Principum verè Christianorum illam

transgrediatur lineam ad terras inuentas, siue

ad inueniendas, siue pro mercibus vel quauis

alia de causa, sine Catholicorum Regum li-

centia speciali, satis est illius perspecta mens;

aliàs sibi esset contrarius, dum ex vna parte

donationem facit, & ex alia copiam vt Prin-

ceps quiuis Christianus possit Reges Catholi-

cos re donatâ spoliare: sicque donatorium

falleret; quod est ab Ecclesiæ sincerissimo a-<-P>@@



<-P>gendi ritu penitus alienum: Ecclesia enim in

actibus suis fraudem non debet aliquam ad-

hibere. Cap. Per tuas, de donationibus, de quo

dictum num. 3.

  29 Est autem manifestior adhuc prohi-

bitio in Bulla tertia citata, quæ incipit, Dudum



siquidem, in qua sic idem: Nos volentes etiam

vos fauoribus prosequi gratiosis, motu, & scientia,

& potestatis Apostolicæ similibus, donationem, con-

cessionem, assignationem, & litteras prædictas, cum

omnibus & singulis in eisdem litteris contentis clau-

sulis, ad omnes & singulas insulas, & terras firmas,

inuentas & inueniendas, ac detectas & detegendas,

quæ nauigando, aut itinerando versus Occidentem,

aut Meridiem huiusmodi sint, velfuerint, vel appa-

ruerint, siue in partibus Occidentalibus vel Meridio-

nalibus, & Orientalibus, & Indiæ existant, auctori-

tate Apostolica in omnibus, & per omnia, &c.

Et paucis interiectis: Ac quibuscumque personis;



etiam cuiuscumque dignitatis, status, gradus, ordinis,

vel conditionis, sub excommunicationis latæ senten-

tiæ pœnâ, quam contra facientes eo ipso incurrant,

districtiùs inhibentes, ne ad partes prædictas ad na-

uigandum, piscandum, vel inquirendum insulas, vel

terras firmas, aut quouis alio respectu seu colore, ire,

vel mittere quoquo modo præsumant, absque expressa,

vel speciali vestra, ac hæredum, & successorum præ-

dictorum licentia. Sic Pontifex, adeò perspicuè

vt nullus circa hoc hærere possit, nisi qui velit

lumini esse rebellis.

  30 Callistus item tertius similiter prohi-

buit, & sub pœna excommunicationis latæ

sententiæ, ne quis vlla ratione se in ea mariaCallisti 3.|prohibitio|alia in fa-|uorem Re-|gum Portu-|galliæ, vn-|de & Re-|gum Ca-|tholicorum.

introducat, in quibus Portugalliæ Reges naui-

gationem exercent, quâ nouas prouincias ad

Meridionales & Orientales plagas spectantes,

à memoria hominum non cognitas, detexe-

runt: prout videri potest apud Dom. Solorza-

num Tomo 1. lib. 2. cap. 24. Quæ prohibitio &

pœna, sicut alia interdicti pro Communitati-

bus, suam vim obtinent, etiam postquam Ca-

stellæ Regnum Portugalliæ Coronæ suæ feli-

citer adiunxerunt. Nam Pontifex in præfato

Diplomate de Portugalliæ Regibus, & eorum

successoribus in perpetuum loquitur: & tales

Catholici nostri Reges, licet interruptio ino-

pinata turbulentis hisce temporibus contra-Recens cō-|tra hos dā-|nata rebel-|lio.

rium conata fuerit demonstrare. Sed erit, erit

sanè interruptio cadens, de qua Euangelicus va-

tes sic habet: Proptereà erit vobis iniquitas hæc

sicut interruptio cadens, & requisita in muro excelso;

quoniam subitò, dum non spectatur, veniet contritioIsaiæ 30.|v. 13.

eius. Isaiæ 30. v. 13. Iniquitas quidem cum

interruptione deprehensa est, justitiæ & fidei

sacramentis violatis: sed verò interruptio ca-

dens; cadet enim præ infirmitate, viribus pe-

nitus destituta, & si quos opprimet, suos dubio

procul auctores. Sed sint alij bono animo,

quibus id, quod apud Prophetam sequitur,

possumus fiducialiter polliceri. Quia hæc dicit



Dominus Deus Sanctus Israel: si reuertamini, &

quiescatis, salui eritis v. 15. Sic Deus, sic & Rexv. 15.

noster piissimus, & erga nobilem illam regni

sui portionem speciali titulo commiserationisAd rebelles|adhorta-|tio.

affectus. Vtinam illi sapiant & intelligant, &

sic reuertentes quiescant, & salui fiant; neque

igne sit opus, aut sanguine, sanguine inquam<-P>

@@0@

@@1@Quòd exteri ab occupatione Indiarum arcendi. 9



<-P>Christiano & fraterno, quem propter causam

nec justam, nec piam velle prodigere, non po-

test non infeliciter cedere, & dolore ingenti

Christianorum pectorum, eorumdemq́ue of-

fensione constare.

  31 Stet ergo non posse Christianos Prin-Contra|prohibitio-|nẽ facien-|tes armis|extrudi|possunt.

cipes ea, quæ Catholicorum Regum sunt assi-

gnata dominio, sine eorum licentia conquire-

re, & armis, aut aliter occupare. Quod si fe-

cerint, armis poterunt justi possessoris expelli,

vt expressit Pontifex citata Bulla, Dudum, illis

verbis: Vobis, ac hæredibus, & successoribus vestris



prædictis, per vos, vel alium, seu alios, corporalem

insularum ac terrarum prædictarum posseßionem

propriâ auctoritate liberè apprehendendi, ac perpe-

tuò retinendi, illasque aduersus quoscumque impe-

dientes etiam defendendi, plenam & liberam facul-

tatem concedentes. Sic ille.

  32 Quàm autem hoc conueniens sit, ele-Quàm fue-|rit prohibi-|tio dicta cō-|ueniens?

ganter ostendit P. Suarez Disput. 18. de Fide sect.

1. n. 7. vbi ita scribit: & quoad hoc potest Pon-



tifex vnicuique Principi certos terminos præfigere,

quos posteà sine iniustitia transgredi non poterit: sicut

factum esse legimus ab Alexandro Sexto inter Reges

Lusitaniæ & Castellæ. Et ratio omnium est, quia ita

expedit, vt hæc res, quæ in Ecclesiâ grauißima est,

ordinatè fiat: quod maximè est necessarium, tum ad

conseruandam pacem inter ipsos Christianos Principes;

tum etiam vt vnusquisque maiore solicitudine pro-

curet bonum gentis sibi commissæ. Vnde hoc totum

pertinet ad Pontificem, tamquàm ad principalem

motorem, vt sic dicam: nam Reges sunt veluti orga-

na & instrumenta eius; & ideò nullus potest trans-

gredi terminos sibi præscriptos, quia non potest moueri

nisi motus. Sic ille.

  33 Quod autem in contrarium adduceba-Aduersa|diluuntur,|cum notā-|da doctri-|na.

tur, non vrget, quia de Pontificum mente satis

constare jam vidimus. Licet autem non om-

nes insulæ aut terræ Indicorum tractuum ab

Hispanis detectæ sint; possunt tamen detegi;

& vt numquàm detegantur, ob ingentia dam-

na ex discordiis inde emersuris, quibus princi-

pale negotium propagationis fidei impedien-

dum, potest occupatio talis prohiberi, etiam

si lux Euangelij, quæ illis inferri potest, ma-

gnum earumdem bonum sit, quo videntur ta-

li prohibitione priuari: illud enim omitti po-

test, cùm incertum sit, & maius bonum in eo

genere stare possit, dum Catholici Reges sine

impedimento valent in fidei dilatatione proce-

dere. Dixi Incertum, rerum experientia teste,

etsi à quibusdam Principibus, vt à Gallis olim

in Brasilia, & alibi: (nam de Anglis, & Hol-

landis hæresum venenis infectis, res est peni-

tus explorata) terræ quædam occupatæ sint,

nihil proptereà aut parùm fides Christiana

prouexit. Cùm id etiam compertum sit in hu-

iusmodi classibus multos hæreticos milites, &

rei maritimæ administros commisceri: quod

semper timendum: vnde pro exaltatione fidei

nihil, quod momenti alicuius futurum sit, cum

sufficienti potest fundamento sperari, sed po-

tiùs damna non leuia pertimeri.
@@

CAPVT III.

An Rex Catholicus Ministros Euan-

gelicos in Indias proprijs expen-

sis mittere teneatur, & quales

futurì.




34 GRauissimum circa hoc extat Ale-Circa mis-|sionem Eu-|angelicorũ|ministrorũ|præceptum|Pontificiũ.

xandri Sexti præceptum, sic enim

loquitur in Bulla priori; & in-

super mandamus vobis in virtute sanctæ obedientiæ,

vt (sicut pollicemini, & non dubitamus pro vestrâ

magnâ deuotione, & Regia magnanimitate vos esse

facturos) ad terras firmas, & insulas prædictas, viros

probos, & Deum timentes, doctos, peritos, & exper-

tos, ad instruendum incolas, & habitatores præfatos

in fide Catholica, & bonis moribus imbuendum, desti-

nare debeatis, omnem debitam diligentiam in præ-

mißis adhibentes. Sic ille cum Ferdinando &Catholico-|rum Regũ|vrget suc-|cessores,|quia dona-|tio cum|onere tran-|sit.

Isabella locutus: eius tamen præceptum ad

ipsorum etiam successores spectat, ad quos do-

natio protenditur, & ita debet cum suo onere

transire. Rationi enim congruit, vt succedat in onere,

qui substituitur in honore. Vt est notissima re-

gula Iuris in 6. & quidem successores maiori-

bus ex Indiis sunt locupletati thesauris, qui

etiam nostris temporibus transmittuntur, vtCap. Ra-|tioni.

maior proptereà obligatio videri debeat, ne

plus justo necessariis parcatur expensis. Et cir-

ca obligationem huiusmodi ex prædicto titulo

resultantem acriter & neruosè discurrit Frater

Ioannes de Silua, Franciscanus, in Animaduersio-Fr. Ioannes|de Sylua.

nibus pro gubernatione Indiarum, Memoriali tertio.

Quæ indubitabilis cùm sit, non est opus circa

illam prolixiùs declamare.

  35 At erunt fortè qui dicant sat esse Mi-Messis Indi-|ca oper arijs|indiget ex|Europa|mittendis.

nistrorum sacrorum in regionibus istis. Quod

vtinam sic esset: sed messis profectò multa, non

tamen operarij multi, qui scilicet multitudinem

messis exæquent. Rogamus ergo Dominum

messis, Deum inquam: rogamus etiam eum,

qui messis item est Dominus Apostolico di-

ctamine constitutus, vt mittat operarios in

messem suam; tales tamen, quales vidimus ore

Pontificis requisitos. Viros probos, & Deum ti-

mentes, doctos, peritos, & expertos. Si tales non

suppetunt; ij saltem qui futuri sperentur tales,

Religiosa exercitatione formati. Sed qualitates

dictas excutiamus.

  36 Probos: Quia si improbi, nihil effici-Probos re-|quirit Pon-|tifex, quia|filij facta|parentum|magis quā|verba se-|quuntur.

mus. Quis credet auditui nostro, quando fi-

dem dictis detrahunt mores pessimi, & mendax

haberi potest, qui manifestè probatur impu-

rus? Semel malus semper præsumitur esse malus.

Sic Regula 8. juris in 6. Sed credant vtcum-

que: faciliùs facta quàm verba sequentur eo-

rum, qui se Patres dicunt, & per Euan-

gelium in Christo Iesv filios se genuisse glo-

riantur. Pulchrè & robustè Iuuenalis, Saty-Iuuenalis.



ra 14. circa hoc Philosophatus, vbi ex multis

illud:


Sic natura jubet; velocius & citiùs nos


Corrumpunt vitiorum exempla domestica,

magnis



Cùm subeant animos auctoribus. Vnus &

alter

@@0@

@@1@10 Thesauri Indici Titulus I. Cap. III.



Forsitan hæc spernant iuuenes, quibus arte

benigna,


Et meliore luto finxit præcordia Titan.




Sed reliquos fugienda patrum vestigia du-

cunt,


Et monstrata diu veteris trahit orbita culpę.

Abstineas igitur damnis, huiusce etenim vel


Vna potens ratio est, ne crimina nostra se-

quantur


Ex nobis geniti: quoniā dociles imitandis

  Turpibus ac prauis omnes sumus. Circa

quod multa dici possent, quibus tamen hîc

negamus locum, alibi, Deo auspice, tribuen-

dum.


  37 Et Deum timentes. Et quàm id meritò!Timor Dei|maximè in|illis necessa-|rius.

Si Dei timor in regionibus istis non adsit, vix

est alius, qui à ministro sacro verè & seriò ti-

meatur. Habent quò possint timorem om-

nem alium submouere. Prælati absunt: sce-

lerum testes timidissimi delatores, & ex qui-

bus plures vix vnius idonei testis partes ex-

plent, de quo Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 1.



Cap. 27. num. 57. Et nos alibi. Quòd si quid-

quam videatur imminere periculi, præstò est

cuncti-potentis argenti subsidium. Si ergo Dei

timor non adstet, actum est de omnibus puræ

conscientiæ ornamentis, & turpitudini ianua

frequentissima reserata. Et qualis inde Euan-

gelicus minister, Euangelij ipsius exitiosissimus

infamator? Hinc Apostolis, & Apostolicis

viris, quibus credita mundi conuersio, laus

illa congruit, quæ habetur Cant. 5. v. 15. Cru-Cant. 5.|v. 15.



ra illius columnæ marmoreæ, quæ fundatæ sunt su-

per bases aureas. Circa quam Diuus AmbrosiusInde Euā-|gelicis mi-|nistris for-|titudo.

ita loquitur: Accipite de Verbo Dei lectum in Can-



ticis: Crura eius columnæ marmoreæ fundatæ su-

per bases aureas. Significant scilicet columnas esse A-

postolos, qui fundati sunt in timore Sancto. Sic

ille. A timore ergo Domini fortitudo, & inde

in Euangelicis operariis de vniuersis animæ

hostibus sperandus triumphus, & coronæ vi-

ctoriales. Timor Domini gloria, & gloriatio, &Eccli. 1.|v. 11.

lætitia, & corona exultationis. Eccli. 1 v. 11. Vbi

doctus Interpres sic ait; Denique timens DeumVictoria, &|triumphus.



est triumphator, ideòque coronatus; triumphat enim

de peccato, mundo, carne, & Dæmone. Hæc ille.

  38 Doctos. Falluntur ergo illi, qui ad ne-Doctos pro|Indorum|conuersione|requirit|Pontifex,|& quanta|doctrinæ|necessitas.

gotium conuersionis Indorum superuacuam

existimant esse doctrinam, à quâ doctus quis

possit absolutè vocari. Plura certè in eo occur-

runt, quæ solius Grammaticæ, & leui qua-

dam moralis Theologiæ notitiâ nequeunt ex-

pediri. Hinc timori Domini sapientia adne-

xa à Siracide pro salute propria & aliorum cũ

fructu pertractanda, Corona, inquiens, sa-Eccli. 1.|v. 12.



pientiæ timor Domini, replens pacem & salutis

fructum. Vbi sic Arabicus; Ex ea multiplicatur

doctrina (ex sapientia inquam) & vita, & sa-Arabicus.

nitas; & est virga vtilitatis, & sustentaculum lau-

dis, & honor perpetuus cuilibet illam tenenti. Sic

ille. Multiplicatio ergo doctrinæ, quæ & glo-

riosa docenti & salutaris ipsi, vtilisque aliis, à

timore Domini sapientiæ maritato. Inde pax,

& abundantia pacis, quæ scilicet repleat ani-

mam sic feliciter sapientis; tales enim (vt ex-

perientiâ notum) pacifici sunt, & studio assi-

dui, ac incubantes libris, externos solent vitare<-P>@@



<-P>tumultus, quibus indocti, tædio habentes li-

bros, ideóque gyro-vagi, frequenter impli-

cantur.

  39. Peritos. Inter doctos & peritos ali-Peritos itẽ,|& quid|peritia.



quid interesse discriminis ex Tullio Libr. 3. de

Officiis, coniiciunt quidā, vbi illa eiusdem verba,

Cùm sint docti à peritis, facilè à sententia desistunt.Tullius.

Videtur ergo peritus ille esse, qui non solùm

doctus est, sed etiam ad docendum aptus: ne-

que enim docti omnes sunt ad docendum ido-

nei: & idonei profectò ad conuersionem In-

dorum, eosque in fide & Christiana pietate

continendos, requiruntur. Vnde Gentium A-

postolus, Qui & idoneos, inquit, nos fecit mi-



nistros noui Testamenti. 2. Cor. 2. v. 3. Est autem2. Cor. 2.|v. 3.

peritia timori Dei sapienter adiuncta, quia

Spiritus sanctus dotes istas suâ sententiâ co-

pulauit. Eccli. 25. v. 8. sic dicens: Corona se-Eccli. 25.|v. 8.



num multa peritia, & gloria illorum timor Dei.

Vbi peritia videtur quasi senibus propria com-Timori|Domini|quomodo|coniugata.

mendari. Quod quidem in caussa præsenti mi-

rè congruit, dum monentur ij, quibus cura

mittendorum Ministrorum pro salute Indo-

rum incumbit, ne iuuenes operi tanto præfi-

ciant, nisi in illis morum comperta maturitas

ætatis defectum suppleat, quod non semel ac-

cidere satis est compertum: sicut & senes inue-

niri sensu quoad grauia & seria penitùs desti-

tutos. Monstrum inquam illud, quod cum

duobus aliis sibi esse fastidio Spiritus sanctus

protestatur, dum Eccli. 25. v. 3. & 4. sic ait:Eccli. 25.|v. 3. & 4.

Tres species odiuit anima mea, & aggrauor valdè

animæ illorum: Pauperem superbum: diuitem men-

dacem: senem fatuum & insensatum.

  40 Et expertos. Illustre hoc EuangelicorumExpertos|denique, &|quòd expe-|rientia co-|rona sit.

ministrorum honestamentum, quod & co-

ronam Spiritus sanctus appellauit, iuxta ci-

tatum ex Siracide locum, & grauium Inter-

pretum expositionem. Corona senum multa pe-



ritia, peritiam enim dicunt experimentum de-Eccli. 25.|v. 8.

signare. Videndus P. Cornelius. Nullum au-

tem ornamentum coronâ illustrius, immò

neque ita illustre; vt hinc maturæ experientiæ

dignitatem agnoscamus. Pro eâdem ipse Cap.Ibid. 34.|v. 9.

34. v. 9. sic habet: Vir in multis expertus cogita-



bit multa: & qui multa didicit, enarrabit intelle-

ctum. Quod quidem præsenti aptissimum insti-

tuto; cùm ex eo habeamus expertos omnium

aptissimos esse magistros, à quibus hauriri re-

rum plurium, animarum statui conuenien-

tium, intelligentia possit. Vnde citatus Inter-P. Corne-|lius.

pres sic ait: Ipse ergo eum vocat sapientem, dignum



cui credamus, qui per tentationes à cœlo eruditus

est, & per multorum experientiam prudens doctus-

que euasit, vt poßit & alios docerei, consolari, mede-Euangelicè|ministri|officium.

ri, consulere, dirigere. Hæc ille, quæ ad Euan-

gelici ministri spectāt munus paucis executus;

cuius est docere, consolari &c. Tales optat &

præcipit Pontifex ad Indorum conuersionem

mitti. Ex quo illud eliciendum certissimum

assertum, in concursu ad Indica Beneficia mul-Præferen-|dus exper-|tus in con-|cursu ad|Pontificia.

tùm debere ad experientiam oppositorum at-

tendi, & eum præferendum, qui experientiâ

valeat, si virtus nota, & doctrina sufficiens

suffragetur, aliis, qui in litteris, & aliqualem

etiam in virtute habeant excessum. Pro quo

sic P. Stephanus Baunij in noua praxi Beneficio-<-P>P. Baunij.

@@0@

@@1@Ministros Euangelij mittere vt debeat Rex Catholicus. 11



<-P>rum Disputat. 3. Quæstione 13. communem

doctrinam amplexus: Ad bonum commune Be-



neficia cùm ordinentur ex rei naturâ, fieri potest, vt

doctus sanctiori idiotæ præferri debeat, expertus

meliori, qui tamen rerum vsu, experientiâque non

polleat; eò quòd (inquit D. Thomas 2. 2. qu. 66.D. Thom.

arti. 2.) ille qui minùs est sanctus, & minùs sciens,

potest magis conferre ad bonum commune propter

potentiam vel industriam sæcularem, vel propter

aliquid huiusmodi: & quia dispensationes spiritua-

lium principaliter ordinantur ad vtilitatem com-

munem, secundùm illud. 1. ad Corinth. 12. Vni-

cuique datur manifestatio spiritus ad vtilitatem:

ideoq́ue quandoque absque acceptione personarum in

dispensatione spiritualium illi, qui sunt simpliciter

minùs boni, melioribus præferuntur. Sic ille. Quod

etiam cum aliis tradit Diana Parte 3. Tract. 5.



Resolut. 110. & Thomas Hurtadus Tract. 12.

num. 13. 16. & seqq. Sed de his alibi magis

ex professo.




Corollarium peculiare.


41 EX dictis sequitur, cùm Rex Catholi-Non solum|qui mittũ-|tur Euan-|lij Mini-|stri, sed|quicumque|alij in In-|dijs alendi|liberaliter.

cus Euangelicos ministros in Indias


Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin