@@0@
@@1@
@@0@
@@1@
@@0@
@@1@
@@0@
@@1@
@@0@
@@1@
R. P. DIDACI
DE AVENDAÑO
SOCIETATIS IESV
THESAVRVS
INDICVS.
@@0@
@@1@
@@0@
@@1@
R. P. DIDACI
DE AVENDAÑO
SOCIETATIS IESV,
SEGOVIENSIS,
In PERVVIO iam pridem publici & primarij S. Theologiæ Professoris,
& in Sacro Inquisitionis Sanctæ Tribunali adlecti Censoris,
THESAVRVS INDICVS,
SEV GENERALIS INSTRVCTOR
pro regimine conscientiæ, in iis quæ ad indias spectant.
TOMVS PRIMVS,
Ea continens, quæ ad Ciuilem præsertim conducunt Gubernationem.
#(IMAGE)
ANTVERPIÆ,
Apud IACOBVM MEVRSIVM.
Anno M. DC. LXVIII.
@@0@
@@1@
@@0@
@@1@
REGIO INDIARVM
CONSILIO
inter svprema catholici
HISPANIARVM REGIS
INSIGNI.
THesavrvs Indicvs Regij sanè iuris
Sic Ordi-|nationes,|de quibus|Titul. 5.|Cap. 9.
est, Senatvs Amplissime, & Thesau-
rum Indicum, non è terræ visceribus ex-
tractum, sed ex Sapientiæ receptaculis
profundis elicitum, & Sapientium ductu ad commu-
nem vtilitatem studio peruigili coaptatum, publicæ
tradendum luci, Indicâ ex regione, omnium Reginâ,
transmitto. Suos enim habet Sapientia Thesauros re-
ceptaculis pretiosis inclusos, de quibus Siracides, Om-Eccli. 1.|v. 21.
nem, inquit, domum illius implebit à generationibus, & receptacula
à Thesauris illius. Cùm ergo Regij iuris sit, Regijs vide-
batur obtutibus destinandus. Sed Claritudinem il-
lam, humanissimam licèt, formidinis ingenuæ vellica-
tione suspiciens, familiarius quærit hospitium, in quo
& iustitiæ debitum, dum Cæsari, quod est Cæsaris,
redditur, & censuræ votum, litteraturæ omnigenæ
Primoribus reseruatæ, cum maiore animi mei latitu-
dine copulentur. Celsitudinem proptereà Vestram
S. A. Sapientię gloriosa Congeries, singulare integrita-
tis Exemplar, probatę fidei selectissima Concio, pru-
dentiæ plus meritis quàm annis coronata Senectus,
confidenter adeo: in quâ & Regius splendor, & fortu-Caßiodo-|rus Lib.|3. 33.
nandi operis argumenta conueniunt. Lætamur tales viros<-P>
@@0@
@@1@
<-P>emergere, qui Senatoriâ mereantur luce radiare, vt laude conspicuis
deferatur gratia dignitatis. Erit ergo Thesavrvs præsens
tali luce conspicuus, si & probari contingat: in quo
& pro Senatoriâ augendâ luce documenta non peni-
tùs contemnenda succurrent. Vestra res agitur, Viri
Clarissimi; nec qualiscumque, sed animæ, conscientiæ,
æternitatis: & sacra Sapientia, quæ in Consilio habi-
tationem suâ dignam Maiestate constituit, vt clamat
ipsa, dum ait: Ego Sapientia habito in Consilio; suos etiamProu. 8.|v. 12.
per me clamores cumulat: dignissima equidem quæ
& per me clamans, contemptibile aliàs organum,
dum oracula tantummodò veritatis insonant, audia-
tur. Vt & hoc loco sit etiam illud verissimum: Sanauit
iterum Sapientia, per contemptibile lignum iustum gubernans.Sapient.|10. v. 4.
Cumq́ue opere in ipso clamem, nec paucis profectò
clamoribus, ad felicissimi cursus Celsitudinis Vestræ
fortunatum exitum, vt sperare sat iuuat, profuturis:
hîc multus non ero, animum expressisse contentus;
temporarium nihil, proquo Vestrasolent fatigari sub-
sellia, penitùs affectantem. Deo, Deo, (ipsum testor)
non carni vnquam, aut sanguini militaui: & modò
Æternitati proximus militabo? Ne etiam
In publica commoda peccem,Horatius|Epist. 1.|Lib. 2.
Dum longo sermone moror tua tempora, Præses,
Præsidiumque Noui, curis & legibus, Orbis.
CELSITVDINIS VESTRÆ
minor seruus
didacvs de avendaño.
@@0@
@@1@
INGENVO LECTORI.
SAcratioris Theologiæ partus iam pridem meditatus, ex quibus
aliqui publicam iam lucem conspexerunt, & scholis & sugge-
stibus pro meo voto, vtinam & successu parili, profuturi; aliud
nunc scriptionis genus aggredior, vt quod est ætatis & virium
reliquum, inter occupationes alias, religioso proprias instituto, commu-
nibus faciam vtilitatibus deseruire: & quamuis ætas & infirmitas quietem
potiùs desiderent, quàm laborem, vt cum Goffrido loquar
Lib. 1.
Epist. 14. illum
Goffridus.
tamen, non quia necessarium, sed quia vtilem (quamquàm & necessarium
erit fortè qui iudicet) non recuso, vbi & debiti officij videtur titulus per-
urgere. Per quinquaginta enim iam ferè annos Indiarum incola, & in
nobilissimo earum Tractu benignam & peculiarem Dei prouidentiam
expertus, non possum non me iisdem multipliciter agnoscere debitorem.
Vt ergo grati animi aliquale exhibeam monimentum (vtinam esset illud
ære perennius) id destinaui animo, quod operis Titulus repræsentat. Neque
enim generalem debui, aut potui, instructionem moliri, & ea omnia, quæ
ad iudiciales caussas pertinent, geminatis & magnis voluminibus com-
prehendere, pro quo alij Iuris vtriusque Consultissimi desudarunt.
BuccæIuuenalis.
Noscenda est mensura tuæ:
quod prudenter admonuit Iuuenalis Satyra 2. Ideò rem conscientiæ præ-
sertim ago, & per sacra discurro, dilucido, licèt breui sæpiùs sæpè compen-Tomo I.|Proble-|mat. in|Præfat.
dio; quandoquidem materiæ grauitas non semper patitur breuitatem; a-
mabilem profectò, vt me alibi cum Diuo Hieronymo admonuisse re-
cordor.
Quòd Thesaurum dixerim, nemo, vt arbitror, sugillauerit: frequens
enim ille apud scriptores Titulus; vnde extant: Thesaurus sacræ scripturæ,
Thesaurus linguæ sanctæ, Thesaurus linguæ Latinæ, Thesaurus linguæ Græcæ, The-
saurus vtriusque linguæ, Thesaurus linguæ Castellanæ, Thesaurus Catholicus, The-
saurus Ecclesiasticus, Thesaurus vtriusque Theologiæ, Thesaurus casuum conscien-
tiæ, Thesaurus Concionatorum, Thesaurus Geographicus, Thesaurus Politicus, The-
saurus Criticus, Thesaurus temporum, Thesaurus Sacerdotalis, Thesaurus Accur-
sianus, Thesaurus precum, Thesaurus verborum, & omnium antiquissimus
Thesaurus orthodoxæ Fidei D. Cyrilli Alexandrini. Quos, & alios, vti iactan-
tiæ quidpiam præseferentes, nullus sanæ mentis suis Auctoribus expro-
brauit. Et in præsenti quidem opere, vt Thesaurus dici possit, præter com-
munem illam rationem rerum plurium & vtilium in multorũ commodum
congestarum; illud speciale occurrit, quòd scilicet pro Indiis militet, de
quarum promouendâ, & conuenienter vrgendâ conuersione agitur; quod
eximium ministerium D. Paulus, Gentium Doctor, Thesaurum compel-
lauit, dum 2. Cor. 4. v. 7. ita scripsit: Habemus Thesaurum istum in vasis fi-2. Cor. 4.|v. 7.
ctilibus: sic enim graues Scriptores explicant, vt videri potest apud Pa-
tres Cornelium & Menochium, & exactissimos alios Litteræ Scrutatores.
Tum etiam quòd cùm ex Indiis magnæ in Europam transmittantur diui-
tiæ, quas Thesauri nomine vsus frequentissimus indicat, vnde vulgatissi-
mum illud, El Tesoro de su Magestad; qui transmitti scilicet quotannis<-P>
@@0@
@@1@INGENVO LECTORI.
<-P>solet
: Non equidem eâdem compellatione indignæ iudicandæ diuitiæ
sapientiæ ex magnorum Auctorum scriptis, quasi ex locupletissimis Mi-
neris, eductæ, & in opus pro Indiis, & in Indiis elucubratum solerter apta-
tæ, indeq́ue in Europam traiectæ, vt ad plures etiam vtilitas Thesauri hu-
ius deriuetur. Sapientissimi Regis, cuius ore diuina est ipsa locuta Sapien-
tia, verba sunt illa: Si quæsieris eam quasi pecuniam, & sicut Thesauros effode-Prou. 2.|v. 4.
ris illam:
tunc intelliges timorem Domini, & scientiam D
ei inuenies. Sic Salomon
Prouerb. 2.
v. 4. Minerarios ergo vult esse sapientiæ candidatos, & ita sibi
Thesauros comparare. Sed non qualescumque; eos tamen, qui sapien-
tiam habeant Dei timore peruigilem, & sic conscientiæ securitati inde-
fessè consulentem. Hoc meum Opus, hic labor est Thesaurus Indicus: sed
pro conscientiâ Indicorum quorumlibet instruendâ, Diuitiæ salutis sapien-
tia & scientia: timor Domini ipse est Thesaurus eius. Et hoc etiam ex cælestis
sapientiæ promptuario. Isaiæ 33. v. 6. cuius vaticinium ad Ecclesiam spe-
ctat, cùm propagabitur fides, vt ibidem subditur: & erit fides in tempori-
bus tuis. Sic multi apud P. Cornelium. Vnde congruentissimè ad India-
rum conuersionem adsciscendum, per quam est fides amplissimè pro-
pagata. Et isthæc satis, vt instituti nostri, & Tituli ratio sufficiens
habeatur.
De ordine nihil, quem series ipsa designat, & sacrorum Canonum po-
test imitatione aliquatenus commendari. Stylus ipse se prodit; non equi-
dem nimis elaboratus, quia pro huiusmodi rebus incongruus; sed non pe-
nitùs inconcinnus. Cur enim talis? Quod in Ioanne Cassiano à Gennadio
laudatum in illustrium virorum Catalogo, laudabiliter vsurpandum, dum sicGenna-|dius.
ait: Scripsit experientiâ magistrante, plano & librato sermone. Sic ille. Potest
ergo & planus esse & libratus, vbi de conscientiæ instructione, experientiâ
magistrante, tractatur. Scio Origenem Homilia 9. in Numer. Thesaurum,Origenes.
de quo locutus Apostolus, gratiam esse diuini spiritûs censuisse, quæ in
vasis fictilibus, id est, in sermonibus rudibus, inelegantibus, & impolitis,
Legis & Euangelij abscondita continetur. Sed quis potens sicut Deus
noster, qui sic gratiæ suæ potentiam manifestat? Nobis de humanis ad-
miniculis addendum aliquid, quia humani sumus, & cum humanis agi-
mus, vt & humano etiam palato, hæc illecebra ad sublimiora trahendo,
blandiamur. Sic Patres, sic Doctores sacri; in quo, vti in re compertissi-
mâ, non est cur ampliùs disseramus. Neque plura, vt æstimo, à me Lector
exquiret, cùm sit experientiâ notum, paucis ex ijs, quæ huiusmodi sunt,
contentos esse Lectores.
@@0@
@@1@
INDEX
TITVLORVM,
CAPITVM
ET PARAGRAPHORVM
TOMI PRIORIS.
TITVLVS I.
De Indiarum iure, & Catho-
licorum Regum obligatio-
nibus circa illarum admini-
strationem.
CAPVT I.
AN liceat de Jndiarum iure,
in Catholicis Regibus du-
bitare.
§. I. Negatiua Positio sta-
bilitur. Num. 1.
§. II. Responsiones quorumdam confu-
tatæ. 7
§. III. Certissimum donationis Ponti-
ficiæ fundamentum. 13
§. IV. De gradu certitudinis Assertio-
nis propositæ. 17
CAPVT II. An earum terrarum,
quæ occupatæ à Catholicis Regibus non
sunt, poßit tutâ conscientiâ expugnatio,
& Coloniarum deductio, alijs Christia-
nis Principibus impediri. 23
§. I. De infidelibus & hæreticis quæ-
dam notatu digna præmittuntur. Ibid
§. II. Circa Christianos Principes reso-
lutio affirmatiua. 27
CAPVT III. An Rex Catholicus
Ministros Euangelicos in Indias pro-
prijs expensis mittere teneatur; & qua-
les futuri. 34
Corollarium peculiare. 41
CAPVT IV. Vtrùm exteri in ne-
gotio conuersionis Indorum rationabili-
ter excludantur. 42
CAPVT V. An, & quomodo de-
beat & possit Rex Catholicus Conquisi-
torum merita munerari. 47
CAPVT VI. An præmia, quæ vi-
dentur Conquisitorum propria, tuta
conscientia poßint alijs, in Hispaniâ
præsertim degentibus, applicari. 57@@
CAPVT VII. An licitè possint Re-
ges Catholici Ecclesiasticos benemeritos
Indiarum ob eum titulum in Beneficiorũ
præsentationibus anteferre. 62
CAPVT VIII. An Rex Catholicus
specialiter instructus esse debeat circa res
Indicas, & ea, quæ in ipsis geruntur,
graui conscientiæ obligatione. 77
CAPVT IX. An Rex Catholicus tu-
ta poßit conscientia eligere ad Indica
officia quos velit. Regio non audito Con-
silio, vel ipsius iudicium non secutus,
etiam in Ecclesiasticis. 83
CAPVT X. An in Beneficijs simpli-
cibus, quæ sunt Regiæ prouisionis, in
Indijs: & per concursum conferuntur,
possit Rex Catholicus minùs dignum
præponere digniori. 89
CAPVT XI. An Rex Catholicus sine
lethalis culpæ reatu Indos possit, aut eo-
rum aliquos, in totalem redigere serui-
tutem.
§. I. De generali seruitute resolutio ne-
gatiua. 98
§. II. Quomodo aliquando licita Indo-
rum seruitus. 103
CAPVT XII. Minerisne effodien-
dis possint Indi, talem non meriti pœ-
nam, sine labe culpæ lethalis addici. 109
CAPVT XIII. An Reges Catholici
securâ conscientiâ indulgere possint, aut
permittere, Indorum seruitium persona-
le. 119
CAPVT XIV. An Indi licitè pos-
sint ad labores alios Reipublicæ vtiles
inuiti conduci, vel id debeant sub grauis
culpæ reatu Reges Catholici prohibere.
§. I. Recensentur labores, & diuersæ
sententiæ, ac prima Assertio proponitur.
125
§. II. Assertiones aliæ pro Indorum ope-
ris magis in speciali. 129
§. III. Duæ aliæ Assertiones cum reso-
lutione vtilis quæstionis. 133
§. IV. Assertio 7. circa Cocam, & no-<-P>
@@0@
@@1@INDEX TITVLORVM,
<-P>tanda quædam circa illam. 138
§. V. Circa nonnullos alios Indorum
labores extrema resolutio. 149
§. VI. Additio circa genus quoddam
seruitij Indorum ab eorum originem tra-
hentis voluntate. 153
CAPVT XV. An sine grauis con-
scientiæ grauamine annua classium ex-
peditio à Rege Catholico poßit vllatenus
impediri. 156
CAPVT XVI. An officia honoraria
in Indijs vendi licitè à Rege Catholico
possint. 161
CAPVT XVII. Reges Catholici, vt
poßint tributa Indis imponere. 170
TITVLVS II.
De Regio Indiarum Consilio,
eiusque coram Deo obliga-
tionibus, vt conscientiæ se-
curitas habeatur. Num. 1.
CAPVT I.
AN Regij Indiarum Consiliarij sub
mortali teneantur rerum Indiarum
specialem notitiam studio & inquisitio-
ne solicita comparare. 2
CAPVT II. Consiliarij Regij quali-
ter ad prouidenda ea, quæ negotium fidei
in Indijs concernunt, teneantur. 9
CAPVT III. In proponendis ac
consultandis idoneis Ministris qualiter
Consiliariorum Indicorum conscientiæ
circa sæcularia officia poßint grauiter
onerari. 14
CAPVT IV. Circa Ecclesiasticas pro-
uisiones quæstio eadem. 22
CAPVT V. Grauia quædam incom-
moda, quæ vitare Regij Consiliarij de-
bent in Episcoporum prouisione, vt tuta
esse ipsorum conscientia queat. 31
CAPVT VI. An Consilium Indiarum
tutâ conscientiâ caussarum decimalium
cognitionem & decisionem assumat.
§. I. Assertio prima proposita & compro-
bata. 44
§. II. Responsiones quædam confutatæ.
48.
§. III. Circa duos Nouenos obseruanda
doctrina, & nouum robur ex Regiâ ces-
sione. 53
§. IV. Vlterior probatio, & notanda
quædam. 57
§. V. Jnstauratur probatio, & mani-
festus pro Assertione discursus. 64
CAPVT VII. An Regium Jndia-<-P>@@
<-P>rum Consilium possit sine graui conscien-
tiæ grauamine caussas Ecclesiastici fori,
& præsertim ad personas Ecclesiasticas
pertinentes, per viam violentiæ ad se de-
latas, adhibita cognitione tractare.
§. I. Diuersæ sententiæ, & quædam spe-
cialia pro affirmatiua. 68
§. II. Pro negatiua quæ videantur vr-
gere. 73
§. III. Resolutio difficultatis, & quæ-
dam pro Indijs. 79
§. IV. Assertiones aliæ pro Religiosis,
& dubij specialis decisio. 83
CAPVT VIII. Vtrùm Regium In-
diarum Consilium Pontificias Bullas ad
res Indicas spectantes licitè transmitti
prohibeat, nisi post earum inspectionem,
&c. 91
CAPVT IX. An Ordinationes Regiæ
pro Consilio Indiarum in conscientiâ obli-
gent Senatores. 96
CAPVT X. An Regij Indiarum Con-
siliarij suis legibus teneantur. 103
CAPVT XI. Vtrùm Regium India-
rum Consilium possit personas Ecclesia-
sticas inordinatè procedentes in Hispa-
niam auocare.
§. I. Duplex sententia, & vtriusque
fundamenta. 109
§. II. Resolutio Assertionibus explicata.
115
CAPVT XII. An idem, quod de alijs,
de Episcoporum auocatione aut remotio-
ne dicendum. 123
CAPVT XIII. An ratione styli pos-
sint Regij Indiarum Consiliarij in re-
scriptis ad Ecclesiasticos transmissis con-
scientiæ grauamen incurrere. 127
TITVLVS III.
De Proregibus Indiarum, eo-
rumque obligationibus ad
negotium animæ pertinen-
tibus.
CAPVT I.
QValiter Proreges Indici ad exemplum
vitæ teneantur. Num. 1.
CAPVT II. Erga familiam qualis
futurus Prorex Indicus, vt conscientiæ
stare iura possint. 8
CAPVT III. An liceat Indicis Pro-
regibus quæstuosos contractus exercere.
15
CAPVT IV. An Proreges Indici
munera possint accipere.
@@0@
@@1@CAPITVM ET PARAGRAPHORVM.
§. I. Tribus Assertis obligationis quali-
tas stabilitur. 22
§. II. Tres aliæ pro eodem Assertiones. 28