Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14.73 Mb.
səhifə13/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14.73 Mb.
1   ...   9   10   11   12   13   14   15   16   ...   143

homini seruitus imponi valeat, qui nullum præter

Deum dominum recognoscit? Est autem de re-

bus ad personas vsitatum in jure argumentum, vt

probat Euerardus in Topicis legalibus loco 38. &

personæ rebus quibuslibet pretiosissimis præ-

ponuntur l. Sancimus Cod. de Sacros. Eccles. & alibi.

Sufficiat ergo Indis quòd semper cum metu vi-

uant, hoc enim genus seruitutis est iuxta HoratiiSeruitus est|vita in|metu.

illud Epist. 16.




Qui metuens viuit, mihi liber non erit vm-Horatius.

quam:


Non illis durius aliud seruitutis genus adiicia-

mus.

  122 Sed quid Confessarii facient vbi perso-Circa Cō-|fessarios|difficultas,|vbi serui-|tium perso-|nale viget.



nale seruitium perseuerat, obnitentibus quibus-

dam vrbibus aut etiam Prouinciis, eò quòd di-

cant non posse aliter ea, quæ ad victum necessa-

ria sunt, ex terræ fructibus, aut re pecuariâ com-

parari?

  Respondeo tales, si in malâ fide sint, nequa-Non absol-|uendos ma-|læ fidei pœ-|nitentes, &|quid de du-|bijs.



quàm absoluendos, vt est compertum, cuius erit

indicium, si de seruitii talis coactione in Confes-

sione se accusent. Si verò vt dubii, Confessarius

suo non desit officio, id quod est obligationis

aperiens. Quid enim? Dicat seruitium esse lici-

tum? Mentietur. Pœnitentis id conscientiæ re-

linquat? Non erit id certè conueniens, nec lice-

bit: ideò enim dubitationem proponit suam, vt à

Confessario, Claues non solùm potestatis haben-

te, sed scientiæ etiam, dirigatur.

  123 Dices posse Confessarium rationabili-

ter suspicari, si illicitum dicat esse seruitium, & re-Instantia|ex illorum|periculo,

stitutionis obligationem aperiat, Pœnitentem ni-

hilominùs contra illius declarationem acturum,

ex quo maius in ipsum damnum resultabit, quod

euitare Confessarius debet, temporale vnius in-

commodum spirituali alterius posthabendo.

  Verùm hoc non videtur stare posse in casu, de

quo loquimur: rogat enim Pœnitens an pecca-cuiusuis|eliditur,|cum vtili|doctrinæ.

tum sit in eo foro, in quo nequit Confessarius

responsionem legitimam denegare. Si præsertim

confiteatur se sub eo dubio seruitium retinuisse:

an scilicet grauiter peccarit, nec ne? Tunc enim

graue peccatum est, vt communiter Doctores

admittunt. Si enim Confessarius id Pœnitentis

conscientiæ remittat, conscientia dubia relinqui-

tur, vt erat anteà, & ita similiter suspicari poterit

eum in peccatum relapsurum. Si enim id ratio-

nabiliter detectâ veritate suspicatur, multò id

erit certius dubio permanente. Et quidem Pœ-

nitens tenetur veritatem inquirere: ergo &

Confessarius directè respondere. Videantur

Portel Tomo 2. Casu. 45. num. 5. P. Thomas San-

chius lib. 2. de Matrimonio, disp. 38. num. 8. P. Co-

ninck disput. 8. de Sacramento Confeßionis num. 14.

P. Layman lib. 3. tract. 6. cap. 13. quæst. 4. num. 7.

& P. Palaus Tomo 4. tractat. 23. Puncto 18. nu-

mer. 10.

  124 Si autem Pœnitens in bonâ fide fit, &

ex manifestatione peccatum graue in retentioneSi bona sit|fides, Dissi-|mulare vt|Confessa-|rius possit.

seruitii verosimiliter timeatur, poterit dissimulare

Confessarius, juxta valde receptam doctrinam,

pro quâ P. Palaus suprà num 7. plures adducit,

quos & ipse sequitur, sicut & Portel n. 1. & seqq.

& circa quam sic loquitur Eligius Bassæus in

Floribus Theologiæ Moralis ver. Confessarius 4.<-P>@@

<-P>num. 18. Quòd scilicet cùm nulla ex monitioneEligius|Bassaus.

speratur vtilitas, & ignorantia inuincibilis est, siue

facti siue iuris diuini, naturalis aut humani, non

tenetur Confessarius docere, vel monere: immò

tenetur in hoc casu tacere propter inconuenien-

tia, quæ inde sequerentur. Et hoc verum, quam-

uis per ignorantiam peccatum illud sit in detri-

mentum proximi. Ratio est, quia nulli laqueum

debemus iniicere: sed admonere in hoc euentu

nihil aliud esset quàm laqueum & offendiculum

apponere: nam constitutus in statu bonæ Fidei,

Confessarii monitione in malo & periculoso

versabitur. Vnde cauere debet Confessarius ne

plus respondeat quàm à Pœnitente interrogatur:

ad summum contentus sit ipse Confessarius in-

terrogare Pœnitentem, nihilnè sit, quod animum

eius grauet, aut conscientiam scrupulosam red-

dat: quo pacto intelliget an culpatâ ignorantiâ

laboret. Sic Bassæus, pro quo & videndus P.

Escobar de Mandoza Tomo 2. Theolog. moral. lib.

16. num. 630. Et quod de Confessario dictum

est, de Prædicatore pariter asserendum. Si enim

in aliquod veniat oppidum, in quo tale aliquid

receptum vsu perspiciat, & ex admonitione idSicut &|Prædica-|tor.

timeat, quod diximus, debet ab admonitione

temperare; cùm præsertim monitiones huiusmo-

digrauia soleant incommoda suscitare. Vnde cùm

Augustæ contractus quidam vsurarius inualuis-

set, quem tamen defendebant ciues, consultus

Gregorius XIII. iniquum esse respondit, neque

absoluendos, qui ab eo non abstinerent: sed ne-

que in suggestrâ, neque in cathedrâ eam rem tra-

ctandam, ne daretur turbis occasio. Sic P. Sac-

chinus Parte 4. Historiæ Societatis lib. 3. n. 121.




CAPVT XIV.

An Indi licitè possint ad labores alios

Reipublicæ vtiles inuiti conduci, vel

id debeant sub grauis culpæ reatu Re-

ges Catholici prohibere.



§. I.

Recensentur labores, & diuersæ sententiæ,

ac Primò Assertio proponitur.



125 MVlti sunt tales lege interdicti labo-Diuersi In-|dorum la-|bores.

res, aut Regiâ facultate concessi,

vsuuè introducti, pro colendis sci-

licet agris, pro pastoritiâ curâ, pro litterarum

commercio; aut tabellariatu, pro pannificio, pro

ædificiis sacris & communibus, pro viarum ho-

spitiis, pro exportandis rebus ductu & oneribus

iumentorum, aliisq́ue: de quibus meritò dubi-

tatum an licitè inuitis imponantur.

  126 In quâ quæstione affirmat Dom. So-Quos licere|inuitis ne-|gant plu-|res.

lorzanus plures passim doctos pariter ac pios &

Religiosos viros se agnouisse, qui Indorum cau-

sam agentes, & miseram atque abiectam eorum

conditionem dolentes, iniuriasque ac oppressio-

nes, quas sæpè horum seruitiorum occasione pa-

tiuntur, coactionem istam absolutè & generaliter

damnarunt, qui & Regias aures assiduis litteris &

quere lis super ea tollenda implere non desinunt.<-P>

@@0@

@@1@Ad quos Indi labores compelli poßint. 29



<-P>Pro quorum sententia grauia statim, & satis vr-

gentia fundamenta proponit. Et nihilominùs

contrariam amplectitur, vt videri potest Tomo 2.

lib. 1. cap. 4. & 5. & in Politicâ lib. 2. cap. 5. 6. & 7.

Nouem tamen cautiones omnino seruandas ap-Affirmat|Dom. So-|lorzanus|nouam ad-|ditis condi-|tionibus,|quæ recen-|sentur.

ponit, seu mauis dicere conditiones ad coactio-

nis huiusmodi justificationem, scilicet justè dis-

pertiendos inter omnes labores, vt non quidam

nimis onerentur, aliis otiantibus: vt seruitia sint

consueta & moderata: vt propriis commodis

priùs consulere sinantur; vt robusti tantùm, &

post annos plenæ pubertatis, senibus, fæminisque

prorsus exclusis: ne longiùs à suis oppidis abdu-

cantur: vt salarium competens in manu propriâ

soluatur: vt moderato pretio ea, quæ ad vitæ

sustentationem necessaria sunt, in locis, vbi labo-

rauerint, possint inuenire: vt in publicam vtilita-

tem designatos in priuatam nullus traducere per-

mittatur, aliis vsibus applicando, & quandoque

vendendo: vt circa fidem, & Christianam pro-

fessionem nullum accipiant detrimentum. Qui-

bus luculenter exornatis, sic subiicit, n. 97. cap. 5.

citati. Quoniam omnes superiores leges & cautiones ad

vnguem seruare in tantâ hominum rerum, prouin-

ciarumq́ue diuersitate ac peruersitate, Magistratuum-

q́ue distantiâ, difficilè est; illis autem non seruatis,

Indorum ad prædicta seruitia coactio non iniustiitiam

tantùm, verùm tyrannidem quoque aut rapinam re-

dolere videtur; meritò video plures doctos, pios, & gra-

ues viros, in eâ consulendâ aut approbandâ, hærere pa-

riter & horrere; ipsumq́ue supremum Indiarum Consi-

lium (quod non minori prudentiâ quàm pietate reful-

get) ita variè, & semper quidem parcè & strictè super

hoc articulo rescripsisse. Hæc ille. Pro quo & in Po-

liticâ pag. 105. Col. 2.

  127 Quibus sanè doctissimus vir id, quodSed illius|placitum|sibi non|constans|demonstra-|tur.

ædificauerat, videtur penitus demoliri. Ait enim

amplectendam affirmantium sententiam sub con-

ditionibus antè visis. Atqui eôdem attestante,

conditiones tales sunt seruatu difficiles, & iis non

seruatis in tyrannidem incurritur: ergo sententia

talis nequit sustineri. Consequentia est legitima:

quia id, ex quo in tyrannidẽ facilè prolabi potest,

nequit tutâ conscientiâ permitti, vt est cuiuis sanè

sapienti manifestum. Præterquàm quòd paria

sunt aliquid esse impossibile, & multùm difficile.

l. Apud Iulianum §. Constat. C. de legat. 1. Pro quoL. Apud|Iulianum.

& alia apud eumdem Cap. 4. cit. num. 109. Si er-

go difficilè est, & valdè quidem difficilè, vt expe-

rimentis est innumeris comprobatum, conditio-

nes seruari prædictas, impossibiles debent pro-

fectò reputari. Ex quo sequitur prædictam sen-

tentiam locum habere non posse, cùm impossi-

bilia requirat; & prætereà impossibile esse non

incurri tyrannidem; cùm sit impossibile poni

illud, per quod certum periculum tyrannidis tol-

leretur. Quibus præiactis

  128 Dico Primò. Licitè possunt Indi adAssertio 1.|licitam esse|compulsio-|nem, si mo-|deratio ad-|hibeatur.

labores aliquos Reipublicæ inprimis necessarios

Christianâ moderatione compelli, juxta dicta



superiùs. Sic P. Acosta lib. 3. de procurandâ Indorum

salute cap. 17. & plures alii non minùs pii, docti,

& prudentes Theologiæ ac Iurisprudentiæ Pro-

fessores, vt testatur Dom. Solorzanus Cap. 4. cit.

num. 48. & in Politicâ. pag. 87. Col. 2. Quod &

ipse adeò robustè & eleganter probat, vt de veri-

similitudine, ac morali ferè euidentiâ vix dubio<-P>@@

<-P>locus relinquatur. Et verò Fr. Ioannes de Silua,Fr. Ioan.|de Silua.

qui in Animaduersionibus pluries allegatis con-

tra personale seruitium acerrimè præliatur, illud

in Peruuio admittendum asserit, si fiat vt in Chi-

lensi regno, cum piâ scilicet tractatione, etiamsi

aliqualis compulsio interueniat. Sic fol. 67. &Probatio à|legibus, &|ratione.

68. & generaliùs fol. 86. & 87. Quod & leges

Catholicorum Regum nostrorum mihi validè

persuadent, cùm à piissimis, & post consultatio-

nem iteratam ac sedulam, sint profectæ pectori-

bus: de quorum præsertim erga Indos beneuo-

lentiâ multiplicia extant argumenta. Et prætereà

est ratio penitus irrefragabilis: nam vasalli liberi

possunt ad opera Reipublicæ necessaria compel-

li, quæ per alios præstari commodè nequeunt,

cum eâ moderatione, quam lex naturalis & Chri-

stiana præscribit: ergo & Indi, etiamsi liberi.

Antecedens est certum: nam vasalli sunt mem-

bra Reipublicæ: ergo vt talia seruire in necessa-

riis debent. Cùm ergo debeant, ad Principem

spectat eos iuxta necessitatis diuersa genera cum

debitâ moderatione compellere. Et quidem po-

test Princeps subditorum vitam in bello expo-

nere, vt cum communi sententiâ obseruat P.

Lessius Lib. 2. cap. 4. num. 58. pro quo & videndus

Diana Parte 6. tractat. 4. Resolut. 25. & CaramuelEx domi-|nio juris-|dictionis,|quod defi-|nitur.|Caramuel.



in Theologia morali num. 60. vbi sic definit domi-

nium iurisdictionis: Est ius publicum conseruandi



communitatem, quæ dicitur subesse tali dominio, simul-

que destruendi quemcumque inuasorem; & hoc in com-

modum Reipublicæ. Tale́ Regi concedimus in singula

membra Reipublicæ, tale in omnia subditorum bona,

tale in omnium actiones; publico prospicere bono, legi-

busq́ue directiuis, coactiuis, & pœnis etiam capitalibus,

omnia damna sibi commisso populo imminentia tenetur

auertere. Hæc ille. Sicut ergo cùm bellum immi-

net, compelluntur Hispani, & non Indi, quia illi

præ istis idonei: ita ad alia, quæ meliùs ab Indis

præstari possunt, & communi bono congruunt,

illi præ aliis possunt, debentq́ue compelli.


§. II.

Assertiones aliæ pro Indorum operis, magis

in speciali.



129 DIco secundò. Pro agriculturâ con-Assertio 2.|pro agri-|cultura.

uenienter possunt compelli. Indi,

congruâ laboris mercede, & op-

portunitate temporis assignatâ. Sic citati: & con-

stat, quia occupatio hæc omnium est maximè ne-

cessaria ad vitæ sustentationem, circa quam à no-

stris est Regibus opportunè prouisum. Videndus

Dom. Solorzanus Tomo 2. lib. 1. Cap. 7. & in Po-

liticâ lib. 2. cap. 9.

  Illud difficile, quod ad salarium spectat; vi-Circa te-|nue sala-|rium diffi-|cultas.

detur enim tenue, cùm duplo maius voluntariis

soluatur agricolis, ex quo apparet illud neque

infimi attingere quantitatem. Accedit alimenta

etiam esse tenuia; solùm enim mayzium tostum,

aut aquâ ferè merâ decoctum, quotidie tribui-

tur: vnde isti coguntur toto sui laboris tempore

pane & aquâ jeiunare. Quod scimus loquimur,

& quod vidimus testamur. Et mirum quidem

est, quòd cùm rerum omnium pretia supra mo-

dum excreuerint, & omnium artificum stipen-

dia sint majora, in solis Indis ad laborem ex la-

ribus propriis & patriis extractis, labor æqua-<-P>

@@0@

@@1@30 Thesauri Indici Titulus I. Cap. XIV.



<-P>lem æstimationem jam pridem taxatam retineat,

quam voluntarij, prout illis fuit visum, adauxe-

runt. Videntur ergo justitiæ leges exigere, vt

circa hoc Regia prouidentia disponat quod fa-

cto opus est, ne Deus in terras modis iniquis ex-Proptereà|infaustæ|sationes.

actas noua maledicta congerat, & pro pretiosis

fructibus spinas faciat & tribulos germinare.

Hinc admonet Spiritus Sanctus Eccli. 7. v. 3. ver-

bis illis: Fili, non semines mala in sulcis iniustitiæ, &Eccli. 7.|v. 3.

non metes ea in septuplum Et Osee 4. v. 13. Arastis im-

pietatem; iniquitatem messuistis, comedistis frugem men-Osee 4.|v. 13.

dacij. Quę licet ad mysticum sensum communiter

referant Interpretes, eum etiam habere possunt,

quem intendimus. Comedere autem frugem

mendacij quid sit, benè P. Cornelius exposuit di-Et fruges|mendacij.

cens fruges & fructus dici mentiri, cùm tantum

non reddunt, quantum in germine promitte-

bant: puta, cùm seges siccitate vel aurugine in

agro deperit, aut in horreis à vermibus, aut ven-

to, aëreúe corrupto atteritur, consumitur, & eua-

nescit. Et huiusmodi diuinæ maledictionis effe-

cta passim videmus.

  130 Dico tertiò. Similiter est de pastoritiaAssertio 3.|de pastori-|tia cura|præcedenti|similis.

cura dicendum. Circa quam Dom. Solorzanus

Lib. 1. citato Cap. 9. num. 23. & seqq. & in Poli-

tica pag. 122. Col. 1. piè & sapienter obseruat sa-

larium Indis pastoribus assignatum, eorum esse

labori valde improportionatum, & minus mul-

tò quàm agricolis dari solitum, iuxta taxam sta-

bilitam: quia sic arbitratus prudentissimus aliàs

legislator; videtur sanè deceptus, existimans pa-

stores, dum greges in pascuis quietè pabulantur,

aliquid posse, quod quæstum aliquem præstet,

operari. Quod cùm ad Reges nostros esset de-

latum, pietate solitâ de maiori stipendio proui-

derunt. Video autem gregum dominos ingenuè

fateri, non posse ex pacto genus hoc commer-

cij sustineri, quia suorum est perexiguum. Quæ

fortè querela ad Regias aures perueniet; nec ta-

men proptereà ab incepto desistendum: licet e-

nim huius generis minus aliquid sit; id tamen e-

rit, quod sustentationi sufficiet, frugali inquam:

& quod ex hoc fortè defecerit, potest alimento-

rum aliorum copiâ suppleri. Poterit etiam Re-

gia Maiestas, vt pristina abundantia non desit,

gregum dominis aliquid de vectigali exactione

remittere; quod eius erit piâ & magnificâ pro-

uidentiâ dignissimum; vel aliter post sapientium

consilium prouidere.

  131 Dico quartò. Pro itinerantium com-Assertio 4.|de labore|in hospitiis|viarum.|Vti de te-|nuitate|salarij pro|custodibus|bestiarum.

modo licitè Indi compelli possunt in hospitiis

deseruire. Videndus Dom. Solorzanus suprà



Cap. 11. & in Politica Libr. 2. Cap. 13. ad finem.

Neque circa illud videtur esse specialis difficultas,

nisi quòd bestiarum custodibus nimis est tenue

salarium assignatum. Misero enim Indo, qui per

noctem, frigoribus & sæpè imbribus aut niui-

bus horridam, sub Ioue profectò frigido, & a-

pertis camporum spatiis, oneraria, & sessoria iu-

menta custodiuit, regalis vnus tribuitur, cùm sit

labor ille multò ampliùs æstimandus. Debent

ergo Reges Catholici circa hoc etiam curam &

pietatem suam extendere; cùm sit etiam conside-

ratione dignissimum hospitia quamplura esse In-

dorum subsidio destituta, ob eorum penuriam;

vnde labor iste mercium similitudine ponderan-

dus, quæ fiunt ob raritatem pretiosiores. Quam-<-P>@@

<-P>quàm & raritatis huius alia reddatur caussa; quiaViantium|inhuma-|nitas con-|demnata.

videlicet ab itinerantibus Indi præfati inhuma-

nè tractantur, incommodorum tædio; & diuino

ac humano timore posthabito, iis in locis, vbi

non habent miseri pusillitatis ingenitæ defenso-

rem. Cumque essent in agro, consurrexit Cain aduer-



sus fratrem suum Abel, & interfecit eum: Genes. 4.

vers. 8.

  132 Præfata etiam hospitio deseruientiumVt sarci-|nas expor-|tent an cogẽ$unclear|possint.

raritas effecit, vt id, quod iam pridem erat in vsu

apud nos, in desuetudinem ferè abierit, quòd

scilicet Indi onera quædam ex hospitio vno ad

aliud portent. Quod quidem licitè fieri posse

cẽsent aliqui, quos adducit & sequitur Dom. Zo-

lorzanus Cap. 11. n. 11. & seqq. & in Politica suprà

§. 4. & seqq. Quia tamen visum est nostris Re-

gibus inhumanum, pluribus id rescriptis abro-

garunt, apud citatum videndis Auctorem. Qui-

bus non obstantibus prædicta sententia proce-

dit, quia illius propugnatores existimant in ali-

quibus regionibus vix, aut ne vix quidem posse

onerationem istam excusari. Neque credibile

esse Reges nostros hanc itinerantium molestiam

peruidisse, aut peruisam non curasse. Congruâ

deinde mercede labori solutâ, & onerum mo-

deratione prouisâ, non videtur locus scrupulo

superesse, cùm Indis de more sit oneratis iter a-

gere, & illud sanè longinquum.


§. III.

Duæ aliæ Assertiones cum resolutione vti-

lis quæstionis.



133 DIco quintò, Pannificij officinæ non si-Assertio 5.|circa pan-|norum offi-|cinas, qua-|rum in-|commoda|referuntur.

ne grauibus Indorum incommodis

conceduntur: vnde non immeritò à Regibus

nostris sæpiùs prohibitæ: licet aliàs etiam con-

cessæ cum moderationibus numquàm obserua-

tis, neque vspiam obseruandis. Quando enim

Indi inuoluntarij sunt, officinæ dictæ in diros

carceres conuertuntur, & pro diurnis pensis ser-

uorum more tractantur. Negari profectò ne-

quit pannificia huiusmodi valde vtilia Indicis

esse Prouinciis; sed vtilitas hæc aliis potest mo-

dis obtineri, si videlicet officinæ tales concedan-Vtilitas|quomodo|possit aliter|obtineri.

tur iis, qui eas intra vrbes habere voluerint, vo-

luntariis operariis conquisitis. Quo pacto multis

pauperibus fæminis subueniri posset, quæ in lani-

ficio possent vtiliter occupari. Ad quod etiam



Dostları ilə paylaş:
1   ...   9   10   11   12   13   14   15   16   ...   143


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə