attendendum damnum, quod derelictæ Religio-
ni obuenire potest ex frequenti scandalo, pro-
pter quod vtilitas prætensa debet nihili reputari,
& suspecta haberi, cùm maior vtilitas ex con-
suetis possit virtutum exercitationibus, quàm ex
nouiter assumptis sperari: bona enim consueta
relinquere, & insolita inchoare, non solet esse
ad profectum vtile, vt ex D. Thomâ concludit
P. Suarez fuprà num. 3.
37 In casu autem nostro de translatione E-Quæ ma-|gna esse de-|bet in trā-|slatione E-
piscoporum idem accidere manifestum est, pro
quo non quæuis vtilitas, sed magna requiritur:<-P>
@@0@
@@1@48 Thesauri Indici Titulus II. Cap. V.
<-P>minor enim non curanda, quia damnum Eccle-piscoporũ,|pro quo ap-|plicatio|transitus|Religiosi.
siæ relictæ, ad quam maior ob consuetudinem
profectus deriuabitur, dignâ est etiam attentione
pensandum: vnde quæ speratur in aliâ vtilitatis
accretio, incerta redditur, maiusque ex hac mu-
tatione dispendium, quàm captandum commo-
dum, vt ex Cassiani iam auctoritate firmatum.
38 Pro quo est aliud satis mihi robustumValidè ar-|guitur ex|eo quòd e-|lectus po-|test non ad-|mittere|promotio-|nem, sicut|primariam|electionem.
argumentum. Nam si electus ad aliam Eccle-
siam electioni non annuat, minimè ad nouum
illud onus subeundum compelletur. Licet enim
Summus Pontifex compellere possit, id tamen
est, magnâ necessitate aut vtilitate interueniente;
aliàs non rectè faciet, medio vtens adeò acri &
insolito, ad dissoluendum spirituale Matrimo-
nium, quod, vt fatetur ipse, Ecclesiarum neceßitate
vel vtilitate pensatâ, non humanâ, sed diuinâ potiùs
auctoritate dissoluit; vt iam vidimus. Ideò vsus ali-
ter habet, & promotionẽ nō acceptans in prioris
sponsæ gremio sinitur requiescens. Ex hoc iam
arguo. Ergo in ordinariâ Ecclesiarum mutatio-
ne non est momenti alicuius vtilitas. Patet illa-
tio, quia si talis esset, non possent tutâ con-
scientiâ illi, ad quos prouisio pertinet, non ac-
ceptantibus acquiescere, cùm ad maiorem earum
vtilitatem procurandam teneantur. Cùm ergo
acceptent, sicut & primariam renuntiationem in
nondum Episcopis, signum est de maiori Eccle-
siarum vtilitate non esse solicitos, vt eam cen-
seant ex huiusmodi mutationibus prouenturam.
Quòd si dicant attendi quidem vtilitatem, sed
recusante vno, alium paris meriti conquiri. Tunc
sic. Ergo cùm inueniri alius possit, non est con-
ueniens hunc eligi, ad cuius promotionem ne-
cessaria est disolutio Matrimonij spiritualis, quæ
secundùm se disconueniens est, & sine magni
alicuius boni intuitu nequit honestari. Et hæc,
vt dixi, in Indiis magis vrgent, vbi eminùs pro-
specta fallit vtilitas, & vacationum incommoda
cominùs sentiuntur.
39 Et illarum quidem frequens caussa estDilatio|Consecra-|tionis|quàm in|Indiis fre-|quens, &|exitiosa.|Cap. Quo-|niam.
dilatio consecrationis ob Bullas nimis quantùm
retardatas. Cuius dilationis periculum Pelagius
Papa recognoscit, vt habetur in Cap. Quoniam
100. dist. illis verbis: Ac per hoc Episcoporum conse-
cratio viduatis Ecclesiis non sine periculo protelatur. Sic
ille. Cui quidem incommodo à Regio Consilio
satis videtur occursum, dum pariter cum proui-
sione Regiâ prouisio iniungitur ad Ecclesiam
suam profectus, dum Bullæ expediuntur, & Ca-Illis non|satis occur-|sum per|schedulam|guberna-|tunis.
pitulo Cathedrali simul hortamentum dirigitur,
vt gubernationem eidem deferat, ne indigenæ
Pastoris curâ diu destituti damna ineluctabîlia,
quæ iam vidimus ex attestatione sacrorum Ca-
nonum, patiantur. Et hoc quidem si fieret, dam-
na dicta, licèt non penitus, magnâ tamen ex
parte cessarent. Non fit tamen, & sunt qui Ec-
clesias adeant ante consecrationem, caussas sem-
per suo iudicio verosimiliter obtendentes. Res
ergo hæc momenti tanti pressiùs disponenda, se-
riâ deliberatione Consilij, & Pontificis consul-
tatione. De quo quidem actum iam, vt apud
Dom. Solorzanum videri potest Lib. 3. Cap. 13.
num. 113. & seqq. & in Politicâ Lib. 4. Cap. 13.
versus finem. Et licèt quædam abhibitæ cautio-
nes, parum nihilominùs & profecerunt & sunt
semper profecturæ, dum non valida securis ad<-P>@@
<-P>radicem arboris admouetur.
40 Quòd si quidquam meum esset in hacQuid in eo$unclear|videatur|opportunius|scilicet|confirman-|di vices a-|licui tri-|bui.
caussâ iudicium valiturum, sic profectò consule-
rem, vt Indicorum Episcoporum confirmatio à
Legato, vel Nuntio in Curiâ existente petere-
tur, & quidquid ad Consecrationem ex Aposto-
licæ Sedis præscripto necessarium fuerit, Sede
ipsâ Apostolicâ Vices suas Legatis & Nuntiis
ad hæc munia conferente, & cum obligatione
ad eamdem Apostolicam Sedem pro Bullis ob-
tinendis, vbi primùm opportunitas fuerit, re-
currendi. Quod equidem non debet reputari ab-
surdum: extraordinaria enim quæ occurrunt,
non sunt ordinariis modis aut mediis disponen-
da, & aliquid remittendum de iure, vbi exacta
iuris obseruatio incipit esse damnosa. RegibusRoboratur|ex conces-|sionibus a-|liis pro In-|diis,
Catholicis pro moderatione Indiarum multa
sunt ab Apostolicâ Sede præter aut etiam con-
tra communes regulas iuris indulta, vt sint non
pauci, qui censeant eum esse Sedis eiusdem Le-
gatum, vt diximus Titulo præcedenti Cap. 15. quod
in laicâ personâ quis non censeat admirandum?
Ergo & pro Indiarum bono id, quod vti con-
ueniens profero, poterit cum minori admiratio-& ex A-|postolicæ|Sedis stylo.
ne præstari. Pro quo facit Cap. Valde 94. dist. in
quo sic ait Symmachus Pontifex: Valde necessa-
rium prospeximus esse, vt sicut Prædecessorum nostro-
rum fuit iudicium, ita vni eidemq́ue personæ omniaCap. Val-|de.
committamus: & vbi præsentes esse non possumus, no-
stra per eum, cui præcipimus, repræsentetur auctoritas.
Quapropter Petro &c. Poterit etiam facultas con-
firmandi Indiarum Patriarchæ concedi, quo pa-
cto dignitas illa non erit nudi tituli, sed de re
maximè Indicis Ecclesiis conuenienti.
41 Quod roborari ex eo potest valdè inNon sem-|per illa Sedi|Apostolicæ|reseruata,|pro quo|iura varia|iuxta quæ|aliis id tri-|butum.
caussâ istâ congruenti; confirmationem scilicet
Episcoporum non semper fuerit à Sede Aposto-
licâ requisitam. Vnde Concilium Nicænum 1.
Can. 4. sic statui: : Potestas sanè vel confirmatio,
pertinebit per fingulas. Prouincias ad Metropolitanum
Episcopum. Quod habetur in Cap. Episcopi 64. dist.
& eiusdem Concilij decretum aliud extat in Cap.
Illud, eadem dist. Ad Primatis auctoritatem spe-
ctare determinat Concilium Carthaginiense 3.
Ad Legatum Sardicense. Diuus Leo MagnusD. Leo|Magnus.
Epist. 84. ad Anastasium Thessalonicensem E-
piscopum & Primatem ita scribit: De personâ au-
tem consecrandi Episcopi, & de Cleri, plebisque con-
sensu, Metropolitanus Episcopus ad Fraternitatem tuam
referat: quodque in Prouinciâ benè placuit, scire te
faciat: vt ordinationem celebrandam tua quoque fir-
met auctoritas. Quæ rectis dispositionibus nihil moræ
aut difficultatis debet adferre, ne gregi Domini diu desit
cura Pastorum. Sic ille, quod & habetur in Cap.
De persona 65. dist. Addit autem statim quid fa-
ciendum, quando Metropolitano defuncto a-
lius est in eius locum subrogandus: quod videri
potest in Cap. Metropolitano 63. dist. & etiam 77. in
principio. Nicolaus Pontifex Ioanni Pauennati
Archiepiscopo ita scribit: Episcopos per Æmi-
liam non Consecres, nisi post electionem velCap. Epi-|scopos.
consensum Cleri & populi. Cap. Episcopos 63. dist.
Gelasius Episcopis per Dandaniam constitutisGelasius|Pontifex.
sic præcipit: Sicut vetus consuetudo deposcit, vnani-
miter statuatis Antistites, & vicißim, si Metropolita-
nus humanæ conditionis sorte decesserit, à Comprouin-
cialibus Episcopis (sicut forma transmisit) sacrari mo-<-P>
@@0@
@@1@Incommoda vitanda in prouisione Episcoporum 49
<-P>dis omnibus censeatis. Neque sibi quemquam, quod vo-
bis antiquâ dispositione concessum est, patiamini ven-
dicare. Cap. Quia per ambitiones 65. dist. Pro quo
& est tota Distinctio 64. & videri alia possunt a-
pud P. Bauny Tomo 1. Tract. 8. Quæst. 5. & seqq.
& apud Dianam Parte 10. Tract. 1.
42 Sed illud magis ad rem quòd propterLonginqui-|tatis præ-|sertim ra-|tione.
longinquitatem inuenimus priuilegium hoc à
Sede Apostolicâ non semel fuisse concessum. Sic
enim loquitur Gelasius Papa in Cap. Pudenda 24.
Quæst. 1. Is mos antiquus fuit, vt quia pro longinqui-Cap. Pu-|denda 24.|quæst. 1.
tate vel difficultate itineris, ab Apostolico onerosum illis
fuerat ordinari: ipsi se inuicem Mediolanensis & Aqui-
leiensis ordinare Episcopi debuissent: ita tamen vt in eâ
ciuitate, in quâ erat ordinandus Episcopus, alterius ci-
uitatis Pontifex occurrere debuisset: vt Ordinandi ele-
ctio à præsenti Ordinatore ex consensu vniuersalis, cui
præferendus erat, Ecclesiæ, melius ac faciliùs potuisset
agnosci. Sic ibi ob lōginquitatem & difficultatem
ei, de quâ agimus, nullo modo comparabilem.
43 Pro Hispaniâ verò extat Concilij Tole-Pro Hispa-|niâ con-|cessio spe-|cialis.|Cap. Cùm|longè.
tani 12. Canon. 6. à Gratiano desumptus, &
Dist. 63. Cap. Cùm longè, his verbis expressus:
Cùm longè latéque diffuso tractu terrarum, commean-
tium impeditur celeritas nuntiorum, quo aut nequeat
Regibus audientibus decedentis Præsulis transitus noti-
ficari, aut de successore morientis Episcopi libera Prin-
cipis electio expectari: nascitur sæpè aut nostro Ordini
de relatione talium difficultas, aut Regiæ potestati, dum
consultum nostrum pro subrogandis Pontificibus susti-
net numerosa neceßitas. Vnde placuit omnibus Ponti-
ficibus Hispaniæ atque Galliæ vt saluo priuilegio vnius-
cuiusque Prouinciæ, licitum maneat deinceps Toletano
Pontifici quoscumque Regalis potestas elegerit, & iam
dicti Toletani Episcopi iudicium dignos esse probauerit,
in quibuslibet Prouinciis & in præcedentium Sedibus
præficere Præsules, & decedentibus Episcopis eligere suc-
cessores: ita tamen vt quisquis ille fuerit ordinatus, post
ordinationis suæ tempus, intra trium mensium spa-
tium, Metropolitani proprij præsentiam visurus acce-
dat. Sic ibi. Ex quo longinquitatis & necessita-Toletano|Præsuli|confirma-|tio meritò|commit-|tenda.
tis incomparabili discrimine ponderato, vt nu-
per circa Mediolanum, & Aquileiam, alius op-
portunæ prouisionis modus occurrit: si videlicet
confirmatio Indicorum Pręsulum Toletano An-
tistiti, vtpotè Hispaniarum Primati committa-
tur. Vacante autem Toletanâ Sede, Legato,
Nuntio, Patriarchæ, aut Hispalensi Archipræ-
suli, vel alteri, qui commodior fuerit iudicatus.
Quod dum non ita disponitur, sibi penitus per-
suasum habeant Prouisores damnis & periculis
vacantiarum nullatenus obuiandum: cùm tamen
nihil in rebus Indicis occurrat, cui de præsentiori
magis debeat remedio prouideri.
CAPVT VI.
An Consilium Indiarum tutâ conscien-
tiâ caussarum decimalium cognitio-
nem & decisionem assumat.
§. I.
Assertio prima proposita & comprobata.
44 CVm decimales caussæ spirituales sint,Decimales|caussæ fori|sunt Eccle-|siastici,|pro quo|iura va-|ria.
& ita Ecclesiastici fori ex Cap. Tua,
de decimis. Cap. Statuimus. Cap. In sa-
cris. Cap. In canonibus. Cap. Similiter. Cap. Quia iux-<-P>@@
<-P>ta 16. Quæst. 1. Cap. Decretum 10. Quæst. 1. Ca-
put autem Conuenior 23. Quæst. 8. & Cap. Per le-
ctis 25. dist. ab iis adducta, in speciali non loquun-
tur. Pro quo & Dom Solorzanus Lib. 3. Cap. 1.
num. 37. adducit Clement. Dispendiosam, de iudi-
ciis, quæ tamen parùm videtur conducere, quia
ibi tantùm decimarum caussa inter eas numera-
tur, quarum non est protrahenda tractatio, sed
breuiter terminanda: sicut & Decretalis Ale-
xandri Tertij ab eodem relata Lib. 4. sub titulo
de iudiciis, incipiens Relatum, cùm in posteriori
compilatione desideretur. Vrget tamen summa
auctoritas Bullæ Cœnæ in 14. Excommunicatione
Sedi Apostolicæ reseruatâ, vbi de decimis ex-
pressa mentio, quarum iudicium prohibet à iudi-
cibus sæcularibus vsurpari: quamuis non videa-
tur omnem vsurpationem comprehendere, sed
quando caussæ tales à iudicibus Apostolicis ad
propria tribunalia, & prætextu exemptionum &
gratiarum, auocantur: de quo diuersæ sunt Scri-
ptorum sententiæ, circa quas videri potest P. Pa-
laus Parte 6. Disput. 3. Puncto 15. Ad institutum
tamen præsens omnino conducit, quia decima-
les caussæ inter spirituales recensentur. Cùm in-Inde quæ-|stio præ-|sens.
quam caussæ istæ tales sint, & ita aperta prohibi-
tio, meritò quæstio suboritur, de quâ in Titulo;
& eo præsertim, quia prohibitione dictâ non
obstante, videmus eam à Regio Senatu ad se a-
criter aduocatam. Et quod id meritò factum,
contendit Dom. Solorzanus suprà num. 42. &
seqq. vbi plures adducit id tenentes, & Regia item
rescripta, quibus idem statuitur, aut supponi vi-
detur. Pro quo & in Politicâ Lib. 4. Cap. 1. Cir-
ca quod
45 Dico primò. Præter ius percipiendiAssertio 1.|Præter|duos No-|uenos ni-|hil iuris in|decimis|Regibus|nostris|competere.
duos Nouenos in distributione decimarum re-
seruatos, nihil prætereà Regibus Catholicis iu-
ris conuenit vt Indiarum dominis, propter quod
eorum Consilium possit se decimalibus caussis
immiscere. Probatio est euidens. Nam si spe-
ciale aliquod ius competeret, id esset ob titulum
donationis eisdem factæ ab Alexandro Sexto,
cuius tenorem adducit Dom. Solorzanus suprà
num. 7. Atqui hoc non sufficit; ergo nullus estProbatio|ex eo quòd|donatio|Pontificia|non suffra-|gatur.
titulus specialis. Maior est certa, & eam, qui ad-
uersantur, admittunt. Minor autem ostenditur.
Primò. Quia donatio hæc non habuit effectum:
sic enim in illa Pontifex: Postquàm illæ acquisitæ
ac recuperatæ fuerint (vt præfertur) aßignata priùs
realiter & cum effectu, iuxta ordinationem tunc Diœ-
cesanorum locorum, quorum conscientias super hoc one-
ramus, Ecclesiis in dictis Insulis erigendis, per Vos, &
successores vestros præfatos, de vestris, & eorum bonis
dote sufficiente, ex quâ illis præsidentes, earumque Re-
ctores, se commodè sustentare, & onera dictis Eccle-
siis pro tempore incumbentia perferre, ac cultum diui-
num ad laudem Omnipotentis Dei commodè exercere,
iuraque Episcopalia persoluere poßint, decimam huius-
modi percipere, ac licitè & liberè leuare valeatis, au-
ctoritate Apostolicâ tenore præsentium de speciali dono
gratiæ indulgemus. Sic Alexander. Tunc sic. Re-
gibus Catholicis talis est facta concessio sub con-
ditione onerosâ fundandi & dotandi Ecclesias
ex propriis bonis: ergo eâ non impletâ, dispo-
sitio Pontificia non subsistit. Antecedens est
ipsa concessionis forma, & consequentia certissi-
ma ex indubitatis iuris vtriusque regulis: pro<-P>
@@0@
@@1@50 Thesauri Indici Titulus II. Cap. VI.
<-P>quo videri plures Textus possunt, quos adducit
Glossa in Cap. Verùm, de conditionibus appositis, &
quæ adducit Dom. Solorzanus Tomo 2. lib. 2. cap.
11. n. 35. & 36.
46 Tunc vltra. Conditio dicta non est im-Conditionẽ|à Pontifice|appositam|non imple-|tam.
pleta, vt constat ex eo quòd Reges Catholici Ec-
clesias ex propriis bonis non dotarunt, sed dona-
tas sibi decimas redonarunt Ecclesijs, ex quibus
illarum fundationes promotæ, & dotes pariter
constitutæ. Sic constat ex formâ redonationis
eiusdem, quam adducit Antonius de Herrera in
Historia generali Indiarum Decade 1. Lib. 8. Cap. 10.
pag. 278. vbi capitulationes & solemnitates ad-
numerat, quibus hæc facta renuntiatio Anno
1512. cùm Bulla concessionis subdata fuerit
Anni 1501. Illo autem interiecto temporis spa-
tio executioni commoditas defuit ob ipsius bre-Renuntia-|tio decima-|rũ quomo-|do à Regi-|bus Catho-|licis facta.
uitatem, & quia tunc non fuerunt certi & stabiles
Diœcesani locorum, iuxta quorum ordinatio-
nem negotium adeo graue transigendum Ponti-
fex demandarat. Episcopis autem jam designa-
tis, renuntiatio facta est, quibuscum id, quod
erat expediens, post attentam considerationem,
& doctorum virorum consultationem, solemnis
est illa pactio celebrata. Ex quo manifestum re-
linquitur donationem Pontificiam defectu im-
pletæ conditionis minimè effectum habuisse.
Res ergo in eôdem statu relicta, quem, si non
extitisset donatio, erat habitura: & ita ratione
concessionis nihil speciale intercedit, ob quod
decimarum causa debeat, aut possit, à Regio Con-
silio tractari.
47 Deinde, à Catholicis Regibus jus, quodEcclesiis In-|diarũ suum|restitutum|jus, ex quo|efficaciter|arguitur.
ad percipiendas decimas beneficio Sedis Aposto-
stolicæ competebat, Indiarum est Ecclesiis resti-
tutum: ergo eum habet statum res hæc, quem
habuisset non ex tantâ concessione. Antecedens
constat ex verbis Capitulationis, sic enim aiunt
Ferdinandus & Ioanna eius filia Hispaniæ Regi-
na: Quesus Alteza, porqi los dichos Obispos conla Cle-
recia, tengan carge de rogar à Dios porsus vidas, yVerba Ca-|pitulatio-|nis.
Reales estados, y porsus animas quando de este mundo
partan, è de los Reyes, que ensu Reyno sutedieren, è de
los fieles Christianos, que adquiriendo y descubriendo las
dĩchas Insulas murieron; les hacen merced, gracia, y do-
nacion, desde agora para siempre Iamas, de los diezmos
à sus Altezas pertenecientes en las dichas Islas, y han
por bien que los lleben, segun, è por la forma, que à sus
Altezas pertenencen por conceßion y donacion, que de
ellos les hizo el Papa Alexandro sexto de felice recorda-
cion, &c. Cùm ergo absolute faciant donatio-
nem, jus omne cedunt, quod est proprium
donationi, quod & expressissimè profiten-
tur postremis verbis, dum aiunt, sibi benè pla-
cere, vt Episcopi & Clerus decimas habeant, juxta eam
formam, quâ ad suas Celsitudines pertinebant, secun-
dùm conceßionem & donationem Alexandri sexti.
Omne ergo jus, quod ex donatione habe-
bant, donatione tranfundunt; vnde non re-
manet in eisdem; ne contradictio subsit mani-
festa.
@@
§. II.
Responsiones quædam confutatæ.
48 NEc dicas donationem quidem veramRenuntia-|tionẽ fuisse|totalem o-|stenditur.
fuisse, sed non totalem, nisi respectu
earum decimarum, quæ ex Insulis tunc detectis
competebant: hoc enim instantiam habet ma-
nifestam. Nam id Ecclesiis donarunt, quod ipsis
fuerat ab Apostolicâ Sede concessum. Aut ergo
ab Apostolicâ Sede illarum tantùm Insularum
decimæ concessæ sunt; & sic quæ posteà, detectis
ingentibus tractibus, multiplices & pingues ob-
ueniunt, minimè Regalis juris erunt, & ita natu-
ram suam spiritualem & Ecclesiasticam conser-
uabunt; ac proinde habemus intentum. Aut con-
cessio ad illas, & omnes alias detegendas se exten-
dit, quod ex Textu perspicuum habetur, verbis
illis: Indias & partes Indiarum acquirere. Et infe-Verba Ale-|xandri VI.
Dostları ilə paylaş: |