Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14.73 Mb.
səhifə92/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14.73 Mb.
1   ...   88   89   90   91   92   93   94   95   ...   143


<-P>tributione à Religiosis factâ pro Bullæ consecu-contribu-|tionis exi-|guo subsi-|dio.

tione censendum, cùm ita Sedes Aposto lica iudi-

cauerit: hucusque tamen aliter iudicasse. Præter-

quàm quòd incredibile est damnum, quod ab

Infidelibus timeri potest, subsidio Regularium,

quod non magnum esse potest, compensandum.

Quod si modica illa pecunia tanti ducitur, eam

Prælati per capita subditorum libenter attribuent

vt detrimentum ex laxitate licentiæ huiusmodi

progerminans amoliantur: & sæcularium qui-

dem diuersa valde ratio est, ex quibus grandis po-

test pecuniæ summa recolligi, & à quibus non ea

exigitur vitæ perfectio, quæ debet in Religiosis

elucere.


  353 Ad quintum & sextum, si quid habentQuintum|& sextum|apertè sol-|uuntur.

roboris, id contra reseruationem, aut Religiosam

disciplinam auctoritate Sedis Apostolicæ consti-

tutam militare. Si summum ius non est ius, sed

iniuria, eò quòd Religiosi à nullo mortali absolui

possunt nisi à Deputatis, ergo vbi Cruciata non

publicatur, in maiori inquam Orbis Christiani

parte, summum ius est summa iniuria: & ita dum

Clemens VIII. vt vidimus n. 351. iubet vt Con-

fessarij pro non reseruatis deputentur, summam

Religiosis iniuriam irrogabit. Quomodo autem

contra mentem illius sit, quod ab eius determina-

tione descendit? Et reseruata quidem peccata illa

tantùm dicuntur, quæ à Prælatis solùm absolui

possunt, aut de eorumdem speciali facultate: non

autem omnia mortalia, eò quòd pro illis speciales

sint Confessarij designati. Quemadmodùm in

Prouinciis vbi Bulla Cruciatæ non viget, pro re-

seruatis non habentur. Reseruatio namque onus

specialissimum importat, ex speciali repugnantiâ,

quam quis habet in eo quòd Prælatis lapsus eius

grauiores innotescant, quando & leuiores solent

ab eorum notitiâ remoueri. His ergo præmissis

  354 Dico primò. Religiosi nequeunt BullæAssertio 1.|negatiuam|sententiam|statuens.

indultis gaudere in ordine ad non reseruata, sic te-

nent Card. Lugo n. 195. & seqq. Diana Parte 4. tr.

4. resol. 43. vbi clarè & apertè deduci ex Bullâ Vr-

bani VIII. pronuntiat. Et quidem ponderatione

dignissimum occurrit Auctorem hunc benignio-

res semper opiniones amplexum, vel certè vt in

plurimùm, vt profitetur ipse, hîc nihil deprehen-

disse benignum, eò quòd benignitas in hoc gene-

re in magnam proculdubio Religionum perni-

ciem redundabit. Vnde meritò inconsequentiæ

in doctrinâ argui potest, dum Parte 11. tract. 6.

resol. 38. eam vt probabilem proponit: tenet etiam

P. Bardi 1. p. tract. 2. cap. 5. sect. 2. §. 4. & alij. Pro-

batur ex adductis dum fundamenta contrariæ

sententiæ solueremus.

  355 Dico secundò. In Societate Iesv spe-Assertio 2.|in Societate|IESV id|specialius|asserendũ.

cialiùs præcedens vrget Assertio: pro quo sic scri-

bit P. Quintanad. suprà, n. 14. Praxim tamen opposi-

tam in nostrâ Societate credo esse; & huic in eâ standum

planè censeo, vtpotè ad spiritualem perfectionem condu-

centi in Religione, in quâ viget perfecta feruentioris di-

sciplinæ obseruantia. Sic ille: & quidem optimè. ExP. Quinta-|nad. redar-|guitur.

quo contra ipsum argui potest: nam si praxi hu-

iusmodi standum est; quia est consona feruentio-

ris disciplinæ obseruantiæ: ergo vbi non viget,

ideò erit, quia languescit obseruantia disciplinæ.

Tunc vltra: ergo Pontifex concedens id, ex quo

tale detrimentum sequitur, illud etiam velle con-

uincitur. Atqui hoc incredibile est de Pontificio<-P>

@@0@

@@1@De Regijs prouentibus ex Cruciata. Vbi de Religiosis. 253



<-P>zelo, vt vidimus num. 350. ergo & licentiam, de

quâ agimus, per eum licere. Id autem respectu

Societatis ita esse, speciali est Gregorij XIII. au-

ctoritate firmandum, qui in Bullâ, quæ incipit,



Decet Romanum Pontificem, ita loquitur: Ne quisGreg. XIII.|auctoritate|firmatur.

autem Apostolicorum indultorum prætextu regularem

ac exemplarem Instituti prædictæ Societatis disciplinam,

quam modis omnibus retineri & conseruari volumus,

dissoluere, aut relaxare præsumat, non esse, nec fore vn-

quam mentis nostræ, aut Sedis Apostolicæ, vt personæ

Societatis absque expressa Superiorum eiusdem Societatis

licentiâ vtantur facultatibus, quæ in Iubilæis, Bullis

Cruciatæ, Confessionalibus aut alijs quibusuis Apostolicis

Indultis, siue communitatibus; siue priuatis personis, fiue

pijs locis, aut quomodocumq́ue aliter hactenus concessæ

sunt, aut in posterùm concedentur: etiamsi in illis ex-

preßè indulgeatur, vt omnes Regulares, etiam Mendi-

cantes huiusmodi facultatibus vti poßint. Hæc ille,

alibi etiam à nobis data, sed quæ hîc omitti mini-Bullæ vsũ|etiam cum|Prælatorũ|licentiâ nō|licere quo-|ad prædi-|cta, quo-|rumdam|sententia.

mè potuerunt: ex illis enim Assertio nostra ma-

nifestè comprobatur: cùm ex ipsis constet Cru-

ciatæ vsum non esse licitum in Societate sine su-

periorum licentiâ, in iis præsertim, ex quibus re-

gularis & exemplaris potest disciplina relaxari,

quale est id, de quo agimus. Ex eisdem etiam (vt

hoc interim dicamus) aliquorum sententia falsi-

tatis reuincitur, qui dicunt Prælatos non posse

subditis vsum Cruciatæ quoad reseruata conce-

dere; quia Vrbanus aliorum Pontificum Decretis

insistens, & præsertim Clementis, declarauit eo-

rum mentem non fuisse Cruciatam pro reserua-

torum absolutione concedere: ad id autem, quod

concessum non est, licentiâ nequit prælatorum

extendi; licèt aliunde possint ipsi suis vtentes pri-

uilegiis, aut facultate ordinariâ, licentiam similem

impartiri. Quod discrimen quoad rem ipsam nul-

lius videtur esse momenti. Ex prædictis autemSed præsa-|tâ auctori-|tate refelli-|tur.

verbis Gregorij, cùm Cruciatam exprimat, vide-

tur clarè deduci licentiam à Prælatis posse ad il-

lius vsum in Societate concedi, & etiam in Reli-

gionibus aliis, communicatione gaudentibus:

neque enim priuilegium istud per Bullam reuo-

catum, cùm in Bullâ ipsâ facultates Religionibus

Mendicantibus concessæ quoad eorum Fratres

excipiantur.

  356 Et præfata quidem verba potiùs quàmPro Socie-|tate vlte-|riùs argui-|tur cum v-|tili moni-|tione.

subsequentia, oportuit adduxisse P. Mendum



num. 212. qui num. 203. doctrinam illam gene-

ralem suam de licentiâ pro non reseruatis etiam

in Societate locum habere contendit: contrà

quam resolutionem verba insinuata sibi obiecit.

Quæ quidem vt de reseruatis intelligenda demus,

priora certè generaliorem assertionem continent.

Circa quod admonendos superiores arbitror, vt

Bullam prædictam subditis intimare non negli-

gant, solùm reseruatis de soliciti: dum enim de aliis

nihil dicunt, tacitè videntur pro illis licentiam<-P>@@



<-P>indulgere: quod plus videtur habere roboris,

quando videmus scriptores aliquos Societatis, et-

si non ex præcipuis Theologiæ luminibus, sen-

tentiam laxitati fauentem perdocere. Licèt au-

tem in Decreto 5. Congreg. 6. mentio præfatæ Gre-

gorij concessionis habeatur, & ex eâ tantùm co-

nentur Patres stabilire vsum Cruciatæ in Societa-

te non licere quoad absolutionem à reseruatis:

non est inde inferendum quoad alia licitum iu-

dicasse, cùm Pontifex adeò generaliter loquatur;

sed de reseruatis statuisse, pro quibus etiam Cle-

mentis VIII. & Pauli V. concessionem allegarunt.

Circa illud namque, in quo magnum Religiosæ

nostræ disciplinæ detrimentum posse contingere

comperiebant, oportuit remedium efficax adhibe-

ri. Vel fortè res ista non erat tunc ita comperta

vt posteà ob Bullam Vrbani, qui Clementis

mentem ampliùs declarauit, & ita graues scripto-

res eandem illustrarunt, licèt quidam obstre-

pant.


  357 Dico tertiò. Bulla non prodest Regu-Assertio 3.|nō prodesse|Regulari-|bus quoad|casus Pa-|pales.

laribus in ordine ad reseruata Pontifici, etiamsi in

Religione reseruata non sint. Patet ex clausulâ

Bullæ sæpiùs adductâ: Dispositioni suorum Prælato-



rum, & Sedi Apostolicæ, quoad sibi reseruata, subiecti

sint. Rogo enim quam vim illa habeant, si reser-

uata Sedi Apostolicæ vincula possunt peccato-

rum absolui? Deinde: Sedi Apostolicæ non nisi

atrociora crimina reseruantur. Quomodo ergo

credibile sit Pontificem absolutionem è reseruatis

in Religione prohibere, quorum plurima atrocia

non sunt, sed frequentia inter homines, vt furtum,

lapsus carnis, periurium &c. & licentiam ad ab-

solutionem pro atrocioribus, & Censuris eisdem

annexis adeò liberaliter & generaliter indulgere?

Videatur Cardin. Lugo in Responsis moral. Lib. 1.Sententiæ|aduersæ ne-|que ratio-|nem, neque|auctoritatẽ|suffragari.

Dub. 27. & specialiter n. 12. P. Mendus num. 191.

sic dicens: Exceptis casibus in Religione reseruatis, ex



virtute Bullæ posse quemlibet Regularem absolui ab

omnibus peccatis & censuris, à quibus virtute Bullæ pos-

sunt absolui sæculares, colligitur ex prædictâ sententiâ.

Certè si ex tali sententiâ hoc sequitur, vel ex eo

capite omnino refellenda videretur. Non tamen

sequitur: quia cùm reseruata Sedi Apostolicæ

excipiantur, non fit argumentum ad illa, ex eo

quòd non reseruata in Religione possint per ab-

solutionem tolli. Non video equidem talis sen-

tentiæ fundamentum: vnde cùm aliàs auctoritate

destituta sit, non erit mirum si doctis minimè

probabilis videatur.

  Nec de Bulla hoc loco plura, cùm alterius sit.

Placuit autem circa quotidianam materiam, &

oppidò vtilem, nonnihil laboris attexere, pro

quo forsitan opportunior occasio non succurret;

vnde oportet iam à viâ digressis calamum ad eam

reducere, & instituti præcipui cursum vrgeri, vt

possit tandem consummari.

@@0@

@@1@254 Thesauri Indici Titulus VI. Cap. I.

TITVLVS VI.

DE GVBERNATORIBVS, ET PRÆTORIBVS

INDORVM.




DE Indorum inquam Gubernatoribus, & Prætoribus; nam de iis,

qui Hispanorum sunt, disserere, amplioris negotij est, pro qui-

bus & libri integri extant apud Nostrates, & latinâ, & vulgari

linguâ conscripti. Quæ ergo ad nos spectant breuiùs discutie-

mus. Et iam quidem in superioribus stabilitum officia huiusmo-

di vendi non posse, vnde neque emi, & quibus dari illa opor-

teat, & an benemeriti præferendi. Circa alia ergo, quæ restant, instituenda

tractatio, pro quibus sit ante alia




CAPVT I.

An juramentum, quod Prætores

Indorum præstant, sit obligato-

rium in conscientiâ.


1 I Vrant illi non se exercitu-Prætores vt|iurent, &|qualis eorũ|sensus circa|iuramentũ.

ros contractus in jurisdi-

ctionis suæ terminis, vt

cum Indis, aut per Indos

peragantur, & hoc iura-

mentum in ipso officij titu-

lo exprimendum, iuxta

præstationis formam iussit Excellentissimus Co-

mes Montis-regalis Peruuianus Prorex: vt re-

fert D. Solorzanus Tomo 2. Lib. 4. Cap. 2. num. 10.

& in Politicâ Pag. 756. Vers. Yenel Peru. Circa

cuius obligationem grauis iam pridem contro-

uersia extitit, volentibus multis eam esse omnino

vrgentem, qualemque verba ipsa videntur osten-

dere; quia nullum apparet caput, vnde aliter pos-

sit rationabiliter iudicari. Aliis autem, & non in-

fimæ notæ Magistris contrà tendentibus, & iura-

menti obligationem nullam esse asserentibus, eò

quòd vsu recepta non sit, cùm Prætores omnes

contractus ineant, scientibus Proregibus, immò

& fauentibus, dum sibi familiaribus eas præturas

conferunt, in quibus ad frequentiores, & quæ-

stuosiores contractus maior opportunitas perui-

detur. Hoc autem conscientiæ leuamen aliqui

aliter sibi conciliant, iurantes ore, non corde:

quod tamen non curant multi, sed periurij se reos

existimantes, ad lucra peruigilant, rati Confes-

sione post transactum officij tempus Sacerdoti

faciendâ omnia hæc inconuenientia componi, &

conscientiæ terriculamenta sopiri. Sed nescioQuam dif-|ficile sit vt|periuriũ in|illis Con-|fessione de-|leatur.

quomodo Confessio legitima esse possit, cui do-

lor verus de commissis non se comitem penitus

necessarium adiungit. Videt se diuitem præturâ

functus, & diuitiis exultat suâ partis industriâ, &

de acquisitionis modo doleat ille, sine quo stare

illæ non potuissent? Sed quale emendationis

propositum in eo, qui in eâ animi dispositione

versatur, vt officium idem, aut certè consimile<-P>@@



<-P>obuiis sit vlnis identidem admissurus? An ino-

pem se potiùs, aut certè non diuitem velit ex iis

aliquis, quàm iuramenti violatione locupletem?

Ipsi viderint: nam res profectò adeò periculosa

est, vt qui sic egerint, in labyrinthum Cretensi

difficiliorem planè se intromittant, vel in laqueum



Diaboli, vt Apostolus loquitur, 1. Timot. 6. v. 9.

incidunt, dum volunt diuites fieri: à quo vix se possint

expedire, Circa hæc ergo

  2 Dico primò. Iuramentum dictum est gra-Assertio 1.|juramentũ|grauiter|obligare.

uiter obligatorium. Sic Dom. Solorzanus capite

2. citato, num. 9. & seqq. & sequitur ex communi

omnium doctrinâ circa iuramenta Regiorum

ministrorum, quando supra materiam alis gra-

uiter obligantem cadunt. Pro quo videri potest

P. Fragosus Tomo 1. Pag. 524. vers. 99. in vtroque

§. Ratio autem est manifesta: nam materia circa

quam iuramentum hoc cadit, est grauissima; vnde

Reges Catholici, ad continendos Prætores in

officio multa excogitarunt, vt obseruat Dom.

Solorzanus suprà, & inter alia iuramenti ab eis-

dem præstationem, pro cuius obseruatione plu-

res Proreges sunt apprimè soliciti, vt de Comite

Montis-regalis diximus, & de Marchione de

Montes-claro etiam est compertum; qui præsta-

tionis formam innouauit. Tendit namque ad vi-

tandam miserorum oppressionem, & sic ad fidem

stabiliendam, & ad conseruationem regnorum

Indicorum, & maximas inde obuenientes Reipu-

blicæ Christianæ vtilitates, quæ Indis deficienti-

bus euanescunt: ex quibus manifestè sequitur

esse obligatorium, & in eius violatione mortali-

ter posse peccari: vnde id negari sine graui notâ

nequit, quia ratio est clara, & nullus, qui aduer-

sus sit auctor inuenietur. Quos autem nuper

aduersos indicauimus in hoc non aduersari ex di-

cendis constabit.

  3 Dico secundò: obligatio dicta tunc estAssertio 2.|id certiùs|quando ca-|dit supra|legem aliàs|grauiter|obligantẽ.

innegabilis, quando sublato juramento leges

grauiter obligant, præsertim si sit lex naturalis,

cuius violatio iniustitiam continet, aut aliam no-

tabilem deformitatem: & quidem de obligatio-

ne legum, quando obligatio purè ciuilis est, non

est facilè dignoscere quantum illius pondus; an

scilicet sub mortali, an sub veniali, an purè pœna-

lis sit; circa quod tot à Doctoribus traduntur<-P>

@@0@

@@1@De obligatione Iuramenti in Prætoribus. 255

<-P>regulæ & tot circa particulares leges circumstan-

tiæ occurrunt, vt nihil firmum possit stabiliri, &

ita iudicio sapientum relinquendum: in præsenti

autem cùm Reges Catholici leges statuentes circa

Prætores, & in iis illam vt à contractibus prorsus

abstineāt, id profectò curent ne Indi grauentur, &

graues erga ipsos iniustitiæ committantur; in id

certè iuramenti pondus incumbit, vt scilicet nul-

las ab iis plagas accipiant, quibus eorum com-

missa est salus; & sic nihil erga eos ratione con-

tractuum fiat, per quod graue nocumentum pa-

tiantur. Obligabit ergo illud ad non perpetranda

talia, quæ lege sunt naturali prohibita, & circa

hæc non poterit desuetudo allegari, quia contra

naturalem legem nihil iuuare desuetudo potest,

vt non iuuat in luxuriâ; quamuis legem prohi-

bentem illam, tot sint, qui violent, vt si lex ciui-

lis, aut Canonica esset, fortè ad obligationem in

sæcularibus tollendam, desuetudo huiusmodi suf-

ficiens posset iudicari. Et sic in aliis, quæ contra

naturalem legem inualuisse conspicimus. Sed

non ideò licita reputamus.

  4 Dico tertiò: si contractus à PrætoribusAssertio 3.|Secus esse|cum lex|grauiter|non obli-|gat, vnde|stare in|Prætoribus|potest.

ita exerceantur, vt nulla Indis fiat iniuria; aut a-

liquod ex ipsis graue nocumentum oriatur, non

sunt de lethali culpâ damnandi, ob iuramenti

violationem. Sic viri docti iam pridem, quod &

modò plures tutum reputant, & iuxta eam sen-

tentiam praxis multorum procedit. Probatur:

quia iuramentum additum legi non obligat, nisi

suppositâ legis obligatione, quam reddit arctio-

rem, vt tradunt Doctores. L. Si quis maior. C. de



transaction. & in L. finali C. de non numerata pecuniâ.

Pro quo aliquos adducit Dom. Solorzanus lib. 3.



cap. 6. n. 62. Vnde si obligatio est sub veniali, gra-

uis non consurget obligatio; & si nulla, erit pa-

riter nulla; nisi quis expressè velit se obligare,

quod numquam accidit, nisi fortè ex ignorantiâ,

quæ facit inuoluntarium. Quod sine limitatione

dictâ tenent plures, quos adducit P. Fragosus



num. 99. citato. Sic autem contingit in præsenti:

nam cùm leges dictæ tantum intendant damna

quæ Indis solent inferri, depellere, vbi nulla talia

extant, neque ipsorum periculum, non est cre-

dendum voluisse Reges Catholicos laqueum æ-

ternæ damnationis Vasallis iniicere, vt cum bo-

nis Auctoribus dictum Tit. 2. num. 4. & quidem

sine tali obligatione sa$unclearis est communi bono pro-

uisum: & tunc obligationem sub lethali non es-

se admittendam, ibidem citati defendunt: nam

pro nocumentis vitandis adest naturalis lex, &

juramentum: illis autem sublatis, non est gra-

uioris obligationis indicium. Fauet quod de le-

ge vsu non receptâ tradunt Doctores apud Patrẽ

Palaum Tomo 1. Tract. 3. Disp. 1. Puncto 13. n. 9.Ex lege|vsu non|recepta ar-|guitur.

& 10. juxta quos non est scientia & patientia

Principis necessaria, vt lex desinat obligare. Quòd

si cùm Prætori culpa transgressionis opponitur,

rerum contractabilium amissione punitur; ex eo

solùm habetur legem esse pœnalem, quæ iuxta

grauium Scriptorum sententiam sub peccato non

obligat: vnde nec iuramentum circa illam, vt

cum aliis docet P. Fagundez Tomo 1. in Decalo-



gum Lib. 2. Cap. 23. num. 9. & licet addant obli-

gari ad pœnam, id erit si petatur post sententiam

saltem declaratoriam, iuxta receptam sententiam,

de quâ Tit. 4. num. 67. & 75. alibique. Fitque<-P>@@



<-P>id meritò, quia rationabiliter præsumitur non

sine Indorum iniuriis mercimonium constitisse,

& violatam cum iustitiâ iuramenti sanctitatem.

Est ergo hoc satis probabile, si ita tractari con-

tingat, vt in Assertione proponimus. Et posse

reuerà ita contingere certum mihi est experimen-

to multorum, quibus Dei timor omni est com-

modo temporali potentior, subuerentibus solici-

tè nequa sibi restitutionis obligatio exacto offi-

cio supersit, spina doloris æterni futura.

  5 Dico quartò. Iuransore, non corde,Assertio 4.|Peccare|grauiter|non corde|iurantes.

circa id, in quo est obligatio legis certa, grauiter

peccat. Id probo. Quia officium datur à Rege

sub eâ conditione, qui sic intendit bono com-

muni prospicere, aliter non daturus: ergo non

apponens verè illam, in contractu deficit, frau-

dem Regi obtrudit, & traditionem officij red-

dit nullam, cùm inuoluntarium faciat ignoran-

tia; in quibus constat graue peccatum inueniri.

Item, licet sint graues Scriptores, qui dicant pro-

missionem posse fictè iurari, ita vt graue in eo

peccatum non sit: addunt tamen pro eo debere

caussam vrgentem intercedere, vt videri potestIuramenti$unclear|quando li-|ceat circa|fictam pro|missionem.

apud P. Thomam Sancium Libr. 1. de Matrim.



disp. 11. num. 2. qui varios casus adducit, & plu-

res P. Azor Tomo. 1. Libr. 11. Cap. 4. Quæst. 5.

Atqui in præsenti nulla est talis caussa, vt patet,

quia ad officium voluntarius venit neque ad fin-

gendum potest vllum excogitari grauamen: er-

go nullo modo est licita talis fictio.

  6 Dico quintò. Iurans fine animo implen-Assertio 5.|Et sine a-|nimo im-|plendi id,|ad quod|grauiter|obligantur|sed non|alia.



Dostları ilə paylaş:
1   ...   88   89   90   91   92   93   94   95   ...   143


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə