Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə96/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   ...   92   93   94   95   96   97   98   99   ...   143

litare, & decimum septimum annum saltem, ex-

pletum tamen, requirit: de quo Alexander ab

Alexandro Lib. 1. dierum genialium Cap. 20. vbi

& Tiraquellus: licet in hoc vires attendi opor-

teat: non enim omnes in ea ætate tractandis ar-

mis idonei: arbitrio est ergo gubernantium re-

linquendum.


CAPVT III.

De obligatione circa spiritualia spe-

cialiùs agitur.




12 EX verbis Rescripti num. 5. adductiQuomodo|possint|Commen-|datarij in-|structionẽ|Indorum|vrgere.

constat Commendas institutas Para-



que los Indios fuesen doctrinados en las

essas de nuestra Santa Fe Catolica: pro quâ instru-

ctione cùm Parochi dati sint, qui propterea Do-

ctrinarij dicuntur, videndum restat ad quid talis

se extendat obligatio. Cùm enim Commenda-

tarij in oppidis Indorum sibi commendatorum

degere nequeant, non videtur quomodo talis in-

structio ad eos possit pertinere. Verùm ex dictis

num. 6. intelligi potest qualitas huius obligatio-

nis, de quâ Dom. Solorzanus Cap. 24. num. 31.Dom. So-|lorzanus.

ita scribit vt si Commendatarij, Doctrinarios dictos,

vel remissos & negligentes notanerint, vel impro-



bos, & impuros, velcupidos, & rapaces, denique gre-

gem domini lædi grauiter insolontiâ Pastoris animad-

uerterint: pro fide, quam suis Indis debent, ad Epi-

scopos deferant: & quantùm in ipsis fuerit ardenter

agant, vt illis quàm optimâ fide consultum sit. Sic

vir ille pietate, & sapientiâ insignis, quibus dilu-

cidè obligationem Commendatariorum expo-

suit, & modum eidem faciendi satis declarauit.

Pro quo & in Politicâ pag. 477.

@@0@

@@1@De obligat. Commendatariorum circa spiritualem curam &c. 265


  13 Iuxta hæc ergo Commendatarius tene-Et inquisi-|tionem fa-|cere iuxta|modum|procedendi|Parocho-|rum.

tur grauiter circa modum agendi Parochum in-

quirere, commendatos sibi Indos interrogando,

neque expectando, vt ipsi defectus Parochorum

manifestent; poterit enim accidere vt illi de hoc

taceant, vel quia instrui non admodum curant,

& ita neque de Pastorum incuriâ dolent, vel

respectu alio timoris, aut simili. Neque tamen

inquisitio talis esse debet, vt ad particularia des-

cendat, sed generaliter de modo agendi interro-

gentur, aut per capita potiora: an honestè viuat,

an doctrinæ incumbat, an eos ad labores com-

pellat, & laboris pretia persoluat. Quæ quidem

omnia ad spiritualem curam pertinere possunt:

si enim Indi à suis Parochis ad labores compel-

lentur, eosdem inuisos habent, & ita inuiti au-

diunt, nec peccata illis integrè in Confessione

aperiunt; immo nec fidem dictis adhibent, vnde

& fidei apud multos adhuc fundamenta non ia-

cta, peruersitate Pastorum & quidem quod dicere

Indi possunt, licitè potest ab eisdem interrogari.

Possunt autem illi cùm publica apud eos sint, Pa-

storis vitia deferre; vnde & Commendatarius per-

contari: erit autem commodus inquirendi mo-

dus, si Indi de Christianâ doctrinâ interrogen-

tur: quam si probè calleant, signum erit dili-

gentiæ in Pastore, & ita quoad hoc non erit o-

pus interrogatione. Occasione autem rectæ in-

structionis, de qua laudari Pastor poterit, circa

alia inquisitio cordata procedet: quamquam

cum Indis non sit opus delicatiori scrutatione, ne

scilicet intelligant de modo agendi Pastoris sini-

stram opinionem haberi; quia non ita in illis,

qui in suis oppidis habitant, discursus attollitur,

vt læsio possit famæ in Pastore timeri. Propter

quam rationem in Cap. Inquisitionis, de accusatio-



nibus §. Tertiæ. Cauetur ne inquisitionis viâ con-Inquisitiō|cur non|liceat circa|non labo-|rantem|infamiâ.

tra aliquem procedatur qui aliquâ non laboret

infamiâ; vt enim benè ait P. Lessius Lib. 2. cap.

15. numer. 122. meritò quisque posset queri sibi fieri



iniuriam, si in vitam eius iuridicè inquiritur; cuius

fama alioquin est integra: nam per talem inquisitio-

nem redditur suspectus: sic ille. Quod quidem

propter eamdem rationem non videtur licitum;

etiamsi iuridica inquisitio non sit; pariter enim

suspectus redditur, dum circa speciale malefi-

cium inquisitio formatur seriâ, & vrgenti inter-

rogatione. Quod tamen, vt dixi, circa Indos non

est cur communiter timeatur. Præterquam quòdQuando|id licitum.

vt citatus Auctor cum Nauarro ait in Rubrica se



Iudiciis. num. 92. inquisitio talis licet quando fit

ad maleficia impedienda, & eorum occasiones

tollendas, videatur num. 121. & id quidem in

præsenti contingit, vt non debeat circa hoc scru-

pulis esse locus: ad alia vtilius deriuando, de qui-

bus inferiùs.

  14 Constat ergo ex dictis Commendata-Et Com-|mendata-|rij queant|informa-|tionem ta-|libus iura-|mẽtis con-|ficere, &|tabellionis|fide muni-|re.

rios in ordine ab bonum spirituale Indorum suæ

Commendæ inquisitionem circa Parochos om-

nino extraiudicialem facere posse: iudicialis e-

nim non licet ex defectu iurisdictionis, & erit

illa contra Ecclesiasticam immunitatem. Non

esset tamen talis, si in ordine ad informandum

Episcopum aliquorum dicta scripto exciperen-

tur, etiamsi firmata iuramento: quia iudiciale

non est, quod iudicis auctoritate non fit, vt ex

nomine ipso liquet, & est recepta doctrina. Vn-<-P>@@

<-P>de etsi tabellionis fides talem informationem ro-

borarit, idem etiam dicendum, quia tabellio non

est iudex, & ea etiam, quæ iudicialia non sunt,

suâ potest attestatione firmare, vt passim accidit

in testamentis, donationibus, contractibus, &

aliis. An autem ad hoc possit auctoritas iudicis

interponi communis quæstio est; de quâ post a-

lios Diana Parte 1. Pract. 2. Resolut. 53. & ParteAn etiam|iudicis au-|ctoritas in-|terponi.

3. Tract. 1. Resolut. 52. vbi pro vtraque parte

Auctores congerit, & licet pro negatiua stet,

oppositam non iudicat esse improbabilem. Et

quidem Doctores illam tenentes vt sunt, & tantæ

auctoritatis, vt meritò debeat satis probabilis iu-

dicari. Pro casu autem nostro fauet apertè Sousa



in Bullam Cœnæ disp. 95. numer. 3. vbi ait, quòd

quando non est aditus ad Prælatum, qui iuridicè

se informare possit, de facto criminali alicuius

Ecclesiastici, & in eo continuatur, & est pericu-

lum in mora, potest iudex sæcularis informatio-

nem facere, vt Prælato præsentet, non verò in

aliis casibus. Quam doctrinam ait Diana Reso-

lut. 53. valde esse notandam à iudicibus laicis.

Cumque Resol. 52. citata similem aut potiùs eam-

dem ex Riccio afferat in praxi Tomo 4. Resol. 460.

num. 5. sic concludit: sed ego non puto recedendumDianæ mi-|nus conse-|quens as-|sertum.

esse à nostrâ sententiâ quia tales casus sunt metaphy-

sici, & moraliter vix possunt accidere. Sic ille: cuius

admonitio ad iudices laicos nullius momenti

redditur, quandoquidem non est valde notan-

dum, quod moraliter, accidere non potest. Quod

ergo priùs vt omnino verosimile proposuerat,

posteà videtur non ita probasse. Sed certè si quā-

do id accidat, quod vix moraliter accidere posse

pronuntiat, doctrinam talem iudicem laicum

amplecti posse, videtur tandem affirmare. Quam

& generaliùs amplectitur P. Lessius in Resolutio-



nibus posthumis. Verb. Iudex. Casu. 2. Non esse au-

tem moraliter improbabile in Indiis, comproba-

tur, & in casu de quo loquimur, passim accidit;

propter distantiam enim, & alias circumstantias

difficillimum sæpiùs est Episcopos circa modum

agendi Parochorum pleniùs informari. Ego ta-

men in casus eiusmodi contingentiâ auctor essemQuid pro|Indijs con-|uenientius.

Commendatariis, vt minimè iudicialem infor-

mationem efformarent, quæ eo ipso odiosa futu-

ra est, & penitus reiicienda; & ita opportunius

erit sine auctoritate iudicio eam instrui, & cum

omni securitate transmitti.

  15 Sed quid si Prælati remedium efficaxQuod si|Prælati|remedium|efficax non|apponant.

non apponant, vt accidere potest, & vtinam non

srequenter; solent enim ista visitatoribus com-

mitti, per quos nihil videtur in melius commuta-

ri; videtur equidem remedium difficile, si enim

adeatur Patronus, vt Prælatum admoneat, & il-

le respondeat à se circa ista prouisum, & in iudi-

cio nihil contra delatum resultasse ob quod de-

beat castigari: quid vltra est Patrono faciendum?

Nihilominùs instandum; sic enim res meliùs a-

gitabitur, & Patronus Prælatum vrgebit, atque

hic ad remedium adhibendum efficaci instantiâ

compelletur. Et ad hæc quidem Commenda-

tarius grauiter obligatur, nec tuta illius esse con-

scientia potest, si cuicumque succumbat obsta-

culo. Faciendum namque ab illo, quod absque

dubio fieret, si de auferenda ipsi Commenda tra-

ctaretur: vni enim sententiæ non cederet, sed

supplicaret, & in supplicatione victus, ad supre-<-P>

@@0@

@@1@266 Thesauri Indici Titulus VII. Cap. IV.

<-P>mum Consilium prouocaret, nullumque non

moueret lapidem, ne Commendæ emolumen-

tis priuaretur. Cùm ergo illa eo cum onere da-

ta sit, cùm spiritualis totum hoc complectatur,

quandoquidem extraordinarium non est, vt pro-

bat diligentia explicata pro non admittendâ Cō-

mendâ; fit ex eo non esse in conscientiâ tutum,

qui cum medio frustrato desistit, videns cum o-

uibus pariter perire Pastorem, aut cum Pastore

oues, pro vitę fontibustoxica propinante. QuodRatio effi-|cax exa-|ctionem di-|ligentiæ|ostendens.

vlterius roborari potest ex obligatione defensio-

nis, quæ non modo quolibet facienda est, sed

vsque ad sanguinis effusionem certandum pro ea,

vnde arma & equos habere debent Commenda-

tarij, & cum illis omnibus hostiliter inuadenti-

bus occurrere: ergo & in negotio salutis anima-

marum pro virili etiam decertandum. Id quod ex

maioritate rationis conuincitur; quod est argu-

mentum in iure fortissimum, de quo Euerar-

dus Loco 66. & alij apud P. Sancium Lib. 8. de Ma-Duplex|insuper ex|Iure argu-|mentum.



trim. Disp. 1. num. 21. Sicut & valet argumentum

de milite corporali ad spiritualem, ex iis, quæ ad-

ducit Dom. Solorzanus Lib. 2. Cap. 15. n. 13.


CAPVT IV.

Grauamina conscientiæ in Commen-

datariis ex oneribus circa Com-

mendatos cumulatis.


16 PLurima esse illa possunt, propter quæCommen-|datarios|non posse|in Com-|mendæ op-|pidis habi-|tare.

vitanda iussi ab oppidis abire, in qui-

bus Commendæ sunt, & in illis neu-

tiquam habitare. Vnde si secus faciant, vt accide-

re solet, eò quòd circa illas villas aut prædia ha-

beant, aut habitatione continua, aut per maio-

rem anni partem, transgressores legis manifestis-

simi comprobantur. Ex eo præsertim quia ha-

hitatio talis in id tendit, vt seruitio Indorum in-

debito prorsus vtantur. Ita quidem præter iniu-

riam, dum violentiis opprimuntur, cum onere

compensationis iuxta æstimationem laboris, vi-

detur etiam iuramenti minimè obscura transgres-

sio. Cùm enim iurent defensuros se Indos; idIuramen-|tum ad id|extendi.

certè iurant, quod præcipuam Indorum tran-

quillitatem concernit, & ita à se non vexandos:

à nullis enim magis timeri hostilitas potuit, quàm

à Commendatariis ipsis, vnde circa hoc tot le-

ges Regum Catholicorum extant, & propter

duriora hæc experimenta ab oppidis exclusi, &

gubernatio oblata penitus, cùm Vasallorum do-

minis soleat eorum præfectura concedi. Paucis

res ista absolui potest. Iuratur defensio: & qui

vexant non defendunt; rei ergo sunt violati Sa-

cramenti Para no desarlos maltratas en sus personas

y haciendas. Sic Rescriptum, de quo num. 5. Vi-

deant ergo quomodo hoc præstent, qui seruitiis

addictos tenent. Si dicant se non ita cogitasse,

cùm iurarunt: non erunt quidem iuramenti rei

in foro animæ, secus in exteriori, quia lex ad

huiusmodi defensionem, vti ad præcipuam, vult

dirigi iuramentum, & poterunt vt violatores e-

iusdem puniri Commendæ priuatione, vt in Re-

scripto citato habetur expressum.

  17 Siue ergo in oppidis Commendæ sint,Nihil ab|illis exigi|præter tri-|buta posse.

in vrbibus vicinis idem prorsus cauendum est,

ne scilicet indebitis seruitiis vrgeantur: id pro<-P>@@



<-P>certo statuendo, Commendatos nihil præter tri-

buta debere, & ita ad seruitium nullum persona-

le posse compelli: nec plus iuris erga illos habe-

re, quàm erga Æthiopes nondum emptos, Hi-

spanos, Italos, aut Germanos. Quo certissimo

fundamento, vt iniquum, & compensationi pe-

cuniariæ obnoxium, seu alterius æquiualentis

generis, reputandum est quidquid eidem videa-

tur aduersari; vt non sit opus ad singulares serui-

tij modos descendisse, & ita vno generali Rescri-

pto prohibiti, de quo Dom. Solorzanus Cap. 24.

num. 101. licet plura sint quæ de peculiaribus

agant apud eumdem. num. 103. Sunt ergo IndiQuibus|similes

velut censuarij, à quibus præter redditus nihil

exigi potest; aut sicut Emphytheutæ ad solam

obligati pensionem: aut secus tributarij Regis,

à quibus nihil præter tributum exigitur, nisi for-

tè commune bonum speciale quidquam postu-

let; quod est omnibus commune, & ita ad id

compellere ad solam supremam eius spectat po-

testatem. Non dicant ergo Commendatarij In-

dos esse suos: sui enim non sunt; sicut neque

Regis sunt, vt non sunt ij, qui in Hispaniâ, autPleno gau-|dent iure|libertatis.

in aliis Coronæ regnis tributa pendunt: homo

enim liber nullius est, & hoc est esse liberum:

sunt autem Indi liberi iure plenissimæ libertatis,

de quo Tit. 1. num. 99. & seqq. & ita sui iuris, &

consequenter non alterius, iuxta §. Liberorum.Instituta.

Instit. de verb. significat ibi: Liberorum appellatione

continentur, non tantùm qui sunt in potestate, sed om-

nes qui sui iuris sunt.

  18 Ad præcauendum autem omne IndosRegium|Rescriptum|grauiter|obligans|ne ad Pa-|rochias In-|dorum|Commen-|datariorum|cognati|præsenten-|tur.

vexandi periculum, Regis Philippi Secundi piis-

simo sanè Rescripto dispositum vt nullo pacto

ad Parochias Indorum præsententur Clerici aut

Religiosi Commendatariorum cognati. 28. Maij

1597. quod nescio an penitus obseruetur. Vi-

detur autem grauis esse obligatio, quia expe-

rientia docet ex huiusmodi concursu nihil fauo-

rabile Commendatis posse resultare. Quidquid

ergo pro obligatione graui legum afferri à Do-

ctoribus solet, hic profectò locum obtinet, de

quo dictum aliquoties, sed præsertim Tit. 2. n. 3.

& quod ad quemcumque gradum cognationis

spectat, de quo in Rescripto, non ita accipien-

dum est, vt de eo delicatior debeat inquisitio fie-

ri; sed videndum an dicti vt cognatos sugerant; eo

enim ipso discludendi & licet in aliquo ob mo-

rum integritatem ratio videatur prohibitionis

cessare, nihilominùs debet illa seruari, quia sem-

per est periculum, & sanguis, iuxta vulgare pro-

uerbium, de quo & alibi, sine igne feruet. Et vt

verè periculum absit, est tamen periculum facien-

di in posterum contra legem ob præmissum ex-

emplar, & quilibet se æquè bonum Indorum ze-

latorem esse contendit; estque sanè difficile ac

valde odiosum, morum discrimina explorare;

cùm debeat id stare fixum nemini, nisi morum in-

tegritate conspicuo, Beneficium esse Indicum cō-

ferendum. Nequit ergo dici cessare penitus in

hoc aut illo rationem legis, quando nec cessat

periculum dictum, nec potest Patronus morum

discrimina comprobare. Quæ quidem doctrina

grauium est Scriptorum, qui varia exempla ad

comprobationem inducunt, vt videri potest apud

P. Palaum Tomo 1. Tract. 3. Puncto 14. n. 13. de quo

& dictum. Tit. 5. n. 15. & Tit. 7. n. 18.

@@0@

@@1@Commendatarijs qui modus in restitutione seruandus. 267

CAPVT V.

Circa modum restitutionis à Commen-

datariis seruandum, vbi & pro aliis,

respectu Indorum.


19 PRo damnis & iniuriis, de quibus su-Modus idẽ|restitutionis|qui & Præ-|toribus.

prà, compensationem adhibendam,

indubitatum est, pro quâ philoso-

phandum sicut de Prætoribus, iuxta dicta Titul.

præcedenti, Cap. 3. quando similia damna sunt. In

eo autem quod num. 18. propositum, quando

ignorantur ij, quibus damna sunt illata, alia vide-

tur esse ratio, quia Commendatariis notiores Indi

suæ Commendæ sunt, & faciliùs possunt damna

eisdem illata compensare. Si tamen aliquando

tale quid accidat, eo sanè modo res disponi pos-

sunt. Est autem dubitabile an id, quod Indis de-

betur, etiamsi noti illi sint, possit non solui, eòAn facien-|da restitu-|tio Indi, ad|ebrictates|abusuris.

quòd illud sint suis in ebrietatibus consumpturi,

& quomodo facienda restitutio. Circa quod di-

cendum est, si apertè constet de ebrietate futura,

restitutionem opportuno tempori reseruandam.

Sic Dom. Solorzanus Lib. 2. Cap. 24. num. 115.

vbi ait sic resoluere D. Thomam 2. 2. q. 62. art. 5.

& 8. & 1. 2. q. 66. art. 4. & 2. 2. q. 31. & 3. p. q.

68. art. 5. quæ citationes tumultuariè congestæ:

nam S. Doctor solùm, 2. 2. q. 62. art. 5. ad 1. pun-Modus ge-|neraliter|tenendus.

ctum attigit, de quo alibi nec verbum. Citato ergo

loco in Corpore optimè circa hoc philosophatur:

Quòd quando res restituenda apparet grauiter esse noci-D. Thom.

ua ei, cui restitutio facienda est, vel alteri, non debet ei

tunc restitui; quia restitutio ordinatur ad vtilitatem

eius, cui restituitur. Omnia enim quæ poßidentur, sub

ratione vtilis cadunt, nec tamen debet ille, qui detinet

rem alienam sibi appropriare, sed vel reseruare vt con-

gruo tempore restituat, vel etiam alibi tradere tutiùs

conseruandam. Sic ille. Quæ ergo Indis debentur,

si ebrietas ex solutione fouenda sit, & verosimile

id prorsus appareat, commodiori sunt tempori

reseruanda; quod si commodum tempus non oc-

currat, id fieri potest, quod Titul. præced. num. 18.

dictum, vt in alimenta, vestes, vel vtilia alia con-

uertantur. Nullo autem modo ob solam ebrie-Stipendia|Indis ob|rationem|prædictam|non negan-|da.

tatis suspicionem stipendia laboris neganda sunt,

aliàs vix vllum illis dominium circa stipendia

relinqueretur, cùm tamen liberi homines sint, &

nullibi ob consuetudinem ebrietatis, solent labo-

rantibus stipendia, numeratâ pecuniâ, denegari.

Et quidem, si denegarentur, magnum inde bono

publico damnum obueniret, non enim essent

qui laborare vellent, cùm scirent se laboris sui de-

bitâ, mercede fraudandos.

  20 Quando autem certi creditores sunt, du-Restitutio|an fieri pos-|sit alendo|prædicato-|rem.

bitatum est ab aliquibus an possit restitutio fieri

per prædicationem; quia illi circa doctrinam

Christianam instrui opus habent, & pro Prædi-

catore habendo tenentur facere expensas, vt spi-

ritualia seminantes, carnalia metant, iuxta doctri-

nam D. Pauli 1. Cor. 9. v. 11. Si nos vobis spiritualia

seminauimus magnum est, si nos carnalia vestra meta-1. Cor. 9.|v. 11.

mus? Quam quæstionem versat Ferdinandus Zu-

rita in quæstionibus Theologicis circa Indos,



quæst. 7. & negatiuè resoluit, estque communi

Theologorũ confessione receptum, qui restitutio-<-P>@@



<-P>nem rei temporalis temporali compensatione fa-Negatiua|resolutio ob|generalem|doctrinam|de compen-|satione in|re eiusdem|generis.

ciendam esse determinant; aliàs enormes iniustitię

possent committi, quia restitutio facillima est,

vna enim salutatio Angelica pretiosior est omni-

bus Cræsi thesauris, & vna Missa id etiam habet

incomparabiliter; circa illud ergo nequit gene-

raliter dubitari. Et idem dicendum etiam in casu

proposito, quando scilicet instructio circa Chri-

stianam doctrinam factis esset expensis procu-

randa: quia de tali Indorum voluntate non con-

stat, ad quam ex iustitiâ non tenentur; sicut ne-


Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   92   93   94   95   96   97   98   99   ...   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin