Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə117/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   ...   113   114   115   116   117   118   119   120   ...   143

@@1@326 Thesauri Indici Titulus IX. Cap. XII.

<-P>non solum certum, sed neque probabilem noti-

tiam succurrere, & ita iniustè possideri. Et fa-

mam dictam à fide dignis ortam probauerat ipse

num. 10. bonis adductis $uncleartibus. Pro quo, &

num. 2.


Patris Molinæ Pronuntiata, vt faueant,

& quàm consequentia sint.



187 PRimum ex Disput. 35. sic procedit, ne-

gotiationem ementium mancipia ab in-P. Molinæ|Pronuntia-|tum pri-|mam post|tria alia|conditiona-|lia.

delibus esse iniustam, & iniquam, & omnes eam

exercentes esse in statu damnationis æternæ, nisi

quem fortè inuincibilis ignorantia excuset, in

qua neminem esse eorum, audet affirmare. Sic

ille in quartâ conclusione, vbi absolute loquitur;

tres enim præcedentes sunt conditionales. Prima

scilicet licere emptorem, si ij, qui emuntur, bello

iusto capti sint ab iis, qui illud gerunt, vt con-

tingit aliquando geri à Lusitanis. Secunda licere

item si ij, qui venduntur ob sua crimina, in serui-

tutem redacti sunt, quando crimen tale est, vt

seruitus sit proportionata illius pœnæ. Tertia et-

iam esse licitum, quando parentes fame pressi fi-

lios vendunt, vt quicumque alij facere possunt:

vnde si hoc inter Æthiopes accidat, iure se pos-

sunt naturæ tueri. Sic ergo cùm præmisisset, con-

clusione quartâ id statuit, quod iam ex ipso po-

suimus; vbi quidem non loquitur de bello captis

à Lusitanis, quod cum aliquibus ex illis gentibus

iustum esse dixerat, Disput. 34. vt cum Angolanis,

& si qui sunt alij Mauricæ sectæ Professores, qui

eo ipso immane odium in Christianos ad omnem

hostilitatem expromptum præseferunt. De iis

autem, qui bellum gerentes cum aliis eos capiunt,

& vendunt, resolutio dicta procedit.

  188 Secundum, dum alia via ad fidem Chri-Secundum.

stianam inducendam in illas regiones non suc-

currit, fauendum esse negotiationi ipsi quantùm

saluâ conscientiâ fieri potest; quia sic magnum

illud bonum, minimè aliàs consequentur, è bar-

baria educti, in quâ brutorum potiùs, quàm ho-

minum more viuere comperiuntur.

  Tertium, non aliter seruitutem istorum, &Tertium.

cuiusque illorum permittendam, quàm si luce

clarius eam iustam esse constet, tum quòd liber-

tatis caussæ; quippe quæ piissima est, per se sit

suffragandum. Tum etiam quòd vt magno es-

set adiumento, vt fides nostra, moresque Chri-

stiani, in illis locis propagarentur. Addit, tempo-

ralia etiam commoda ex humaniori commercio

futura, & sic concludit: quamuis autem aliud non

esset lucrum, quàm tutas ab æterno interitu habere con-

scientias, hoc vnum satis esse deberet. Sic ille, apertè

indicans in negotiatione istâ conscientias nego-

tiantium naufragare.

  189 Quartum, Ex disp. 35. ad finem, & 36.Quartum.

eum, qui emit ab eo, qui bonâ fide cœpit possi-

dere, & posteà de iusto titulo dubitauit, non te-

neri integrè restituere, sed adhibitâ diligentiâ, &

non exploratâ veritate, tantùm teneri partem re-

stituere, iuxta dubij quantitatem; quia in ius suc-

cedit alterius, qui factâ diligentiâ non tenebatur

restituere, cùm sit melior conditio possidentis.

  Quintum vnde suprà: ementem cum inuin-Quintum.

cibili ignorantia, si postea dubitare incipiat, non

teneri restituere, si factâ diligentiâ dubium perstet,<-P>@@



<-P>ob meliorem possidentis conditionem, ratione

cuius nihil restituere tenetur, vnde neque par-

tem, neque totum, quando bonâ fide possessio-

nem inchoauit.

  Sextum, ex Disputat. 36. §. Primum & præci-Sextum.

puum mancipia ex suis regionibus asportata licitè

emi posse, quia non spectat ad subditos exami-

nare an merces licitè asportentur in regnum, sed

ad Principem; cùm ergo ille videatur probare,

non est circa id scrupulosiùs indagandum.

  190 Cùm talis sit huius Doctoris resolu-Citatum|Auctorem|non appro-|bare nego-|tiationem,|& oppositũ|non benè à|P. Fagun-|dez affir-|mari. Vbi|de Primo|Pronun-|tiato.

tio, qui exactissimè rem istam inuestigauit inter

Lusitanos scribens, & Primum eius pronuntia-

tum adeò negotiationi huiusmodi contradicat,

affirmat P. Fagundez Libr. 2. de Iustitia & iure,



Cap. 2. num. 5. & 8. eum illam approbare & abs-

que scrupulo exerceri posse pariter affirmare.

Quod quidem non video quomodo dici à viro

tanto potuerit, cùm mens Auctoris adeò testata

ab ipso fuerit relicta, vt nihil magis perspicuum

inueniri posse videatur. Vnde P. Palaus Tract. de



iustitiâ, & iure, Disput. vnica de Iustitia in genere.

Puncto 9. num. 11. negotiationem dictam in pri-

ma emptione condemnans, pro sententia sua

meritò P. Molinam allegat. Cuius quidem Pri-

mum pronuntiatum cum P. Sancij primo item

consonet, satis apparet ex eo non posse pro ne-

gotiatione istâ patrocinium aduocari; nisi fortè

quatenus de bello Captis aliter videtur sentire,Quid de|bello captis|sentiat.

quandoquidem illud est iustum communi im-

mò & Regiorum Iudicum sententiâ iudicatum.

Sed certè vt dubitari de iustitia possit, dubitatio

ipsius Patris facit, qui Disput. 34. §. Paulus verò

ait visam à se instructionem, quæ à Rege Seba-

stiano data est post longam discussionem in Cō-

silio Conscientiæ, electo Duci contra Angolæ

Regem ituro, & ita postea subiicit: Quæ Instru-

ctio, sicut par erat, fuit exactè seruata, neque auaritiâ

ducem, ac milites obcœcante, vlla facta fuit illius

transgreßio, sanè nihil erat, quod ampliùs ad iustum bel-

lum posset desiderari. Sic ille: dubius equidẽ de ob-

seruatâ instructione, vbi de auaritiâ esse satis fun-

data suspicio poterat, quando bellum illud non

tantùm ob vindicandas iniurias, sed propter ar-

genti fodinas, quæ in eo tractu esse fama vulga-

uerat, potiùs agebatur.

  191 Circa secundum pronuntiatum meritòDe Secun-|do. Vbi|quod non|est iniurijs|stabilienda.

quidem annuendum, sed cum addita præcautio-

ne, quantùm scilicet saluâ conscientiâ fieri possit. Non

vult Christus fidem iniuriis stabiliri; cùm aliàs

negotiationi isti vacantes, fidei negotium non

agant, sed lucri studio ad illam penitus mouean-

tur. Vnde si scirent eos, quos asportant, Chri-

stianos minimè futuros, similiter asportarent:

non ergo ipsis circa auro pretiosiorem liberta-

tem irrogatæ iniuriæ ex fidei commodo, quod

accessoriè sequitur, compensabiles censeantur.

Sic infidelium filij inuitis parentibus nequeunt

baptizari.

  Quod autem in Tertio habetur, est quidemCirca Ter-|tium, vbi|quòd titu-|lus non de-|beat esse|luce clarior|ex Auctore|eodem|contra ip-|sum.

piè, & sapienter dictum; sed certè non esse ne-

cessarium pro seruitute permittenda, vt luce cla-

rior illius titulus sit, ex priori est pronuntiato

deducendum. Cùm enim negotiationi fauen-

dum sit, quantum saluâ conscientiâ fieri possit,

non est certè necessarius titulus luce clarior, cùm

sufficiat esse probabilem; tuta enim conscientia<-P>

@@0@

@@1@De contractu Æthiopicorum mancipiorum. 327

<-P>potest probabilis sententia teneri circa titulum

huiusmodi, sicut circa alia, & de bello est satis

communis sententia inter Recentiores. Et verò

si titulus luce clarior ad seruitutem permittendam

requiritur, bello capti Angolani non poterunt

in seruitutem redigi, quia justitia illius belli non

est luce clarior. Vt numero præcedenti dicebamus.

Videndus P. Rebellus num. 13. ex quo P. Frago-

sus num. 26.

  192 In quarto autem est difficultas, nonQũarti dif-|ficilem esse|resolutionẽ|circa emẽ-|tem à pos-|sessore, qui|post bonam|fidem dubi-|tauit.

enim videtur ad plus teneri, qui emit ab eo, qui

bonâ cœpit fide possidere, licèt posteà dubitaue-

rit, quàm ipse venditor, qui in ius illius plenè suc-

cedit. Et ita P. Sancius citato Cap. 4. num. 15. §.



Nota, hoc absolutè asserit, ementem eodem iure

posse se tueri; citat autem pro eo P. Molinam ci-

tatum, item à se, Lib. 2. de Matrim. disput. 41. n. 28.

vbi etiam in specie casus præsentis loquens, idem

tenet, & nullius restitutionis obligationem indi-

cit; vnde non benè allegatus videtur P. Molina,

qui restitutionem aliquam faciendam esse præ-

scribit, & modum, ac quantitem indicat, Disput.

35. §. Sit nihilominùs; nisi quatenus ait non esse

obligationem manumissionis. Sed cùm proba-

bilis videatur sententia P. Molinæ, iuxta illam

oritur dubium; quomodo circa libertatem sit par-

tialis facienda restitutio, & dici potest; facien-

dam seruitiorum diminutione, & meliori tracta-

tione, vt instar famuli habeatur. Quòd si pretium

dare velit dominus, erunt qui iudicent id contra

rationem seruitutis esse; sed certè non est, quia

serui dominium rerum aliquarum habere pos-

sunt, pro quo plures casus adducit P. Molina

Disput. 38. & ex eo P. Gaspar Hurtadus Disput. 1.

de iure, Difficult. 18. ex quibus vnus est cùm ei ali-

quid à domino datur, vt eius sit; & tale domi-

nium esse perfectum, citati affirmant. Pro quo

videri etiam potest P. Oñate Tomo 1. Disput. 4.



num. 111. Potest autem seruus id, quod datur

ipsi, non admittere, volens conseruare jus suæ li-

bertatis, & vt parte alia pretij datâ se redimat; in

casu enim dubiæ seruitutis existimo posse domi-

num compelli à judice, vt redemptionem admit-

tat, quia est ius illius imperfectum, & est maximè

libertati fauendum.

  193 In quinto nihil est, quod negotiatori-De quinto,|vbi de ma-|la negotia-|torum fide.

bus faueat, cùm eorum mala fides à citato auctore

fuerit contestata; sic enim loquitur Disput. 35. Con-



clus. 4. Omnesque, qui illam exercent, lethaliter pecca-

re, esseque in statu damnationis æternæ, nisi quem in-

uincibilis ignorantia excuset, in quâ neminem eorum esse

affirmare auderem. Sic ille.

  Denique quod in sexto dicitur non videturSextũ mi-|nimè con-|sonum esse|Primo, &|Tertio.

Primo pronuntiato conformari, pro quo præce-

dentia verba ex eodem adducta videntur apertis-

simè militare. Si enim Mercatores tales vendere

non possunt: ergo neque ab eisdem emi, eadem

pro emptore stante ratione, quę stat pro vendito-

re; quia scilicet eorum, qui venduntur, non est

verosimilis titulus seruitutis. Et quidem vt circa

Tertium pronuntiatum vidimus, citatus Auctor

ad seruitutem admittendam titulum luce clario-

rum exigit; cùm tamen nihil tale in venditione

appareat, quam proptereà adeò acerbè condem-

nat: non ergo emptio licet, vbi ad illam titulus

minimè fundatus occurrit.

  194 Nec satisfacit, quod ait ad subditos sci-<-P>@@



<-P>licet examen de huiusmodi mercibus non specta-Permissio-|nem Prin-|cipis ad pu-|blicam vẽ-|ditionẽ non|sufficere In|quo deside-|ratur con-|sequentia|doctrinæ.

re, sed ad Principem, quem tamen videmus ven-

ditionem permittere: nam sicut hæc ratio non

valet vt venditio justificata sit, aliàs vendentes

non erunt in statu æternæ damnationis, ita neque

ad emptionem. Princeps ergo permittit, quia illi

de manifestâ iniustitiâ non constat, vel si constat,

rationes habet vt permittat, maiorum damnorum

euitandorum caussâ: subditi autem, qui ex com-

muni famâ iniustitiam agnoscunt, nec permissio-

nis jus habent, nequeunt negotiationem dictam,

dum emunt, fouere, illius esse consortes, & non

tantùm verbis, sed factis etiam approbare. Ne-

que item satisfacit, quod citato §. Primum, &P. Molina.



præcipuum, adiicit in hæc verba: Ea autem, quæ à

nobis disputationibus præcedentibus dictæ sunt, licèt per-

suadere videantur plurima mancipia asportari ex illis

locis, iniustè seruituti subiecta: non tamen persuadent

omnia, ac proinde de nullo in singulari id persuadent:

Hæc ille: quæ quidem, vt dixi, non satisfaciunt,

quia cùm plurima mancipia iniustè addicta ser-

uituti, vendantur, licèt de hoc in speciali non

constet, debebat tamen positiuè constare, iuxta,

ea, quæ idem Pater docet incitato §. Sit nihilomi-



nùs, Disput. 25. vbi ait peccare lethaliter eum, &Quod fur-|tiuũ præsu-|mitur emi|non posse.

cum onere restitutionis, qui sine præuio examine

emit aliquid, de quo verosimiliter præsumitur

esse furto ablatum. Quæ doctrina communissi-

ma est, & eam casui præsenti adaptat, vt ne-

queant Mercatores Lusitani mancipia ab infideli-

bus emere. Quòd autem præsumptio sit satis

fundata, ab eodem ostenditur §. Sed iam ad Æ-



thiopum: vbi probat inter Æthiopes rarissima esse

bella iusta. Cùm ergo mancipia, quæ adducun-

tur, maxima ex parte talia sint, & bello capta ab

eisdem Lusitanis perpauca, comparatione illo-

rum; fit planè ex eo peccare lethaliter iuxta ipsum

qui sine examine illa ab eisdem emunt; aliàs eius

discursus est prorsus infirmus; quia etiam cùm

Lusitani emunt, non constat illis hunc, & illum

esse iustè captum, & licet vendentes id affirment,

non esse illis credendum satis constat, cùm nul-

lius fidei testes sint. Quòd si Mercatores ipsi iu-

stum titulum seruitutis affirmant, Christiani pro-

fectò homines, cùm tamen ordinariè talis non sit,

vt ipse Pater multis prosequitur; quid de bar-

baris ad Europæas mersiculas, & pueriles orna-

tus anhelantibus, æquum fuerit sentiamus? Ex

his ergo, & aliis Doctoris tanti pronuntiatis ha-

bemus negotiationem istam esse damnabilem, vt

neque emere Lusitani Mercatores queant, neque

consequenter vendere. Vnde & idem de em-

ptione eorum, qui ab eisdem emunt, dicen-

dum, consequentia doctrinæ videtur clarissimè

persuadere.


Pater Rebellus pro Æthiopum libertate

vt pugnet: cuius asserta proponuntur.



195 SEctione 1. & 2. Quæst. 10. Lib. 1. Quid-P. Rebellus|negotiatio-|ni infen-|sus.

quid P. Molina in detestationem nego-

tiationis huius, citatis Disput. 34. & 35. accumulat,

libenter complectitur, & corroborat, rationum

& narrationum irrefragabilium additis firma-

mentis, & veritatis quidem pondere, in ea est

asserta compulsus, non veritus illam odium pari-<-P>

@@0@

@@1@328 Thesauri Indici Titulus IX. Cap. XII.

<-P>turam, dum patriæ affectu oblitus contra Lusita-

nos fulminat, doctissimus, & elegantissimus Lusi-

tanus. Sed illius asserta videamus.

  Numero quarto. Cùm aliis Societatis nostræPrimum|illius Asser-|tum, qui &|aliorum.

Magistris affirmat negotiationem esse licitam,

si Mercatores ordinationes Regias seruent de

examine circa titulum seruitutis faciendo. Se-

cùs si alijs modis seruos emant, prout facere di-

cuntur, inscijs Regijs ministris, ad quos istud

examen spectat, quâ ex parte emptio de manu

peccatorum non caret scrupulo, si præsertim acce-

dat verosimilis querimonia serui, quòd iniustè sit

factus seruus, quamuis regulariter non teneatur

herus seruo credere, affirmanti se iniustâ seruitute

detineri, & modo, quo id factum fuerit, narranti.

  Addit num. eodem ex aliis. Si Mercator contraSecundum,|circa mix-|tim emptos|bona &|mala fide.

præscriptam à Rege formam seruos malâ fide

emerit, nec pauciores illi sint respectu aliorum,

qui sunt empti bonâ fide, quia forma seruata, &

omnes ita admixti, vt dicerni non possint; omnes

manumittendos, quia melior est conditio inno-

centium: si autem pauciores sint iniustè empti,

omnes posse vendi. Num autem 5. & 6. juxta

propriam sententiam asserit, quòd siue numerus

dictorum æqualis sit, siue inæqualis, & culpa

Mercatorum euenerit, nullum posse vendi, quia

culpa emptoris non debet cedere in iniuriam in-

nocentis, qui sibi iacturam debet imputare. Si

autem sine culpâ Theologicâ, mittendas esse sor-

tes inter seruos, ex eorum consensu; quòd si

renuant, ad id compellendi à Mercatore, qui

dominus eius multitudinis existit, vel ab ordina-

rio Iudice; quia non est æquum quempiam dam-

num adeò graue sine suâ culpâ pati; immò etiam

si culpa tantùm fuerit venialis; quo euentu pro-

portionatum culpæ tantùm damnum subeun-

dum. Et hoc esse melius ait, quàm si dicatur

posse omnes vendi, sed admonitis emptoribus de

incertitudine seruitutis, quod etiam videtur

probabile reputare. Quod si circa libertatem

dubium occurrat, pro illâ esse in vtroque foro

judicandum, si æquale sit dubium pro seruitute

affirmat num. 7.

  196 Num. 8. & sequentibus: iniustam esseTertium|notanda|continens.

negotiationem ostendit, affirmans, non solùm an-

te emptionem, sed etiam post emptionem, teneri

Mercatores indagare veritatem; quia sunt malæ

fidei possessores; quod si indagatione nequeant

verum titulum seruitutis deprehendere; teneri

manumittere. Si autem bonâ fide emerint, ad

inuestigandum similiter teneri: veritate autem

non exploratâ teneri restituere, iuxta dicta num.

192. & præter iniustum titulum seruitutis, addit

iniustitiam aliam ex eo quòd miseri isti certissimo

mortis periculo in nauigationibus exponuntur,

vt quotidianis experimentis constat. Item ex eo

quòd plures ad laborandum in auri, & argenti

fodinis emuntur, qui labor illis incomportabilis

est, & ad quem, nisi morte digni, nequeunt con-

demnari. Addit autem ex P. Suario posse licitam

esse emptionem ad laborem talem, si illis talis la-

bor iusto aliquo pretio compensetur, & in naui-

gatione commodè illis prouideatur, vt possint re-

spirare. Hoc enim ex magno totius orbis com-

modo sustineri potest, dum aurum, & argen-

tum eruitur generaliter profutura: hæc doctus

Pater fusiùs illustrata.
@@

  197 In quibus placet quidem emptionemOrdinatio-|nes Regias|non seruari|vnde appa-|ret graui-|ter scrupu-|losa capti-|uitas. Iuxta|citati Au-|ctoris do-|ctrinam.

esse licitam, quando Regia in illâ præscripta ser-

uantur, quod ita doctissimi Patres judicarunt.

Sicut & scrupulum pro non seruatis; nec leuem

illum superesse. Hoc enim ea ostendunt, quæ pro

iniustitiâ contractus huiusmodi ab eodem affe-

runtur. Illa siquidem planè ostendunt Regia

præscripta non seruari, vt in talibus videmus con-

tingere. Pro quo est id, quod annis his proximis

in Paraquariâ est actum regione. Lusitani enim

Portus S. Pauli indigenæ & Paraquariis finitimi,

armatâ manu in eos sæpiùs irruperunt, & inte-

gros populos ad fidem Christianam indefessis

laboribus Patrum Societatis nostræ reductos,

post cædes, & crudelissimam vexationem, op-

pressos vinculis in Brasiliam deportarunt; vbi

eos vti mancipia, postpositis humanis & diuinis

legibus, neque attentis Pontificiis censuris, labo-

raturos sine humano solatio diu, noctuque, ven-

diderunt. Vnde pro defensione oportuit inno-

centes armari, vt iam non audeant ad prædam

huiusmodi ita confidenter inhiare. Quæ ergo de

seruatis Regiis ordinationibus apud Æthiopes

possit præsumptio suffragari? Fit igitur ex dictis

sine graui scrupulo stare non posse emptionem

apud nos, quando tales sunt venditores.

  198 Iam quod ad proximos attinet. Si cul-Circa ven-|ditionem,|cùm mixtio|est, de quâ|n. 195.

pâ Mercatoris accidit, omnes debere manumit-

ti; videtur optimâ ratione fundari. Posset ta-

men numerus iniustè emptorum adeò esse exi-

guus, vt non deberet proptereà venditio aliorum

impediri. Quo euentu iuxta coniecturas agendũ,

vt scilicet tot extrahantur, quot iniustè empti, in

quibus verosimile aliquid appareat, licet non ita

fundatum, vt probabilem saltem possit reddere

persuasionem: & certè interrogando emptos vix

est credibile non posse verosimilem notitiam

hauriri. Quod autem ad sortes attinet, valde vi-Quid de|sortibus.

detur difficile: iis enim stantibus, stare etiam po-

test magnam in seruitute copiam eorum remane-

re, qui nullo ad illam titulo possunt addici, &

consensus quidem eorum, si detur, non est suffi-

ciens, quia inuiti faciunt inter angustias depre-

hensi, tali volentes se fortunæ committere, dum

aliam non inueniunt viam recuperandæ liberta-

tis. Ab hero autem compelli nequeunt, quia non

est verum esse dominum multitudinis, sed eorum

tantùm, qui licitè empti sunt. Iudex autem Hi-

spanus non est competens respectu innocentium;

eo enim ipso, quòd iniustè empti sunt, alterius

fori censentur, ad quod ante emptionem perti-

nebant. Item iudex nullum potest innocentem


Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   113   114   115   116   117   118   119   120   ...   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin