Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə135/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   ...   131   132   133   134   135   136   137   138   ...   143


61 DE vna aut altera vice dictum iam:

illud difficilius, an similiter dicen-

dum si pro Capitulis stabiliter breuius spatium

designetur. Quod quidem aut pro tota Reli-

gione contingere potest, aut pro Indiis specia-

liter. Et in priori euentu consequenter addicta



num. 70. asserendum non esse registrum neces-

sarium: quia cùm nihil speciale pro Indiis statua-

tur, nihil circa eas specialiter innouatur, neque

ordinaria gubernatio tollitur, quia ordinaria iam

alia est, & sic Schedularum Regiarum forma ser-

uatur. In posteriori autem aliter videtur dicen-

dum: quia valde extraordinaria & notabilis in-

nouatio est, ac multiplicatio ex illâ Capitulorum

sequitur, atque inconuenientia ex illis augentur,

Indorumque spiritualia ac temporalia detrimen-

ta, ob frequentiores absentias Parochorum, &

eorum mutationes, quæ in Capitulis fieri solent.

Quæ omnia consideratione sunt digna, vt meri-

tò credi debeat Regiam voluntatem esse, ne eo

inconsulto executioni mandetur id, ex quo illa

subsequuntur.

  62 Dices vrgere prædicta etiam cùm in-

nouatio illa est generalis pro tota Religione, de

qua aliter pronuntiauimus. Respondeo, etiamsi

ita sit, dispositionem in Schedulis Regiis conten-

tam in generali statuto non procedere, cùm illius

verba casum, de quo est sermo, non comprehen-

dant; secus in alio, quia ob specialitatem opor-

tuit de vno, & non de alio ita pronuntiare. Non

enim sibi Regium Consilium persuasit id, quod

pro tota Religione à viris doctis & prudentibus

statuendum pro bono Religionis erat, speciali

Indiarum commodo obfuturum. Cùm aliàs fa-

cile ipsi futurum sciret, si quidquam non ita op-

portunum accideret, supremos Prælatos admo-

neret vt circa Indias dispensationem adhiberent,

quam ipsi neutiquam recusarent. Quod quidem

in Bullis Pontificiis pariter est dicendum, quæ

cùm pro tota Ecclesia sunt, nullo modo in su-

premo Consilio detinentur: & tamen possunt

earum aliquæ non esse rebus Indicis congruen-

tes. Quod dum euenit, pro dispensatione circa

ipsas Sedi Apostolicæ supplicatur, sicut in multis,

quæ de iure communi sunt; vnde tot priuilegia

concessa videmus, quæ tot ferè sunt in illo dis-

pensationes, & ad Regum nostrorum instantiam

plurimæ illarum concessæ reperiuntur.

  63 Et licet in acceleratione Capitulorum

rationes adductæ vim habere videantur specia-

lem, quod non ita in dilatione accidit: nihilo-

minùs si generali pro Indiis statuto decerneretur,

similiter videtur dicendum: quia innouatio val-

de extraordinaria & notabilis est, & pro tempo-

rum varietate possunt inconuenientia occurrere,

vnde oporteat sine Regia notitia talia nō exequi;

cùm sciamus minora valde registro submittenda

esse iuxta Regias sanctiones. Et verò diuturnum

regimen non parùm subditis solet esse mole-

stum: vnde ex hoc capite erunt fortassè qui cen-

seant Reges nostros piissimos ad hoc etiam de-<-P>

@@0@

@@1@Circa Titulum II. Cap. VII. 17

<-P>bere suam prouidentiam extendere, & sic attentè

à suis Consiliariis decreta prorogationum exa-

minari; quod in Religionum ipsarum commo-

dum tandem redundabit. Cùm sit certissimum

molestias Religiosis animis ex onerosa tolerantia

Prælatorum ingestas viam perfectionis, diffici-

lem aliàs, asperiorem reddere, & sic minùs prom-

ptè decurrit, dicente Vatum Summo: Viam man-



datorum tuorum cucurri, cùm dilatasti cor meum.

Psalm. 118. Quòd si ad currendam mandatorum

viam, dilatatio est cordis necessaria; quid de Cō-

siliorum est viâ dicendum, quam constat esse re-

liquis arctiorem? Videatur D. Bernardus Ser-

mone de Obedientia. Et 71. in Cantica.




RESOLUTIO III.

De Vnione ac diuisione Prouinciarum.



64 IN Regiis Schedulis expressè positæ ex-

tinctiones & erectiones Prouinciarum,



Especialmente de las que fueren para extinguir ô eri-

gir Prouincias. Huius autem peculiaris cautionis;

vbi de erectione agitur, ratio illa esse potest, ne

scilicet hoc pacto multiplicentur Capitula, & in-

commoda illa, quæ ex multiplicatione oriri di-

ximus, & Indorum conuersioni officiunt subse-

quantur. Quòd si his non obstantibus sub gene-

rali huiusmodi consideratione, vtilitates appa-

reant, propter quas aliter fieri debeat, vtpotè

quæ præponderare incommodis dictis videantur,

id quidem attentà est consideratione dignissi-

mum, & ideò Regio est Consilio reseruatum.

Quòd verò neque extingui sine illius beneplacito

nequeant, caussa illa generalis in primis occur-

rit, quòd scilicet extinctio talis res valde notabi-

lis est, & ita Regiâ notitiâ digna. Deinde, In-

dorum caussæ incommodare potest, quatenus

Prælati longiùs distant, & Doctrinarios rariùs

possunt visitare, & querelas Indorum audire; &

hoc quidem licet expressum non esset, sub gene-

rali clausula de spectantibus ad ordinariam gu-

bernationem posset vetitum reputari, quia valde

extraordinarium & notabile est, & gubernatio

exinde notabiliter innouatur.

  65 Et quidem erectionem huiusmodi non

posse fieri sine licentia Sedis Apostolicæ gene-

raliter loquendo docet Lezano Tomo 1. Cap. 18.



num. 24. Fr. Emmanuel Rodericus Tomo 3. qq.

regul. q. 23. artic. 8. vbi non solùm erectionem

prohibitam esse affirmat, sed etiam erectæ diui-

sionem, aut subiectionem respectu alterius. De

Religione autem Minorum, & speciali in eâ pro-

hibitione, agit ibidem, & Tomo 1. quæst. 43. artic. 1.

Quod quidem si ita est, satis ex eo dispicitur

quanti hæc res momenti sit, quam sibi Sedes A-

postolica reseruauit. Et ex eo inferre licet nō im-

meritò Reges nostros circa rem eamdem id de-

creuisse, quod vidimus. Benè verum est argu-

mentum, quod ex Iure adducit citatus Auctor,

in quo de Episcopis ita dispositum inuenitur, ne

scilicet noua Sedes Episcopalis constituatur, ne-

que illius fiat diuisio, aut subiectio absque Papæ

facultate, quia de similibus idem fit iudicium:

non videri vrgens, nam similitudo exacta non

est: Episcopi enim à solo Pontifice constituun-

tur, sicut & Archiepiscopi; cùm tamen Prouin-<-P>@@



<-P>cialium electio aliam habeat formam inferioris

gradus, qui & in multis aliis sunt diuersi. Neque

Syluester, quem allegat verbo. Casus in 9. & 11.

& Lezana Casu 8. 9. & 10. de Prouinciis ver-

bum vllum habet, sed tantùm de Ecclesiis, Mo-

nasteriis, vel Conuentibus exemptis. Et hinc est

vt sine priuilegij alicuius peculiari mentione in

Societate nostrâ statutum sit potestatem nouas

instituendi Prouincias apud R. P. Generalẽ resi-

dere, vt videri potest in Decreto 108. Congregat. 1.



& in Decreto 36. Congregat. 2. & in 6. Congreg. 4. &

quòd generaliter sine priuilegio id fieri possit, te-

net tandem Lezana Tomo 5. in Mari magno PP.

Prædicatorum cum Peirino, Santore, & Trimarcho

n. 9. 10. & 11. Neque ex eo quod in Ecclesiis, &

Monasteriis accidit, argui ad Prouincias potest,

quia dũ multiplicantur Ecclesiæ, & Monasteria,

reuerà fiũt plures domus diuersa occupātes spa-

tia in districtu alieno, quod meritò fieri prohibe-

tur. In Prouinciarũ autẽ multiplicatione tantùm

fit innouatio in modo gubernationis domorum

earumdem, per quod Ordinariis nullum videtur

præiudicium importari. In Religione autem Mi-

norum specialis prohibitio ob caussas benè visas

esse potuit, quæ & iam antiquata iuxta dictos. Et

ex eo, atque ex aliorum sententiâ circa Prouin-

cias Religionum aliarum, communique sensu

circa rei grauitatem, rectè colligitur, potuisse Re-

ges nostros id disponere circa Indicas, quod in

Schedulis allatis reperitur.

  66 Quia verò in Societate Iesu inconue-

nientia cessant, quæ ex multiplicatione iam vi-

dimus, cùm Capitula pro electionibus non ha-

beat, non videtur prohibitio dicta ad illam ex-

tendi, sicut non extenditur quoad Visitatores, ob

similes rationes. Vt autem de multiplicatione id

procedit, ita & de extinctione dicendum, quia

non est cur exceptam in vno, in alio inclusam as-

serere debeamus; quandoquidem neque verba

specialiùs vrgent, neque ratio est aliqua, ex quâ

possit discrimen verosimiliter coniectari. Pro quo

est vulgaris doctrina Textibus & Doctoribus il-

lustrata à Dom. Solorzano citato Cap. 26. n. 82.

quòd vna determinatio respiciens plura, pari-

formiter determinat determinabilia. Et quod

item fundat num. 83. non scilicet esse credendum

concedentem aliquid, eos, quibus concedit, si

diuerso iure censeri voluisset, sub eodem verbo-

rum tenore sociasse.

  67 Quòd autem innouatio quæuis circa

Prouincias, sed absoluta erectio prohibetur, non

est leue fundamentum vt quis censeat eam tan-

tùm erectionem intelligendam, per quam ea,

quæ nullo modo erecta erat, de nouo constitui-

tur, non verò quando iam erecta diuiditur. Pro

quo stat Fr. Emmanuel citato Artic. 8. vbi hæc

distinguere videtur, dum ait Iure prohiberi Re-

gulares, etiam Generales, ne possint nouas Pro-

uincias erigere & fundare, nec possint erectas di-

uidere, nec vnam Prouinciam alteri Prouinciæ

subiicere. Aliud ergo est iuxta ipsum, & iuxta rei

veritatem, erigere & fundare Prouinciam, ac ere-

ctam diuidere: tunc enim propriè fundari aut e-

rigi Prouincia non dicitur: sicut cùm vna domus

in duas diuiditur, non dicitur quælibet illarum

fundari, sed fundata diuidi. Et sic in aliis. Et eo-

dem modo de extinctione dicendum, quæ non<-P>


@0@

@@1@18 Additiones ad Thesaurum Indicum



<-P>contingit, cùm ex duabus fit vna: non enim di-

citur altera earum extingui: sicut in exemplo do-

mus per contrarium adducto, cùm scilicet ex

duabus fit vna; non enim dicimus alteram ea-

rum, aut vtramque, per coniunctionem extin-

gui. Iuxta hæc ergo dici potest Regias Schedu-

las in casibus dictis non loqui, & cùm odiosæ

dispositiones sint, non esse verba ad sensus mi-

nùs fauorabiles pertrahenda iuxta vulgaria iura,

& Doctorum obuia axiomata, de quibus præ-

fertim Valascus in Axiomatibus Iuris Lit. O. n. 12.

& hæc quidem sententiam istam verosimilem o-

stendunt, vt si Regiis Prætoriis placeat, possint

sine scrupulo eidem se in casûs contingentia con-

formare: pro contraria autem iam vidimus quot

& qualia fundamenta succurrant. Pro subiectio-

ne autem vnius Prouinciæ ad alteram de nouo

inducta, non est cur debeamus quæstionem mo-

uere, cùm nullo modo in Regiis Schedulis inue-

niatur expressa, etiam si demus eam Iure prohi-

beri: quia non omnia Iure prohibita Regiis Sche-

dulis prohibentur, quando pro illis priuilegia

extant. Sic enim in multis est cernere, quæ pas-

sim impetrantur, & de quibus Nos Titulo 12.

ob rationem sæpiùs redditam, quòd scilicet com-

muni Indiarum bono incommodare nequeant,

sed commodum sint potiùs allatura.


Casus peculiaris.

Ubi de recursu Resolutio respondens

præpositæ in Titulo quæstioni.




68 POtest ille in præfatâ doctrinâ fun-

dari, & circa Prouinciarum inno-

uationem accidere, si Patentibus

non registratis vnio aut diuisio fiat, & sic conse-

quenter Prouincialium electiones. Tunc ne Re-

gia Prætoria tolerare id poterunt, aut Prorex

vtens Omnimoda, quæ illi pro raris & implica-

euentibus competit, id, quod est factum, ratum

habere? quod si renuant, aut contradicant aliqui?

quid si & Regij Magistratus? quomodo est res

adeò difficilis componenda? Circa quam

  Dico primò, iuxta dicta num. 63. & seqq. a-

cta esse valida, quia non est solidum fundamen-

tum vnde possint infirmari, interueniente aucto-

ritate supremorum Prælatorum.

  69 Dico secundò, Regios Ministros posse

factum tolerare, & Indiarum Consilium de sic

actis admonere. Ratio est, quia inualidatio Ca-

pitulorum, & nouorum celebratio grauia in-

conuenientia continent, & non sine scandalis

accidunt: nec credendum est Reges Piissimos &

Religiosissimos tanto cum dispendio Religiosi

status suas velle Schedulas obseruari. Sic scimus

multa in Regiis ac supremis probata Consiliis,

quæ non erant ordinariæ gubernationi confor-

mia, quia eam oportuit iuxta circumstantiarum

occursum variari. Sic etiam nouimus Episco-

pum sine Executorialibus contra expressam pro-

hibitionem Cancellariæ Regiæ consecratum, cir-

ca Pontificiale officium neutiquam impeditum,

cùm tamen per legem Regni executionem Bul-

larum, quæ non sunt in Consilio Cameræ præ-

sentatæ, & confirmationem præsentati à Rege<-P>@@

<-P>continent, non esse permittendam caueatur. Pro

quo & facit id, quod ex Metiano præclaro Iuris-

consulto obseruat D. Solorzanus Tomo 2. Lib. 2.

Cap. 7. num. 29. & in Politica pag. 301. §. Aun-

que no. Conuenir à veces dißimular algo, por no lo tur-

bar y embarazar todo. Sic ille adducens alios Mæ-

tiani doctrinam illustrantes.

  70 Dico tertiò. Praxis Omnimodæ in Pro-

regibus necessaria non est, iis stantibus, quæ di-

mus, quia & vbi illi non sunt, stare illa potest, &

Regiæ Audientiæ arbitrio ista disponi. Et qui-

dem si Audientia factum sustinendum iudicat,

satis apparet non esse ad Omnimodam recurren-

dum. Si verò secus sentiat, & Proregis iudicium

iudicio Auditorum aduersetur, velitque suo iure

vti, poterit equidem, iunctâ prærogatiuâ Pa-

troni, & consilio aliorum instructus, quia res

huiusmodi opinabiles semper sunt: & tunc pa-

rendum ipsi, neque ab Auditoribus obsistendum,

iuxta ea, quæ habet Dom. Solorzanus suprà &

Cap. 4. num. 76. & Lib. 4. Cap. 10. num. 3. &

seqq. & in Politica pag. 279. in fine & Lib. 5. Cap.

13. circa initium, quæ in hoc casu, & similibus

magis vrgent.

  71 Dico quartò, si post celebrata Capitula

Patentes colligantur, & earum executio prohi-

beatur, quoad forum interius id stare poterit,

quod dictum Assert. 1. & etiam quoad exterius,

si stare illud possit sine periculo turbationum,

quod erit difficile, quia non deerunt delatores,

& cedere oportebit propter metum Iudæorum.

Cùm ergo res ad priorem statum in hoc foro re-

uocanda sit, & sic noua celebranda Capitula,

tunc quidem ad sedandas conscientias Prælati

ante collectionem Patentium electi vices suas

nouiter electis attribuent: ita vt, si Prouincia

diuisa fuerat, duo tunc electi Prouinciales vni

posteà electo; si vnitæ duæ vnus tunc electus

duobus tamquam delegatis omnem suam confe-

rat potestatem, quantam de iure communi ac spe-

ciali Religionis conferre potest, & sic resolutio-

nem vltimam ex transmarinis partibus expectare.

Quòd si nouiter electi legitimos se Prælatos esse

contendant, & sic aliorum nolint agere substitu-

tos, videntur certè in eo grauiter peccare, quia

ea, quæ ad forum conscientiæ spectant, eo pacto

in multis dubia redduntur, & communi damno

nō occurritur modo conuenienti & facili, in quo

periculum subest nullum. Non deerunt autem

qui censeant in eo grauiter non peccare, quia

probabiliter proceditur, iuxta dicta de valore

actorum post Patentium collectionem, quem

sunt qui negent, contendentes talem esse supre-

morum Prælatorum voluntatem. Vide n. 65.

  72 Dico quintò. Si collectis Patentibus

post Capitula celebrata, elapsum sit tempus, quòd

in Religionibus ad eorum est celebrationem præ-

finitum, habent enim fixos & inuiolabiles dies,

tunc Religio quæuis ad sua statuta recurrat, &

videat quisnam iuxta illa sit Prælatus futurus, vt

Regiarum Audientiarum decretis morem gerant.

De quo idem est quod de Prouincialibus dicen-

dum, de quibus Assertione præcedenti.

  73 Dico sextò. Si controuersia aliqua inter

Religiosos circa casum nuper propositum ha-

beatur, dum plures sibi ius ad prælationem com-

petere iuxta sua statuta contendunt, res non de-<-P>

@@0@

@@1@Circa Titulum III. Cap. I. & IV. §. III. 19



<-P>bet ad Regiam Cancellariam deferri, vt videtur

manifestum. Quis enim laicos judices Ecclesia-

sticorum iurium iudices esse constituit? Ibi certè

de facto non agitur, sed de iure; vt esset illud

commune perfugium, de facto agi, & non de iure

aut proprietate. Sicut & aliud de restitutione

spoliati, quæ quidem non rarò confingitur, & à

iudicum omnium Iudice, qui falli nequit, irride-

tur. Quid ergo faciendum? Eligantur arbitra-

tores, & Compromissarij, qui esse possunt eius-

dem aut alterius Ordinis Religiosi, vt apud P.

Thomam Sancium videri potest in Opere morali



Lib. 6. Cap. 13. num. 60. & seqq. Immò & sæculares

probi, & bonæ famæ, iuxta Lezanam Tomo 4.



summæ, verbo, Recusatio, num. 8. qui & videndus

Verb. Exemptio pro damnatione recursuum huius-

modi num 16. & 17. etiamsi Malderus, Portel,

& Sousa illos admittant, cùm superior non adest,

aut non vult Religiosum defendere, grauamen

iniustum patientem. Et generaliter recursum per

viam violentiæ probat cum aliis Leander Parte

4. Tractat. 3. Disput. 14. Quæst. 13. & eorum iu-

dicio stetur: quòd si stare nolit qui in eo victus

& turbas excitet, tunc poterit Regium auxilium

conuenienter implorari.

  74 Dico septimò. Si collectis Patentibus

ante effectum innouationis in Prouinciis, & ce-

lebratis Capitulis more solito, ad instantiam ali-

quorum, re iterùm discussà, & nouis allegatis ra-

tionibus, illæ reddantur, atque ipsarum executio

permittatur, electi debent cedere Prouinciales,

quorum iurisdictio neque in foro conscientiæ

remanebit. Ratio est: quia cùm reuerà depre-

hendatur Patentes fuisse validas, & registro non

indiguisse, ac ratione earum habeatur iurisdictio

in vtroque foro; id quod contra illarum tenorem

est factum, nullum extitit, & ita nullo modo sub-

sistere potest: neque est inconueniens acta in

Capitulis irrita euadere contra formam præscri-

ptam celebratis, quia hac de caussa Generales so-

lent Capitula nulla & euanida declarare. Noui

ergo eligantur Prouinciales, si aliud non occur-

rat obstaculum, vt non occursurum videtur, quia

proptereà Patentes collectæ redduntur, & impe-

ditis agere non occurrit tempus, juxta vulgarem

Iuris regulam, pro quo & Textus & Auctores

adducunt Rodericus, Suarez Allegat. 3. Valascus

in Axiomatibus Iuris Lit. I. num. 22. & 23. &

Dom. Solorzanus Lib. 2. Cap. 11. num. 52. & in

Politicâ Pag. 331. §. De lo qual. Est autem valde

diuersus casus ab eo, de quo in Assert. 5. ibi enim

impediti non sunt designato à supremis Prælatis

tempore celebrare, sed reipsâ celebrarunt, iuxta

eorum præscriptum, & acta omnia valida extite-

runt: vnde juxta Religionis peculiarem formam

nequeunt Capitulum aliud celebrare, sed agere

vt Prælatus is sit, qui iuxta proprias Constitu-

tiones esse debet; neque ad aliud Audientiarum

decreta compellent, quia id suarum partium non

est; sed prohibere tantùm ne valorem habeat

id, quod est contra leges de registrandis Paten-

tibus constitutum. In casu autem Assertionis præ-

sentis Capitulum non fuit legitimum, & legitimi

celebratio pariter impedita, vnde cessante impedi-

mento potest legitimè celebrari, & consequenter

eligi Prouincialis: vnde ad Prælatũ alium non est

recursus necessarius, qui deficiente Prouinciali so-<-P>@@



<-P>let per statuta specialia prouideri: nec de his plura,

vbi plura fortè desideret quispiā, quæ controuer-

sias præfatas magis in speciali pertingat; sed nolo

dum id ago, nouas in me controuersias excitare.




AD TITVLVM III.

Circa Caput I. num. 4.


De obligatione Proregis ad frequentiam

Confessionis.




75 PRo generali obligatione ob vitandum

periculum incidendi in noua peccata

stant plures, quos adducit Diana Parte

7. Tractat. 12. Resolut. 29. & licet ipse cum Car-

dinali Lugo Disputat. 15. de Pœnitentiâ, num. 45.

& seqq. neget: id tamen tantùm statuit commu-

niter loquendo, quia sic Cardinalis censet: vn-

de neuter videtur obligationem excludere, cùm

speciales circumstantiæ concurrunt: neque de

obligatione per accidens ratione scandali loquun-

tur. Nec dici potest illud esse passiuum; quia

cùm stet sententia quamplurium, de quâ diximus,

accedente sublimitate personæ ad peculiare exem-

plum obligatæ, plus quàm passiuum est: probabi-

liter enim existimari potest illum esse in malo sta-

tu; suffragante insuper experientiâ de sic abhor-

rentibus Sacramenta.




Circa Caput IV.


Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   131   132   133   134   135   136   137   138   ...   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin