Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə140/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   ...   135   136   137   138   139   140   141   142   143
riarum, Cap. 16. num. 9. Quia hîc & nunc reuerà

iste pauper est, quidquid de caussâ miseriæ fuerit,

quod in considerationem non venit, neque lex id

curat, pro iis, quæ communiter accidunt, con-

stituta. Marius Antonius Lib. 2. Variarum Resolu-

tionum, resol. 33. num. 10.

  142 Et ita quidem ex Regiis rescriptis ha-

betur, ex quibus illud Philippi III. memoriæ æ-

ternæ die 24. Aprilis 1618. vbi post alia sic:



Demanera que estos vassallos, que como queda dicho,

son personas tan miserables y necesitadas de auxilio y

fauor de la Iusticia y caridad conueniente, conque deben

ser amparados, y tan sugetos à vexaciones, y en su

estado los mas vtiles à mi Corona, sean restituidos à

la libertad, buen tratamiento, y gobierno, que

tengo mandado, &c. Pro quo & Ordinatio prima

in Titulo Fiscalis Regij Indiarum Consilij, ver-

bis illis: De cuya proteccion y amparo, como ve perso-

nas pobres y miserables se tenga por muy encargado, y

con grande vigilancia y cuydado pida y solicitè siempre

loque para bien de ellos conuenga. Iuxta quæ non de-

bet censeri contrarium id, quod habetur in Regio

rescripto Regis eiusdem die 20. Iulij 1617. dum

sic ibi: Pues no es justo que en causas de Indios, y personas



miserables, que prosiguen el castigo y Iusticia de sus iniu-

rias, ô de los suyos, &c. Et inferiùs. Que en las causas

de los Indios, ô personas miserables, se ha de guardar la

costumbre referida: quòd scilicet querelantes non

teneantur fideiussionem adhibere. Non inquam

debet censeri contrarium, licèt inter Indos & mi-

serabiles personas videatur statui distinctio, & ita

Indos miserabiles personas non esse; vnum enim

membrum diuidens non debet in alios claudi, ju-

xta Dialectica præcepta, & apud Iurisperitos

coniunctio, &, aut diuersa nectit, aut est repetitiua

similium. Proquo Cenedus Singul. 50. similitu-

do autem inter distincta tantùm reperitur. Cùm

enim Regum nostrorum mens adeò sit in præsenti

articulo manifesta, non est credendum in iis, quæ

ob fauorem Indorum disponebant, quidquam

minùs fauorabile interseri voluisse. Et quia vitan-

da legum correctio, etiam impropriatione verbo-

rum, iuxta communem scribentium doctrinam,

de quâ Marius Antoninus Lib. 1. Resol. 46. in fine.

Vbi quòd potiùs ita accipienda verba vt nihil o-

perentur. In nostro autem casu sine impropriatio-

ne aut redundantiâ stat sensus congruus, si vnum

tantummodò subintellectum verbum adiiciatur,

scilicet, Otras, aliæ, sic: En causas de Indios, y otras per-



sonas miserables. Vult enim Rex vt indulto illo non

præstandæ fideiussionis, quando contra aliquem<-P>@@



<-P>pro iniuria accepta aut depellenda agitur non so-

lùm Indi, sed miserabiles omnes personæ in Indijs

perfruantur: quod est aliàs iuri communi confor-

me, vt in eodem rescripto dicitur.

  143 Ex quibus habetur quàm inhumanum

sit miseros istos, & ideò miserabiles, diuexare. Si

enim miserabiles personæ dicuntur illi, de quibus

natura mouetur ad miserandum, vt ex multis pro-

ponit D. Solorzanus cit. cap. 27. n. 1. naturam certè

humanam exuisse videtur, qui imperium naturæ

ipsius rationi adeò conforme, non agnoscit, sed

ferino quodam impetu ad vexandas imbelles ani-

mas, & teneram Christi ac Matris Ecclesiæ gre-

gem, semel iterumq́ue raptatur. Proh dolor! Pietas



in auibus inuenitur, quę ab humana conditione deseritur.

Vultur ipse, cuius vita est cadauer alienum, tante magni-

tudinis corpus, nec exiguis alitibus probatur infectus, sed

magis accipitrem vitam plumigerum auium persequen-

tem, alis cædit, ore dilaniat, totoq́ue suo pondere pericli-

tantibus nititur subuenire, & homines parcere nequeunt

cuius se genus esse cognoscunt. Sic Theodoricus verbis

Cassiodori Lib. 2. variarum 19. Hinc jam meritò

subit quæstio, pro quâ


§. II.

Indorum iniuriæ an seueriùs quàm alijs

illatæ puniendæ. Vbi de illarum com-

pensatione, cum doctrina vtili.



144 STat pro eo Philippi II. Regis nostri,

clarissimi pietatis iustitię speculi, re-

scriptum ad Limanam Audientiam

die 29. Decemb. 1593. quod habetur Tom. 4. Schedu-

larum Indicarum pag. 269. in quo post alia sic: Os

mando que de aqui adelante castigueis con mayor rigor

à los Españoles que iniuriaren, ofendieren, ô maltrata-

ren à los Indios, que si los mismos delitos se cometiesen

contra los Españoles, y esto mismo ordinareis à todas las

Iusticias del distrito de esa Audientia. Sic ille, accipi-

tribus infensus, qui exigius istis alitibus inhuma-

nè probantur infesti: & videri poterit alicui ex-

cessus in hac esse censurâ: plus enim consulen-

dum gentilitio generi, quàm extraneo, quia pro-

pinquius illud: magis ergo Hispanis ab Hispano

Rege, quàm Indis & vt magis non sit, æqualiter

saltem eâ, quam iustitia amplectitur, æquitate.

Sic Deus Exodi 21. v. 12. legem contra homici-

dam statuens, vult illam esse communem, dum

ait: Qui percusserit hominem volens occidere, morte

moriatur. Vbi licet Rabbi Salomon id non de

occidente Gentilem, sed ludæum, intelligendum

velit, communi Doctorum sensu talis intelli-

gentia reiicitur, cùm stet contra illam id quod



inferius habetur, dicente eodem v. 20. occiden-

tem seruum, reum esse homicidij criminis: ex

quo inferunt esse & capitalis pœnæ, vt videri po-

test apud P. Cornelium, vt scilicet æqualitas iu-

stitiæ seruetur, quia solus Deus vitæ & mortis est

Dominus, vnde priuans illâ, quicumque ille sit,

eâdem debet pœnâ mulctari, quia dominus vitæ

non est. Quòd si in seruo ita actum, circa homi-

nem liberum nulla esse dubitatio potest quo mi-

nùs sit pariter faciendum.

  145 Hanc ergo iustitiæ æquitatem circa in-

iurias violare is videtur, qui Indorum atque<-P>

@@0@

@@1@34 Additiones ad Thesaurum Indicum.



<-P>Hispanorum in eo disparem statuit rationem, vt

grauius debeant illorum præ istis iniusta damna

puniri. Cùm stet aliàs communis scribentium

doctrina, circa iniuriarum compensationem attẽ-

dendum personarum statum, vt cùm inæqualis

est ob vnius inæqualem conditionem, & vilio-

rem alterius, compensatio eam debeat propor-

tionem seruare. Quod quidem in citato Exodi

Capite videre licet: cùm enim in illo talionis

pœna statuatur, vt oculum pro oculo, dentem

pro dente damnificator reddere teneretur, in ser-

uis aliter est decretum; vt scilicet pro eruto ocu-

lo aut excusso dente, solâ eiusdem libertate com-

paratio facienda sufficiens habeatur Sic v. 26. &

27. & in occisione etiam illud additur vers. 21.

Sin autem vno die vel duobus superuixerit, non sub-

iacebit pœnæ. Sunt autem Indi vilioris conditionis

Hispanorum comparatione, licet serui non sint:

neque enim seruorum iniuriæ, eò quòd serui

sint, minoris æstimantur, quasi ij, qui eas irro-

gant, membrorum læsorum dominium habeant,

cùm reuera ita non sit, sed eadem membrorum

sit ratio quæ & vitæ. Vnde Romani etiam anti-

quis legibus iniurias atrociores, vt de osse fracto, non



liberis modò, verùm etiam seruis factas, impensiore

damno vindicarunt, vt scribit Aulus Gellius No-

ctium Atticarum Lib. 20. Cap. 1. Caussa ergo à vi-

liori est conditione petenda; vnde & attenditur

illa cùm quis iniuriam seruo intulit alieno. Idem

ergo in casu nostro dicendum, pro quo Dom.

Solorzanus Cap. 27. citat. num. 34. adducit Go-

mecium de Amescua in Tractatu de potestate in



se ipsum Lib. 2. Cap. 23. n. 24. vers. Nihilominus

affirmantem Hispanum vilem nobiliore esse In-

do digniorem.

  146 Et ipse quidem Dom. Solorzanus quæ-

stionem agitans, & pro humana Indorum tra-

ctatione eruditè discurrens, præfatum Regium

rescriptum parùm practicari testatur fortè ob ad-

ductam rationem. Sic num. 35. citat. Cap. 27. &

in Politica citat. Cap. 28. §. Y esto por vensura li-

cet ipse pro illius iustificatione militet exemplis

adductis ibidem & num. 21. ac §. De las quales.

Qui & num. 31. & §. Y à lo que decimos ex Ferdi-

nando Zurita Quæst. 14. Indica, etiam addit com-

pensationem minorem deberi Indiis, ipsorum

attentâ qualitate, cùm sæpè soleant esse ebrij &

abiectæ sint conditionis, neque iniurias multùm

curent, aut eisdem commoueantur. Quod qui-

dem de iniuriis circa honorem specialiter di-

ctum, sed circa omnes videtur etiam applican-

dum, cùm militet similis ratio.

  147 Dico primò. Præfatum rescriptum

est iustum & conueniens. Id probo, tum ex di-

ctis, tum quia ad conuersionem Indorum, de

quâ diligentissimè agi à nostris Regibus debet ex

onere Pontificiæ donationis, hoc est valde ex-

pediens: sic enim Hispani, & Europæi alij ab

eorum arcentur iniuriis, quæ si frequentes sint,

vt timeri potest magno cum fundamento ab ex-

perientiâ roborato, odiosissima fides & professio

redditur Christiana & Indi factis magis quàm

verbis credunt, vnde fit vt nomen Christi inter

eos blasphemetur, quod dictum aliàs ab Apo-

stolo Rom. 2. vers. 24. vsurpat in hac caussa Con-

cilium Limense secundum Parte 2. Cap. 112.

Deinde, Indi maiore quàm Hispani indigent de-<-P>@@

<-P>fensione, quia imbelles & inermes, ac simplicissi-

mo ritu viuentes: maior ergo defensio conue-

nienter adhibetur, ad quam spectat rigor ille pœ-

nalis, dum aliæ non sufficiunt cautiones. Prętereà,

Indi sub Regia sunt clientela: atqui clientum

offensæ maiore possunt quàm proximorum pœ-

nâ vindicari: sic ex auctoritate Sexti Cæcilij in

disciplinâ Iuris, atque legibus Populi Romani

noscendis interpretandisque, scientiâ, vsu, au-

ctoritateque illustris habet Gellius suprà verbis

illis: Sic clientem in fidem acceptum cariorem ha-

beri quàm propinquos, tuendumque esse contra cogna-

tos censuit. Neque peius vllum facinus æstimatum est,

quàm si quis probaretur clientem derisui habuisse.

  148 Item, sic agendo, non solum Indorum

caussa, sed etiam Hispanorum agitur, quorum

maximè interest Indorum conseruatio, magni

enim illi auri argentique thesauri, quibus totus

ditatur mundus, & res adeò magnæ in Dei ob-

sequium, ac Hispaniæ gloriam aguntur, Indis

sunt deficientibus pariter defecturi. Quando au-

tem magnum aliquod Reipublicæ commodum

cuipiam ex aliorum accrescit incommodo, illi

potest operam adhibere. Pro quo & est illud Au-

ctoris citati ex eodem Cæcilio sic loquentis:



Omnibus quidem virtutum generibus exercendis co-

lendisque Populus Romanus è parua origine ad tantæ

amplitudinis instar emicuit, sed omnium maximè at-

que præcipuè fidem coluit, sanctamque habuit, tam

priuatim quàm publicè. Sic Consules clarißimos hosti-

bus confirmandæ fidei publicæ caussa dedit. &c. Vbi

M. Attilij Reguli, & aliorum, de quibus Vale-

rius Maximus Lib. 1. Cap. 1. Cicero Lib. 3. Offi-

ciorum, alijque, historia tangitur. Iam pro vtili-

tate Indorum expendantur Regia illa verba ad-

ducta. num. 155. Y en su estado los mas vtiles à mi

Corona.

  149 Dico secundò. Oporteret maximè præ-

fatum rescriptum practicari: constat, quia cùm

iustum & conueniens sit, neque ex praxi vllum

sit deprehensum incommodum, non est vnde ab

illa debeat abstineri. Vbi legibus viuitur, ibi &

feliciter: neque vera possunt in eâ Republicâ

esse solatia, vbi legum obseruatio friget, & ti-

ment illæ, quæ timeri potiùs debuissent. Quid

enim potest esse felicius quàm homines de solis legibus

confidere, & casus reliquos non timere? Iura publica

certißima sunt humanæ vitæ solatia, infirmorum au-

xilia, potentum frena. Amate vnde & securitas ve-

nit, & conscientia proficit. Cassiodori verba sunt

Theodorici nomine Lib. 3. 17. Quod licet ita

sit, sat credo erunt Indi contenti, si communi

cum ipsis agatur iure, ac eorum iniuriæ non ma-

neant impunitæ. Vnde

  150 Dico tertiò. Res in eo videtur statu con-

stituta, vt prædictum rescriptum quoad exces-

sum præfatum communiter non obliget: posset

tamen quandoque in atrocioribus delictis obser-

uari, aut in aliis, in quibus vindictæ exemplum

valde proficuum putaretur. Vt plus terror corrigat,

quàm pœna consumat. Vt idem qui nuper eiusdem

ex persona Lib. 7. 1.

  151 Dico quartò. Quod ad compensatio-

nem in materia honoris spectat, non est omni-

modâ æqualitate tractandum, quia abiecta In-

dorum ex infima plebe conditio cùm valde dis-

parem constituat statum, non exigit æqualem<-P>

@@0@

@@1@Corollarium de actis ab Indis sine Protectore. 35

<-P>satisfactionis gradum, & quandoque nullum,

quia, vt dictum est, de hoc parum, aut nihil cu-

rant, dum solis agitur verbis, & manus cessant.

Quia verò inter eos plures sunt & nobiles, & vr-

banè educati, si graues in eos contumeliæ iacten-

tur, sua est judicio prudentis Confessarij satisfa-

ctio dubio procul adhibenda. Nullum enim est

in Morali Theologiâ principium pro hac mate-

ria receptum, quod non ipsis faueat. Et sicut in

generalibus regulis non est natio aliqua per Do-

ctores excepta, ita neque Indorum, de quibus

agimus, vt non sit opus hic nisi ad communes in

hac materia doctrinas lectores remisisse,

  152 Et sunt quidem qui censeant pro læso

honore sine damno alio, nullam restitutionem

deberi: vel si damnum aliquod fuerit in corpore,

tale tamen quod sine sumptibus curari possit; vt

si alapâ, fuste, vel calce. Quæ est sententia P.

Molinæ Tract. 4. Disput. 46. quem secuti alij: est

enim injuria transiens, quæ ad summum in eo,

cui illata est, exacerbationem animi relinquit, vn-

de si qua resultet obligatio, ad placandum erit,

quod variis modis fieri potest, quando injuriato

id gratum futurum speratur, aut de eo ipsi cu-

rant. Quæ doctrina pro Indis accommodata vi-

detur, qui verbis, alapis, calcibus & fustibus

solent frequenter pulsari: si tamen de leniendo

interno iniuriæ dolore sic pulsantes cogitarent:

sed nihil plerumque minùs: facilè enim Indorum

placatur animus, & quolibet sunt beneuolen-

tiæ signo contenti, neque in eo gradu inju-

rias æstimant, in quo Hispani, puerorum mo-

re. Licet autem qui inter eos nobiles & vrbanè

educati plus eas ponderent, placantur sanè faci-

liùs, & sine petitione veniæ, sed beneuolâ tra-

ctatione. Licet autem Doctores communiter

sententiam contrariam teneant, & obligationem

restitutionis pro læso honore propugnent; in

ordine tamen ad praxim vix aliquod notabilis

momenti videtur esse discrimen. Cùm enim ne-

gantes affirment necessarium esse id circa iniuria-

tum præstare, quo eius placetur animus, etiam

vsque ad veniæ petitionem, id certè rationem

satisfactionis habet, quocumque titulo obueniat,

& ad quamcumque velit quis virtutem pertinere.

Eo est quidem injuriatus ille contentus: atqui

ad nihil aliud debet satisfactio tendere: habetur

ergo quod sufficit, siue quia tantumdem poni-

tur, siue quia deficiente parte aliquâ, ab injuria-

to fit relaxatio. Pro quo hæc satis. Videat qui

voluerit Cardinalem Lugo Disput. 15. de iustitia

num. 53.


§. III.

Acta ab Indis sine Protectoris assistentia

vt valeant & an in contractibus na-

turaliter obligentur, firmenturque illi

iuramento, cum nonnullis aliis circa

ipsum.



153 PRohibitæ illis sine assistentia prædicta

contractationes circa radices & mobi-

lia; & stante illâ, peculiares solemnitates ad cele-

brationis firmitatem indicuntur, pro quibus va-

riæ extant schedulæ, de quibus Dom. Solorza-

nus Tomo 2. Lib. 1. Cap. 27. num. 65. & in Poli-<-P>@@



<-P>tica §. Otro priuilegio. & in quadam ex ibidem ad-

ductis statutum extat de Auditoris Regij inter-

uentione, quod tamen sublatum per alias, sicut

& solemnitas præconiorum, nisi cùm de rebùs

agitur, quæ triginta auri communis pondera ex-

cedant. Aliter facta obligationem neque ciuilem

neque naturalem inducere, & ita posse nullitatem

contractûs obiici, affirmat citatus Doctor num.

65. & 69. qui & num. 70. pro eodem adducit

Dom. Felicianum à Vega in Cap. Ex parte, de fo-



ro compet. num. 19. pro quo & in Politica §. cita-

to & etiam. § Y aunque el Principe. Sed Dom. Fe-

licianus de obligatione naturali, & actorum va-

lore aut nullitate nihil dicit: sicut neque Iuris-

consulti alij in casus nostri specie non locuti, sed

generaliùs apud illum: dum asserunt posse Prin-

cipem ob bonum publicum ita potestatem ad

contrahendum subditis limitare peculiaribus

præscriptis, vt si contrarium fecerint, neque ci-

uiliter obligentur. Quod quidem etiam commu-

nis Theologorum sententia firmat de legibus &

contractibus agentium, vt non sit opus quem-

piam in speciali compellare.

  154 Sed an in hoc casu, in quo sumus, ea

doctrina conuenienter applicetur, debuisset in-

quiri, & assertio pro eo proposita comprobari.

Cùm sit valde probabilis sententia affirmans

contractus etiamsi per legem prohibeantur, &

nulli pronuntientur, obligationem naturalem

parere, dum patronæ non redduntur ad contra-

hendum per illam prorsus inhabiles, vt in con-

tractu matrimonij clandestini constat, vbi rece-

ptum est Concilium Tridentinum quoad hoc,

& in quibusdam aliis, licet ius sit ad distractus

coràm iudice petitionem. Quod in contractibus

pupillorum & minorum specialiùs tradunt multi

& grauissimi Scriptores, quos adducunt & se-

quuntur P. Thomas Sancius Lib. 6. de Matrimo-

nio Disputat. 6. num. 21. P. Molina Disputat. 230.

231. & 261. Cardinalis Lugo Tomo 2. de Iustitiæ



Disput. 22. num. 288. P. Fragosus Tomo 3. Lib. 1.

Disput. 2. numer. 275. P. Fagundez de iustitia &

iure Disput. 1. Cap. 13. num. 5. & 9. P. Palaus

Parte 7. Disput. 1. de iustitia commutatiua, Puncto 4.

§. 4. P. Oñate Tomo 1. de Contractibus Disput. 4.



num. 42. & 60. vt obuios alios omittam.

  155 Non videntur autem Regia rescripta

Indorum contractus sine Protectorum assisten-

tia prohibentia obligationem naturalem exclude-

re, inhabilitate ad contrahendum omnimodâ

stabilitâ: & vbi id non accidit, recognoscenda

videtur. Pro quo facit notanda obseruatio apud

P. Oñate suprà Disputat. 7. num. 65. vbi tradit

irritationem obligationis naturalis satis raram

esse, neque asserendam vbi lex expressè non re-

sistit contractui. Facit item L. 5. Tit. 12. Parti.

5. ibi: si algun sieruo prometieße dotro &c. tenudo



es naturalmente de complir por si lo que promete, por

quanto es hombre. Ex quo validum pro Indis vi-

detur argumentum sumi posse, cùm homines

sint, & insuper liberi.

  156 Dico primò. Difficilè ostendi potest

Indos sine Protectoris assistentia contrahentes, si

ita capaces sint, vt fatis percipiant quod agunt,

naturaliter non obligari. Id probo: nam si ali-

quod firmum fundamentum pro excludendâ

obligatione suppetit, maximè ex eo quòd leges<-P>

@@0@

@@1@36 Additiones ad Thesaurum Indicum

<-P>circa hoc latæ in Regiis rescriptis contractui resi-

stunt, vt communiter Auctores affirmant: atqui

satis controuersum est, & ideò etiam satis dubium,

quando leges ita resistant, vt nulla resultet obli-

gatio, aut resistentiâ non obstante, nihilominùs

oriatur. Et quidem P. Thomas Sancius Lib. 1. de



Matrimonio, Disput. 7. num. 16. ex bonis Auctori-

bus hanc regulam vt certam proponit. Si lex

reprobet contractum, ipsumq́ue prohibeat ei re-

sistens, neutra oritur obligatio. L. Non dubium.



C. de legibus, ibi: Nullum pactum, nullam conuentio-

nem, nullum contractum inter eos volumus subsecutum,

qui contrahunt, lege contrahere prohibente. L. Cùm

lex 47. D. de fideiussoribus, ibi: cùm lex venditioni-

Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   135   136   137   138   139   140   141   142   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin