Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə142/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   ...   135   136   137   138   139   140   141   142   143

habet priori assertioni minimè consona, benè ta-

men rationi. Si enim omnes prædicti eò quòd

ad bellum ineundum tendant, in expeditione

esse dicuntut, & ideò priuilegio vti militari pos-

sunt, nequit profectò id iis negari, de quibus ne-

gauit Auctor. Videatur Bossius suprà num. 46.



& seqq. pro officialibus, remigibus, & aliis. &

num. 59. vbi de medico, & Cancellario.

  173 Quintò ait cum citato Ægidio eos, qui

nauigant ad Indos sumptibus Regiis animo exer-

cendi mercaturam, licet milites nuncupentur,

non posse sine communi solemnitate testari. Sed

certè si stipendium accipiant, & omnia obeant

militum munia, mercaturæ animus non videtur

obesse, quia vtile per inutile non vitiatur. Et

circa prædicta quidem cùm dubium inciderit, &

ad Regios iudices fuerit caussa deleta, ipsi prout

benè visum fuerit, attentis Doctorum sententiis

iudicabunt. Quod autem à me dictum, pro foro

poterit conscientiæ iuuare, vt testamenta mili-

tum non solemnia sine illius possint grauamine

sustineri. Pro quibus & aliis hæc satis.


§. V.

Alia circa Indos ex miserabilium persona-

rum titulo priuilegia percurruntur.



174 COngerit illa Dom. Solorzanus Tomo

2. Lib. 1. Cap. 27. num. 40. & seqq. &

in Politica pag. 233. Col. 2. suntque restitutionis

in integrum: dolum & fraudem in eis non præ-

sumi: à tutelis, & aliis oneribus similibus ex-

cusari: lites eorum citò, & sublatis formulis ex-

pediendas, pro quo Regia rescripta extant, &

Concilij Limensis secundi admonitio Parte 1.



Cap. 140. Venire posse contra instrumenta, quæ

præsentauerint, & confessionem sui Aduocati in

libello factam, non solùm in continenti, sed<-P>@@

<-P>quandocumque reuocare, & etiam post publica-

tionem testium, atque in secunda instantiâ per

eosdem articulos, & directè contrarios, nouos

producere testes: iudiciariam contumaciam non

committere, Curiæ casum habere, & à pœnis

non confecti inuentarij liberari. Sic habet ille

cum prædicto alio de non præstandâ fideiussio-

ne in Capitulis contra Prætores, de quo §. 1.

In quibusdam tamen diuersæ occurrunt Docto-

rum sententiæ, sed iuxta fauorabiles locutus, vt

in casu Curiæ post litis contestationem, quod

negat Couarruuias Practicarum quæst. Cap. 7.

§. Nono, vbi circa finem. Sed tenet Matthæus

de Afflictis apud eumdem. Occurrunt etiam a-

pud ipsum doctissimum Præsidem alia, quæ in fa-

uorem Indorum possunt aduocari, ex quibus

sit

  175 Primum, Indum re propriâ per vim



spoliatum, posse caussam suam coràm Ecclesia-

stico iudice prosequi, dummodo in laico ne-

gligentia adsit Cap. 6. §. Immò & in hoc, vbi ali-

quos adducit sentientes: idem dicendum etiam

non datâ negligentiâ iudicis sæcularis, & esse ait

communem sententiam Canonistarum: in His-

pania tamen neutiquam admittendam, sed risui

habendum eum, qui eam vellet ad praxim reuo-

care, quod & de Galliâ testatur. Sunt etiam ali-

qui praxim eamdem in Hispaniâ negantes, etiam

datâ negligentiâ iudicum Regiorum, ex quibus

aliquos adducit. D. Felicianus à Vega in Cap.



Licet ex suscepto, num. 22. qui tamen num. 23. se-

quenti: non ideo reiiciendam probat, cùm sit Ca-

nonica dispositio, & communi Doctorum sensu

roborata. Quod autem Scriptores illi, ex qui-

bus aliquos etiam allegat Dom. Solorzanus To-



mo 2. Lib. 3. Cap. 5. num. 62. dum eam negant, in

eo sensu fuerint ob non peruisam ab ipsis, mo-

uere non debet, iuxta citatum D. Felicianum,

quia cùm iudices Regij in Hispaniâ pro redden-

dâ iustitiâ miserabilibus personis aduigilent, ra-

rissimè accidit vt ad Ecclesiasticos recursus habea-

tur. Quòd ille in Indiis specialiter haberi queat,

affirmat Bobadilla in Politica Libr. 2. Cap. 17.



num. 110. Nec de illis ille loquitur sed generali-

ter, ex quo fit pro illis doctrinam dictam vrgen-

tiùs militare. Modum autem Prælatorum pru-

dentia docebit, ne, dum vnius damno curatur

occurri, multa & grauiora sequantur.

  176 Secundum, Cùm Indi contra eos a-

gunt, à quibus spoliati, ab eisdem expensas dan-

das tenent Auctores apud illum eodem Cap. n. 5.

quòd si fortè in lite succumbant, non esse red-

denda quæ ex caussa prædicta acceperint, tenent

aliqui apud eumdem num. 7. & fauent quæ habet

in fine Capitis. Certè qui bonâ fide accepit, nec

factus est locupletior, in conscientiæ foro non

est obligatus, quod & iudices debebunt obser-

uare.


  177 Tertium, non posse extra proprij domi-

cilij forum trahi, vt in Curiâ respondeant Cap. 7.



num. 2. §. Habent prætereà. Vbi graue dubium e-

mergit, an id etiam stet quando actor est simili-

ter priuilegiatus, vt si Indus contra Indum agat,

Ecclesia (quam eodem priuilegio gaudere pro-

bat ibidem. §. Verùm de Ecclesia) vidua, pauper,

pupillus &c. de quo luculenter agit. n. 45. & 5.

diuersas Auctorum sententias adducens, & gene-<-P>

@@0@

@@1@40 Additiones ad Thesaurum Indicum

<-P>raliter concludens non posse, stante generali re-

gulâ, de qua in L. Sed & milites. D. de excusat. tu-



tor. L. Verùm. §. Item quæritur. D. de minoribus.

§. Sed & hac præsenti in Authent. de Sanctißimis



Episcopis. Collat. 9. quod priuilegiatus vti priuile-

gio nequit contra pariter priuilegiatum. Et in

Hispaniâ praxi firmatum ostendit §. Septimo hæc

eadem.

  178 Est autem satis verosimilis opinio Mat-

thæi de Afflictis in Constitutione Neapolit. Lib. 1.

Rubricâ 36. numer. 35. affirmantis eum, qui

priuilegium habet fortiori caussâ roboratum,

posse priuilegiatum ex non ita firmâ trahere ad

forum Curiale. Quod quidem respectu Indorum

videtur specialiter obseruandum, quando illi con-

tra suos Gubernatores agunt, à quibus facilè op-

primi possunt, aut etiam à viduis, & pupillis, po-

tentiores habentibus defensores. Quod est qui-

dem Couarruuiæ doctrinæ conforme §. Octauò,

si alicuius. Vbi id generaliter tenet in castri, vil-

læ, vel ciuitatis communitate, quæ potest do-

minum ad Curiæ tribunal adducere, etiamsi pri-

uilegio orphani & minoris, vel si femina sit, iu-

re viduitatis se tueri velit, cùm tribunal hujus-

modi sit manifestè suspectum. Iuxta quæ quo-

tiescumque inter litigantes priuilegiatos, est, si

non manifesta, probabilis tamen, & non malè

fundata suspicio, idem prorsus faciendum.

  179 Id quod vlteriùs potest declarari, &

comprobari. Nam lex concedens priuilegium

fori personis dictis, non concedit directè & a-

pertè, nisi cùm actores sunt: lex inquam vnica

C. Quando Imperator inter pupillum & viduam. Cui

lex Regni consonat. 41. Tit. 18. Part. 3. & aliæ

apud Couarruuiam suprà in principio Capitis. Quā-

do ergo rei sunt & conuenti, id ex interpretatio-

ne Doctorum inualuit, & inde fit in praxi lo-

cum arbitrio relinqui. Et cùm priuilegij huius-

modi fundamentum miseria litigantium sit, ei

potiùs fauendum videtur, in quo major pro com-

miseratione ratio deprehenditur. Qui discursus

pro Indis apprimè facit, quibus illud ex Thoma

à Kempis ritè adaptetur: Omnes miserabiles sumus,

sed neminem te miserabiliorem (perinde est, fragilio-

rem) æstimes. Vnde doctrinam hanc arbitror sub

grauis peccati reatu à judicibus practicandam;

nisi circumstantiæ tales occurrant, quæ in con-

trarium vrgeant, & ad commiserationem pos-

sint majorem sincerum iudicantium animum

permouere.

  180 Quartum, Caussas Indorum ante om-

nes alias in Regiis Prætoriis tractandas, quæ in

Tabulæ habentur descriptæ, vt suo ordine expe-

diantur. Sic Cap. 7. num. 3. §. His accedit: vbi ad-

ditur vsu obtentum vt Sabbato cuiuslibet hebdo-

madæ caussæ pauperum & Monasteriorum, quæ

pauperibus æquiparantur, omnino examinen-

tur ad earum expeditam diffinitionem. Quod v-

tinam sic fiat!

  181 His addo circa priuilegium illud præ-

fato titulo innixum, vt sine fidejussione possint

Indi libellos contra Prætores cùm voluerint, ante

scilicet, aut post syndicatum, præsentare, de quo

Dom. Solorzanus citat. Cap. 27. numer. 62. &



seqq. & in Politica pag. 235. & sequenti, Col. 2.

§. Y en la misma, & seqq. benè ipsum aduertere

aliquos Prætoribus infensos Indorum vti mini-<-P>@@

<-P>sterio solitos, dum eos ad accusationem impel-

lunt, vt sic à fidejussione præstandâ liberentur.

In quo quidem, si accusatio justa sit, & Indi ad

falsò testificandum neutiquam adigantur, pec-

catum graue non est ex se: quidquid de odio

mortali sit, quod abesse aliquando potest, sed

rarò, quia ad hujusmodi expostulationes non

justitiæ aut pietatis zelus, sed priuatæ extimu-

lant simultates. Ex quo quidem obligatio resti-

tutionis non oritur, juxta communem Scripto-

rum doctrinam de violatâ tantummodò charita-

te. Nisi ob acceleratam expostulationem ante

syndicatûs tempus, cùm res non vrgeret, expen-

sæ fuerint cumulatæ: sic enim justitiæ jam res a-

gitur à talibus violatæ.


§. VI.

An quæ de Indis dicta, ad Æthiopes de-

beant extendi. Vbi & de Mixtis.



182 SI serui sint, vix esse locus dubio potest,

nisi cùm de libertate agunt, & tunc, ac

quoties tale quid occurrerit, dubitari nequit mi-

serabiles esse personas, in quibus miseria summa

est, carentia scilicet libertatis: & ita quæ de Indis

dicta sunt, & illorum statui non repugnant, eis

penitus adaptanda. Sunt verò & liberi multi, in

quibus non illa, quæ in Indis simplicitas, præser-

tim in viris, sicut & in feminis apud Hispanos

natis, pro quibus, & mixtim progenitis, Me-

stiziis inquam & Mulatis, quos vocant, ex Eu-

ropæis scilicet atque Indis, vel Æthiopibus ortis.

  183 Dico primò. Æthiopes, quicumque

illi sint, miserabiles sunt personæ, & ita Indis

quoad prærogatiuas talium exequandi. Id con-

stat, nam eorum est satis miseranda conditio, quia

pauperes, multorum injuriis frequenter exposi-

ti, ac mancipiorum more tractati, vnde in om-

nibus publicis concursibus sine controuersia In-

dis postponuntur. Cùm ergo, vt ex Cyno, Al-

berico, & Bartholo habet Couarruuias citato

Cap. 7. §. Ceterùm, quia, judicis arbitrio relin-

quatur quæ sint miserabiles dicendæ personæ.

nullus erit qui circa hoc hærere possit, licet suis

expressi nominib us apud Scriptores non inue-

niantur.


  184 Dico secundò. Circa Mestizios & Mu-

latos, eorum est attendendus status. Si enim His-

panorum more agant, neque simplices sint aut

pauperes, eorum sunt etiam more tractandi.

Hinc Mestizij sub Protectoris curâ non sunt,

cùm se posse sufficienter regere censeantur:

quamuis aliqui sint inter Indos nati & educati,

qui nihil ab Indis diuersum præseferant, eorum

etiam more vestiti, ad quos debet etiam cura se

Protectoris extendere si ipsi velint; nam id for-

tè refugient, vt in suis contractibus agere libe-

riùs possint, & domicilium pro libitu commu-

tare. Quod autem de Mulatis dictum, de libe-

ris tantùm procedit: si enim mancipia sint, quia

ex captiuâ nati, idem est quod de Æthiopibus as-

serendum; quando, etiamsi liberi essent, eorum

deberet attendi paupertas; quæ quia communi-

ter in prædictis occurrit, juxta eam judicandum;

cùm aliàs paupertatis ex abjecta origine incre-<-P>

@@0@

@@1@Corollarium de Æthiopibus circa priuilegia. 41

<-P>mentum miseriæ dispiciatur; licet se solo non

sufficiat: sunt namque multi, sicut & Mestizij

adeò lautè viuentes, & in honore habiti, vt nul-

lus eos miserabiles reputet, neque in eorum li-

tigiis ad commiserationem peculiarem miserabi-

libus personis debitam, moueatur. Et quidem

viduas, cùm diuites sunt, multi inter miserabi-

les personas numerandas negant, sicut & pupil-

los, vt videri potest apud Couarruuiam Cap. 6.

citato. §. Primus casus. Quis enim miserabiles di-

cat diuites, id habentes, quo miserias possint

omnes propulsare? Pecuniam inquam, de qua

recens, sed elegans Poëta:


Me diua omnìpotens, cusa, effigiata, rotunda.

Cujus & Hispana versio illa.




Aquella, si bien vndida

Diosa, que todo lo puede,

Redonda, paraque ruede,

Porque se abata, batida.

Quòd si aliter dicendum, vt apud eumdem alij,

de quo & suprà num. 154. ideò est quia in lege

ipsâ expressum, in qua de viduis & pupillis men-

tio, vnde beneficium hoc non debuit eisdem, li-

cet ratio pro ipsis non adeò esset vrgens, dene-

gari. In casu autem nostro nulla est lex, quæ

prædictos exprimat, & alioqui ratio non suffra-

gatur ipsis: ex quo fit nullum futurum judicem,

qui vti priuilegiatis fauendum in litigiis arbitre-

tur.

  185 Quòd si fortè aliquis sit, per me certè



licebit, & tueri se poterit ex eo quòd tales Pon-

tificiis priuilegiis Indorum ac Æthiopum in or-

dine ad res spirituales, seu negotia animæ per-

fruantur, de quo dictum Titulo 5. numer. 134.

quamquàm id non adeò solidum sit: pro exten-

sione enim præfatâ stat Pontificum expressa in

quibusdam declaratio, vnde ad alia fit verosimi-

lis ampliatio. Quod secus in iis accidit, de qui-

bus agimus: nullius enim legis, aut peculiaris

rescripti pro eo indultum reperitur. Sed quia si-

mile extat aliquid, vt in quibusdam aliis accidit,

poterit tolerari, & pupillorum ac viduarum di-

uitum exemplum adscisci in fauorem prædicto-

rum.
@@



§. VII.

An ex præfatis origo puritati sanguinis

obstet ad officia aliqua, & honorarios

titulos requisita.



186 DE hoc Dom. Solorzanus citato Cap.

27. numer. 77. & seqq. & in Politica



Cap. 29. pag. 242. Col. 1. & seqq. vbi in eorum

fauorem resoluit admittendos ad omnia, & ci-

uilia & sacra, si capacitas suppetat, neque Mau-

rorum aut Iudæorum jure censendos, atque in-

ter eos nobiles ad Equestres Ordines admitten-

dos. Quod ego in Indis rarissimè admitterem:

valde enim equestrium Ordinum splendor de-

cresceret & contemptui haberetur, essetque in-

decorum nimis equestres homines ob ebrietatem

ludibrio habitos, quod in talibus potest magno

cum fundamento, quisquis eos nouerit, suspicari.

Et citatus quidem Auctor de Indorum genere

ac Nigrorum promiscuè loquitur; cùm tamen

circa hoc valde diuersus sit in communi æstima-

tione conceptus: ex Nigris enim oriundi licet

ex eo capite possint puritatem habere sanguinis,

quia neque Iudæi, neque Mauri: non tamen no-

bilitatem, quia ex mancipiis descendunt, quo-

rum ante captiuitatem genus probari nobile nul-

lo modo potest, vnde & ceteris paribus Indige-

nis posthabentur.

  187 Quia verò in Societate nostra statu-

tum de puritate dictâ extat in Congregat. 5. Decre-

to 52. & 53. & in 6. Decreto 28. obseruare juuat

eos, qui ex Indorum genere nobiles vulgo ha-

bentur, nullum habere inde impedimentum. Sic

citato Decreto 28. secus si ignobiles, vsque ad quin-

tum gradum inclusiuè, ex eodem de Tarteris,

& aliis ita concludente: intra quos tamen gra-

dus dispensare R. P. Generalem posse, ibidem

habetur. Quòd autem in eo Decreto Indica sit

progenies inclusa, ex eo constat, quia minimè

exclusa comperitur. Vbi enim? & quia quando

opus est, ad eumdem R. P. habitus inuenitur

pro dispensatione recursus. Etsi quandoque an-

nuit, nomine dispensationis vtitur: pro quo eo-

rum epistolas poterunt consulere Prouinciales.

Si factum aliter aliquando, id certè bonâ fide;

quam non suffragari, ibidem declaratum. Id

quod in Æthiopibus certius multò.


@@0@

@@1@

INDEX

ADDITIONVM

AD TOMVM PRIOREM

THESAVRI INDICI.

Numeri marginales hic tantum indicantur.


A

Æthiopes.



GAudent Indorum priuilegijs quo-

ad temporalia, quia miserabiles

personæ. 182. & 183


Ab ipsis origo an obstet sanguinis

puritati ad multa requisitæ.

186



Alexander VI.

Illius defensio, & singularis deuotio erga Euchari-

stiam. 2


Angelus Maria Verricelli.

Illius erga Indiarum expugnationem & donationem

Pontificiam asserta excutiuntur, cum donationis

eiusdem defensione. 3. & seqq.


B

Bellum.



AN inferri poßit nolentibus Euangelij Prædicatores

admittere. 8


Beneficium.


Circa Ecclesiastica, vide v. Electio.


Benemeriti.


Temperandæ circa illos pœnæ. 94


Bona incerta.

An restituenda. Et modus pro restitutione peculiaris.

98.



Bulla Cruciata.

Circa illius durationem difficultates peculiares expeditæ.

Et qualis pro ea futurus annus. 87. & seqq.



Religiosos non posse eâ vti quoad reseruata. 110

Quid Nouitij. 112


C

Confessarius.



QVæ illius obligatio circa ea, in quibus Pœnitens

laborat ignorantiâ culpabili. 37


Contractus.

Argentearum pinnarum ex simili in frumento declara-

tus. 119



Locationis animalium vt liceat Ecclesiasticis. 129

De contractu Nigrorum. 131


De contractibus Indorum vide. V. Indi. De triplici

in vno. 128
@@

D

Decimæ.



ILlarum caussas ad laicos non spectare, quidquid vnus

aut alter ex Theologis aduersentur in peculiari

casu. 44



Non debentur ex prædijs Religiosorum conductis. 86


Neque ex ijs, quæ ipsi conducunt, stante priuilegio vt non

soluanter ex ijs, quæ habent. 87. & 88



Speciale illud in Societate Iesv. 89


Dari communicationem priuilegiorum etiam in decimis,

non obstante Bulla Pij V. 90


Didacus Butronius.


Laudatus ob constantiam, & munificentiam. 21


E

Electio.



AD Beneficia Ecclesiastica an digniores eligendi ab

habentibus liberam prouisionem, & quid pro

Indijs. 27


An præferendi in Indijs Diœcesani. 28. & seqq. vbi

notanda quædam.


F

Famulus.



QVod iustum stipendium ex neceßitate seruientis.

19.



Fontirrabia.

Quæ vrbs. Qualis eius constantia contra Gallicam in-

cursionem. 20. & seqq.


G

Gallia.



EIus in Indias nauigationes vnde minùs felices.

26.



I

Indiæ. Indi.



QVàm justè ab Hispaniarum Regibus acquisitæ.

10. & seqq.


Indi ancogi ad mineras poßint. 133. & 134




Sunt miserabiles personæ varios ob titulos. 141.

& 142.


Quàm graues inde illatæ ipsis iniuriæ. 143. vbi vul-

turis notandum exemplum.

@@0@

@@1@INDEX ADDITIONVM.

Seueriùs quàm illatæ alijs puniendæ ex rescripto Regio,

quod defenditur ratione, & Romanorum exemplis.

144. & seqq.




Quam vtiles. 148


Vt faciendo ipsis læsi honoris restitutio, verbis, alapâ, &c.

151. & 152. Vbi de obligatione generaliter circa



hoc, & diuersarum sententiarum conciliatione.


An obligentur naturaliter in contractibus ipsis prohibitis

sine aßistentia Protectoris. 152. & seqq. vbi &

Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   135   136   137   138   139   140   141   142   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin