Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə25/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   ...   21   22   23   24   25   26   27   28   ...   143

Constat; quia Reges nostri propriam conscien-

tiam se exonerare testantur, Indiarum curâ in

regium Consilium transfusâ, præsertim circa In-

dorum conuersionem. Item. Prouinciæ, ad

quas illius prouidentia se debet extendere, sunt

plurimæ & remotissimæ; vnde circa earum noti-

tiam, & maxima Regum nostrorum ex illis emo-

lumenta, maior quàm in Consiliis aliis solicitu-

do debet adhiberi: est ergo grauis obligatio

Præsidi, vt Senatores faciat juxta sibi impositas

leges in rem momenti tanti vigilare: neque enim

omnia eorum sunt conscientiæ remittenda, quia

neque in omnibus æqualis illa, & Reges ad hoc

munus viros in omnibus primarios eligentes, eos

volunt operi strenuam nauare solicitudinem. Et

vt aliquis à prædicto remoueretur officio, idPropriæ|conscientiæ|cura maior|in illo.

vnum esset sufficiens; scire inquam Senatorum

libito omnia relinquentem. Confidat equidem

aliorum conscientiæ, sed suam præferat; quod

Præfecto Prætorii ore Cassiodori. Libr. 9. 24.Cassiodor.

sic Rex Athalaricus iniungit: Nam licet omnes



penè honores summos æqualiter egeris; habes tamen

proposita conscientiæ bona, vbi nullam decet esse mensu-

ram. Hîc enim decorum est terminum non habere.

Hîc honesta probatur ambitio, cuius etiam & nimietas

placet. Omne siquidem prædicandum, quantò pro-

fusiùs quæritur, tantò gloriosiùs inuenitur. Sic ille.


CAPVT X.

An Regij Indiarum Consiliarij suis le-

gibus teneantur.




103 POsse illos leges condere Regiâ con-Posse illos|leges con-|dere, quæ|Consilij di-|ci possunt,|etiamsi|Rex sub-|scribat.

sultâ Maiestate, habetur in Ordina-



tion. 2. Ann. 1571. à Rege nostro

Philippo IV. confirmatâ & renouatâ, vt testatur

Dom. Solorzanus lib. 4. cap. 12. numer. 12. & in

Politicâ pag. 895. tenorem eiusdem adducens.

Licèt circa hoc dubitet Dom. Villaroel Parte 2.

Pacificæ gubernationis quæst. 12. artic. 4. à numer. 32.

eò quòd Rex in illis subscribat. Sed verò Ponti-

fex etiam in Concilio generali subscribit, & tamen

leges Conciliares dicuntur. Videndus P. Suarez



lib. 4. de legibus cap. 6.

  104 Dico primò. Regij Senatores suis le-Assertio 1.|obligati|illis.

gibus obligantur. Id constat; quia illæ non

nisi Rege consulto, & ratificante conduntur, sine

cuius voluntate vim nullam obtinerent: ea enim

est vis ratificationis, ex textibus & Auctoribus,

quos adducit Dom. Solorzanus suprà lib. 2. cap. 26.<-P>


@@0@

@@1@62 Thesauri Indici Titulus II. Cap. XI.



<-P>num. 92. & seqq. Atqui Rege statuente, omnes

non excepti manent subiecti: ergo & Senatores

legibus à se dispositis.

  105 Dico secundò. Leges dictæ obligantAssertio 2.|obligatio-|nem esse|iuxta con-|dentis in-|tentionem.

secundùm eas ferentis intentionem, iuxta dicta

Cap. 1. & præced. Vnde Senatores ipsi earum con-

ditores scient quòd circa hoc certum habeatur.

Licet enim Rex sit, qui vim tandem legibus tri-

buit, simul tamen cum eo Consilium, cuius dis-

positionem sequitur. Si autem ipsi nihil speciale

concipiant, sed leges ferant iuxta obligationem,

quæ ex earum materiâ potest colligi, iuxta dicta

est discurrendum: vt si magni momenti sint, &

seclusâ obligatione sub mortali ferè inutiles red-

derentur, grauis earum obligatio debeat repu-

tari. Quod etiam dicendum cùm leges à Consi-

lio latæ alios habuerant Senatores & auctores, de

quorum intentione constare nequit successori-

bus; debent enim iuxta præfatas regulas de o-

bligatione, ipsam iudicare.

  106 Dico tertiò. Cùm leges de metallis pre-Assertio 3.|leges pœna-|les circa|metalla in|conscientia|non obliga-|re.

tiosis agentes vt pœnales habeantur, nec videa-

tur æquitati cōforme laqueum conscientiis plu-

rimum iniicere; videtur dicendum tamquàm

verosimile, & saltem probabile, eas in conscien-

tiâ non obligare, cùm pœna amissionis impo-

nitur, aut quid simile. Iuxta doctrinam Nauar-

ri in Cap. Frater 12. q. 2. num. 22. & in Manua-

li Cap. 23. n. 55. & aliorum, quos adducit; plu-

riumque, quos congerit P. Salas Disput. 15. de



legibus à num. 3. quibuscum ipse sentit à num. 17.Quæ for-|ma legis|talem obli-|gationem|non indicei

quando lex non imponitur per verba præcepti,

sed sic: Si quis hoc, vel illud fecerit, talem, vel ta-

lem pœnam incurrit: pro quo & alios adduximus

num. 96. & etiam si verba præceptiua adsint, idem

esse probabile Assertione 3. Capitis præcedentis o-

stendimus. Neque sententia hæc in notabile de-

trimentum Regij patrimonij cedit: nam quod ex

occultatione aliquorum amittitur, ex aliorum

pœnis compensatur; magnæ enim sæpiùs quan-

titates minùs prouidè occultatę deteguntur, qui-

bus fiscus adaugetur.

  107 Dico quartò. Absolutè loquendo, SiAssertio 4.|Consiliarij|grauiter|delinquũt,|si contra|leges regi-|stri agant.

Regij Senatores contra leges registri, aut alias si-

miles operentur, grauiter delinquunt. Id pro-

bo: quia suo exemplo alios inducunt ad similia,

ex quibus legum contemptus inducitur, & præ-

tereà, in re non parui momenti officio suo de-

sunt, curandi scilicet vt leges pro bono commu-

ni positæ custodiantur.

  108 Dico quintò. Stare aliquando po-Assertio 5.|Aliquando|non ita ac-|cidere.

test vt prædicta sine graui peccato fiant; si vide-

licet necessitates vrgeant, neque aliter sit haben-

di securitas, & cum secreto peragantur. Hoc

videtur sine probatione aliâ verosimile, cùm

constet per secretum damnis prædictis occurri,

& necessitas rigorem legis temperet, iuxta vul-

gata iura. Cap. Quod non, de regulis iuris: Quod



non est licitum in lege, neceßitas facit licitum. Vbi

plures alios Textus adducit Glossa & in Cap. Si



quis propter neceßitatem, de furtis. Quibus subla-

tis sola potest obligatio pœnalis legis relinqui,

quæ stabit quidem, & fiet eidem satis, si quod

occultè transmittitur, diligentiâ ministrorum le-

galium detegatur. Sic enim Regio applicabitur

fisco, & erit fortè sic mulctatus, pœnæ eiusdem

inexcusabilis executor.
@@

CAPVT XI.

Vtrum Regium Indiarum Consilium

possit personas Ecclesiasticas inordi-

nate procedentes in Hispaniam auo-

care.



§. I.

Duplex sententia, & vtriusque funda-

menta.



109 OBuia est ratio dubitandi; fit enimRatio du-|bitandi,|& quæ pro|parte affir-|mante|communi-|ter affertur|de œcono-|mica ad-|ministra-|tione.

sic, quod tamen non posse fieri no-

tissima ostendit immunitas; contra

quam non ire tot viros adeò sapientes & Chri-

stianos videtur aliàs iudicandum. Et communis

illa in promptu est ratio, Regem œconomico iu-

re in hac parte se gerere: sicut enim familiæ cu-

iuscumque dominus domo expellere quemcum-

que potest qui sibi videtur incommodus, eò

quòd turbationis domesticæ caussa sit, quamuis

sit ille Clericus, vel Religiosus; aut ex vno in a-

liud mutare cubiculum ob congruam aliquam

rationem; ita & Rex Clericos ac Religiosos tur-

bantes pacem, bono communi potest eorum mu-

tatione consulere, & si opus sit, etiam extra re-

gna expellere; omnia enim instar vnius domûs

sunt ad negotium præsens. Et quidem in Indiis

hoc speciali videtur ratione procedere: cùm e-

nim adeò distẽt, si turbari eas cōtingat valdè dif-

ficile erit de opportuno remedio prouideri; vn-

de occasiones oportet anteuerti, nedum exortas

amputare. Quid est enim gratius, quàm humanis rebusCassiodo-|rus.



cautelam semper adhibere: quæ aut hic necessaria, aut

non grauat esse superfluam? Verba sunt Theodo-

rici apud Cassiodorum Lib. 3. 48.

  110 Dici potest, per Ecclesiasticos Præ-Vrgetur|ex in cer-|tis reme-|dijs Præla-|torum.

latos remedium posse procurari; pro quo, præ-

ter obligationem officij, Regia admonitio suffi-

ciet. Quæ responsio optima est, quando res ita

potest disponi. Sed quid si de remedio à Præla-

to adhibendo desperatur? vel si sperari aliquo-

modo possit, non tamen adeò solidis fundamen-

tis; vt Principis possit animus conquiescere? Quod

quidem in regionibus tanto interuallo distanti-

bus rationabiliter timeri potest, cùm Prælato-

rum industria parùm habeatur explorata; sitq́ue

prætereà eos viuere incertum: vnde ad radicem

mali, sublatâ occasione, securis videtur adhi-

benda. Neque enim certis periculis per incerta

est remedia prouidendum; cùm potiùs è contra-Periculis|etiam non|certis oc-|curren-|dum.

rio sit agendum: vt scilicet incertis periculis cer-

ta remedia destinentur. Sunt enim aliqua, quæ

pœnâ digna non sunt, neglecta tamen aut insuper ha-

bita, multorum, magnorumq́ue malorum caussam præ-

beant: vt scribit Dio Cassius. Lib. 52. Vbi & il-Dio Cas-|sius.

lud Cornelij Taciti Lib. 11. Annalium ritè cadit:



Securitati consules antequàm vindictæ. Securitati in-Tacitus.

quam per remotionem vnius, ne opus sit in plu-

res, excitatis turbis, seueriùs vindicari.

  111 Et hæc quidem stylum videntur præ-Stylus præ-|dictus im-|probatur,|& œcono-|micus præ-|textus.

dictum à violatione Ecclesiasticæ immunitatis

excusare. Cùm tamen remotio talis rationem

pœnæ habeat, & satis profectò grauis, vtpotè<-P>

@@0@

@@1@Auocatio Ecclesiasticorum in Hispaniam vt liceat. 63

<-P>longi & laboriosi nimis exilij; videtur aliàs non

licere laicæ potestati: & verò si philosophari di-

cto modo liceret, & ad œconomicam guber-

nationem dispositiones istas adeò graues reuoca-

re; eodem modo poterit circa alia discurri &

sic libertatem Ecclesiasticam magnâ ex parte de-

moliri. Dominus enim familiæ Clericum, aut

Religiosum potest domo eiicere, cuius praui dis-

pliceant mores, erga quamcumque materiam

prauitas versetur, in quacumque siquidem no-

cere possunt: ergo & Rex poterit similiter Ec-

clesiasticos à regno expellere ob quamcumque

morum prauitatem. Consequentia videtur vrge-

re iuxta doctrinam prædictam: quia Rex non

minùs debet regni pacifico statui cōsulere, quàm

pater-familias domûs propriæ vtilitati. Et quem-

admodum hic non dicitur pœnam infligere, sed

suæ indemnitati prospicere, ita etiam de Rege dici

potest.

  112 Prætereà. Si expediat aliquem ex In-Rem posse|ministerio|Prælato-|rum exe-|cutioni|mandari,|et nudi|pro eo de-|signati,



diis abduci, id potest ministerio Ecclesiasticæ iu-

risdictionis exerceri: ergo nequit laica potestas

suo tantùm brachio vti in huiusmodi compulsio-

ne. Antecedens probo. Nam Rex per Consilium

potest ad Prælatos scribere suo expedire seruitio,

vt talis, aut talis, in Hispaniam remittatur: quâ

voluntatis significatione, nullus erit qui non ad

executionem Regij beneplaciti moueatur. Quòd

si fortè in executione difficultas aliqua subsit, &

supplicandum videatur, id Regi, & Consilio in-

gratum non accidet; immò & fortè gratius su-

persedisse fuerit; sic enim veritas solet propalari.

Et ita quidem vidimus accidisse nonnumquàm,

dum sinistris informationibus aures Regiorum

Senatorum opplentur: vocati enim nequaquàm

remissi; idque non solùm patienter, sed æquani-

miter ac libenter toleratum. Potest item ad Pro-

regem scribi vt executionem vrgeat, Regis in-

culcatâ voluntate. Vbi & mirandum erit Consi-

lium Regium conuenientiam expulsionis iam in-

de ab Orbe alio prospicere, quam Prorex, rem

habens præsentem, non valeat meliùs intueri. Ex

quo ostenditur caussas auocationum talium non

tale semper solitas habere momentum, vt ad re-

medium adeò acre compellant; quandoquidem

ij, qui præsentes adsunt, nihil tale deprehen-

dunt.

  113 His addo, medium esse aliud, quo pos-Medium|iuxta quod|sine scru-|pulo potest|procedi.



sit omnis scrupulus in tali auocatione cessare: si

videlicet Patriarcha Indiarum eam habeat pote-

statem ex Apostolicæ Sedis concessione, etiam

erga exemptos: quod difficile non fuerit impe-

trare. Tunc enim propositâ ei à Consilio Re-

gio avocationis conuenientiâ, poterit rationabi-

liter imperare. Habere autem Consilium talem

ab Ecclesiastico iudice dependentiam, indeco-

rum non debet iudicari, sed maximè gloriosum,

iuxta dicta num. 81. Pro quo & iuuat Athalari-

cum Regem ore Cassiodori Libr. 8. 24. sic locu-

tum excepisse: Tantò Diuinitati plurima debemus,Cassiodo-|rus.



quantò à ceteris mortalibus maiora suscepimus. Nam

quid simile rependat Deo, qui potitur Imperio? SedSubiectio|in Regibus|compara-|tione Ec-|clesiæ &|vtilis &|decora.

licet pro tanto munere nihil compensari poßit idoneè;

ipsi tamen gratia redditur, dum in seruientibus hono-

ratur. Et inferiùs. Sed aliorum plectenda subreptio

nobis obtulit plenißimæ laudis euentum, vt caussa con-

tingeret præstandi, quæ nos cœlestibus commendaret<-P>@@

<-P>auxiliis. Hæc ille, & alia in caussâ immunitatis.

Ex quibus patet dependentiam dictam minimè

Regiam auctoritatem dedecere: & per eam di-

uina auxilia, quæ tantoperè sunt Regibus Ca-

tholicis necessaria, efficaciùs comparari.

  114 Cùm ergo vtrimque rationes appá-Diuersæ|sententiæ|circa quæ-|stionem.

reant, non erit mirum si Scriptores diuersimo-

dè inueniantur opinari. Et actionem dictam es-

se licitam plures Iurisconsulti existimant, quos

adducunt Dianâ Parte 1. Tract. 2. Resolut. 18. &

Dom. Solorzanus Libr. 3. Cap. 27. & in politicâ

Libr. 4. Cap. 27. & aliis accedit Dom. Villaroel

Parte 2. Pacificæ gubernationis Quæst. 13. Artic. 6.

num 114. Pro quo & Dom. Solorzanus sche-

dulas aliquas Regias adducit. Contrarium au-

tem tenent quamplures ab eisdem prolati, quod

& communiter Auctores Societatis amplectun-

tur. P. Suarez Tomo 5. in 3. p. Disput. 21 Sect. 2.

num. 70. iuncto num. 102. P. Henriquez Lib. 14.

Cap. 12. num. 6. & in Glossa lit. V. P. Filliucius

Tomo 1. Tract. 16. n. 247. P. Scortia in Epitome

Bullarum Cap. 66. Theoriâ 420. P. Palaus Tomo 6.

Disput. 3. Puncto 20. §. 5. & 7. iunctis iis, qua ha-

bet Tomo 2. Tract. 12. Puncto 6. Disput. vnica, qua-

tenus casum istum non excipit.


§. II.

Resolutio Assertionibus explicata.




115 DIco primò. Talem auocationem fre-Assertio 1.|frequentem|auocatio nō|esse morta-|liter cul-|pabilem.

quenter indicere, non videtur in Re-

giis Consiliariis sine graui conscientiæ reatu stare

posse. Sic citati, & prætereà Dom. Solorzanus



num. 17. vbi ita scribit: Sed licet hæc ita se habeant,

& tutius, (vt dixi) satiusque sit, vt Ecclesiasticorum

expulsio aliaúe coërcitio eo modo, quo diximus, expe-

diatur (scilicet per Ecclesiasticos Prælatos:) adhuc ta-

men vbi Prælati Ecclesiastici hoc facere differunt, vel inDom So-|lorzanus.

ipsismet Prælatis morbus consistit, cuius medicina desi-

deratur: vel facinus ita graue & insolens est, vt cun-

ctationem non patiatur, & celerem ac exemplarem

animaduersionem requirat; probabiliter, & absque vllo

periculo &c. Non ergo probabile censet, cùm

facinus non est graue & insolens, sicut frequen-

ter non est, Consiliarios Regios ad remotio-

nem sacrorum hominum procedere. Id quod et-

tiam allata à nobis superiùs persuadent.

  116 Dico secundò. Quodcumque illud sit,Assertio 2.|Per iudices|Ecclesiasti-|cos, si queat,|semper fa-|ciendum.

propter quod expulsio iudicatur conueniens, si

per Ecclesiasticos Prælatos præstari possit, tutâ

conscientiâ nequit remedium huiusmodi præter-

mitti. Id probo

  Primò, ex decreto Clementis Octaui, de quo

Genuensis apud Dianam suprà Resolut. 20. quiProbatio|1. ex decre-|to Clemẽtis|Octaui.

statuit caussā Religiosi de grauissimâ rebellione

in regno Neapolitano rei, non debuisse à iudi-

cibus laicis cognosci, & tamen nullum ita præ-

iudiciale facinus respectu boni communis, nec

magis Principibus odiosum.

  117 Dices decretum præfatum de cogni-Euasio de|iudiciali|cognitione|tantùm|prohibita.

tione iudiciali procedere, quam & opposita sen-

tentia negat laico iudici debere concedi; non

cognitione per viam œconomicæ gubernationis.

  Sed in primis sunt qui dicant distinctionemExploditur|validè.

hanc esse chimericam, quia cùm cognitio causæ

reipsa sit, & pœna satis grauis infligatur, sola de<-P>

@@0@

@@1@64 Thesauri Indici Titulus II. Cap. XI.



<-P>nomine relinquitur quæstio. Et is qui pœnam

subit, mallet secum juxta juris formam agi, sic

enim esse locus defensioni. Deinde. Delictum

illud non debet manere impunitum: ergo cùm

Regium Consilium non permittat Ecclesiasticos

judices circa illud suam auctoritatem interpone-

re, ad se vult punitionem penitus pertinere, quam

reipsa illum banniendo, aut quomodocumque

nominare libeat, infligit. Prætereà ex decreto di-

cto satis efficaciter arguitur: nam ex illo habe-

mus grauitatem delicti non obstare immunitati,

nec diuersam regulam pro eo statui posse ab eâ,

quæ circa frequentiora crimina obseruatur: ergo

sicut in delictis frequentioribus non est licita ex-

pulsio à regno, ita neque in grandioribus & inso-

litis, quando circa eorum remedium potest Ec-

clesiasticus gladius exerceri. Quibus addendum

juxta receptam Scriptorum doctrinam Clericum

incorrigibilem priuilegium Canonicum non a-

mittere. Pro quo vide P. Dicastillum lib. 2. de Iu-



stitia disp. 4. num. 354.

  118 Secundò probo ex rescriptis Regiis, inProbatio 2.|ex rescriptis|Regijs.

quibus ita decernitur, vt scilicet turbulenti homi-

nes interuentione Prælatorum expellantur; de

quibus Dom. Solorzanus num. 12. & seqq. & licèt

num. 53. alia rescripta adducat, in quibus expulsio

talium Proregibus indicitur, nullâ Prælatorum

Ecclesiasticorum factâ mentione; illa tamen sub-

intelligenda est; quia correctio in legibus est vi-

tanda. L. Præcipimus. C. de appellation. Pro quoL. Præci-|pimus.

Marius Antoninus lib. 1. Resolut. 17. numer. 12.

cum Menochio & Boëtio. Item, in legibus talis

est facienda interpretatio, vt non videatur Prin-

ceps id tollere, quod ab ipso fuerat antè conces-

sum. Pro quo Auctor idem. Præterquàm quòd

omnes qualitates influentes & repetitæ censen-

tur in lege additâ, vt docent Alexander, Decius,

& Socius apud eumdem lib. 3. resol. 23. n. 2.

  119 Tertiò. In Bullâ Cœnæ, Excommunic.Probatio 3.|ex Bulla|Cœnæ con-|tra Ban-|nientes.

19. excommunicantur bannientes personas Ec-

clesiasticas. Est autem bannire juxta Italorum lo-

quendi morem, in exilium mittere. Ibi autem

nulla fit exceptio insoliti facinoris: cùm tamen

certum sit nonnisi ob talia crimina banniendos

Ecclesiasticos timeri potuisse. Quod argumen-

tum, sicut & præcedentia, Assertionem priorem

ampliùs firmant.

  Nec valet si dicas cum Dom. Solorzano n. 54.Responsio|de processu|judiciali|tātum pro-|hibito.

& in Politicâ pag. 745. §. Con la qual. Bullam pro-

cedere de processu per viam contentiosam, vt in-

dicant verba, quæ apponuntur in Clausulâ 12. præ-



cedenti eam, in quâ de bannientibus agitur, ibi: Ac

Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   21   22   23   24   25   26   27   28   ...   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin