Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə29/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   ...   25   26   27   28   29   30   31   32   ...   143

Politicâ pag. 778. & Dom. Villaroel Parte 2.



quæst. 15. Artic. 2. num. 12. & seqq. Circa quas &

inferiùs inquirendum Titulo sequenti Cap. 2.)

contra eamdem legem recipiunt, tenentur resti-

tuere. Sic quamplurimi, quos adducit, & sequi-

tur P. Sancius suprà num. 26. Qui id fundant in

verbis ipsius legis, ait enim: No puedan recebirVerba Le-|gis.



porsi, nipor interposita persona, &c. Tollit ergo acci-

piendi potestatem, & ita dominii translationem.Non pos-|sit,

Sed fundamentum hoc non est adeò solidum:

quia quod licitè fieri non potest, rectè diciturNon ar-|guit inua-|liditatem|actus.

non posse fieri ob solam rationem prohibitionis.

Sic Genes. 39. v. 9. Quomodo ergo possum hoc malum



facere? Verba sunt Ioseph adulterium detestan-Gen. 39.|v. 9.

tis. Lucæ 11. v. 7. Non possum surgere, & dare tibi.



Iob 9. v. 12. Quis dicere (Deo) potest: Cur itaLucæ 11.|v 7.

facis? & alibi frequenter in Scripturâ. Quod et-Iob 9. v.|12.

iam est juris loquendi modo conforme. Cap.



Exposuistis, de corpore vitiatis, sic dicitur de haben-Cap. Ex-|posuistis.

te manum vnam, & alterâ mutilato: Cùm pro



tam enormi defectu ad sacros non poßit Ordines pro-

moueri. Cap. Ex tenore, de temporibus Ordinatio-Cap. Ex-|tenore.

num, sic etiam habetur: Clericus adeò deliquit,

quòd si peccatum eius esset publicum, ampliùs non posset

ad superiores Ordines promoueri. Cap. Si quis, deCap. Si|quis.

eo, qui cognouit consanguineam vxoris suæ:



Nec vllo vnquàm tempore alijs se poterunt matrimo-

nijs copulare. Cap. Oues. 2. Quæst. 5. Sic ex Di-Cap. Oues

uo Anacleto Epist. 2. Oues, quæ suo Pastori commissæ<-P>

@@0@

@@1@Proregibus quid circa munerum liceat acceptionem. 73



<-P>sunt, eam nec reprehendere, nisi à fide exorbitauerit:

nec vllatenus accusare possunt. Quòd autem valida

accusatio sit, constat ex Cap. Si quis eadem Quęst.

Sic etiam alibi. Videatur Diana Parte 10. Tract.

12. Resolut. 7. à me post hæc scripta visus, apud

quem & alij.

  25 Vbi mirabilis est quorumdam distinctioDistinctio-|nem inter|Non po-|test, &|Non pos-|sit esse fri-|uolam.

dicentium, cùm in lege dicitur Non potest, non

semper actum esse nullum, benè autem cùm di-

citur Non poßit: quod ex Bartholo ponit P. San-

cius num. 26. citato, & ex aliis P. Henriquez Lib.

13. Cap. 28. num. 8. Quis enim non videat hoc

esse futile, & contra leges Grammaticæ, à quâ

petendæ vocum significationes: & ex qua etiam

constat non esse aliam significationem verbi in

subiunctiuo ab eâ, quæ Indicatiuo competit. Et

quidem si aliqua esset differentia in casu nostro,

maior videtur ratio, vt cùm de præsenti est ser-

mo in modo Indicatiuo, actus annulletur, &

non ita cùm per subiunctiuum; quia illius perfe-

ctior significatio est, vimq́ue suam verbum pe-

nitus exprimit; non sit cùm per alium. Quod

prætereà ex adductis Textibus falsum deprehen-

ditur, in quibus per subiunctiuum prohibitio sta-

tuitur, & tamen non annullantur actus, vbi ta-

lis est loquendi modus, in nonnullis scilicet eo-

rum.


  26 Probo ergo illam ex dictis num. 22. &Assertionis|genuina|probatio.

in alio ibidem citato. Nam si lex ista non annul-

laret actum, non esset sufficienter consultum

bono publico in re momenti summi: sublatâ e-

nim obligatione restitutionis sola conscientiæ o-

bligatio facilè deuorabitur, cùm illius violatio

remedium obuium pœnitentiæ habeat. Vermis

autem conscientiæ, quando obligatio restituen-

di vrget, est durum valde tormentum: cuius hor-

rore scimus multos ab iniquâ acquisitione diuel-

li, qui eo sublato non dubitarent peccatum lethi-

ferum deuorare.

  27 Deinde argui potest. Quia accipientesAlia ex|defectu ti-|tuli pro|acquisitio-|ne.

non habent titulum validæ acquisitionis: si e-

nim aliquis, ille esset gratuitæ donationis: At-

qui ille talis non est, eò quòd sit inuoluntaria:

nemo enim nisi inuitus dat, vel vt vexationem

redimat; vel quia, quod obtinere nititur, putat se

aliter non assecuturum: quod si sciret, neutiquam

daret, vt experientiâ constat: nullus enim erga

prædictos ita piè afficitur, vt ad donandum be-

neuolentiâ moueatur; cùm potiùs odiosos

habeantillos, à quibus sola iustitia, aut pietas,

non valent profuturum quidquam deriuare.

Quod potest vsurarum exemplo fulciri, vbi gra-

tuita donatio non est, & ideò obligatio restitu-

tionis interuenit. Videatur P. Sancius suprà

num. 24. cum Soto, Sandoual, & Mercado, in-

uoluntarietatem largitionum huiusmodi conte-

status.


§. II.

Tres aliæ pro eodem Assertiones.



28 DIco quartò. Oppositum non caretAsser. 4.|Oppositum|esse proba-|bile.

probabilitate. Probatur Primò, quia

sic tenent plures, quos adducit P. Sancius suprà

nu. 28. qui præter citatos ait sic tenere P. Hen-

riquez, & alios viros doctos à se consultos: pro<-P>@@



<-P>quo & alios adducit Cardinalis Lugo Disput. 37.

de Iustitia num. 134. dicens esse satis probabile.

Prætereà est ratio pro eodem, quia dicta lex non

exprimit obligationem restitutionis, & ita non

debet ad illam extendi, iuxta communem do-

ctrinam de legibus, quam benè expendit præ-

ter alios Bonacina Tomo 2. Tractatu de legibus Di-



sput. 1. Quæst. 1. Puncto 7. §. 5. num. 8. Versa-

mur enim in materiâ odiosa, in qua legislato-

ris intentio iuxta verba est regulanda, qui po-

tuit irritantem addidisse formulam, & cùm non

addiderit, non videtur eam voluisse. Nam si

voluisset, expreßisset. Cap. Ad audientiam, de deci-

mis.

  29 Dices, Assertione istâ robur præcedentisQuomodo|Assertio|ista robur|præcedentis|non insrin-|gat.

infringi: si enim prædicti probabiliter possunt

accepta retinere, id certè illis satis, vt quidquid

de peccato in acceptione sit non multùm hæ-

reant circa illam. Fateor instātiam esse robustam,

& proptereà expediens fore, vt in præfatâ lege

& aliis, restitutionis obligatio, sublatâ transla-

tione dominij, exprimeretur. Nihilominus

sententia seuerior, quæ & verior, si non omnes,

plures tamen poterit in officio continere magis

de conscientiæ securitate solicitos. Et quidem

de omnibus loquendo, valde dissonum rationi

esset, viros sapientes, & sapientium præcipuos,

qui in iudicando aliorum caussas, probabiliores

debent & receptiores amplecti sententias (quid-

quid de gradu obligationis sit) in negotio salu-

tis æternæ, & propriæ suæ damnationis periculo,

minùs securas, & plenas inconuenientibus con-

sectari.


  30 Dico quintò. Proreges (& idem diciAssertio 5.|Ab Epis-|copis &|Clericis|munera|accipi|posse.

potest, licet non ita certò, de aliis in lege propo-

sitis) munera possunt ab Episcopis accipere:

quod & verosimiliter potest de aliis affirmari

Clericis, de iis, quæ ad liberam penitus eorum

dispositionem spectant. Id probo. Nam Epi-

scopi non sunt ex subditorum numero, nec lites

habituri, quæ ad eos spectent. Si quæ autem

pro Ecclesiâ, id nocere Ecclesiæ nequit, sed po-

tiùs seruire profectui. Nec dici potest eorumEtiamsi|cognatos|habeant|litigaturos.

cognatos lites habere posse: id enim non obstat,

cùm lex de cognatis eorum nihil disponat, qui

non sunt lites habituri. Et quidem expressio il-

la circa litigantes, aut verosimiliter litigaturos,

videretur impertinens: qui cùm vir aliquis sit,

qui cognatum aliquem non habeat, omnes re-

manent comprehensi, & ita est inutilis prorsus

expressio. Ex quo non venit prorsus probanda

quorumdam doctrina, qui dicunt legem ad om-

nes subditos extendi, quia omnes possunt liti-

gare, quos adducit & sequitur P. Sancius n. 18.Legem non|extendi ad|omnes, sed|ad expres-|sos, contra|aliquos|ostenditur.

Propter quod & idem num. 30. existimat dictâ

lege comprehensos peccare quidem munera à

quibuslibet accipientes; sed quæ acceperint ab

iis, qui neque habuêre litem, neque habent, nec

sunt imposterùm habituri, non teneri restituere.

Quod quidem, si de graui peccato loquatur, non

videtur admittendum; quia ideò ad restitutionem

non obligat lex, quòd talis acceptio non videa-

tur grauibus inconuenientibus violandæ iustitiæ

obnoxia: Atqui iis cessantibus non est funda-

mentum, ex quo inferri possit obligatio sub mor-

tali, quia illud ipsum solum esse potest, violan-

dæ inquam iustitiæ: ergo non est obligatio talis<-P>

@@0@

@@1@74 Thesauri Indici Titulus III. Cap. IV.



<-P>asserenda. Propter quam rationem videtur etiamAb Audi-|toribus|posse mu-|nera Pro-|reges acci-|pere, &|non nullis|aliis.

dicendum Regios Auditores, & Togatos alios,

ac minores Officiales non prohiberi quò minus

munera possint Proregibus exhibere; quia ij a-

pud illos rarò litigant. Et licèt debeant circa eo-

rum agendi rationem valde esse foliciti, & si ne-

glexerint admonere, immo & mulctare id non

est propè litigare.

  31 Dico sextò. Munera data à consangui-Assertio 6.|Posse etiam|à cognatis,|& amicis.

neis, vel ab aliis, ex respectu amicitiæ, quæ sta-

ret etiamsi ij, quibus conserantur, non essent in

tali dignitate constituti, mortalis peccati labe

non inficiuntur. Vtrumque tenent graues Scrip-

tores, quos adducit & sequitur P. Sancius suprà



num. 20. & 21. Quod etiam tenet Cardinalis

Lugo supra num 132. §. quinta limitatio.




§. III.

Pro Religiosis Resolutio postrema.



32 DIco septimò. Proreges nequeunt tutâAssertio 7.|Non posse à|Religiosis,|si pretiosa.

conscientiâ à Religiosis munera acci-

pere pretiosa, ex auro scilicet, argento, lapidi-

bus pretiosis, & sic alia. Hoc videtur certissi-

mum, nisi vsus aliquando reddere illud incertum

conaretur. Sed ille potiùs dicendus abusus, eli-

minandus penitus, vti qui Religioso statui ni-

mis quantùm aduersetur. Vbi non iam ex Bulla

Clementis Octaui de largitione munerum ar-

guendum iuxta præscriptam in eâ formam, quam

in Hispaniâ non receptam boni testantur Aucto-

res, ex quibus P. Suarez Tomo 4. de Religione Tract.Bulla Cle-|mentis 8.|circa illa|quomodo|admissa.

8. Lib. 2. Cap. 26. n. 15. qui generalius etiam vide-

tur loqui P. Thomas Sancius Lib. 7. Operis mora-



lis Cap. 19. n. 42. & 100. & Bonacina Tract. de

largitione munerum Puncto 5. n. 3. & ab Vrbano

Octauo moderatam aduertit Cardinalis Lugo



Disput. 3. de Iustitia num. 169. Circa quod in Pro-

uinciis aliis multi loquuntur Auctores videndi

apud Dianam Parte 1. Tract. 6. Resolut. 1. apud

quem aliqui affirmant non esse vsu receptam,

quibuseum ipse videtur sentire; sicut & Thomas

Hurtadus Tract. 8. num. 880. quod tamen non

esse ita ostendit P. Filliucius Tract. 34. num. 80.

& Diana ipse Parte 8. Tract. 6. Resol. 12. retra-

ctat quod dixerat, eò quòd sit ab Vrbano O-

ctauo renouata. Quamuis & de ista renouatio-

ne, an sit generaliter admissa, possit etiam dubi-

tari. Et certè in his Prouinciis non videtur esse

in vsu.

  33 Arguo igitur ex eo quòd Religiosus ne-Ratio As-|sertionis ex|defectu po-|testatis in|Religioso.



quit huiusmodi facere donationes. Et quidem

sine Prælati licentiâ indubitatum est, non solùm

ob paupertatis votum, per quod omnis actus

proprietatis excluditur, qualis est dictus; non e-

nim aliter de re datâ disponeret, si esset illius ab-

solutus dominus: sed etiam quia furtum com-

mittitur, dum res aliena tribuitur; est enim illa

non sua, sed Monasterij, Conuentus, aut Col-

legij. Quæ est communissima omnium de hac

materiâ scribentium sententia, & inconcussa do-

ctrina. Cum licentiâ autem pariter repugnat,

quia nullus illam dare Prælatus potest cùmNeque pro|eo licentia,|suffraga-|tur.

talis donatio sit statui paupertatis contraria:

vnde Doctores omnes de hoc agentes dicunt

donationes debere esse moderatas, & Religioso<-P>@@

<-P>statui congruentes, quales non sunt, quæ diuiti-

bus videntur propriæ, vt sunt istæ, de quibus a-

gimus. Videantur P. Suarez suprà Card. Lugo

num. 186. P. Molina Disput. 276. P. Sancius su-

prà, P. Lessius Libro 2. Cap. 32. num. 26. Malde-

rus in 2. 2. pag. 315. §. An autem, & seq. P. Tur-

rianus in Selectis Par. 2. Disp. 31. Dub. 66. impro-

babile censet oppositum, & alij. Qui prætereà

addunt licentiam futuram pro caussa pia. Pro

quo videndi alij apud Dianam, valoris quanti-

tatem limitantes Resolut. 4. etiam cùm caussa piaPrælatis|prohibitio|eadem.

est, & alij id arbitrio Prælati prudentis relinquen-

tes. Ex quibus aptissimè discurrit P. Lessius V.

Paupertas Religiosa Casu 5. in Resolut. posthumi. Do-

nationes autem, de quibus loquimur, à priuatis

factæ, non sunt in prædicamento pietatis. Ex

quo habetur neque Prælatum ipsum sic donare

posse, vt citati & alij aduertunt; quia non est

bonorum dominus; sed administrator; ad hunc

autem non spectat exorbitantes facere donatio-

nes.


  34 Deinde argumentor. Nam Prælarus su-Vrgetur ex|voluntate|Summi|Pontificis|vt supremi|Prælati Re-|ligionum.

premus Religionum est Summus Pontifex; ergo

non licet Religiosis, quod illi constat manifestè

displicere, renuẽte voluntate & licentiam penitus

denegante. Tunc sic. Donationes tales sunt con-

tra voluntatem Pontificis, & qui eas sciret, abo-

minandas reputaret: id quod in Motu proprio

Clementis Octaui constat, etiam cum Vrbani

Octaui moderatione. Licèt enim dicamus non

fuisse receptum; benè tamen ex eo colligimus

quantitatem munerum non posse talem esse, vt

taxatam ab ipso incomparabili excessu præcedat.

Quod aliunde robustissimè comprobatur. NamIn Bulla|Clementis|nouum|non consti-|tutum ius,|ex quo ro-|busta in-|stantia.

Pontifex in præfato Motu proprio non condi-

dit nouum ius circa largitiones munerum in Re-

ligiosis, sed nouam tantùm formam, circa caussæ

approbationem tradidit, & pœnarum adiectione

firmauit. Vnde etiam admisso illo, & in viridi

obseruantiâ stante, quidquid ante illum licebat,

etiam posteà licet; & quidquid non licebat, est

illicitum. Sic tenent Sosa, Ortiz, Valerus, Ioan-

nes de la Cruz, Paulinus Berti, quos adducit &

sequitur Diana suprà Resolut. 2. Iuxta quam do-

ctrinam euidenter sequitur dictam largitionem

non esse licitam, & accipientem ad restitutionem

teneri. Nam ex eâ constat munera debere esse

valoris exigui, cùm eam Pontifex non de nouo

statuat, sed supponat, & ampliùs explicet. Cum-

q́ue ad munera valoris non exigui largienda non

sit in Religiosis facultas, planè dispicitur per eam

non tranferri dominium, & ita obligationem re-

stitutionis superesse. De qua obligatione in sa-

tis moderatâ quantitate videndus Villalobos To-

mo 2. Tract. 35. Difficult. 32. n. 5.

  35 Dici potest ex P. Suario suprà num. 14.Obiectio|ex potestate|Prælati ad|remunerā-|dum, iuxta|doctrinam|P. Suarij.

Prælatum Religiosum habere potestatem ad re-

muneranda obsequia, & prætereà ad præuenien-

dum aliquid gratis erogando, vt se vrbanum &

beneuolum ostendat, respiciendo ad Monaste-

rij vtilitatem. Addunt aliqui obligationem gra-

titudinis eam esse, vt plus debeat retribui, quàm

sit acceptum: vnde ad quartam partem excessûs

illud nonnulli extendunt: vt si merita valeant

duodecim, & à Religioso retribuantur sexde-

cim, non debeat indignum iudicari, etiam stante

rigore Bullæ Clementis Octaui, si illa nouum<-P>

@@0@

@@1@Proregibus quid circa munerum liceat acceptionem. 75

<-P>ius statuit. Cùm ergo oporteat beneuolos ha-

bere Proreges, & alios viros principes, quia id

potest in magnam Religionis vtilitatem cedere;

iuxta id poterunt munera tribuenda disponi, vt

scilicet pretiosa sint: vilia enim nec digna eo-

rum personis sunt, nec ad effectum dictum pos-

sunt conferre. Quòd si merita in illis iam præ-

cesserint, & vtilitatis fructus sit reipsa perceptus,

maior apparet ratio vberioris largitionis.

  36 Sed hæc in caussa præsenti non vrgent.Obuiatum|illi ex do-|ctrina eius-|dem Pa-|tris.

Et qui P. Suarium adduxerit, obseruare debet

quòd apud eumdem citato loco dignum consi-

deratione succurrat, dum illa verba subiungit:

Respiciendo semper ad maiorem proximorum ædifica-

tionem, vel ad Monasterij vtilitatem. Sic ille. Quod

ergo cum proximorum ædificatione stare ne-

quit, non est gratitudinis respectu conferendum,

etiamsi ad vtilitatem Monasterij conferre possit.

Atqui munera, de quibus loquimur, cum ædifi-

catione stare non possunt, quæ scandalo potiùs

sunt, eorum etiam, qui accipiunt, si velint vera

nuntiare: ergo ex respectu gratitudinis, aut quo-

cumque alio nequit illorum iusta largitio con-

stare.


  37 Doctrina ergo illa de superabundanti re-Retributio-|nis ex gra-|titudine|debitæ,|qualis esse|excessus de-|beat in|Religiosis.

tributione, in Religiosis non debet ita accipi, vt

esse debeat in rebus eiusdem generis; aliàs be-

neficia illis collata, valde ipsis onerosa redderen-

tur. Nam si tribuenti duodecim aureos debeat

reddere sexdecim, & sic proportionaliter, quæ-

nam esse domus Religiosa poterit, cui benefi-

cia non obsint, ampliora, quàm acceperit, red-

dituræ? Ex quo apparet non esse admittendum

modum dicendi Thomæ à Iesv in Cap. Non dica-



tis Parte 3. Cap. 2. Dub. 1. §. Dixi fas esse. vbi

ait Beneficiarium Regularem posse compensare

14. aut 15. aureis id, quod ad æqualitatem arbi-

trio boni viri compensaretur 12. Dubio autem

4. in principio, de Prælatis generaliter loquens

ad doctrinam præfatam se remittit. Debent

ergo esse retributiones pauperum, quos gra-

titudo non obligat ad superabundantem lar-

gitionem, sed ad officia illorum statui pro-

pria, quæ ad orationes, & sacrificia frequen-

tiùs reduci solent, & alia spiritualis ordinis, quæ

temporalibus beneficiis acceptis sunt incompa-

rabiliter pretiosiora. Et de temporalibus acce-

dere aliquid poterit, quod possit cum ædificatio-

ne componi. His addo, cùm Proreges, aut viri

principes gubernationi præfecti, aliquid in vtili-

tatem Religiosorum præstant, non donare de

suis metipsorum bonis, sed gratiam aliquam eo-

rum facere, quæ administrant, & cum bona Re-

gis venia possunt illis, exclusis aliis, applicari. Vel

fauore aliquo eos prosequendo, ex quo emo-

lumentum sequi possit. Cùm ergo de suis non

tribuant, non resultat ex tali beneficio obliga-

tio, vt Religiosi de suis debeant pretiosas largi-

tiones cumulare. Præterquam quod qui illas

communiter faciunt, non Religionis vtilitatem,

aut honestum aliquem, ac Religioso statu dignũ

respectum præseferunt, sed quem ipsi sciunt, &

Deus, qui non irridetur, iuxta Apostoli moni-

tionem.


  38 Dici vlteriùs potest sic largientem esse

Beneficiarium, habentem scilicet animarum cu-Beneficiarij|si sint, an|plus aliquid

ram, seu Doctrinam, quam vocant, & ita ha-<-P>@@

<-P>bere liberam emolumentorum Beneficialium ad-liceat pre$unclear|quo quid|faueat.

ministrationem; tales autem posse cumulatiùs

donare, nec posse illis vllam fieri restrictionem,

vt loquitur P. Molina Disput. citata §. Religiosus,

in fine iuxta doctrinam Nauarri in Cap. Non dica-

tis num. 9. & seqq. & poterat etiam citare illum

in Commentario 2. de Regularibus num. 10. & 11.



Tractatu de Redditibus Ecclesiasticis Quæst. 3. Monito

25. & in Consilio 70. de Regularibus. Fauetq́ue Cle-



ment. 2. de Regularibus. §. Sed & valet, de vita &

honest. Clericor. vbi statuitur differentia inter


Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   25   26   27   28   29   30   31   32   ...   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin