Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə4/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   143

ipse Cardinalis Bellarminus scribit in suo de



Ecclesiasticis Scriptoribus Tractatu: Bullæ autem

anno 1493. prodierunt, vnde clara est compu-

tatio. Quid ergo si tunc donationis modum

ignorarit? Quòd autem superuixerit, neque

ampliorem fuerit notitiam assecutus, non de-

bet censeri mirabile, cùm & Cardinalem ipsum

Bellarminum, suo ipsius testimonio, etiam

subterfugerit, & diu post scriptos Controuer-

siarum libros comparata. Quod & Scriptori-

bus aliis accidisse, nimis est illud eos legentibus

exploratum.




§. II.

Responsiones quorumdam confutatæ.



7 PRima est dicentium errasse Alexandrum,Errasse A-|lexandrum|aliquorum|assertio.|Gryphan.

quod & de Pontificibus aliis ob eam-

dem rationem asserendum. Sic Ioannes Gry-

phanius Tractatu de Insulis cap. 24. n. 59. & seqq.

cuius illa est ratio, Pontificem ciuile mundi

dominium non habere, neque vmquam ha-

buisse: vnde donatione prædictâ veris domi-

nis facta est iniuria, cùm de alieno fuerit, quæ

tamen est jure Ciuili, & Canonico reprobata

l. 12. C. de donationib. & cap. 26. de Extra. de De-<-P>

@@0@

@@1@De iure Indiarum in Catholicis Regibus. 3

<-P>timis. Iuxta hæc ergo Alexander non solùm

errauit in facto, sed etiam in jure, iudicans se

posse infideles priuare dominio, & in Christia-

nos illud Principes tranferre.

  8 Sed hæc responsio nimis libera est, &Validè con-|futata, &|notata.

legitimo Ecclesiæ filio prorsus indigna, in qua

non solus Alexander, sed Pontifices alii, de

quibus n. 5. vt inconsiderati, præcipites, &

humani ac diuini juris ignari traducuntur.

Quod si fas asseruisse fuerit, nihil erit, nihil erit

in Canonibus Sacris & Pontificiis Constitu-

tionibus firmum, certum, & inconcussum. Sit

illud certum, vt asseritur, Pontificem ciuile

mundi dominium non habere neque vmquamPontifex,|etsi domi-|nium ciuile|nō habeat,|tranferre|illud ab v-|no in alium|potest.

habuisse; quod tamen affirmant plures apud

Dianam Parte 1. Tract. 2. Resolut. 122. at ineptè

inde concluditur non posse dominium ali-

quod ab vno in alium, iusta id exigente ratione,

transferre. Non habet dominium ciuile ter-

rarum, quas hæreticus Princeps possidet, ergo

nequit illud in Catholicum transferre, hæreti-

ca est consequentia. Non ergo dat quod suum

est, sed quod dare potest, etiamsi non sit suum.

Quemadmodum tutor in donationibus jureQuinam|alij id pos-|sint.

probatis, quod suum non est donat; est tamen

suum posse donare. Pro quo citatus Scriptor



Parte 8. Tractatu 6. Resolut. 17. ex Cardinali

Lugo, P. Molina, P. Thoma Sancio, & Trul-Diana.

lene videndus, item Resolut. 10. de vxoribus,

Resolut. 11. pro maritis, & Resolut. 12. pro Su-

perioribus Regularibus. Neque donatio talis

jure vllatenus reprobata: nam præterquàm

quòd omnis humani juris potestas infra Pon-

tificiam est, nullo humano jure reprobata do-

natio talis inuenitur; quòd scilicet quis alie-

num donare possit, cùm supremus Dominus

tali assistit donationi, ad illam præstita faculta-

te. Et hoc est quod conscendimus in præsen-

ti, Christum scilicet omnium Dominum talem

Vicario suo facultatem contulisse. Quod qui-

dem Pontifex ipse clamat, dum, sicut vidimus,

ait: Auctoritate Omnipotentis Dei nobis in Beato

Petro conceßâ, ac Vicariatus Iesv Christi, quo fungi-

mur in terris. Hac certè auctoritate Bonifacius

Octauus temporalem potestatem Ecclesiæ

cum spirituali connexam declarauit: & illi

credimus dogma huiusmodi definienti. Ergo

& credendum Alexandro, ac Prædecessoribus

aliis qui eamdem agnoscentes, facto ipso verita-

tem, de qua agimus, declararunt.

  9 Libertas profectò talis de hæretica so-Hæretici|donationi|infensi Pō-|tificis.

let præsumptione descendere; vnde solemne

hæreticis, donationem dictam Alexandri vene-

natâ linguâ traducere, ansâ inde arreptâ in Se-

dem Apostolicam iniuriosissimè debacchandi.

Ex quibus Philippus Mornæus apud Leonar-

dum Coquæum in Antidotis contra ipsum pag.

306. Ita loquitur: Qui orbem inter PrincipesPhilippi|Mornæi|blasphemia.

partitur, Ferdinando Aragonio & Isabellæ Castella-

næ Indiam Occidentalem à Columbo circa id tempus

detectam donat. Quo jure, nisi quo se ipse antè

Principi mundi mancipauit; ei, qui Christum Do-

minum compellans, Tibi dabo hæc omnia, si procidens

adoraueris me. Hic filius ille gehennę, vt Eccle-

siæ filij contrario prorsus spiritu pergant Sedis

Apostolicæ pronuntiata legitima venerari.Manifestè|depulsa.

Quo jure rogat ille, & nullum aliud nisi sata-<-P>@@



<-P>nicum recognoscit: ex quo fit planè Catholi-

cos Reges, pro gratia tali Sedem Apostolicam

exorantes, satanico etiam spiritu fuisse permo-

tos, & consequenter tot infidelium conuer-

sionem opus fuisse Satanæ, & ouile Christi

beneficio Satanæ innumeris ouibus adauctum.

Et quis blasphemiam tantam non horrore in-

genti prosequatur?

  10 Alij errasse quidem Pontificem dicunt,Errasse in|facto, &|non in iure.|Pontificem.|aliquorum|assertio.

sed solùm in facto, quod sæpiùs accidit, &

accidere potest, dum ex minùs exactis infor-

mationibus, quæ ad factum spectant, aliquid

licitum quidem ex se, & juri conforme decer-

nunt. Vel si informationes falsæ non præce-

dant, Pontifex ipse ex falso aliquo præsuppo-

sito ad factum pertinente, in decernendo pro-

cedit: quod præsenti causæ potest applicari.

Et hoc, quod alij absolutè pronuntiant, sub

dubio profert P. Valentia Tomo 3. Disput. 1.P. Valentia.

quæst. 10. Puncto 7. §. Ad secundum, vbi ait:

Alexandrum Sextum, si in eo facto particulari ad

Reges illos tantùm, & ad illas insulas pertinente,

non errauit; solùm conceßisse illis Regibus jus quod-

dam superintendentiæ & patrocinij &c. Quem

secutus P. Becanus in Summa Theologiæ Parte 3.P. Becan.



Tract. 1. quæst. 7. n. 12. vbi ita scribit: Alexan-

der Sextus, si conceßit Ferdinando dominium illarum

insularum, ex eo præcisè quòd Gentilesessent, erra-

uit in facto: Si autem solùm conceßit illi jus patrocinij

in easdẽ insulas, suppositâ earum legitimâ conuersione,

benè fecit. Sic ille: cuius resolutioni non est con-

forme, quod habetur in Indice, verbo Alexan-

der VI. vbi absolutè poniturerrasse in facto.

  11 Sed neque audiendi Auctores isti: li-Confutan-|tur illi.

cet enim error in facto possit quandoque con-

tingere; hoc tamen in casu nequit præsenti su-

stineri, vbi factum à jure nequit separari.

Quæstio siquidem est an Pontifex terras infi-

delium possit Principi Christiano donare. Si

potest dum eas tradidit, neque in jure neque

in facto errauit. Si non potest; cùm ipse tamenFactum à|iure quo-|modo ne-|queat sepa-|rari.

se posse testetur, dum Vicariatûs Christi au-

ctoritate donationem facit, & talem Beato

Petro, ac sibi eius successori concessam asserat

potestatem; in jure planè error illius versatur,

quia plus sibi potestatis arrogat, quàm res ipsa

patiatur. Qui discursus est euidentissimus.

Cum ergo Auctores dicti non audeant erro-

rem circa jus admittere; consequens est vt ne-

que errorem in facto admittere debeant, nec

de illo dubitare. Et modus quidem loquendi

duorum, quos nuper adduximus, indicat ipsos

Alexandri Bullam non vidisse, & aliter eâ pro-

spectâ locuturos.

  12 Apud Patrem Salas Tractatu de LegibusProbabilẽ|sententiam|secutum|Pontificem,|aliorũ pro-|nuntiatũ,

quæst. 95. Disput. 7. Sect. 4. n. 31. vers. Ad illud,

dicunt nonnulli Pontificem in prædicta dona-

tione probabilem, sententiam secutum: sunt

enim Doctores plures, qui Romano Pontifici

talem potestatem adscribant, qui videri apud

eumdem possunt, & duos citatos dudum Au-

ctores, nec non apud Dianam Parte 6. Tract. 4.

Resolut. 16.

  Sed quia sententia affirmans generaliter, ineffaciter|improbatũ.

fidelitatem esse titulum sufficientem ad debel-

lationem, non ita recepta est, vt videri apud

citatos potest: quam tamen de barbaris ac<-P>

@@0@

@@1@4 Thesauri Indici Titulus I. Cap. I.

<-P>feraliter viuentibus tenent plures: pro quo

videri potest Illustrissimus Ioannes Zapata inIoannes|Zapata.



Disceptatione de Iustitia distributiua Parte 2. cap. 21.

n. 19. non videtur credibile Pontificem eo tan-

tùm titulo donationem dictam perfecisse: ne-

que enim illi suis in Constitutionibus minùs

probatas solent amplecti sententias; quod

Tribunal illud supremum non deceret; cùm

neque inferiora tribunalia ita sint solita judi-

care. Certius ergo aliquid, & amplectendum

penitus, prædictæ continent decisiones. Et

quidem si titulus dictus sufficiens videretur,

non esset opus Catholicis Regibus pro dona-

tione impetranda ad Romanam Sedem recur-

rere, cùm ipsius gentium istarum infidelitas

satis esset perspecta, & ita debellationis titulus,

secluso quolibet adminiculo aliundè petito,

manifestus.


§. III.

Certißimum donationis Pontificiæ fun-

damentum.



13 VNum equidem, & prorsus irrefraga-Ecclesiæ po-|testas ad|propagan-|dam fidem|certum do-|nationis|fundamen-|tum.

bile illud, Ecclesiæ potestas ad pro-

pagandam fidem, & tollenda propagationis

obstacula; quæ quidem futura in conuersione

Indorum prudentissimè judicauêre Pontifices,

cùm essent illi penitus barbari, & ita inter ipsos

Christianis nulla securitas, quod satis expe-

rientia comprobauit. Id Diuus Thomas pau-

cis expressit. 2. 2. q. 10. art. 8. in Corpore, ita di-D. Thom.

cens: Et propter hoc fideles Christi frequenter contra



infideles bellum mouent: non quidem vt eos ad cre-

dendum cogant; quia si etiam eos vicissent, &

captiuos haberent, in eorum libertate relinquerent

an credere vellent. Sed propter hoc, vt eos compellant

ne fidem Christi impediant. Hæc S. Doctor, ad

quæ Cardin. Caietanus, ita scribit: Considera



diligenter causam justam belli & compulsionis eorum,

ne fidem Christi impediant, &c. Ex hac quippè ra-

dice multæ quæstiones soluuntur. Sic ille. Iuxta

quæ præsens quæstio inde soluenda, an scilicet

Pontifex jus debellandi gentes Indorum Prin-

cipi possit Christiano conferre. Conclusio

enim est affirmatiua: quia, cùm illi barbari

sint, possunt Christi fidem multipliciter im-

pedire, & nulla inter eos Euangelicis mini-

stris esse securitas.

  14 Quod quidem ex Doctrina P. SuarijEx P. Sua-|rio luculen-|ta probatio,|D. Thomæ|doctrinam|amplexa.

potest luculenter ostendi, qui illam ex D. Tho-

ma deducit. 2. 2. quæst. citatâ art. 10. quem ope-

ræ pretium fuerit audiisse. Disput. 18. de Fide



Sect. 5. n. 8. vbi sic scribit: Putat Durandus in

2. dist. 44. q. 3. necessarium esse vt ex parte principis



infidelis præcesserint iniuriæ, & impedimenta Fidei;

qualia sunt, si tentauerit subditos inducere ad infi-

delitatem, vel si eos cogat ad suos ritus obseruandos,Non requi-|ritur expe-|rientia im-|pedimento-|rum, sed|periculum|sufficit, con-|tra Duran-|dum.

aut prohibeat Catholicos ritus exercere, vel suis Pasto-

ribus Ecclesiasticis obedire, & similia: nam tunc

euidens est neceßitas, & justitiæ titulus. At verò

Diuus Thomas dicto Art. 10. licèt ad executionem

potestatis sint hæc moraliter necesseria; nihilominùs

tamen ante experientiam huiusmodi nocumentorum

putat esse in Ecclesia potestatem ad remouendos hu-<-P>@@

<-P>iusmodi principes infideles solùm propter periculum

morale fidelium: quæ sententia mihi etiam placuit

in dicto libro 3. defensionis cap. 30. n. 6. quia in re-

bus moralibus vitandum est periculum, priusquam

speciale nocumentum eueniat: quod principium certè

verißimum est, quando periculum est proximum

& morale: & ideò in hoc etiam negotio obser-

uandum est, vt consideratis circumstantijs in particu-

lari tale iudicetur esse fidelium periculum. Hæc

ille, Diui Thomæ doctrinam amplexus, quiSubditi, &|serui ea de|causa pos-|sunt ex do-|minorum|eximi pote-|state.

citato loco solùm de subditis, & seruis infide-

lium est locutus: tales enim si Christiani fiant,

possunt eorum domini, aut principes, per sen-

tentiam seu ordinationem Ecclesiæ, eorum-

dem dominio aut jurisdictione priuari. Non

reddit autem pro ratione periculum subuer-

sionis, sed aliam, ita subdens: Quia infidelesD. Thom.

merito suæ infidelitatis merentur potestatem amittere

super fideles, qui transferuntur in filios Dei. Sic S.

Doctor, vbi de periculo subuersionis nihil.

  15 Potest autem prædicta ratio ad subje-Ad pericu-|lũ subuer-|sionis ratio|D Thomæ|generalior|reuocatur.

ctionem quamcumque referri, quia infideles

merito suæ infidelitatis merentur potestatem

amittere super fideles, quæ absoluta potestas

sit, cùm transferantur in filios Dei. Et ideò

licet D. Thomas ordinationem Ecclesiæ, quæ

de facto datur, & solum est pro seruis eorum,

qui corporali subiectione subduntur Ecclesiæ,

ad doctrinæ complementum adducat, & ita

de seruis tantùm videatur procedere: re tamen

vera generalis est, & ad omnem se subiectio-

nem extendit. Ex quo fit, hoc ex capite posse

principes infideles per sententiam Ecclesiæ

principatu priuari, & consequenter eorum do-

minia in Christianos Principes transferri. Po-

tuit autem P. Suarez rationem periculi ex do-

ctrina D. Thomæ colligere, quatenus in Respon-Fideles in-|fidelibus vt|seruire|queant.

sione ad 3. ait posse fideles locare operas suas

infidelibus, & artificio, ministerioq́ue aliquo

deseruire, addens: & tamen, si ex tali communi-

catione vel conuictu subuersio fidelium timeretur, esset

penitus interdicendum. Sic ille. Iuxta hæc ergo

poterit etiam Ecclesia ob periculum subuer-

sionis, quod timeat, infideles principes omni

erga fideles potestate spoliare.

  16 Quibus addendum, idem posse Eccle-Etiamsi in-|fideles prin-|cipes con-|uertantur,|stat addu-|cta doctri-|na.

siam, etiamsi infideles ad fidem conuertantur;

si talis indolis sint, vt de illis possit etiam peri-

culum subuersionis verosimiliter pertimeri;

quod in barbaris accidit, & experientia satis

superq́ue comprobauit. Pro quo est notanda

doctrina eiusdem P. Suarij citato loco defen-

sionis contra regem Angliæ, vbi sic ait: Deni-P. Suar.



que addere possumus sicut potestas regia ex coniun-

ctione ad fidem, aliquam recipit subiectationem; ita

etiam maiorem quamdam amplitudinem & excel-

lentiam participare, & ita illud qualecumque onus

hoc beneficio compensari. Nam Rex Christianus du-Christiani|Principes|circa super-|naturalia|aliqualiter|iurisdictio.|nem exer-|cent.

ctus regulis fidei, multa potest præcipere, dirigendo illa

ad fidei defensionem, vel Religionis Christianæ hono-

rem, vel aliud supernaturale commodum, quæ ductus

purâ ratione naturali præcipere non posset: & simi-

liter multa punit delicta quæ ex vi solius rationis na-

turalis non puniret. v. g. Hæresim, vel aliud simile.

Hæc ille. Quæ verissima cùm sint, fit inde

quàm longissimè abesse à barbarica capacitate,

etiam si quis cum sufficienti notitia mysterio-<-P>

@@0@

@@1@De iure Indiarum in Catholicis Regibus. 5



<-P>rum fidei baptizatus fuerit. Vix enim quæ pu-

rè naturalia sunt illis committi possunt; &

fædis in Gentilitate assueti criminibus, lumen

habent rationis densâ caligine circumfusum.

Quomodo ergo qui se regere nequeunt, regere

alios queant; & quibus nequeunt naturalia

credi, supernaturalia eorum muneri adnexa

concredantur? Ab Apostolica igitur SedeSoli ad re-|gimen con-|uersorum|idonei.

prudentissimè & prouidentissimè dispositum,

vt Indorũ regimen Catholicis Principibus tra-

deretur, solis ad rem tantam idoneis, circum-

stantiis perpensis omnibus, juxta quas, vt visum

nuper, de subuersionis periculo debet formari

judicium. Vnde quod in Pontificibus ad do-

nationem, de qua nobis est sermo, præces-

sit, non dubiâ aliquâ aut opinabili, sed om-

nino est certa ratione subnixum, vt nequeat

de illa, vt dixi, à legitimis Ecclesiæ filiis du-

bitari.


§. IV.

De gradu certitudinis Assertionis

propositæ.



17 DOm. Ioannes de Solorzano veritatis

propositæ doctissimus, eruditissimus,

profundissimus, & locupletissimus propugna-

tor, Tom. 1. lib. 2. c. 24. n. 41. & in Politica IndianaDom. So-|lorzanus.



pag. 45. §. Y parece. & pag. 50. §. Y asi, nemini

permittendum esse ait hoc ampliùs in dubium

reuocare: quia semper præsumere debemus

Papæ sententias & declarationes esse justas, &Sententiæ|Papæ vti|legitimæ re-|cipiendæ.

legitimè ac Canonicè promulgatas, vt ait

Textus in cap. Cùm inter vos, §. finali, de senten-



tia & re judicata. Cap. Absit 11. Quæst. 3. & aliis.

Sed prior quidem textus nihil videtur ad remCap. Cùm|inter vos.

facere, quia ibi non est sermo de sententia

Papæ, sed de sententia Episcopi Veronensis,



quæ præsumitur ritè per omnia celebrata, vt ait

Pontifex, quia transiit in rem judicatam, &

non contra Constitutionem. Nec plus vide-Cap. Absit.

tur habere momenti Caput aliud, quod de

Episcopis agit, de quibus D. Anterus Ponti-

fex admonet nihil debere suspicari sinistrum

ob prærogatiuam dignitatis. Sed vt Textus

isti non juuent, res ipsa est totius Iuris aucto-

ritate penitus manifesta. Pro Iure enim Ca-

nonico stat præsumptio non dubia, sed irre-

fragabilis, vt quod in eo statutum extat, de-

beat certissimum & sanctissimum reputari.

Atqui Canonici Iuris auctor solus est Ponti-

fex, cùm in omnibus eius constitutionibus

solus ipse loquatur aut Concilia, quæ eius-

dem auctoritate firmantur: ergo stare pro eoEt vti D.|Petri ora-|cula.

minimè dubia præsumptio debet, cùm quid-

piam statuit, acsi ex Diui Petri, cuius est ille

successor; oraculo pangeretur. Sic omnes san-

ctiones Apostolicæ Sedis accipiendæ sunt, tamquàm

ipsius diuinâ voce Petri firmatæ. Cap. Sic omnesCap. Sic|omnes.

19. dist. ex Agathone Papâ omnibus Episco-

pis scribente. Pro quo & Nicolaum Ponti-

ficem præstat audiisse, Archiepiscopis &

Episcopis per Galliam constitutis sic scriben-Nicolaus|Papa.

tem. Si Romanorum Pontificum decreto, cæterorum



opuscula Tractatorum approbantur vel reprobantur:<-P>@@

<-P>ita vt quod verè Sedes Apostolica probauit, hodiè

teneatur acceptum, & quod illa repulit, hactenus

inefficax habeatur: quanto potiùs ea, quæ ipsa pro

Catholicâ fide, pro sacris dogmatibus, pro varijs &

multifarijs Ecclesiæ necessitatibus & fidelium mo-

ribus, diuerso tempore scripsit, omni honore debent

præferri, & ab omnibus prorsus in quibuslibet ne-

cessitatibus vel opportunitatibus, discretione vel

dispensatione magistra reuerenter assumi? Sic ille.

Et habetur Cap. 1. dist. citatæ. Nec præter-Stephanus|Pontifex.

mittendus Stephanus Pontifex, sic locutus:

Enimuerò quia in speculum & exemplum sancta


Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin