Id autem; quod de mutuatione dicitur, non ha-
bet locum respectu Regis, qui si mutuum aliquid
petat, aut in sua lege dispensat, aut declarat non
sibi, sed aliis impositam fuisse, cùm in eo non sit
periculum, quod in aliis solet esse certissimum.
§. III.
Circa iurisdictionem notandæ decisiones.
83 DIco quintò. Iudex dictus grauiter pec-Assertio. 5.|Grauiter|etiam pec-|cari exten-|sione iuris-|dictionis.
cat suam iurisdictionem extendens; id
planum, sed quia non semper obseruatum, opus
fuit Regio rescripto specialiter admoneri, de quo
Dom. Solorzanus num. 31. & in Politicâ pag. 803.
§. Y siempre: apud quem videri possunt aliqua,
in quibus committi talis excessus potest, præser-
tim circa personas, aut bona ecclesiastica, in qui-
bus multiplex esse quæstio potest.
Prima; an cùm Clericus ab intestato mori-Difficulta-|tes circa|bona Cle-|rici mo-
tur, & hæres est laicus, se iudex præfatus intro-
mittere possit circa eorum collectionem, & reli-<-P>
@@0@
@@1@124 Thesaurt Indici Titulus IV. Cap. XI.
<-P>qua ad ea spectantia, sicut in aliis. Circa quodrientis ab|intestato,|cuius hære-|des sunt|laici.
Dom. Solorzanus vt certam statuit partem affir-
matiuam, quia bona illa jam sunt laica, & fori pri-
uilegium amittunt, cùm ad laicum dominium
spectent juxta Auctores, quos refert, n. 33. & in
Politicâ §. Lo tercero, post aditam inquam hęredita-
tem, juxta Lucùm hæredes 23. π de acquirendâ vel
amittendâ posseßione. Sufficit tamen jam Clericum
illorum dominium non habere. Pro quo & stare
Concilium Limense secundum Parte 1. Cap. 107.Concilij|Limensis 2.|Decretum:|circa cuius|sensum in-|quiritur.
affirmat idem num. 34. & in Politicâ Pag. 804.
Col. 1. illius enim verba sunt: Si algun Clerigo
muriere ab intestato, sus bienes seden à sus herederos por
el Iues Ecclesiastico, ô por el lego, si no fueren Clerigos.
Sed Concilii aliam mentem esse videri alicui pos-
set; tantùm enim velle videtur bona Clerici mo-
rientis ab intestato per judicem Ecclesiasticum
hæredibus tradenda, quicumque illi sint; bona
autem laicorum per laicos, quando hæredes laici
sunt; & hic apparet planus, & manifestus sensus;
alius autem minimè congruens, illud enim, O
por el lego, si no fueren Clerigos, nequit cadere supra
hæredes, sed supra morientes. Cùm enim Epi-
scopi circa executionem testamentorum aucto-
ritatem habeant, declarare Concilium voluit,
cùm laici ab intestato moriuntur, eorum bona
hæredibus tradere ad laicos judices pertinere. Ni-
hilominùs explicatio ista non quadrat, & prioriExactior|intellectus.
prorsus standum; cùm enim dicit, sus bienes seden
à sus herederos, de bonis Clerici ab intestato mo-
rientis manifestè loquitur, quæ addit tradenda
hæredibus per judicem Ecclesiasticum. Quando
ergo subdit: O por el lego si no fueren Clerigos, de eis-
dem bonis agit, & ita illud si fueren Clerigos ad hæ-
redes referendum; non enim potest ad morientes
referri, cùm tantùm agatur de bonis ad Clericum
pertinentibus; esset enim sensus implicantiam in-
uoluens; quòd scilicet bona Clerici tradantur
hęredibus per iudicem laicum, quando talia bona
sunt laici ab intestato morientis. Quæ quidem
oportuit aduertere; non enim defuit, qui circa hoc
passus fuerit deceptionem.
84 Secunda: An idem sit, quando ClericusDifficultas|2. de Cleri-|co intesta-|to, cuius|hæredes sũt|Clerici.
est hæres Clerici ab intestato morientis. Circa
quod videtur similiter affirmandum ex rescripto
Regio, quod extat Tomo 1. Pag. 396. & in Sum-
mario Lib. 3. Titul. 4. l. 26. in quo sic dicitur: Os
mando proueais, y deis orden, en que los bienes de los
Clerigos, que de aqui adelante murieren, se metan en la
dicha caxa de bienes de difuntos de la misma manera,Lex Regia|colligi â|laica pote-|state sta-|tuens.
que si fuesen de legos, sin hazer diferencia muriendo ab
intestato. Sed hoc non obstante contrarium asse-
rendum; cuius ratio est clara; quia bona illa
priuilegium fori non amiserunt, cùm ad Eccle-
siasticam personam spectent, & in transitu de vno
ad alium non sint facta deterioris conditionis.
Quòd si dicas non esse defuncti, neque etiam al-Cōtrarium|firmatur,|non obstan-|te dominij|defectu ante|aditam he-|reditatem.
terius, qui potest succedere, quia dominium non
capitur, nisi per aditam hæreditatem, quod fit
verbo, aut facto iuxta citatam L. Hæredes, & com-
munem Doctrinam: pro quâ vide P. Lessium Lib.
2. cap. 3. num. 16. Id certè non obstat; quia licet
ita sit, & dominium non detur; est tamen ius ad
rem, ratione cuius addicta sunt talia bona, &
affecta Ecclesiasticæ personæ, & dominium in
viâ, pro quo tantùm requiritur significatio vo-
luntatis; & quidem bona talia non sunt laica, cùm<-P>@@
<-P>ad laicum non pertineant, ergo neque ad laicam
illorum administratio spectat potestatem. Non
ergo potuit oppositum præfatâ lege decidi: vndeQuid ad|legem præ-|fatam re-|spondendũ.
Domin. Solorzanus eam tantùm vult procedere
in casu præcedente; quatenus pro illo eam tantùm
adducit, & statim de præsenti agit, specialem in
illo difficultatem recognoscens. Sed certè illa ge-
neraliter loquitur, cùm nullam haberi differen-
tiam velit inter Clericorum & laicorum bona,
non videtur prædictam pati explicationem. Vn-
de responderi potest, sicut ipse num. 36. ad similes
leges respondet, eas scilicet non habere locum
contra Ecclesiasticos, cum Martha de Iurisdict. 4.
p. Cent. 2. Casu 66. de quo iterum.
85 Tertia. An saltem quando laicus ab in-Difficultas|3. de laicæ,|cuius heres|est Clericus:|circa quā|eadem re-|solutio.
testato moritur, & hæres est Clericus, Iudex præ-
dictûs possit bonorum facere collectionem. Cui
similiter videtur respondendum ex adducto fun-
damento: nam talia bona morte laici desinunt
esse laica, & jam incipiunt ad personam Ecclesia-
sticam pertinere: ergo non licet judici laico circa
illa se intromittere. Vnde & plures censent in
casu, quo laicus Clericum hæredem testamento
dixit, publicationem non esse faciendam à Iudice
laico, sed ab Ecclesiastico. L. Publicata. C. de Testa-Ad quem|spectat pu-|blicatio.
mentis. Cui consonat L. 14. & 15. Titul. 4. Lib. 5.
Recopil. Licèt contrarium cum aliis teneat Couar-
ruuias Practicar. Cap. 8. Conclus. 1. & P. Fragosus
Tomo 3. Pag. 232. §. 89. Sed quidquid de insinua-
tione sit, in quâ est specialis ratio, quia nondum
publicato testamento, non cōstat authenticè quis
sit hæres; in casu nostro adducta vrget instantia:
testamento enim publicato jam est notorium
hereditatem ad Clericum pertinere, & ita nequit
judex laicus suam circa hoc jurisdictionem am-
pliare.
86 Quarta: cùm in iis quæ ad prædictamDifficultas|4. circa Ec-|clesiasticos|debitores,|&c. an pos-|sit Iudex|jurisdictio-|nem suam|exercere.
collectionem spectant, & personas Ecclesiasticas
concernunt, vel quia defuncti debitores, vel de-
positarii, aut aliter, possit Iudex, de quo agimus,
contra eos procedere, & si quæ oriantur lites,
coram se comparere iubens, terminare. Et pro
parte affirmatiuâ videntur stare aliqui, quorum
meminit Dom. Solorzanus num. 36. & Politicæ
§. En loqual, sicut, & cuiusdam Regiæ schedulæ
ad instantiam vnius ex huiusmodi Iudicibus ex-
peditæ, quâ hoc videtur decerni. Sed citatus Au-
ctor contrariam affirmat esse securiorem, &
circa schedulam id ait, quod iam vidimus num. 84.Notandum|documentũ|circa leges|ciuiles, quæ|Iuri Ponti-|ficio viden-|tur esse cō-|trariæ.
Pro cuius confirmatione iuuat Couarruuiæ do-
ctrinam, & animaduersionem adduxisse. Qui
Cap. 8. citato Conclus. 3. cùm multis probat Cleri-
cum hæredem laici defuncti nondum aduersùs
eum cœptâ lite conueniendum esse apud Iudicem
Ecclesiasticum, etiamsi vt laici hæres ad Iudicium
vocetur eâ actione personali vel mixtâ, quæ ad-
uersùs defunctum actori competebat, quod est
Pontificii iuris dispositioni conforme. Addit ta-
men veteres quosdam contrariam probasse opi-
nionem, & hanc secutos viros illos doctissimos,
qui iussu Regis Alfonsi X. Partitarum leges con-
cinnarunt, vt apparet ex L. 57. Titul. 6. Parte 1.
iuxta lectionem, quam ipse ait, & probat esse ve-
riorem. Post quæ ita subiicit: Tametsi juri Ponti-
ficio, ac denique receptißimæ opinioni omnino contraria:Couarru-|uias.
nec video iustam aliquam rationem à jure Pontificio de-
ductam, quâ potuerint induci Regiarum legum condi-<-P>
@@0@
@@1@De Auditore Iudice bonorum defunctorum. 125
<-P>tores, vt hanc sententiam probarent. Idcircò Iudices
Regios admonitos esse velim, quòd in eius praxi exactis-
simâ diligentiâ inquirant, & scrutentur, sitne seruan-
da huiusmodi lex, & an Regia Maiestas velit eam ser-
uari, præsertim; quia prior littera justior, ac verior est,
nec vmquam viderim contrariam in praxi receptam
fuisse. Sic ille: diuersitas lectionis in eo stat, quòd
vna habet: E otro alguno demanda contra à quel lego.
Cuius scilicet heres est Clericus: alia: E otro
alguno demanda contra à quel Clerigo. Habemus er-
go ex magni illius viri judicio præclarum docu-
mentum, vt in legibus, quæ Iuri videntur esse
Pontificio contrariæ, & maximè vbi libertas vide-
tur Ecclesiastica violari; immò & in iis, quæ re-
ceptioribus opinionibus videntur esse contrariæ,
non existimemus Regię Maiestati placere, vt iuxta
eas clausis oculis operemur. Sic ergo adducta pro
casu nostro poterit æstimari.
87. Quinta. An quod dictum est, quandoDifficultas|5. quando|testator di-|sponit circa|opera pia.
heres est Clericus, debeat similiter dici, quando
in opera pia in Hispaniâ facienda, aliqua relin-
quuntur. Vbi ex doctrinâ quorumdam videtur
affirmatiuè respondendum, qui censent publica-
tionem talis testamenti, in quo scilicet laicus ad
pias causas disponit, à Iudice Ecclesiastico facien-Cui com-|petat publi-|catio.
dam. Sic Diana Resolut. 100. citatâ. Apud quem
tamen alii contrarium tenent, & quidem non vi-
detur negari posse, quin negatiua sententia sit
maximè verosimilis: nam licet Iudex Eccle-
siasticus circa legata pia omninò competens sit,
id etiam habet sæcularis, quia est causa mixti fori,
& ita datur locus præuentioni; quod cum aliis
ostendit P. Thomas Sancius Tomo 2. Consilior. mo-Esse causā|mixti fori.
ral. Cap. 1. Dub. 52. num. 4. iuxta hæc ergo poterit
judex bonorum defunctorum circa pias disposi-
tiones, de quibus loquimur, jurisdictionem suam
exercere.
§. IV.
Quid effici pro animabus oporteat de-
functorum.
88 DIco sextò: Iudex talis circa suffragiaAssertio 6.|suffragiorũ|sumptus nō|posse quin-|tam bono-|rum partẽ|excedere:|& quid|circa Mis-|sarum nu-|merum.
pro defunctis facienda, eâ vti modera-
tione debet, vt quintam bonorum partem, si ea
sit notabilis, non excedant, & Concilium quidem
Limense secundum Cap. 107. quadraginta Missa-
rum numerum excedi prohibuit in iis, qui inte-
stati morerentur. Quod quidem temporibus illis
videri sufficiens potuit, quando & patrimonia
erant tenuia, & pauci Sacerdotes: cùm tamen
jam res aliter se habeat. Possunt ergo Missæ nu-
merosiores dici, juxta defuncti, & facultatum
eiusdem conditionem, verosimili captâ coniectu-
râ, de eo, quod defunctus ipse pro se fieri vellet,
si testari contigisset. Non autem amicos sibi fa-
cere de mammona iniquitatis, largè in hos, &
illos familiaritate, aut cognatione proximos,
Missarum stipendia conferentes. Quod præser-
tim attendendum, si defuncti heredes filii sint,
aut parentes: nam si alii, plus aliquid potest pro
anima illius impendi. Possunt etiam illæ fieri
eleëmosynæ, quas communiter dari jubent, qui
testati moriuntur, & dici solent legata vrgentia
Mandas forçotas, & etiam alia, quæ licet non ita<-P>@@
<-P>communia sint, multorum tamen pietati viden-
tur conformari.
89 An autem tota bonorum quinta pars proAn tota|quinta bo-|norũ pars|pro anima|sit expendẽ-|da defun-|cti.
animâ possit defuncti expendi, in dubium est re-
uocatum. Et Dom. Solorzanus num. 44. & in
Politicâ Pag. 806. §. El qual Doctoris Carrasco
judicium adducit, qui censuit affirmatiuam sen-
tentiam ex vulgari traditione originem ducere,
quòd scilicet illa præcisè, & nihil vltrà expendi
possit, & nullo id iure probari. Videtur autem
cum distinctione jam indicatâ respondendum. Vt
si quinta pars in notabili quantitate sit, non de-
beat tota pro animâ defuncti expendi, quando
minoribus expensis potest id præstari, quod
communiter hominibus similis conditionis im-
penditur, cuius arbitrium Regia rescripta Iudici
præfato remittunt: si autem minoris quantitatisAd plus a-|liquid quā-|doque esse|obligationẽ.
sit, quàm vt possit ad prædicta sufficere, plus po-
terit aliquid ad pia huiusmodi officia conferri. Et
quidem si is, qui intestatus mortuus est, heredes
haberet præsentes, vt non esset locus bonorum
collectioni à Iudice dicto faciendæ; non tene-
rentur illi totam eorum quintam partem pro ani-
mâ defuncti expendere, si pinguior esset; neque
illâ esse contenti, si plus illius statûs conditio po-
stularet: juxta Doctrinam P. Molinæ Disput. 236.P. Molinæ|notanda|doctrina.
Deinde verò: vbi ita scribit: Quando autem defun-
ctus intestatus disceßit, de toto aceruo bonorum facienda
sunt omnia, quæ æquitas postulat; vt & pro desuncti
animâ, atque in honorem illius fiant: reliquum verò
inter heredes est æqualiter diuidendum. Sic ille, qui
idem asserit de ea quintâ parte quæ superest, fu-
nere & legatis solutis, quando defunctus facto
testamento decessit. Cùm ergo Iudex præsen-
tiam suppleat absentis, eodem, quo ille, modo,
juxta æquitatem regulato se gerere debet, ne,
dum animæ alterius consulit, circa propriam le-
thale patiatur detrimentum. Omitto alia, quæ
ad conscientiæ negotium non spectant, de qui-
bus videri potest D. Solorzanus: circa illa enim
immorari prolixioris esset operæ, quod & jam
generaliter admonui, & iterùm juuat admo-
nere.
CAPVT XII.
De Auditore Regiæ classis visitatore, &
nonnullis aliis ad specialia munera
deputatis.
§. I.
De quatuor ex illis.
90 DEcano id Senatûs incumbit, quan-Visitaturā|classis, in|quibus gra-|uiter pec-|care con-|tingat.
do ex Panamensi portu Regia
classis redit, in quâ Regius thesaurus
exportatus: cùm enim ex Callaënsi soluit, ad
Proregem ipsum spectat visitatio. Ad quæ autem
visitatio hæc se debeat extẽdere, probè ipsi scient;
id autem videtur speciale, an mercibus oneratæ
naues redeant, quod fieri vetitum; quia & jura
fraudantur Regia, vectigalibus non solutis, &
naues ipsæ, quæ maximis aptantur expensis,
mercium transuectione damna ingentia patiun-
tur; quin etiam tardiores in cursu redduntur,<-P>
@@0@
@@1@126 Thesauri Indici Titulus IV. Cap. XII.
<-P>vnde expensæ accrescunt, sicut ex diuturnâ de-
tentione in portu Panamensi; pro quo extant
Regia rescripta terminum præfinientia, si tamen
terminum auaritia classicorum Præfectorum ha-
beret. Circa hoc ergo manifestum est posse gra-
uiter à Iudice visitatore peccari, si damna huius-
modi recognoscens, non curet inquisitione so-
lerti suo muneri satisfacere. Solent autem ista
ob priuatos respectus perfunctoriè tractari, cùm
tamen ad grauandas conscientias magnus in illis
extet apparatus. Vrgent leges, damna sunt ob-
uia, & eorum habentur causæ, qui non obstant,
cùm ad id ex officio teneantur, vt dictum sæ-
piùs: & tamen ad ista dormitatur. Sed erit quan-
do clamore valido dormiturientes isti ad redden-
dam rationem supremo Iudicum omnium Iudici,
serò sapientes excitentur. Cùm Cassiodoro clau-Contra a-|uaros ju-|dices.|Cassiod.
dendum, qui Lib. 6. 2. ita scribit. Auari Iudices
nesciunt quantum delinquunt. Nam cùm vendunt
aliena crimina, sua faciunt esse peccata, quapropter esto
solicitus, &c.
91 Auditor alius executoriis supremi India-De Audito-|re circa ex-|ecutorias|Regij Sena-|tûs implen-|das depu-|tato.
rum Senatûs implendis, & pœnis, ac condemna-
tionibus exigendis, & ad Receptorem generalem
eiusdem Senatûs transmittendis suam jubetur in-
dustriam applicare. Ad quod quidem cùm per
legem teneatur, & id ex officio eidem incumbat,
si eorum incuriâ, aut priuato intuitu debita fiant
deterioris conditionis, planum est in eo grauiter
peccari, & restitutionis obligationi succumbere.
Est enim Auditor talis mandatarius Regius exEsse man-|datarium,|& contra|eum esse a-|ctionẽ mā-|dati.
conuentione ad id munus obligatus: eo autem
ipso tenetur congruo tempore mandatum exequi
integrè, ac fideliter; quod si non faciat, com-
petit mandanti, & eius heredibus directa manda-
ti actio, vt sibi soluatur quantùm mandantis in-
tererat congruo tempore fuisse executioni man-
datum. Pro quo sunt jura manifesta, de quibus
P. Molina Disputat. 549. §. Quamuis. Qui & §.Ex quâ|culpâ mā-|datarius|teneatur.
sequenti affirmat cum aliis mandatarium ex leui
culpâ teneri, cùm tamen leges aliquæ de leuissi-
mâ etiam teneri significent. Pro quo & Auctores
succurrunt. Quæ quidem omnia judicem, de quo
est sermo, debent habere solicitum, ne plus one-
ris, quàm honoris aut commodi, suâ ex admini-
stratione reportet.
92 Est qui & Calculatorum maiorum Tri-De Assistẽ-|ti Calcula-|torum ma-|iorum tri-|bunali.
bunali assistit, cùm res exigunt, & in eo id potest
esse culpabile, de quo scio non leues querimonias
extitisse, tardum scilicet ad talia, & ea de caussa
grauium ad Regium patrimonium, & priuatos
aliquando collitigātes spectantium causarum de-
cisiones retardatas. Quod quidem ex aliorum
negotiorum occursu potest non sæpè contingere,
in quibus tamen, quòd sit maioris momenti dispi-
ciendum, & juxta medicorum Canonem: Vr-
gentiori occurrendum est, altero non neglecto. Non
tamen semper negotia negotiis obstant, sed po-
tius otia: otia enim dicenda sunt, quæ licèt occu-
pationis quidquam habeant, illa tamen inutilis
bono publico comprobatur. Ingenio potiùs,Iudices non|suis sed cō-|munibus|debere cō-|modis in-|cumbere.|Cassiod.
quàm genio indulgendum judicibus, qui cùm ta-
les effecti, non suis, sed aliorum se commodis ad-
dixerunt. Præclarè circa hoc Cassiodorus Lib. 12.
5. cuius hæc sententia: Mihi enim propria cura di-
lapsa est, postquàm generalem cæpi cogitare custodiam.
Opto meis benè, sed quod poßit esse commune; quia<-P>@@
<-P>magnæ iniustitiæ genus est, aliud sibi judicem velle,
quàm potest generalitas sustinere. Sic ille.
93 Consulatus (Tribunal sic dicitur Mer-De Præsidẽ|in Consu-|latu Mer-|catorum.
catorum) suum etiam habet præsidem Audito-
rem pro appellationibus cognoscendis. Pro quo
suæ sunt etiam leges Concilii Regii Indiarum au-
ctoritate, hoc est Regis ipsius comprobatæ, de
quarum custodiæ obligatione, fas non fue-
rit dubitare. Potest autem non leuiter ille
delinquere, si causas velit subtilitatibus iuris deci-
dere, quando illæ tales sunt, vt potiùs ostenden-
dus sit forensis agendi modus, & iuri naturæ, aut
municipali non contraria consuetudo. Circa hoc
ergo accuratiùs inquirendum: qui enim hoc
ignorat, iudex ignorans est, licèt de multâ aliàs
Iuris sibi peritiâ blandiatur. Benè illis notum
Dostları ilə paylaş: |