etiam tunc tremens, & dolens vindicem vos exhibere
debetis. Sic ille.Assertio 5.|Nocturnæ|debere in|tentos esse|custodiæ.
162 Dico quintò. Iudices criminis noctur-
nis debent periculis vitandis specialem diligen-
tiam adhibere: vnde & circuire ciuitatem ido-
neis ministris instructi, quod ad eorum spectat<-P>@@
<-P>officium. Quod eâ quidem moderatione ab ipsisElectio eo-|rum sæpè|præpost$unclearera.
faciendum vt ad laborem diurnum, ad quem ma-
nè recurrendum est, non reddantur inepti. In quo
quidem, si vires suppetant, peccari grauiter potest,
vt est manifestum: sicut manifestum etiam est in
horum judicum electione sæpissimè peccari: eli-
guntur enim homines jam senio inutiles, aut
morbis incurabilibus impediti. Nunc in Limano
hoc Prætorio ex his vnus omnino cæcus est, qui
etiam si claris esset oculis, ex aliis dictis obstacu-
lis, quibuscum venit, minimè idoneus haberetur.
Vbi obuia excusatio est, talia obstacula non præ-
uisa. Sed nescio an in Dei oculis, aut etiam ho-
minum illa mereatur admitti. Cùm enim ad ele-
ctionem huiusmodi, quæ de præcipuis est, noti-
tia debeat exacta eligendorum præcedere: quis
defectum notitiæ pro legali excusatione censeat
admittendum? Honorentur senes, sed sine offi-
ciorum dedecore; & iis qui otio, quàm negotio
aptiores sunt, viribus congruentia tribuantur.Qui senes|quomodo|honorandi.
Sola senum vita est quietis inuenisse remedia. Verba
sunt Theodorici Regis apud Cassiodorum Lib. 5.
variar. 25. Vnde Bacaudæ seni congruam attri-Cassiod.
buit dignitatem; Quatenus in exhibendis voluptatibus
officij huius cura mansuetudinis nostræ beneficio jugiter
perfruaris, vt ille loquitur.
CAPVT XIX.
Regii Prætorii Fiscales quibus consciẽ-
tiæ obligationibus vrgeantur.
SVnt illæ nec paucæ nec leues, cùm ad eo-
rum officium specta$uncleart, vt leges, ac Regia re-
scripta seruentur, ac legum violatores pu-
niantur; jurium Regalium Patroni sunt, & priua-
torum quandoque in causis peculiaribus, & in In-
diis id speciale, vt Indorum etiam patrocinium ad
ipsos pertineat: pro quibus
163 Dico Primo. Fiscales in iis, quæ ad juraAssertio 1.|non posse|opinionem|Fisco con-|trariam|amplecti.
Regalia spectant, non possunt sequi opinionem
probabilem Fisco aduersantem, vt possunt judi-
ces juxta satis receptam opinionem, & oppositum
fieri sine graui conscientiæ nequit læsione. Id
probo: nam aduocatus pro causa alicuius, si
parti patrocinetur aduersæ, præuaricator est, &
grauiter peccat: Atqui Fiscalis officium aduo-
cati exercet, vt est planum; & ita Regius etiam ad-
uocatus vocatur, vt videri potest apud Dom. So-
lorzanum Lib. 4. Cap. 6. & in Politicâ Lib. 5. Cap. 6.
ergo nequit partem amplecti contrariam, & sic
indefensum Fiscum reliquisse.
164 Dico secundò. Si lis aliqua pro FiscoAssertio 2.|posse à lite|abstinere, si|Fisci causa|minùs pro-|babilis sit.
nondum mota sit, & Fiscalis videat Fisci jus mi-
nùs esse probabile, non tenetur litem intentare.
Hoc videtur mihi valdè verosimile; quia credi-
bile non est Regem velle jus suum minùs funda-
tum meliori alterius juri præferri. Pro quo fa-
ciunt, quæ adducit Dom. Solorzanus suprà num.
4. Sed illud ex L. 2. Cod. de Aduocatis, & in Politi-
câ §. Y son. Non prætereundum, Imperatoriâ
voce prolatum: Potior est apud nos causa priuato-
rum, quàm Fisci tutela. Quod vrgeri potest ex eoPriuatorũ|causis quā-|tùm Iura|faueant.
quòd si Fiscalis tale non haberet officium, & ab
eo vt jurisprudente quæreretur, num talis conue-
nienter intentari lis posset, non esse id conueni-
ens responderet: ergo cùm ad eumdem spectet<-P>
@@0@
@@1@144 Thesauri Indici Titulus IV. Cap. XIX.
<-P>non solùm aduocatio in Fisci causis, sed etiam
superius aliud patrocinium; similiter agere po-
test, & ita non mouere litem in priuati præiu-
dicium.
165 Dico tertiò. Etiamsi non teneaturAssertio 3.|posse etiam|illam intẽ-|tare.
Fiscalis in casu dicto, potest tamen intentare li-
tem. Id ex eo probo: nam licèt ipse iudicet jus
Fisci minùs esse probabile, existimare tamen po-
test, judicibus causæ aliter videri posse, & illud
judicaturos probabilius, aut æquè probabile, &
rationes habituros, propter quas expediens sit in
fauorem Fisci judicare. Si dicas, ex hoc inferri
non solùm posse, sed etiam teneri, contra id,
quod nuper diximus. Respondebo: probabile
quidem esse eum obligari: nego tamen absolutè
teneri; quia etiam potest verosimiliter judicare
non esse Regis voluntatem, vt cum tanto rigore
in rebus istis procedatur: cùm contingere etiam
soleat judices ob humanum timorem in fauorem
Fisci judicium ferre, etiamsi illius ius minùs fun-
datum sit, quod & timere Fiscalis potest, cùm id
non sit Regiæ voluntati conforme, iuxta dicta
Assertione præcedenti.
166 Dico quartò, si iuxta communioremAssertio 4.|teneri, cùm|opinio com-|munis &|praxi rece-|pta est, etiā|contra pro-|priam.
opinionem, & in praxi præferri solitam, ius Re-
gis probabilius sit, tenetur Fiscalis tale ius prose-
qui, etiamsi ipse iudicet opinionem contrariam
esse veriorem. Probatur; quia in eo casu priua-
tus quisque litem intentaret, cùm scilicet pro se
communiorem, & praxi roboratam opinionem
haberet, & Aduocatus quisque ad tale se patro-
cinium offerret; ergo & Fiscalis pariter facere
potest; quia causa Regis non debet esse peioris
conditionis, pro quâ & ille Aduocatum agit, iu-
xta dicta num. 163.
167 Dico quintò: si ob incuriam Fiscalis,Assertio 5.|ad restitu-|tionem te-|neri ob de-|trimenta|ex incuria|subsecuta.
aut malam sui muneris administrationem, ali-
quod Regius Fiscus in suis directis iuribus patia-
tur detrimentum; Fiscalis grauiter peccat, & ad
restitutionem tenetur. Primum constat; quia
officio deest in re graui: secundum item; quia
talis detrimenti causa est, quod vitare ex officio
debuit, & ita ex obligatione iustitiæ commutati-
uæ, cuius violatio obligationem restitutionis in-
ducit, vt omnes fatentur, & de Aduocato specia-
liter loquentes; quorum aliquos adducit Bona-
cina Disput. 10. circa 8. Decalogi præceptum, Quæst. 3.
Puncto 4. num. 7. Videatur P. Lessius Lib. 2. Cap.
31 num. 47. qui num. 41. affirmat multos Docto-
res id generaliter de Aduocato Fifci affirmare.
Et sanè videtur innegabile in casu, de quo loqui-
mur; quando scilicet Fiscus detrimentum patitur
in suis directis iuribus, & in redditibus annuis,
officiorum emolumentis, & iis omnibus ex qui-
bus, seclusis pœnis, solet Regium patrimonium
augeri. Eâ enim ratione omnes ad restitutionemSicut Ad-|uocatus ge-|neraliter.
obligant Aduocatum, cuius negligentiâ, aut ma-
litiâ ius clientis perit: est autem Fiscalis, vt jam
diximus, Regius Aduocatus. De pœnis autem
alia est ratio juxta plurium Doctorum senten-
tiam. Procuratorem enim, Fiscalem seu Aduo-Quid de|pœnis Fisco|applicandis.
catum non teneri ad restitutionem pœnæ, quam
Fiscus per eius negligentiam amisit, tenet P. Les-
sius suprà & cap. 13. num. 73. aliique à nobis ad-
ducti suprà num. 69. ob eam rationem; quia
officium eius non est curare vt Fiscus mulctis, &
confiscationibus ditescat; sed vt leges seruentur,<-P>@@
<-P>& legum violatores puniantur. Quæ roboris
quantum habeant, citato loco ostendimus, & vt
ibidem dictum ob grauium Doctorum sic tenen-
tium auctoritatem non potest non probabile ju-
dicari. Illud tamen obseruandum est aliud essePost senten-|tiam rem|esse certam.
ob incuriam Fiscalis aliquem ad pœnam non
condemnari, aliud autem post condemnationem
non adhibere curam, vt ea soluatur. In hoc enim
secundo aliter iudicandum est iuxta Doctrinam
etiam Doctorum, qui circa prius obligationem
restitutionis non esse contendunt: quorum ra-
tio est, Fiscum non habere ius ad pœnam, nisi
post sententiam: ergo cùm iam sententia præ-
cesserit, ius habet directum: & ita eadem est ratio;
quæ de directis aliis iuribus. Nisi fortè aliqua pœ-
na plus habeat terroris, quàm efficacis executio-
nis, ex iudicum voluntate probabilibus conie-
cturis explorata. Sic videmus de pœnarum ali-
quarum executione non agi, quæ adinstar ex-
communicationum ad terrorem videntur pro-
clamatæ.
168 Dico sextò, circa criminum punitio-Assertio 6.|circa cri-|minum cu-|randā pu-|nitionem.
nem eodem modo peccare Fiscales possunt, quo
& iudices, de quibus dictum Cap. præcedenti: &
prætereà in solicitatore Fisci, ministro inquam ab
illis electo; si videlicet tale officium vendant, vel
alicui tribuant cum obligatione partiendorum
emolumentorum; ex quo fit multas iniquas ex-
torsiones fieri, & scandala non leuia generari.
Est ergo non vnum in hoc Fiscalium delictum,Officium|solicitatoris|Fisci vendi|non posse,|neque emo-|lumenta|partiri.
sed concatenatio delictorum, ipso cum tempore
officii prorogata. Officiũ illud designari à Fiscali
potest, qui tamen illius dominus non est; quia
nec proprii officii est dominus, cui illud annexum
est, sed Regis: vnde illud dare, aut auferre potest:
qui ergo illud vendit, alienum vtique vendit, &
sic manifestam iniustitiam committit. Sicut de
venditione aliorum officiorum dictum Titulo præ-
cedenti cap. 5. Deinde emolumenta, aut sunt iusta,
aut superexcedentia. Si primum, debentur Offi-
ciali pro labore suo, & ita iniquè illi substrahun-
tur: si secundum; maior est iniquitas. His ergo dies
per singulosperpetratis, quantus post finem offi-
cii criminum aceruus exurget? Væ talibus, si
tales sint.
169 Dico septimò. Fiscales Indici Præto-Assertio 7.|circa obli-|gationẽ cu-|randi fidei|propagatio-|nem in In-|diis.
rii grauissimâ obligatione constringuntur ad
promouenda ea, quæ ad fidei propagationem
spectant. Id clarum; quia cùm obligatio ista Re-
ges Catholicos nostros grauiter purgat, & pro
exoneratione conscientiæ suæ multas condide-
rint leges, varia rescripta transmiserint, quorum
adimpletionis cura ad Fiscales pertinet, satis
compertum est officio illos deesse suo in re gra-
uissimâ; & sic leue eorumdem, dum eam leuiter
tractant, nequit esse delictum. Si præsertim ex
eo moueantur; quia aliquæ sunt expensæ ex Re-
gio ærario faciendæ, plus alienos denarios, quàm
Christi sanguinem, pro Gentilium salute effusum,
æstimantes. In quo quidem Principis potiùs
mundi huius, quem foras venit emissum Princeps
pacis, quàm Catholicissimorum Hispaniarum,
& Indiarum Principum Fiscales esse comperiun-
tur. Qualis ille, de quo Dom. Solorzanus Lib. 4.
Cap. 4. num. 80. & in Politicâ Lib. 5. Cap. 4. Pag.
786. §. Pero si. Sed sunt sanè multi zelo Chri-
stiano, & morum probitate laudabiles, de qui-<-P>
@@0@
@@1@De obligationibus Regij Fiscalis. 145
<-P>bus id possum testis oculatissimus pronuntiare.
170 Dico octauò. Fiscales Indorum pa-Assertio 8.|Circa cu-|ram Indo-|rum.
trocinium diligenter debent, & purè suscipere,
cuius defectu grauiter peccare possunt. Id cla-
rum: quia patrocinium hoc per leges illis iniun-
gitur, & circa miserabiles personas versatur, quas
grauant multi, & ita Regio debent defendi præ-
sidio. Videatur Dom. Solorzanus citato Cap. 6.
num. 32. & seqq. Quod ad puritatem verò ma-
nuum attinet, res ipsa videtur comprobare: à
miseris enim & pauperibus quæstum exigere in-Munuscu-|la ab eis-|dem accipi|posse.
humanum prorsus est, de quo dictum aliàs. Illud
tamen addendum, secluso scandalo, posse ab In-
dis munuscula aliqua recipi, quæ soliti sunt li-
benter offerre. Talis enim sunt indolis, vt si obla-
ta non admittantur, id ægrè ferant, & contristen-
tur, existimantes se contemni, aut non amari. Vn-
de & ministri sacri, turpem quæstum aliàs vehe-
menter exosi, hæc solent non repudiare munus-
cula, vt sic dantium animos magis sibi valeant
conciliare. Quod ergo de paruitate materiæ in
munerum acceptione dictum. Titulo præced. num.
22. & 23. hic locum habet speciali dictâ ratione.
CAPVT XX.
Ministri Togati qualiter grauare con-
scientias suas possint, obnoxij dum
sunt Syndicatui.
Vbi de Proregibus aliquid.
QVia nihil Syndicutu validius inter huma-
na remedia ad iudices in officio continen-
dos validè illius robur curatur infringi;
sed certe vbi humana intenditur declinari vindi-
cta, in diuinam impingitur, præ illa comparabili
timoris excessu formidanda. Pro quo sit
§. I.
Circa falsò iurantes, & inducentes no-
tandæ resolutiones.
171 DIco primo. Frequentior scopulus, perAssertio 1.|Inductio|falsorum|testium|quantum|malum, &|qualis eo-|rum vsus|in Syndi-|catu.
quem multorum solent conscientiæ
lethale pati naufragium; falsorum testium indu-
ctio est. Circa huius criminis grauitatem nullum
esse dubium potest, nisi fortè an homicidio ma-
ius; quod volunt multi, sed de quo hîc non est
opus disputare: vbi tantùm grauissimum esse
peccatum satis est affirmasse, quod neque ipsi,
qui committunt, ignorant, nec possunt, qui ad il-
lud induxerint, ignorare; & nemo quidem est
ita sibi iniurius, & suæ oblitus dignitatis, vt ad
peierandum apertè non vereatur inducere: fit ta-
men tacitâ suasione, dum fauor petitur in eo, in
quo nisi peierando, fauor esse nullus potest, &
interuentores submittendo, qui deposituros mo-
neant, aut etiam terrefaciant, si quidquam, quod
possit incommodare, testificentur. Tanta enim
secreti seruandi difficultas est, vt quidquid testes
dixerint, cum eorum periculo propaletur. Vn-
de tueri se possunt communi doctrinâ, quamNon teneri|ad mentem|interrogan-
post alios amplectitur P. Fragosus Tom. 1. pag.<-P>@@
<-P>591. num. 342. quòd scilicet testis iuridicè inter-tis responde-|re, qui-|damnum|timet.
rogatus non teneatur ad mentem interrogantis
respondere, si ex prolato testimonio sibi graue
damnum immineat; quod quidem non est ne-
cessarium certò scire, sed probabiliter suspicari.
Vide P. Becan. q. 4. de Iuram.
172 Ex quo videtur inducentes ad iuran-Inducentes|â mortalij|posse excu-|sari ex|prædicta|doctrina.
dum in fauorem maiorum huiusmodi potesta-
tem, posse à reatu culpæ læthalis excusari: quia
tantùm inducunt ad id, quod sine graui peccato
fieri potest. Quòd si ij, qui iuraturi sunt, minùs
intelligentes sint, & cùm conscientiâ mortalis
culpæ credantur esse dicturi, instrui certè pos-
sunt, vt credant se in hoc mortaliter non pecca-
re, ad suam, & non ad interrogantis mentem res-
pondendo. Quod quidem ipsi libenter admittent;
cùm vix sit, qui contra potentes non testificetur
inuitus: vnde modo inuento conciliandi cum iu-
ramento conscientiam, sine cordis angustiis ad
deponendum accedent, vt qui gratiam etiam ex
hoc potentium aucupentur. Terrefacere autem,Et terre-|facientes.
sine graui peccato stare potest, si minæ non ad
effectum, sed ad terrorem dirigantur. Et quia sic
minans id verè dicere potest, quod non à se fa-
ciendum sit, sed quod frequenter solet accidere;
semper enim potentes patronis abundant, & ex
amicorum, vel cognatorum offensione graue a-
liquid timeri potest; quod ille contra quem fuit
depositio, valeat euitare. Diebus his proximis
Clericus tabellionem in publico sui officij loco,
& multis astantibus fuste cecidit, quia patruum
suum, Regium Auditorem, recèns mortuum,
nescio quo testificationis impulsu, vt ille est ra-
tus, offenderat. Et quis ad hæc non timeat, & fu-
mantem nasum viui tentauerit vrsi? Fateor magnum
hoc ad iustitiæ administrationem obstaculum.
Sed cùm illud vitari nequeat, curandum est, vt
cum minoribus diuinæ Maiestatis offensis pera-
gatur: & ita doctrina ista debet attentiùs obser-
uari.
173 Dico secundò. Ex modis deponendiAssertio 2.|Non con-|trahi obli-|gationem|restituendi|ex prædi-|cto testifi-|candi mo-|do, etiam|pœnæ Fisco|applicandæ.
præfatis non oritur obligatio restitutionis, eò
quòd pœna Fisco applicanda, non soluatur. Et
quod ad posteriorem spectat deponendi mo-
dum, cùm in eo iniustitia non sit, sed sine pec-
cato stare possit, manifestum est non oriri resti-
tutionis obligationem. Quando autem falfa de-
positio fuit, sententia illorum locum habet, de
qua. num. 167. & potiori quidem ratione, nam
testis non tenetur ex officio ad deponendum, si-
cut tenentur illi, de quibus dictum. Licet op-
positum boni tueantur Auctores, ex quibus So-
tus de iustitia Quæst. 6. Art. 6. Videantur tamen
pro contrariâ de teste specialiter loquentes Bo-
nacina Disp. 10. Quæst. 3. Puncto 2. num. 23. in fi-
ne Nauarrus Cap. 18. n. 48. P. Vasquez 1. 2. Disp.
175. Cap. 2. P. Thomas Sancius in Opere morali
lib. 2. Cap. 22. num. 22. & 23. P. Gaspar Hurt.
disp. 4. de iudicio forensi, difficult. 6. P. Turrianus de
iustit. disp. 52. num. 6. Ioannes de la Cruz in Di-
rectorio conscientiæ Parte 1. Præcepto 8. Art. 1. dub. 6.
Malderus 2. 2. Tract. 6 disp. 2. dub. 19. §. dico ter-
tiò. Diana Parte 3. Tract. 5. Resolut. 101. P. Les-
sius Lib. 2. Cap. 31. num. 50. vt alios omittam.Secus si de|iure tertij|agatur, &|falsò iure-|tur.
Si autem de iure tertij agatur, quod ille contra
Togatum in iudicio prosequitur, quia scilicet a-
liquid sibi deberi contendit, quod reuerà ita est,<-P>
@@0@
@@1@146 Thesauri Indici Titulus IV. Cap. XX.
<-P>tunc falsò iurans, ex cuius iuramento tertius di-
ctus in caussâ cadit, & debitum amittit, ad resti-
tutionem tenetur, quia est damni illius caussa, vt
communiter Doctores censent, & citati affir-
mant; viderique potest P. Lessius Cap. 30. dubio 7.
Bonacina suprà. Puncto. 3. num. 15. §. ex dictis.
Bassæus V. Testis num. 10. P. Sancius Tom. 2. Con-
siliorum lib. 6. Cap. 5. dub. 21. n. 1. P. Hurtadus disp.
3. difficult. 5. qui ait omnes in hoc conuenire.
174 Verùm ex doctrina P. Lessij Cap. 30.Probabili-|ter pars|oppositum|affirmari.
num. 60. videtur probabile esse ad restitutionem
non teneri: quia testis non tenetur ex iustitia
dicere veritatem, nisi illud promiserit, sed ex o-
bedientiâ, vt idem ostendit §. Antecedenti: Nemo
enim potest dare ius ad fũctiones liberas alterius,
nisi qui earum est dominus, qualis non est iudex
respectu testis actionum. Quæ ratio satis est vr-
gens, & licet in fine sic addat: Hæc dixerim nonP. Lessius
omnino asserendo, sed disputando, vt res illa à viris
doctis magis examinetur: alioquin mihi sententia ma-
gis recepta est cordi. Initio tamen illius §. absolutè
affirmat esse probabile, dum sic ait: Respondeo
probabile esse non teneri ex iustitia, sed solum ex obe-
dientia. &c. Quod autem viro tanto probabileSi testis|non pro-|mittat di|cere veri-|tatem.
visum est, quis audeat vt improbabile condem-
nare? Quòd si communiter Doctores testem
falsum ad restitutionem obligant, ideò est, quia
communiter etiam testes promittunt se dicturos
veritatem, ex quâ promissione iuramento firma-
tâ ius confertur iustitiæ parti, in cuius fauorem
debet testis iurare, vt videtur supponere P. Les-
sius. Quamuis & hoc non sit ita certum, vt op-
positum non sit etiam probabile, etiam quando
promissio est acceptata, vt affirmat idem P. Les-Immò &|promissione|positâ stare|probabili|tas potest.
sius. Cap. 18. num. 54. nonnullos pro ea Aucto-
res adducens, sicut & Diana Parte 2. Tract. 17.
Dostları ilə paylaş: |