lent magnam Aduocatorum peritiam requirere,
sicut & aliæ nonnumquam aliorum, & ita sup-
pleri per expertos Procuratores potest: dubium
inde oritur, an possit Procurator salarium etiam
Aduocati accipere? & quia petitiones Aduocati
subscriptionem habere debent, an debito satis-
faciat, si aliquid illi pro subscriptione tribuat, sibi
reliquo reseruato. Quod negant Cardinalis To-
letus. lib. 6. Cap. 62. num. 2. & P. Reginaldus lib.
25. num. 680. obligationem restitutionis asse-Duplex|sententia$unclear|opposita.
rentes. Sed Bonacina num. 25. contrarium sen-
tit; & cum eo Pater Dicastillus Libr. 2. de Iustitia.
Tract. 1. Disp. 9. numer. 134. qui & de Notario
idem asserit, quia illud videtur lucrum industriæ,
per quod nulli fit iniuria, si Procurator omnino
sufficiens sit: secus autem iudicat, si consilia non
ita erudita conficiat, inscio vel reluctante clien-
te, qui ea ab Aduocato vellet proprio Marte e-
laborata. Vel quando Procurator non est tantæ
dignitatis & scientiæ vt tantum stipendium me-
reatur. Videtur dicendum, quod si victoria inResolutio|distributio-|ne con-|gruâ.
lite habeatur, præsumi facilè potest clientem non
esse inuitum de lucro illo industriæ Procurato-
ris adscripto, cui & cessit Aduocatus. Si autem
victoria comparata non sit, restituendum quod
Aduocati labori respondebat: quia tunc præsu-
mi nequit voluntarium esse clientem, qui caus-
sam suam malè agitatam arbitrabitur, & ideò
victoriam non adeptam. Quod si id nesciat, eo-
dem est modo præsumendum: quia si sciret, ita
& quidem magno cum fundamento, iudicaret:
quia si Aduocati accessisset studium, ius Clientis
magis forsitan fundatum deprehenderet. VndeAduocatus|vt peccet|subscri-|bendo.
& grauiter peccat sic subscribens in negotio
graui, & studium speciale requirente; teneturque
ad restitutionem damnorum, quia verè officium
Aduocati suscipit dum subscribit, & Aduocatus
de damno tenetur & defectu diligentiæ, Car-
dinalis Toletus Cap. 60. numer. 3. & Bonacina
num. 3.
222 Circa Notarios auten minor est diffi-An Procu-|rator possit|instrumen-|ta confice-|re, & sus-|pendium|capere,|parte ali-|quâ Nota-|rio pro|suscriptione|tributâ.
cultas, quando scilicet Procurator per se ipsum
instrumenta conficit, & ea facit à Notario sub-
scribi, stipendij portione tributâ; tunc enim si li-
tem perdat, nequit huiusmodi lucrandi industriæ
imputari cùm talia scripta nihil minùs habeant.
Nihilominùs id. negant Cardin. Toletus, & P.
Reginaldus suprà. existimantes idem esse, quod
de Aduocato dicendum, sed ex alio fundamen-
to; quia scilicet illis debetur suorum laborum
pretium: cùm enim acceptum sit, vt daretur il-
lis, dummodò non datur, eis fit iniuria, & ita
restitutio non facienda Clienti, sed prædictis.<-P>
@@0@
@@1@158 Thesauri Indici Titulus IV. Cap. XXI.
<-P>At hoc est difficile, quia pretium debetur labori
proportionatum; atqui præfati minimum quid
laborarunt, & eisdem proportionatum est pre-
tium attributum; & præcipuũ laborem Procura-
tor assumpsit: ergo nō est illis debitum quidquid
est à Cliente acceptum: & ita si restitutio facien-
da est, non eisdem, sed Clienti videtur, quod de-
derat redhibendum. Et certè lite perditâ pre-Quid circa|Aduoca-|tum lite|perditâ.
tium laboris Aduocato reddi, absurdissimum est,
cùm potiùs ipse ad restitutionem teneatur, eò
quòd subscripserit nullo adhibito studio, vnde
victoriam in lite comparatam non fuisse potest
meritò iudicari, iuxta nuper dicta. Cùm alias
etiam lucro cesserit, quando in gratiam subscri-
psit Procuratoris.
223 Nisi dicamus absolutè Aduocatum, &Ex inuo-|luntaria|subscriptio-|ne difficul-|tas.
Notarium coactos subscribere, ex timore scili-
cet amittendi ampliora lucra; quia aliàs Procu-
ratores negotia non deferent ad ipsos, quod
Cardinal Toletus insinuat. Et licet labor eorum
non fuerit proportionatus stipendio, quia tan-
tùm subscripserunt, id tamen per eos non stetit,
qui parati ad laborandum erant pro stipendio
sibi assignato: iuxta receptam doctrinam de Ad-
uocato salariato, cui integrum debetur salarium,Quando|debeatur|stipendium|non labo-|ranti, pa-|rato ta-|men.
quando per eum non stat, vt labor reipsa pro
caussis occurrentibus non exhibeatur; vt quia
Cliens non est litem prosecutus. De quo Bona-
cina n. 11. & in eodem casu atque aliis. P. Frago-
sus Tomo 1. pag. 720. n. 266. cum aliis, quos citat;
& licet contrarium sentiat P. Hurtadus Difficul.
4. cum P. Azor, & aliis; id quidem est quando
ex caussâ iustâ à lite desistitur, vt iidem expli-
cant: neque negat Bonacina, qui vt contrarius
adducitur: quandoquidem ille in comprobatio-
nem sententiæ suæ præfert communem doctri-
nam de conductore, qui re conductâ non vtitur
ob culpam suam; tenetur enim integram pensio-
nem soluere, iuxta L. Qui operas. D. Locati: vnde
& pro se Patrem Azorium adducit, reipsa non<-P>@@
<-P>aduersantem. Atqui in casu nostro Aduocatus,
& Notarius non culpâ suâ, sed Procuratoris, o-
peras suas non exhibuerunt, & ita iniustè laboris
pretio defraudatur.
224 In quo philosophandi modo sua estNon esse|inuolunta-|rium, quod|obligatio-|nem resti-|tutionis in-|ducat.
verisimilitudo; quamuis mihi in prædictis non
videatur esse ratio inuoluntarij, quæ obliga-
tionem restitutionis inducat: quia cùm Pro-
curatores pro libito possint negotia ad Aduoca-
tos deferre, & pro scribendis actis Notarios eli-
gere; æquum est, vt & ipsi aliquam eisdem gra-
tiam referant in eo, quod talibus magis esse gra-
tum solet, pecunia inquam, quæ vtinam non sit
illis in perditionem; & vt non sit in casu, de quo
loquimur, benignum iis sentiendi modum exhi-
bemus. Sicut & dici potest non peccare retinen-Pro quo &|casus alij,|in quibus|scriptura-|rum reti-|neri pre-|tium po-|test.
do pretium scripturarum, quas Notarij à se con-
fectas gratis illis tradunt, existimantes eas ad ip-
sos pertinere, aliàs gratis non daturi, quod te-
net Bonacina. num. 13. §. Hinc sequitur. cuius
ratio esse potest: quia hic & nunc gratiam ali-
quam sic tradens vult eidem facere, & cùm scri-
pturæ ad ipsum non spectent, pretium saltem ab
alio reddendum ad talem gratiam pertinet; siue
vt arguit Bonacina: quia Notarius intuitu in
personam Procuratoris gratis concessit. Sed ra-
tio non videtur conuincere: licet intuitu Procu-
ratoris id fecerit, existimans tamen ad ipsum per-
tinere, aliter non facturus: si ergo non facturus:
ergo ignorantia absolutè fecit inuoluntarium:
Certius id quod addit, posse retinere pretium,
si Notarius gratis eas concedat in remuneratio-
nem beneficiorum receptorum, vel recipiendo-
rum. Pro quo alios refert, & id confirmat, quod
nuper dicebamus, vt non debeat actio inuolun-
taria reputari. De quibus hæc satis, sicut & de
Audientiis, quæ plus nobis operæ, vtinam &
pretij, quàm status alij, præbuerunt. Iam ergo
ad alios.
#(IMAGE)
@@0@
@@1@159
TITVLVS V.
DE REGIIS OFFICIALIBVS PRO ADMINISTRANDO
Regali patrimonio in Indiis deputatis, & eorum in
foro animæ obligationibus.
Pro administrando Regio in Indiis patrimonio diuersi sunt mini-
stri designati, ex quibus præcipui sunt, qui tribunal maius, quod
Rationum dicitur, constituunt, & ita ab illis tractationem
istam operæ erit pretium auspicemur. Sit ergo
CAPVT I.
Rationalium maiorum obligatio-
nes pro maiori etiam
referuntur.
1. PRima est diligentiæ pecu-1. Obliga-|tio Ratio-|nalium|circa dili-|gentiam in|admini-|stratione,|& obliga-|tione resti-|tutionis, si|desit.
liaris, vt nulla sit in Regio
patrimonio iactura, quæ
si desit, illis est ita impu-
tanda, vt ad restitutionem
teneantur: iuxta receptis-
simam doctrinam, de quâ
sæpiùs, & pro quâ in speciali videri potest Do-
minus Solorzanus Tom. 2. lib. 4. Cap. 4. num. 125.
& in Politicâ Lib. 6. Cap. 9. in fine, & Cap. 15.
§. Y en quanto, qui alios adducit. P. Fragosus
Tomo 1. pag. 921. num. 5. P. Gaspar Hurtadus
Disputat. 5. de restitutione Difficult. 10. Bonacina.
Tom. 1. Disputat. 1. de Restit. Quæst. 2. Puncto 11.
num. 4. Quia verò ex negligentiâ istorum in-
gentes possunt Regij patrimonij iacturæ fieri,
cùm adeò amplum illud sit, circa hoc debet eo-
rum attentio vehementer excitari: est enim eo-
rum grauissimum peccatum, vnde & salarium
iniustè accipiunt, quia cùm debitores sint decem
millium talentorum, instar serui illius Euange-
lij, salario ipso debent satisfacere saltem ex par-
te quamuis modicâ, nisi ita illo indigeant, vt ali-
ter se nequeant sustentare. Quod quidem in mi-
nistris, de quibus loquimur, Indicis inquam,
specialiter locum habet, quia magnæ diuitiæ il-
lorum curæ commissæ sunt, & plures sunt, qui
Regalia iura studeant implicare. De quâ autemRegula, ex|qua culpa|dignoscen-|da.
culpâ teneantur, dictum Titulo 3. num. 65. Pro
quo, & videndus Bonacina suprà Puncto 7. n. 17.
& sequentib. Est autem optima negligentiæ dam-
nabilis regula, quando aliquid non fit tempore
à lege præfixo. Ex aliis P. Fragosus pag. 944.
circa principium, & quia non semper tempus est
lege præfixum, tunc erit quando opportunitas
aliquid faciendi amissa est.
2 Secunda, ne occasione recuperandi Re-Secunda|non fa-|ciendi
gij patrimonij sumptus fiant, qui possint excu-
sari, & potiùs in alicuius priuati commodum<-P>@@
<-P>vergunt, quem volunt commissione tali emolu-sumptus|superua-|cuos.
mentum aliquod reportare; quod quidem in In-
diis non insolens. Vnde, & graues querimonię so-
lent resultare: licet hoc magis Proreges vrgeat, qui
commissarios nominant & salarium assignant;
estque illud manifestum, & iuxta omnium do-
ctrinam: sumptus enim administratoris, qui non
cedunt in vtilitatem Domini, eidem imputantur,
& solùm rationabiles admittuntur. Pro quo Pa-
ter Molina disput. 549. §. inter expensas. Vnde
idem dicendum, quando ei, qui vtiliter assigna-
tur, maius salarium impenditur, quàm eius la-
bor mereatur, aut plures ministri quàm nego-
tium exigat: hoc enim est, vt verbis Regis no-
stri in aliâ caussâ vtar, ex eius patrimonio magni-
ficentias facere.
3 Tertia, non accipiendi munera, circaTertia,|non acci-|piendi mu-|nera pro|quo specia-|lis assigna-|ta pœna|Regiâ or-|dinatione.
quod cum Auditoribus pari pede currunt: de qui-
bus dictum Titulo 3. Cap. 4. immò plus illi viden-
tur vrgeri Regiâ ordinatione, quæ est 50. inter
priores, & sic in illâ: Sopena que haziendo lo con-
trario paguen lo que asi recibieren con las setenas, demas
deser castigados conforme su culpa. Sic ibi: pro quo ta-
men sententia est iudicis requisita. Quia verò iu-
dices generales non sunt, sed solùm eorum, quæ
ad Regium patrimonium spectāt, circa quod plu-
rimi nullam habent dependentiam faciliùs in il-A quibus|accipere|possint.
lis occurret ratio, quæ munerum acceptionem
honestet; ab iis scilicet, qui nec litem habeant nec
credantur habituri: qui esse possunt innumeri.
Videtur autem iuxta mentem Regum nostro-
rum esse, vt ij à muneribus accipiendis se cautè
contineant, quia satis pingue illis salarium assig-
nauit: idem ferè scilicet, quod Auditoribus, quod
non ita cum Regiis aliis ministris factum: hos
enim Regii patrimonij curam habentes superio-
rem, manus oportet habeant præ aliis puriores.
4 Quarta, non ferendi sententiam circaQuarta,|non iudi-|candi per|seipsos,|quæ juris|peritiam|exigunt.
caussas, quæ ius, & non factum solummodò
concernunt; in illis enim adeundus Prorex, qui
iudices nominet Auditores: sic enim lege dispo-
situm, vt videri potest apud Dom. Solorzanum
Tomo 2. lib. 5. num 131. quod quidem obseruari
oportet, quia cùm Officiales isti superiores aucto-
ritatem suam nimis quantùm conentur tueri, &
independentiam ab Audientiis affectent, pericu-
lum esse potest, ne de sententiâ ferendâ delibe-
rent, vbi de iure quæstio est, cognitionem in se<-P>
@@0@
@@1@160 Thesauri Indici Titulus V. Cap. I.
<-P>sufficientẽ, & peritiam ad illius præsumentes de-
cisionem. Quod in caussis Ecclesiasticis sæpius
euenire solet apud laica tribunalia: ex affectio-
ne siquidem superioritatis in iudicando, quæstio-
nes de iure ad factum reducunt, quas ad se di-
cunt pertinere, iuxta dicta Titulo 2. numer. 62.
& 63.
5 Quinta, explorandi personas, quibus Re-Quinta,|explorandi|personas,|cui Regia|gaza com-|mittitur.
gia vectigalia locantur, aut venduntur, & corum
fideiussores licèt hoc ad Regios Officiales infe-
rioris Tribunalis præcipuè spectet: vt in hoc hu-
mani respectus carnis & sanguinis, alijue præ-
cipuum imperium non habeant, sed omnia iuxta
ordinationes Regias, quæ de his disponunt, fi-
deliter transigantur. Vbi quidem latam culpam
ob defectum interuenire posse, dubitari nequit.
Rogo enim ministros dictos, an salarij proprij
receptionem ei committerent, de quo omnimo-
dam securitatem non haberent? Quis hoc cre-
dat? Ergo in Regio patrimonio administrandoNotanda|regula|circa|obligatio-|nem in|modo ad-|ministra-|tionis.|Alia ad|latam cul-|pam dig-|noscendam.
similis debet respectus inueniri. Quæ est optima
regula grauium Iuris-consultorum apud Dom.
Solorzanum in Politicâ pag. 1027. §. Pero sin
embargo. Latam quidem culpam sic omnes ex-
plicant, vt tunc contingat quando non adhibe-
tur diligentia circa rem aliquam, quam homines
communiter solent adhibere. Videatur post alios
à nobis adductos suprà cum P. Lessio lib. 2. cap.
7. n. 25. P. Rebellus de iustitia Parte 2. quæst. 10.
P. Fragosus Tom. 1. pag. 48. & P. Gaspar Hur-
tadus Disput. 5. de Restitutione difficult. 1. Atqui
circa securitatem facultatum ad alicuius curam
spectantium communiter homines ita agunt, vt
non nisi prudenter reputatis securis commit-
tantur: ergo cùm id in ministris, de quibus lo-
quimur, in casu prædicto deficiat, lata culpa est,
quam æquiparari dolo aduertunt communiter
Doctores: pro quo, & P. Azor Tomo 1. lib. 1.
Cap. 15. quæst. 5. Vide etiam Titulo præced. n. 77.
6 Sexta obligatio est informandi RegiumSexta, in-|formandi|Regium|Consiliũ.
Consilium de progressu laboris sui, de quo il-
lud valde fuit estque solicitum, iuxta Ordinatio-
nem 52. ex citatis quæ habentur apud D. Esca-
lonam in fine Gazo-phylacij. Cum enim in hoc
tribunali ingentes fiant expensæ pro ministro-
rum sustentatione; si eorum labor nihil momen-
ti alicuius obtinet ad Regium patrimonium con-
feruandum, & ad meliorem formam reducen-
dum, quàm ea fuit, quæ ante erectionem eius-
dem habebatur; expensæ dictæ sunt prorsus inu-
tiles, & Rex in negotio magni momenti decipi-
tur ab iis, quos ipse diuitiis, & honoribus studet
cumulare; & quidem multi non sine fundamentis
magnis tribunal hoc inutile iudicarunt; vt videri
potest apud Dom. Solorzanum in Politicâ lib. 6.
cap. 16. Vnde & de illo tollendo sæpiùs in Re-
gio Indiarum Consilio actum: nec solùm inuti-
le, sed exitiale ob rationem dictam, magnorum
scilicet sumptuum in ministrorum sustentatione.
Cùm tamen alij contrarium censerent; si tamen
ministrorum numerus in duplum augeretur. Et
auctus quidem diebus istis, omnino tamen sine
fructu, quia non viri adlecti quos ætas & expe-Viros non|maturos|in Tribu-|nal adsci-|tos quàm|dolendum.
rientia cum peritiâ necessariâ commendarent, &
licèt vnus aut alter satis inter eos habeatur ido-
neus, ij tamen ætate longæui decessuri citò, rem
tantam in manibus eorum derelinquent, quos<-P>@@
<-P>qui vident, cum Heraclito aut Democrito aut
dolent aut rident, in munere constitutos. Etiam
cùm hæc scripta recognosco, illorum præcipuus
morte est repentinâ sublatus. Vtinam videant,
qui videre debent si aliquid vident; cùm adeò
conspicabilia sint, vt semicæcorum etiam possint
oculos prouocare.
7 Septima, attentè peruidendi an Prætores,Septima,|attentissi-|mus in|Prætores|intuitus.
præsertim Indorum, Regias arcas, vt dicitur, in-
tegrarint; & circa rationes ab eis redditas specia-
liter inquirendi. In hoc enim magni esse insul-
tus solent, & propter varias dependentias inter
eos, & maiores Rationales dissimulari plura, quæ
Regij patrimonij incommodis peraguntur: & li-
cet hoc ad præfata reduci possit, oportet tamen
illud in speciali animaduerti, quia damnum hoc
cum oppressione est Indorum sociatum: defi-
ciente enim, quod ex tributis seu taxis colligi so-
let, periculum est iterum vexandi eos, qui iam
ea, ad quæ tenentur, vsque ad vltimum quadran-
tem persoluerunt. Vrgendi ergo Prætores dicti
inquisitione præualidâ, & ad reddendam ratio-
nem omnimodis constringendi, ne eorum pec-
catis satis execrabilibus implicentur. Et mirari
hoc loco licet Maiores istos Rationarios apud
Regium Indiarum Consilium conquestos se non
posse, quæ ad Regium patrimonium spectant,
liquidare, quia in Residentiis Prætorum, quæ
in Audientiis recognoscuntur, ab Auditoribus
impediuntur, eò quòd cum aliis caussis, ea, quæ
ad integrationem Regiarum arcarum pertinent,
tractabantur: vnde cognitio talis iis reseruata.
Post hæc autem, vbi tanta Regis nostri confi-
dentia dispicitur, caussam dictam perfunctoriè
discutere, & cum Regij patrimonij manifestis
dispendiis priuatos fouere affectus, & superua-
cuè iurisdictionis titulos ampliare, Et in his qui-Quæ in-|de restitu-|tionis obli-|gatio.
dem restitutionis obligatio est, atque euomendi
cum pectoris dirâ, ac durâ conuulsione, quod
alij cum voluptatis blandimento deuorarunt.
O stultam cogitationem! Erit autem obligatio
non ad integrum debitum, quia illud ægrè solet
etiam ab exactissimis recuperari; sed quantum
spei esse poterat, iuxta communem sententiam
Doctorum, nisi difficilis recuperatio ab ipso
Rationario ortum habuisset: sed etiam tunc non
est obligatio ad integritatem, quia etsi ille faci-
liùs, non tamen totaliter recepisset.
8 Octaua non desistendi ab officij obliga-Officio in-|sistendi,|iuxta exi-|gentiam|negotiorũ,|neque il-|lud ob|puncta|quædam|honoris|omittere.
tionibus, nec deserendi negotium, quod instat,
ob puncta iurisdictionis, aut præcedentiæ in
concursu cum aliis, de quibus nonnulla habet
Dom. Solorzanus citato loco. Id enim Regi valde
displicebit, patrimonium inquam suum ob hu-
jusmodi vanos prætextus ad tempus negligi, &
sic dispendiis exponi. In eo ergo euentu Prore-
gis iudicio standum, & Consilium Regium in-
formandum, vt quod expedierit statuatur. Quòd
si in caussa sit, in quâ Prorex iurisdictionem non
exercet, nec locus ille, quem vellet, tribuatur,
cedat cum exclamatione sui iuris, & sibi certò
persuadeat id Regi fore gratissimum, cùm, & tri-
bunal illud Regium etiam sit, nec Regia aucto-
ritas vllum in eiusmodi cessione detrimentum
patiatur. Sed iam punctum hoc à Rege decisum,
& Rationario præcedentia concessa respectu
eius, cum quo erat controuersia. Et vtinam illi<-P>
@@0@
@@1@Officialium minorum tribunalium obligationes. 161
<-P>tam essent de Regio patrimonio, quàm de suâ
auctoritate soliciti. Non esset autem in contro-
uersiâ aliquâ peccatum graue in concursu deesse,
expectato Concilii Regii decreto, si per aliquem
æquè benè posset talis functio sine vllo scilicet
Regii censûs detrimento, semel, aut iterum exer-
ceri. Aliàs peccatum erit graue cum restitutio-Quale inde|peccatum,|& restitu-|tionis onus.
nis obligatione ob damnum emergens, & etiam
partis salarii ob ministerium denegatum; cùm
excusatio ab illis adducta, leuis sit, vt vidimus, vn-
de eos nequit releuare. Quidquid profectò ho-
noris illis a Rege tribuitur, propter sui patrimo-
nij respectum tribui manifestum est. Plus ergo
patrimonii sui curam, quàm eorum honorem in-
tendit; quando vnum rationem medii habet,
alterum finis. Cùm ergo punctum aliquod ho-
Dostları ilə paylaş: |