noris occurrit, negari nequit quin Regii patri-
monii cura illi veniat præferenda; cùm præsertim
adeò parui momenti sit; pro quo ita certare, vt
ad suspensionem ministerij veniatur, nullâ caue-
tur lege. Quòd si magni momenti existimant,
& sibi penitus indecorum, officium dimit-
tant, erunt enim, qui cum eo onere libentis-
simè admittant: sicut dubio procul admitte-
rent ipsi, si ita cùm anxiè prætenderent, oblatum
fuisset.
9 Nona, circa coniugia: in quo quidemCirca con-|jugia con-|tra Regiam|dispositionẽ|non contra-|henda.
non est ita rigidè cum eis actum, sicut cum Au-
ditoribus: tantùm enim prohibentur contrahere
cum filiabus, sororibus, aut coniunctis intra
quartum gradum; Officialium Regiorum, infe-
rioris inquam tribunalis, aut habentium curam
Regiæ Gazæ, de quâ apud Tribunalia dicta sint
rationem reddituri. Sicut è conuerso Regii Offi-
ciales nequeunt cum filiabus ant sororibus Ratio-
nalium maiorum per nuptias copulari. Quæ pro-
hibitio extenditur ad filios, & filias eorumdem
inter se: vt neque Rationalis filius Officialis filiæ,
aut filius Officialis filiæ Rationalis possint matri-
monio jungi, ni velint Officiis irremissibilis sen-
tentiæ executione priuari. Circa quod ea, quæ
de Auditoribus diximus Cap. 16. præcedentis Ti-
tuli consulenda: juxta eam enim partem, quâ
prohibitio vrget, idem est de præfatis asseren-
dum, sed quia in prohibitione horum aliqua spe-
cialia sunt, ea breuiter exponenda. Possunt Ra-
tionarii maiores coniugium inire intra districtumQuid circa|illa liceat.
jurisdictionis suæ, quod tamen Auditoribus de-
negatum, quia in illis ratio diuersa est: districtus
enim Audientiæ suos habet limites, extra quos
facilè est vxores dignas inuenire: at Rationalium
maiorum districtus amplissimus est, & totum re-
gnum comprehendit; vnde valde difficile illis esset
vxores aliunde sibi exportare.
10 Deinde cùm lex dicat sic: Porta presenteTenor pro-|hibitionis.
prohibo y defendo à los mis Contadores de quentas, que
al presente son, y adelante fueren de los dichos Tribuna-
les, el casarse conhilas, Hermanas ô deudas dentro del
quarto grado de los dichos oficiales de mi hazienda de las
capas de sus distritos, ni de personas, que tengan à cargo
hazienda Real, de que ayan de dar quenta en los dichos
Tribunales &c. Dubium esse potest quid voce illâ
Deudas intelligatur. Deudas enim communiterDeudas|quid in ea|designent.
dicimus se attinentes consanguinitate, aut affini-
tate, & videtur durum illam sic extendere, vt ne-
queat vnus aliquis ex dictis cum sobrinâ vxoris
alterius in quarto gradu sibi affini matrimonium<-P>@@
<-P>celebrare; cùm possit in quinto cum consangui-
neâ, quod vinculum strictius est, vnde hæredes
esse consanguinei ab intestato possunt vsque ad
decimum gradum, juxta ea, quæ adducit Dom.
Solorzanus Lib. 4. Cap. 7. num. 41. cùm tamen
affines neque in gradibus proximioribus tales
esse possint. Vnde vrgentior videtur esse ratio
consanguinitatis, quia sanguis juxta vulgare pro-
uerbium nostrum sine igne feruet. Videtur etiam
vox Deudas consanguineos præsertim designare,
& ita in lege pœnali non est ad significationem
non ita propriam extendenda, juxta receptam de
legibus huiusmodi doctrinam, quòd obligatio
in illis minima esse debeat, & ita faciendam inter-Legis pœ-|nalis beni-|gna inter-|pretatio|facienda.
pretationem; quia non est inducenda obligatio
sine manifestâ ratione. Pro quo videri possunt
Emmanuel Rodericus Tomo 1. qq. regul. quæst. 11.
art. 6. vers. Prima regula, num. 2. P. Thomas San-
cius Lib. 1. de Matrimonio Disput. 9. numer. 11. P.
Salas Disput. 21. de legibus quæst. 3. vers. Octaua re-
gula. Sayrus in Claui regia lib. 3. cap. 8. Bonacina
Tomo 2. Disput. 1. Quæst. 1. Puncto 8. num. 18. qui,
& num. 19. & 20. magis in specie casus nostri lo-
quitur. P. Palaus Tom. 1. Tractat. 3. Disputat. 7.
Puncto 3. §. 3. & alii. Quæ quidem partem hanc
videntur verosimilem ostendere, vt, qui ita fecerit,
non debeat rigorem legis experiri. Sed quia res
est dubia, & judicium Regiorum Senatorum an-
ceps, non erit expediens periculo se priuationis
exponere, qui velit se in officio conseruare.
11 Prætereà, cùm prohibitio se extendat adCum Præ-|torum co-|gnatis vt|prohibea-|tur connu-|bium.
eos, qui Regii patrimonii partem aliquam con-
trectarint, de qua apud præfatos ministros reddi-
turi sint rationem, fit ex eo, cum Prætorum filia-
bus aut sororibus, consanguineisque non posse
contrahi matrimonium; quia illi Gazam Regiam
contrectant, & rationem sunt de illâ apud præ-
fatos reddituri. Redditâ autem, impedimentum
cessat, etiamsi credantur habituri officia alia cum
eadem cura, quia lex de præsenti loquitur, Que
tengan à cargo hazienda &c. si non etiam sint ratio-
nem reddituri in ipsis Tribunalibus, prohibitio
non vrget. Vnde cum filiabus, & sororibus Offi-Non sic Of-|ficialium|S. Crucia-|tæ.
cialium S. Cruciatæ, & è conuerso, connubia
celebrari possint; quia illi non reddunt rationem
in Tribunali, de quo loquimur. Et licet contin-
gat aliquem ex prædictis ministris in Tribunali
S. Cruciatæ aliquando interesse, vbi de Gaza
Regiâ agitur; cùm illud Tribunal non sit suum,
pro eo non extat prohibitio, cùm expressè dicat
lex, Que aian de dar quenta en los dichos Tribunales.
Vbi, & alia quæri possunt: sed cùm ex dictis ci-
tato Capit. 16. habeatur quod ad negotium con-
scientiæ spectat, in illis non est cur oporteat im-
morari.
CAPVT II.
De Officialibus Regiis minorum Tri-
bunalium, & Primò circa munerum
acceptionem.
12 PEriculosæ plenum opus aleæ isti pertra-Officialiũ|minoris tri-|bunalis pe-|riculorum|officium, &
ctant, quia omnis Regia Gaza per
eorum transit manus, & ipsi arcarum
claues tenent, in quibus illa asseruatur. Est autem
viscosa pecunia, & ita cautissimos, & delicatissi-<-P>
@@0@
@@1@162 Thesauri Indici Titulus V. Cap. III.
<-P>mos exigit tractatores. De illis ergo eadem di-illorum cũ|alijs com-|munes ob-|ligationes.
cenda, quæ de maioribus Rationariis dicta sunt
quantùm ad ea, in quibus eorum officia conue-
niunt, diligentiam inquam, sumptus, sententias,
commissiones, coniugia &c. Quoad munerum
autem acceptionem nihil expressum deprehendi,
licèt ordinationes Regias pro illis perlegerim. Et
ita generaliter loquendo non videtur illis prohi-
bita, quamuis de illâ, cùm aliquid ex Regio pa-
trimonio soluunt, quæstio à Doctoribus agite-
tur, si videlicet eo intuitu conferantur. Et idCùm sol-|uunt nihil|possunt pro|eo accipere.
esse illicitum, & graue peccatum, communiter
Auctores tenent, quia ad solutionem talem sunt
in conscientiâ obligati, & pro huiusinodi exerci-
tio sui officij proprio salarium accipiunt: ergo
nequeunt quidquam vlterius accipere. Vide P.
Molinam Disput. 83. & Disput. 88. in principio.
& Cardinalem Lugo Disput. 37. de justitia n. 123.
Circa restitutionis autem obligationem dubium
esse potest. Circa quod censent aliqui illam nonCirca obli-|gationem|restitutionis|quid sentiāt|Auctores.
extare quando munera gratis offeruntur, gratis
inquam; quia Officiales dicti nullam eo vsque
difficultatem in soluendo ostenderunt. Si vide-
licet eâ liberalitate eis dentur, quæ intra limites
donationis sit satis ad transferendum dominium,
& stare potest non solùm quando ex amicitiâ, &
gratitudine procedit, sed etiam, vt afficiatur Re-
gius minister ad benè negotium expediendum.
Sic P. Molina Disput. 88. citatâ, etiamsi lex adsit,
quâ id prohibeatur. Quod & sequitur P. Fra-
gosus Tomo 1. pag. 921. num. 4. & colligitur etiam
ex citandis statim, qui scilicet asserunt obligatio-
nem esse restituendi, quando Quæstores difficiles
se exhibent, & tergiuersantur sperantes se ali-
quid accepturos. Sic Nauarrus, P. Reginaldus, P.
Vasquez, & P. Rebellus, quos adducit & sequi-
tur Bonacina Disput. 1. de Restitutione, Quæst. 3.
Puncto 2. num. 7. Videntur ergo sentire talem
obligationem non esse quando Quæstores nul-
lam difficultatem præseferunt.
13 Sed ex omnium prædictorum mente vi-Extare illā|concludi-|tur.
detur dicendum ministros tales ad restitutionem
teneri: fatentur enim ad dominij translationem
in casu dicto eam rationem voluntarij requiri,
quæ gratuitam faciat, & ita propriam donatio-
nem; atqui talis non est: ergo non transfertur
dominium, & per consequens obligatio perstat
restitutionis faciendæ. Maior constat, & Minor
ostenditur: quia nullus nisi inuitus tribuit, non
tributurus, si sciret debitũ sibi opportunè soluen-
dum: ergo nō est ratio voluntarij ad translationẽ
dominii necessaria. Antecedens constat experien-
tiâ; vnde qui dato pretio solutionẽ obtinent, Quę-
stores vocāt latrones. Ex quo est clara consequẽ-
tia: nam ex ratione quando est aliqua difficultas,
aut tergiuersatio, non est propria donatio, quia
tantùm est redemptio vexationis. Quòd si illa nō
apparet, cùm aliquid datur, timetur tamẽ & de illâ
dubitatur, vnde ratio est eadem, quia idem est
fundamentum inuoluntarietatis. Vnde quod aitVanus qui-|dam respe-|stus dona-|tionis ex-|clusus.
P. Molina de amicitiâ, & gratitudine, locum in
præsenti non habet, vt constat. Respectus autem
ille, vt afficiatur Regius minister ad negotium di-
ligenter expediendum, supponit equidem non
ita affectum: ergo redimit quis suam etiam in
eo vexationem. Quis enim actum agat, & benè
affectum, vt benè afficiatur pergat obtinere?<-P>@@
<-P>Non ergo loquitur citatus Auctor de tributo
munere, vt communiter contingit, juxta quod
est judicandum, sed de casu singulari, in quo quis
expressam eam habeat voluntatem donandi,
etiamsi lege prohibeatur, juxta quem non est
generaliter judicandum, sed juxta id, quod ordi-
nariè contingit, vt Auctores communiter docent.
P. Th. Sancius Tom. 1. Moralium consiliorum in fine.
Cardinalis Lugo Disput. 37. de justitia num. 109.
& in specie casûs nostri P. Vasquez Tractat. de Re-
stitutione Cap. 7. num. 40. ait quòd dum contrarium
non constat, semper est præsumenda violentia.
Ideò sententiam istam absolutè tenet Bartholo-
mæus de Medina in Instructione Hispana de Sacra-
mento Pœnitentiæ Pag. 223. §. 3. P. Rebellus parte
2. lib. 18. Quæst. 20. in fine, qui non benè citatur
à Bonacina pro eâ tantùm assertione, quâ velit
obligationem tantummodo restitutionis exstare
cùm se difficiles exhibent Quæstores; absolutè
enim loquitur, nec talem limitationem apponit,
sicut nec P. Vasquez videndus num. 38. & 39.
junctis iis, quæ habet num. 126. videant ergo
Officiales Regii inter quas sint angustias eorum
conscientiæ constitutæ.
CAPVT III.
De negotiatione cum Regiâ pecuniâ,
& emptione eorum, quæ in subhasta-
tione venduntur.
14 INquiri prætereà circa illos potest anQuæ vidẽ-|tur osten-|dere licitā|esse negotia-|tionem cũ|Regiâ pe-|cuniâ.
possint cum Regiâ pecuniâ negotiari?
supponendo omnem ab illis securita-
tem adhibendam, ne vllo modo illa dispendium
aliquod patiatur; nam si periculum dispendii
sit, res extra omnem est controuersiam, quando-
quidem neque cum pecuniâ priuati cuiuspiam id
fieri potest. Quia verò dici potest grauem auda-
ciam videri pecuniam ex Regiis arcis extrahi ad
negotiandum cum eâ, & lege prohibitum sub pœ-
nis grauissimis, de quibus Ordinat. 7. id tem-
perari potest, si non extrahatur, sed cùm inclu-
dendâ adducitur, extra illas relinquatur, fide ac-
ceptionis afferentibus datâ. In quo quidem, si
addatur hoc etiam lege prohibitum, vt videri po-
test apud D. Solorzanum in Politicâ pag. 1026.
§. Y por traer. & in citata ordinatione. Occurri potest
legem illam in præsumptione fundari, periculi
inquam dispendii; quod si cesset, obligatio ces-
sabit, juxta communem sententiam de legibus in
præsumptione fundatis, de quo non semel di-
ctum. Nihilominus dicendum est in eo grauiterContrariũ|statuitur.
peccare: cuius ratio est manifesta; quia est vsus
pecuniæ inuito Domino: voluntas enim Regis
satis in legibus expressè habetur, tum juris com-
munis, de quibus P. Fragosus suprà num. 3. tum
Regni, de quibus dictum. Licèt autem hoc ita
sit, lucrum ex tali negotiatione proueniens sibi
possunt retinere, quia est fructus industriæ, &
non naturalis, aut mixtus. Quod quidem juxtaLuerari|tamen sibi.
communem doctrinam procedit, quæ id in fure
etiam admittit. Pro quo videantur Bonacina
Disput. 1. de Restitutione, Quæst. 3. Puncto vlt. §. 2.
in principio. P. Lessius Lib. 2. Cap. 12. Dub. 17.
Cardinalis Toletus Lib. 5. Cap. 35. P. Gaspar Hur-<-P>
@@0@
@@1@Officiales cum Regia pecunia non posse negotiari. 163
<-P>tadus Disput. 6. Difficult. 6. & quotquot de Resti-
tutione agunt, aut speciali tractatione, aut de ju-
stitiâ & jure disputantes.
15 Ad id autem, quod de præsumptioneLeges pro-|hibentes nō|fundari in|præsum-|ptione.
dicebatur, negandum est quod assumitur:
licèt enim periculum nullum dispendij sit;
non vult tamen Rex patrimonium suum ne-
gotiationibus suorum Officialium deseruire,
quando neque Rex ipse illas in suam vult vtili-
tatem institui: sed illos suo officio diligenter
incumbere, neque ad alia distrahi, ex quibus sui
patrimonij cura negligatur. Et vt demus in præ-Vel præ-|sumptionẽ|numquam|cessare.
sumptione fundari: talis præsumptio numquàm
cessat; licèt in hoc aut illo periculum non sit:
quod tamen non ita contingit, cùm contrarium
experientia comprobarit: est tamen periculum
in eo, quòd exemplum huius sequetur alter, &
illius alius; & sic grauia dispendia Regium patri-
monium perpetietur. Quando autem præsum-
ptio non est tantùm facti, sed periculi, quod
communiter euenit, non currit doctrina illa de
præsumptione, vt cum P. Suario, P. Salas, Bona-
cinâ, & Basilio Legionensi docet P. Palaus Tomo
1. Tractat. 3. Disput. 1. Puncto 8. num. 13. Ex quo
infert cum eodem Basilio obligare in ReligioneSicut in|præcepto nō|intrandi|Religiosa|cubicula.
præceptum non intrandi in aliena cubicula, et-
iamsi in speciali huius ingressu nullum sit incon-
ueniens; quia generaliter illa esse solent, & iuxta
generalem experientiam leges & præcepta ferun-
tur. Sed quia erit fortè aliquis, qui hoc penitus
non admittat, in casu nostro addendum non so-
lùm communiter accidere id, quod lex præsumit,
sed semper esse periculum, ob rationem dictam:
& ita circa id omnes debent conuenire. Sin
minùs vix erit lex vlla, quæ vim habeat, quia
omnes ad præsumptiones reuocari possunt, & ita
earum efficacia prorsus eneruari.
16 Habent item prohibitionem expressamProhibitio|emendi quæ|ex bonis|Regijs sub|hastâ ven-|duntur.
non emendi sibi aliquid eorum, quæ ad Regium
patrimonium spectant ob confiscationem, aut
aliter, & subhastatione venduntur. Circa quod
etiam grauis extat prohibitio pro Rationalibus
maioribus, vt patet ex eorum Ordinatione 49. in-
ter priores, vbi & omnis illis contractatio pro-
hibetur. Et non videtur negari posse quin gra-Quando|obligationis|restitutio|ex impedi-|tione lici-|tantium.
uiter peccent, & ad restitutionem teneantur, si
aliquem submittant, qui suo nomine emat, & per
eum, aut per seipsum emptores impediat alios
maius daturos pretium, vt ipse viliori possit obti-
nere. Licèt enim aliquorum sententia sit id esse
licitum: de quo Diana Parte 1. Tractat. 8. Resol.
76. & nos aliàs, scilicet Titulo præced. num. 43. &
seqq. quia dummodò pretium justum sit, licèt in-
fimum, quod ex eo minùs habet rei Dominus,
fructus industriæ ac diligentiæ est. In Regiis ta-
men Officialibus res aliter se habet; quia tenen-
tur Regium patrimonium ita administrare, vt
eiusdem vtilitati, non propriæ, consulant: idque
non solùm ex fidelitate, sed etiam ex justitiâ
commutatiuâ, quia sunt ministri salariati, & ma-
nifestum est Regiam voluntatem esse, vt ea, quæ
ad se spectant, commodiori sibi vendantur pretio,
sicut & quiuis alius rei Dominus, cùm eam ven-
dendam alicui tradit, qui absque dubio ad resti-
tutionem tenetur, si cùm possit maiori pretio
vendere, viliori vendat. Pro quo est L. Diligen-
ter. D. Mandati. Et videri potest Bonacina Disput.<-P>@@
<-P>1. de Restitutione, Quæst. 2. Puncto 6. num. 13. vbi
alios, & omnes quidem è Societate, adducit Au-
ctores. Videantur dicta citato loco.
CAPVT IV.
Duæ aliæ obligationes. Et difficultas
specialis circa earum vnam, cùm jus-
sio Proregis vrget.
17 ALiâ etiam prohibitione cauetur, neObligatio|soluendi in|pecuniâ|militibus.
militum stipendia alio quàm pecu-
niâ soluant, de quâ, sicut & de præ-
cedenti, Dom. Solorzanus Pag. & §. citatis num.
14. Et verò non sine vrgenti ratione: nam cum
ingenti miserorum incommodo mercimonium
exercent, & auidis stipendii res, quo volunt
pretio, ingerunt, Deo, Regi, Reipublicæ multi-
pliciter infideles. Vbi & præter graue peccatum
obligatio est restitutionis aperta, quandoquidem
stipendiarii tales detrimenta pretio æstimabilia
patiuntur inuiti, & tolerant; vt suam redimant
vexationem. Vbi quidem non fit satis, si id,Obligatio|restitutio-|nis ex trās-|gressione.
quod de pretio est auctum, tribuatur: vt si lin-
teum sex regalibus emptum, iuxta octo æstima-
tionem datum sit, ad constituendam æqualitatem
tribuantur duo: potest enim contingere vt plus
aliquid debeatur. Si enim miles non ita indige-
bat linteo, & illud viliori pretio, vt aliud magis
sibi necessarium compararet, vendidit; totum illud
compensandum est detrimentum. Si cùm debe-
ret soluere pecuniam, pro quo stipendium spera-
bat, eâ non acceptâ, aliquod à creditore illi gra-
uamen illatum: pro illo etiam facienda satisfa-
ctio, & sic pro aliis, quæ juxta rerum circumstan-
tias consideranda, quando huiusmodi homines
de componendâ conscientiâ per misericordiam
Dei magnam pertractarint.
18 Nequeunt insuper pro quacumque,Pecunias|nō posse ex-|trahere, nisi|ex præcepto|superioris,|in quacũ-|que necessi-|tate: Ex|quo resti-|tutionis o-|nus.
etiam publicâ, necessitate pecunias extrahere, nisi
ex præcepto eius, qui jubere potest. L. Sciant ju-
dices. C. de his, quæ ex publica collatione illata sunt,
Lib. 10. & alibi. Pro quo P. Fragosus Tomo 1.
pag. 921. num. 3. Vnde & in eo grauiter peccant,
cum restitutionis onere: neque enim illi partem
aliquam Gubernationis habent in Republicâ, vt
ad id, quod occurrit, ærarium debeant suo ar-
bitrio Regium aperire. Circa quod sunt leges
Indicæ statuentes quando & quomodo pro ne-
cessariis sumptibus Regia debeat pecunia contri-
bui. Illud autem specialis quæstionis est, an suffi-
ciat Proregis mandatum, quando ad sumptus est
extraordinarios, & non lege designatos. Et nonProregis|mandato|quomodo|obluctan-|dum: &|quâ distin-|ctione D,|Solorzanus|vtatur.
sufficere quodcumque, sed vrgens, post factas à
Regiis Officialibus instantias, vt forma in hoc
statuta seruetur, pro quo & ad Regiam Audien-
tiam prouocatum. Doctè resoluit Dom. Solor-
zanus in Politicâ Pag. 1027. §. Pero sin embargo,
& seqq. Vbi tamen cum distinctione loquitur.
Quoad criminalem scilicet causam non vrgen-
dos: quoad ciuilem autem secùs: & ita ad sol-
uendum obligandos: quia id erga Regias pecu-
nias neglexerunt facere, quod verosimile est fa-
cturos erga suas. Iuxta quam regulam omnes
eos, qui facultates alienas administrant, se gerere
Dostları ilə paylaş: |