Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə67/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   ...   63   64   65   66   67   68   69   70   ...   143

obligatione legis bona talia applicantis, esse in-

uentoris, & aliunde leges, de quibus agimus,

juxta probabilem sententiam in conscientiâ non

obligent; quod idem est quantùm ad illud forum,

acsi non extarent: ex eo habetur valdè probabi-

le esse non teneri in conscientiâ ad piam aliquam

distributionem, sed ea posse retinere, paratum

reddere domino comparenti, nisi pauper sit, &

sibi applicuerit: quo euentu sunt qui dicant

non teneri reddere, sicut si in alios pauperes

transtulisset. Pro quo P. Lessius suprà num. 44.

adducit Nauarram, & P. Henriquez. Sed cùm

oppositum verius communiter reputetur, inde

oritur difficultas quomodo apud duos stare rei

eiusdam dominium possit; apud dominum sci-

licet, & inuentorem. Ad quod dici potest do-

minium rerum stare apud eum, qui perdidit:

apud inuentorem autem putatiuum, quod vero

æquiualet, cùm possit de re plenè disponere. Vel

dominium vtile, quod cum directo non pugnat,

licèt non tale, vt cum aliis, de quibus Doctores

tractant, veniat penitus comparandum. Nisi

plus placeat, eum qui rem perdidit, non habere

jus in re postquàm alius inuenit; benè tamen jus

ad rem, & posse appellari dominum, tum quia

fuit, tum quia jus illud ad rem vero dominio suc-

cedens, potest videri sufficiens ad talem denomi-

nationem.

  94 Distinctio autem Cardinalis Lugo inSed nullius|esse momẽti|ad rem mo-|ralem.

ordine ad rem moralem, de quâ agitur, nullum

videtur habere momentum. Nam si impossibile

est in domini venire notitiam, vt ex eo acquirere-

tur dominium; hoc ipsum constare debet: aliàs

quomodo poterit inuentor vt dominus operari?

Vt autem sciatur, illæ sunt adhibendæ diligentiæ,

quæ moraliter videantur sufficientes. Atqui hoc

etiam est in rebus aliis faciendum, quæ dominum

habere dicuntur: ergo in ordine ad rem mora-

lem ratio est eadem, & ita discrimen nullius mo-

menti. Quoad Deum quidem posset ita contin-

gere, qui impossibilitatem inueniendi cognoscit;

non ita quoad nos; & ita de omnibus videtur pa-

riter philosophandum.

  95 Quod autem dicitur de voluntate eius,Disponen-|dum juxta|id, quod|Dominus|vellet, etsi|dicant plu-|res, non|tamen vr-|get.

qui rem perdidit, licèt aliorum etiam sententia

sit, non videtur vrgere; quia quamuis verosimi-

le sit vnumquemque velle rem suam in propriam

ipsius vtilitatem conuerti, ea voluntas nequit tol-

lere jus alterius. Habet autem inuentor jus ad

rem inuentam, quando factâ diligentiâ dominus

ignoratur: id enim est de jure gentium. Sicut

qui thesaurum recondit, similem voluntatem ha-

bere potest; quâ non obstante dominium ple-

num ex jure gentium comparant inuentores.

Præterquàm quòd si ratio illa quidquam valeret,

ex eâ fieret Principes non posse bona huiusmodi

sibi aut aliis applicare; cùm tamen possint ipso<-P>@@

<-P>Auctore sic fatente, vt vidimus num. 87. Nam vo-

luntas illa, cùm sit actus dominij, impedit domi-

nium in alio: ergo & impedit respectu Principis,

aut alterius, cui illud velit applicare. Patet conse-

quentia; quia contra voluntatem priuatorum in

rerum suarum dispositione nequeunt ire Princi-

pes, eorum juri præiudicantes, & dominia rerum

auferentes.




§. III.

Circa bona intestatorum.



96 DIco quartò. Bona quæ specialiter va-Assertio 4.|Intestatorũ|bona ad|Regem spe-|ctare defi-|cientibus|cognatis in-|tra decimũ|gradum.

cantia dicuntur, quando scilicet quis

intestatus moritur, ad Regem spectant, secun-

dùm valde receptam opinionem, si defunctus

non habeat cognatos intra decimum gradum. Sic

Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 4. cap. 7. num. 41.

& in Politicâ Lib. 5 Cap. 7. §. Loquinto, cum aliis,

errorem eorum notans, qui ex summario legis

malè deducto vltra quartum gradum admitten-

dos negant. Legis inquam 12. Titul. 8. Lib. 10.



nouæ Compilationis, in quâ talis gradus quartus

non limitatur. Et licèt non exprimatur decimus,

habetur tamen Lib. 6. Titul. 13. Part. 6. vbi Gre-

gorius Lopez, & ita tradunt etiam Matienzus in



Lib. 5. Recopilat. Titul. 8. L. 5. Glossa 1. num. 2. Co-

uarruuias Lib. 3. variarum Cap. 5. num. 4. §. Quintò



hinc. P. Thomas Sancius Lib. 4. Consiliorum Cap.

1. Dub. 24. num. 4. vbi & alios adducit. P. Molina



Disput. 264. num. 11. Intelligitur autem de trans-

uersalibus; nam in lineâ ascendentium, & descen-

dentium non est terminus, ut specialiter aduertit

Matienzus suprà, & P. Sancius num. 3. Commu-

niter autem id omittitur, quia juxta statum, quem

genus humanum habet, non est possibile vt qui

ab intestato moritur supra se aut infrà plures ha-

beat decem generationes.

  97 Cui resolutioni se opponens D. GasparVt se præfa-|tæ resolutio-|ni opponat|Escalona.

de Escalona in Gazophylacio Peruuiano Lib. 2. Parte

2. Cap. 5. num. 1. ait successionem intestati vltra

quartum gradum non extendi: pro quo allegat

citatam. L. 12. & L. 9. Titul. 10. Lib. 1. & L. 2. per

errorem, tertia enim est. Titul. 9. Lib. eodem. Et

Doctores ita sentientes: additque vxorem præ-

ferendam Fisco ex L. 1. & toto Titulo. C. Vnde vir



& L. 6. Titul. 13. Part. 3. Pro quo & Matienzus

circa L. 12. citatam. Glossa 2. num. 1. & Gutierrez



Practicarum, qq. 113. Opponit etiam se P. SanciusEt P. San-|cius.

suprà, n. 5. dicens successionem ab intestato esse

hodie correctam in Hispaniâ per L. 9. citatam in

quâ sic dicitur: Mandamos que dexen à los TesorerosVerba Le-|gis.

de la Cruza da pedir y demandar los ab intestatos de los

que no dexan herederos dentro del quarto grado. Sic

ibi. Cui similis est Lex. 3. Titul. 9. citata. Ex qui-

bus apparet rem esse dubiam, & oportere vt lex

super hoc expressior habeatur.

  98 Sicut & dubia est, quæ additur de vxo-Vxorem &|virum in|eodem de-|fectu succe-|dere, quo-|modo affir-|mant ali-|qui, alij|negant.

ris successione, in quâ idem dicendum de viro, vt

Auctores notant videndi apud P. Sancium, num.

4. citato, quod scilicet deficientibus cognatis vltra

quartum gradum, vxor debeat Fisco præferri,

sicut iuxta leges iuris communis & Hispaniæ

præferenda statuitur quando vltra decimum gra-

dum deficiunt. Et vt præferri non debeat arguit<-P>




@@0@

@@1@182 Thesauri Indici Titulus V. Cap. XII.



<-P>P. Sancius num. 7. Nam ius commune & Parti-

tarum admittebat vxorem post consanguineos

vsque ad decimum gradum: vnde vxor non ha-

bebat ius ad successionem ab intestato ante con-

sanguineos vsque ad decimum gradum. Sed di-

cta lex. 9. ante dictos consanguineos post quar-

tum gradum admittit fiscum, excludens alios

consanguineos: ergo à fortiori exclusa videtur

vxor: nam si fiscus vincit sex gradus consangui-

neorum vincentes vxorem, à fortiori vincet vxo-

rem. Et ita tenent Tellius & Olanus, ab eodem

adducti, & quidam docti Iurisperiti, vt & ipse

testatur; addens ab eisdem accepisse sic sæpè de-

cisum esse in Cancellariâ Vallisoletanâ. Quod

quidem negari nequit quin magnum habere pō-Quid circa|illud simi-|lius vero

dus pro hac parte videatur. Auctorum autem,

qui pro contrariâ adducuntur, alia est mens: di-

cunt enim quando in legibus Compilationis no-

uæ statuitur deficientibus heredibus ab intestato

fiscum succedere, nullâ vxoris factâ mentione,

non debere illam excludi, ne legum correctio

fiat. At illi de heredum defectu loquuntur vltra

decimum gradum, vnde non est mirum ita cen-

suisse. At si successio ad quartum gradum arcte-

tur, alia est ratio, adducta scilicet: nam si sex ex-

cluduntur cognati, post quos vxor vocabatur,

non est credibile illam eisdem à lege prælatam:

quod, cùm adeò nouum, & contra sanguinis præ-

rogatiuam sit, exprimi debuit: & cùm expres-

sum non sit, iuxta legislatoris mentem non fuisse

venit sentiendum. Nihilominus oppositum suâ

probabilitate non caret: & quia viduarum caussa

probabilitate non caret: & quia viduarum caussa

pia est, neque iam cum consanguineis quæstio

vertitur, qui ex eo quòd excludatur vxor, nihil

sunt amplius habituri: poterunt iudices in casûs

contingentiâ iuxta illam iudicare; nisi aliter fe-

rat praxis. Et ad rationem adductam dici potest,Ratio con-|tra vxores|soluta.

priuilegium esse vxoris vt deficientibus cognatis

ad successionem admittatur: quòd autem plures

aut pauciores sint, non obstare vt à tali benefi-

cio legum excludantur, cum earumdem corre-

ctione. Pro quo hæc satis.


§. IV.

Præscriptio vt iuuare in præsenti poßit.



99 DIco quintò. Circa bona omnia, de

quibus dictum, dari potest præscrip-

tio, aut vsucapio: si videlicet bonâ fide spatioAssertio 5.|Circa bona|omnia di-|cta posse|dari præ-|scriptio-|nem.

temporis per leges designato possideantur. Sic

P. Lessius suprà num. 45. qui pro se adducit Co-

uarruuiam: qui tamen oppositum tenet §. cita-

to De legibus: quia ad vsurpationem requiritur

bona fides, quæ tamen in præsenti non datur;

dum scilicet quis rem inuentam sibi vsurpat, cùm

sciat non esse suam. Propter quam rationem et-

iam id tenet D. Gaspar de Escalona. Cap. 5. ci-

tato num. 10. Sed eorum est profectò debile fun-Quomodo|esse bona|fides possit.

damentum: potest namque bona fides interce-

dere toto spatio temporis ad præscriptionem re-

quisito: si quis videlicet rem inueniens, & dili-

gentiam aliqualem faciens, quæ sibi videatur suf-

ficiens pro domino inueniendo, sine remorsu

incipiat conscientiæ possidere. Vel si inueniat,

& statim ad se pertinere existimet: alia enim, quæ<-P>@@



<-P>maiorem malitiam præseferunt, solent homines

ignorare. Vt ille, qui pullum gallinaceum in eius

domunculam ingredientem apprehendit lætus,

dicens: Ese Dios dale. Sic Neophyti loquuntur

Æthiopes: Deus dat mihi istum. Videndus Diana

Parte 11. Tract. 8 Resolut. 12. vbi cum aliis As-

sertionem nostram vt probabilem commendat.

  100 Quia verò hic contra Fiscum est præ-

scriptio, iuxta ea discurrendum, quæ ScriptoresQuod tem-|pus ad præ-|scriptionem|dictam ne-|cessarium.

de spatio ad huiusmodi possidendi modum ne-

cessario tradunt. Pro quo videri potest P. Mo-

lina Disput. 73. & P. Gaspar Hurtadus Disput. 2.

Difficult. 11. vt obuios alios omittam de Iustitiâ

& Iure tractantes. Illud satis fauorabile, ad præ-

scriptionem, si adsit titulus, in rebus mobilibus

triennium sufficere inter præsentes. Dicuntur au-

tem præsentes, qui in eadem Prouinciâ commo-

rantur. L. vlt. C. de longinqui temp. præscript. vide

P. Molinam Disputat. 69. Quæ autem inue-

niuntur, mobilia esse solent, & inter præsentes

modo dicto. Sed numquid inuentio ipsa titulus

est? Videtur negandum; quia titulus est ve-Inuentio-|nem non|esse titu-|lum, gene-|raliter lo-|quendo, sed|cum addi-|ta explica-|tione.

rum fundamentum dominij, vt emptio, permu-

tatio, donatio &c. quæ quantùm est ex se ad id

sufficiunt, nisi ex circumstantiâ aliquâ impedian-

tur; vt quando quod emitur, permutatur, aut

donatur, est alienum. Atqui inuentio quantùm

est ex se ad fundandum dominium non sufficit;

aliàs eo ipso quòd res inuenirentur, essent inue-

nientis: quod tamen falsum esse constat; sin mi-

nùs neque pręscriptione opus esset, quæ spatium

temporis designatum lege requirit: sicut emens

aut permutans, vel aliquid per donationem ac-

cipiens, spatium temporis necessarium non ha-

bet ad dominium acquirendum; & ita quidem

dicendum de inuentione, quam nulla est diligen-

tia subsecuta, vt ratio facta conuincit: non verò

si adhibita est, tunc enim verus est titulus; & ita

triennij tempus ad præscriptionem sufficit.

  101 Sed obiicies. Nam ignorantia, ex quâObiectio ex|eo quòd|ignorantia|facti, &|non iuris,|ad præscri-|ptionem|sufficit.

bona oritur fides, non est facti, sed iuris, dum

quis iudicat licere sibi rem assumere, quia nullâ

id lege prohibetur; cùm tamen lex prohibens

sit, iuxta communiorem sententiâm, de quâ su-



prà, asserentem inuentorem factâ diligentiâ non

acquirere dominium rei inuentæ. Atqui igno-

rantia iuris non est satis ad præscriptionem, sed

sola ignorantia facti pro illa admittitur, vt ex

professo probat P. Molina Disput. 64. pro quo

& alij Auctores stant apud P. Gasparem Hur-

tadum Disput. 2. Difficult. 4. quos & ille sequitur.

Ex hoc autem videtur elidi resolutio nostra: so-

lùm enim fundatur ex ignorantia iuris, de quâ

est regula iuris in 6. quæ ait ignorantiam facti,

non iuris excusare.

  102 Ad hoc tamen dici potest, Primò sen-Fit illi sa-|tis varijs|modis, iux-|ta verosi-|miles do-|ctrinas.

tentiam oppositam esse probabilem, vt affirmat

Cardinalis Lugo Disput. 7. num. 32. quam tenet

Ioannes de Medina Codice de Restitutione Quæst. 17.

& pro foro animæ Couarruuias Lib. 1. variarum



Cap. 3. num. 10. & non esse improbabilem affir-

mat P. Lessius Lib. 2. Cap. 6. num. 17. §. Quartò,



Mala, & hoc sufficere vt possit quis se illâ tueri.

Secundò in præscriptione triginta annorum, quę

titulum non requirit, esse probabilissimam, vt

ostendit ipse P. Lessius toto illo num. 17. cum Co-

uarruuia, & aliis. Tertiò, Plures Doctores fa-<-P>

@@0@

@@1@Circa bona vacantia quid in Indiis. 183

<-P>teri ignorantiam iuris non obstare præscriptio-

ni, quæ titulum requirit, in iis in quibus talis

error toleratur, vt ita minore, rustico, milite,

muliere, & similibus; quia in illis non præsumi-

tur mala fides, si aliquam diligentiam adhibue-

runt. Cùm ergo qui ignorant, in casu, de quo

loquimur, id quod iure statutum est, ad classem

prodictam spectent, etiam illis præscriptis suffra-

gatur. Videatur P. Lessius §. citato. & Cardina-

lis Lugo. Pro quo & facit sententia eorum, qui-

buscum sentit P. Palaus de Iustitiâ & Iure pag. 74.

§. 5. asserentium non esse necessarium verum ti-

tulum, sed ignorantiam, aut præsumptum suffice-

re. Iuxta hoc ergo, transacto tempore ad præ-

scriptionem sufficienti, etiamsi compareat rei

inuentæ prior dominus, non erit obligatio resti-

tuendi, quam communiter affirmant Doctores

hoc titulo non extante. Quæ licet generaliter

locum habeant, & non tantùm in Indiis; quia ta-

men pro illis leges speciales habentur, abs re non

fuerit de illis, communi adhibitâ doctrinâ, quæ

prodesse alibi queat; disseruisse. Sic enim de In-

diis agimus, vt prodesse omnibus cupiamus.


CAPVT XIII.

De Naufragantium bonis, & quæ Rex

inde possit sibi emolumenta

vendicare.


LIcet speciales leges quoad hoc pro In-

diis non extent; quia tamen Regis au-

ctoritate solent Indica hæc spolia con-

quiri, & acquisitionis titulus videtur esse aliquan-

do legitimus, ideo de illis hoc loco non nihil ad

doctrinæ complementum adiiciendum.

  103 Dico Primò. Naufragantium bona si-Assertio 1.|Principes|nequeunt|naufragan-|tium bona|sibi per le-|gem adscri-|bere.

bi Principem per legem adscribere, est iniquum.

Sic Couarruuias in Regula Peccatum. Parte 3. num.

5. P. Lessius Lib. 2. Cap. 14. num. 50. vbi ait in-

tolerabilem esse consuetudinem, quæ in quibus-

dam locis dicitur esse, vt bona naufragantium in

littus eiecta habeantur tamquàm adespota, & oc-

cupentur à Gubernatore loci: sunt enim excom-

municati per Bullam Cœnæ Domini. Idem au-

tem esse in Principibus supremis manifestum est,Excommu-|nicati pro-|ptereà in|Bulla Cœ-|næ.

vt agnoscit Dom. Solorzanus in Politicâ pag.

964. tenentque prætereà Nauarrus in Manuali



Cap. 27. num. 117. P. Azor Tomo 2. Lib. 11. Cap.

11. §. Prætereà iniquæ. P. Fragosus Tomo 1. pag.

260. §. Insuper, & alij. Et præter excommunica-

tionem dictam, constat ex iis, quæ de bonis in-

uentis diximus Cap. præced. non enim ista peioris

conditionis sunt, sed melioris, ob inhumanita-

tem, quæ in eo apparet, dum miseris calamitas

adaugetur, quibus oportebat de propriis bonis

ritu Christiano subuenisse.

  104 Dico secundò. Ea, quæ contra legesAssertio 2.|Non tamẽ|si bona sint|ex prohibi-|tis per le-|gem.

conuehuntur, vt aurum & argentum sine Regio

signaculo, quod in solutione quinti solet appo-

ni, vel sine registro aut aliter, si inueniantur

post naufragium, possunt auctoritate Regiâ per

Officiales eius apprehendi. Hoc constat: quia

hæc applicata sunt Fisco quomodocumque in-

ueniantur, licet quod ad registrum attinet, so-

leat benigniùs attrectari: est autem valde per ac-<-P>@@



<-P>cidens, quòd hoc aut alio successu detegantur.

Sicut ergo quis potest ea resumere, quæ propria

agnoscit, ita & Regia auctoritas. Et ita videmus

fieri, neque circa hoc conscientiæ remorsu la-

borari.

  105 Dico tertiò. Princeps tutâ conscientiâAssertio 3.|Et genera-|liter, si non|comparet|dominus|post factā|diligentiā.



potest retinere bona naufragio amissa, si factâ

sufficienti diligentiâ non appareat eorum domi-

nus. Sic Dom. Solorzanus pag. 964. citatâ, vbi

& Textus, & Auctores adducit: licet sint qui re-

luctentur, existimantes bonorum huiusmodi di-

stributionem post factam diligentiam ad Præla-

tos Ecclesiasticos pertinere, ad quos sunt defe-

renda. Sic Salon. 2. 2. quæst. 66. Cap. de bonis nau-



fragantium: & alij, quos ibidem adducit. Alij au-Quod ne-|gant aliqui|dicentes ad|Prælatos|Ecclesiasti-|cos eorum|distribu-|tionem per-|tinere.

tem, licet obligationem deferendi ad Prælatos

non exprimant, dicunt tamen, non obstantibus

legibus, distribuenda pauperibus. Sic P. Azor



suprà. §. Quod dicendum. Qui tamen Cap. 4. §. Ac

proinde. Regaliam istam agnoscit. P. Fragosus

suprà, quatenus citato P. Azor, videtur eius sen-

tentiam amplecti, sicut & Nauarri, ac Couarru-

uiæ. Couarruuias autem licet ita absolutè sentiat;

in fine tamen illius §. 1. ait ex rectitudine iustitiæ

posse leges Regias defendi, & fortassè in iudi-

cio animæ id posse stare, scilicet post factam di-

ligentiam, & obligationem restituendi, si domi-

nus comparebit. Sayrus etiam Lib. 3. Cap. 8. §. A-



deò autem, nobiscum sentit: sed ait de consilio

Episcopi id effici posse ad defensionem. Ratio

autem Assertionis est eadem, quæ pro inuentis

adducta est: vnde non plus obligat, quàm lex

circa illa. Et ita post factam diligentiam posse

ab inueniente retineri, vt probabile sustinet P.

Mendus in Bullam Cruciatæ Disput. 24. num. 182.

Pontifex ergo excommunicationem contra v-

surpatores bonorum dictorum fulminans, nonDiripien-|tes, & bo-|na direpta|ad forum|laïcale|spectant.

ideô bona talia Ecclesiastici fori constituit, vt ad

ipsum debeat eorum distributio pertinere: sed

inhumanos homines ab huiusmodi crimine co-

natur auertere animaduersione seuerâ: sicut duelli

crimen pariter excommunicatione castigat, nec

proptereà crimen ipsum duelli à laico retrahit tri-

bunali. Et sic alia, pro quibus Sayrus Lib. 3. cap. 35.



num. 1. & 13.

  106 Dico quartò. Circa bona naufrago-Assertio 4.|Quæ pro|derelicto|habentur,|occupari|posse.

rum, quæ pro derelictis habentur, faciliùs præ-

missa Positio procedit, quia in illis occupationem

etiam concedunt, qui de aliis negant, vt videri

potest apud Sayrum suprà. §. Hæc autem, & seq.

vbi varias adducit coniecturas, vt res pro dereli-

ctis possint reputari. Vt si statim perituræ, ceu

saccarum vasis inclusum; vel sint remedio amit-Vnde dig-|nosci con-|ditio dicta|queat.

tendæ vllo, vt metalla in medio mari proiecta,

vel liber apertus: addit autem secus esset, si clau-

sus, aut pannis inuolutus, ex Glossa in L. Fal-



sus D. de fortis. Sed hoc tunc videtur locum ha-

bere posse, quando aliqua est spes ob terræ pro-


Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   63   64   65   66   67   68   69   70   ...   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin