nium eâ contributione grauare. Cùm enim
poraliter subueniendi. Et cùm Rex nequeat sic
giâ obligatione præcipuum. Quod cùm Ca-
Consilium, vt habetur Tomo. 1. Rescripto-
rum Indicorum, pag. 13. Iuxta obligationem &Curam|Ministro-|rum Ca-|tholici Re-|ges agno-|scunt esse|præcipuā.
simi, iustissimi & piissimi. Nec successorum
dum.
Dico primò. Exteri ex iis Prouinciis, quæAssertio 1.|de subiectis|Coronæ,|quòd non|debeant in|negotio sa-|lutis Indo-|rum ex-|cludi.
Indorum excludi. Probatur manifestè: nam
cludi. Major est clara, & Minor comperta
ratione & experientiâ. Ratione inquam, quia
strari. Experientia autem non vnum aut alte-
nostrorum egregiis laboribus propagarunt.
uidiæ caliginem albescente, concelebrant. An-Illustris|illorum|Catalogus,|qui in In-|dijs glorio-|sissimè la-|bor arunt.
omittam alios. In Occidentali Angelus Mo-
ciunt. Et quamuis nonnulli ex ipsis in iis sint
@@0@
@@1@12 Thesauri Indici Titulus I. Cap. IV.
<-P>bustius sumitur argumentum: Si enim idonei
illi Euangelij ministri, quantò id possit certiùs
de ordinariis vasallis affirmari?
43 Communis responsio de suspicioneSuspicio|maseuoli|affectus|depulsa.
ex talibus non benè erga res Hispanas affe-
ctis, iuxta ea, quæ habet Cassanæus in Cata-
logo gloriæ mundi Parte II. Considerat. 22. ex di-
ctis depellitur: experientiâ siquidem multi-
plici comprobatum eos nihil aut dixisse, aut
egisse aliquando, quod suspicionem posset
præfati affectûs generare. Sunt ergo præsu-
mendi idonei, cùm nihil in contrarium osten-
datur. Cap. Dudum, de Præsumptionibus. Et qui-Cap. Du-|dum.
dem Rex noster in exercitibus suis, quos hæc
tempora fidentiffimis ducibus instructos exi-
gunt, externos adhibet, quibus & arces & vr-
bes in Hispaniâ propugnandæ, & gubernan-
dæ committuntur. Nihil ab iis timetur &
meritò. Cur ergo à paupere Sacerdote, quem
gloriæ Dei zelus, & animarum salutis, suis
tenet ministeriis intentum, timeatur. Ibi cer-
tè trepidatur, vbi non est timor, id est, timen-
di ratio, si res hæc, vt par est, rationabiliter
transigatur.
44 Dici vlteriûs potest sufficientes esse exEt respon-|sio alia de|de meliori|per dome-|sticos agen-|di ratione.
Hispaniâ Operarios, vt non sit opus exter-
num quæri subsidium, & rem hanc meliùs
per ipsos, quàm per exteros agitari. Annuo
penitus, si res ita se habet: non tamen se ha-
bere, cùm ad executionem tenditur, norunt
qui pro huiusmodi caussis in Europam desti-
nantur. Pro quo & eleganter Franciscus Pa-Franciscus|Patritius.
tritius Lib. 3. de Regno, Titulo 13. vbi ita scribit:
Vt enim diligens venator, si in patriâ suâ optimum
canem non inuenit, Epiroticum aut Laconium, ma-
gnâ impensâ magnâque diligentia exquirit. Sic Rex,
si regionis suæ idoneos indigenas non habebit, toto
orbe terrrarum perquisitos, summo studio, omni-
que largitione ac largitate constituet. Sic ille. Qui
Mathematicas facultates doceant aduehuntur
extranei, quia Nostri ad hæc studia non ita af-
ficiuntur, vt excellentes euadant magistri:
Cur non ad rem, de quâ agimus, si opus iis
fuerit, aduehantur? Bella certè in Hispaniâ,
non solis geruntur Hispanis, sed necessarium
est exteros aduocari: ergo & in spiritualibus
expeditionibus aduocari exteri poterunt, sine
vllo nominis Hispani dedecore; immò & cum
honore maximo, vt Regi tanto in vtrâque
caussâ, spirituali inquam & temporali, omnes
fideles subditi conministrent.
45 Dico secundò. Subditi Pontificis ob
temporale in Italiâ dominium, non videturAssertio 2.|de Vasallis|Pontificis|idem sta-|tuens.
conueniens vt in caussâ, de quâ loquimur, ar-
ceantur. Hoc ex eo ostenditur, quod in su-
perioribus ostendimus, donatione inquam
Pontificis Reges nostros Indiarum dominos
constitutos: quod & ipsi fatentur, vt vidimus
num. 41. Indecorum ergo videtur, vt eius sub-
diti in caussâ adeò piâ, in quâ valdè vtiles esse
possunt, penitus repellantur. Noui aliquos
ex iis Operarios insignes, & Hispanis nostris
gratissimos, quibus vtinam plures alios similes
haberemus.
Dico tertiò. Ex Germanis, & aliis His-
pano nomini non infensis mitti conuenienterAssertio. 3.|do Germa-|nis, & a-
possunt, vnde non videntur conuenienter a-<-P>@@
<-P>moueri. Probatur ex dictis; hos namque i-liis Hispa-|niæ non in-|sensis idem|statuens.
doneos & ratio & experientia demonstrat,
pro suspicione autem ratio subest nulla. Ex
iis etiam nouimus aliquos strenuos & indefes-
sos Indiæ vineæ cultores. Cur ergo tales bo-
nus Paterfamilias sub pactione donarij non
conducat, pondus diei & æstus aptissimos su-
stinere?
46 Dico quartò. Ex nationibus quasi na-Assertio. 4.|de infensis|negans, sed|cum eorum|laude.
turaliter aduersis non expedit Ministros con-
uersionis admitti. Hoc non ex eo ita profe-
ro, quòd minùs apti sint. Quis enim Gallos
satis aptos non censeat, qui in Nouâ-Franciâ
res mirabiles incredibili patientiâ perpetra-
runt? Sunt equidem ad spiritualia aptissimi
ministeria, ingenio, litteris, & experientiâ
conspicui. Neque ex eo quòd timeri aliquid
ab ipsis queat. Quid enim ab imbelli, & re-
rum sæcularium egregio despectore timeri
possit? nihil certè Carolus V. à Borbonio
timuit, quem exercitibus præfecit suis, sicut
neque à Condeo Principe Rex noster arma
nostra tractante contra Gallicas irruptiones;
& ab iis, de quibus agimus, timeatur? NonRatio pro|illa, exclu-|sis aliis.
mittendos tamen assero, quia frequentibus
erunt obnoxij calumniis, & rem, pro quâ
animus maximè tranquillus & pacatus exigi-
tur, non poterunt promouere. Communiter
enim habebuntur suspecti, vtpotè rebus no-
stris quasi naturaliter aduersantes, iuxta vul-
garem responsionem de quâ num. 43. hîc po-
tiùs congruentem. Et licèt prudentiores secus
iudicabunt, vulgus tamen prudentiæ leges ig-
norat, vnde & quod sentit, non veretur effa-Seneca.
ri, veritatis peßimus interpres, iuxta Senecam
Lib. 2. de breuitate vitæ. Scimus etiam ob leuis-
simam, aut potiùs nullam huiusmodi occasio-
nem, graues obortas tempestates, quas ante-
uertere oportet, transmissione negatâ. QuodAuthent.|Vt Diui.
Principibus obseruandũ, iuxta Authent. vt Diui.
in quâ sic Imperator: Voluntarios labores, vt quie-
tem aliis præparemus. Pro quo & alia habet
Glossa in Præmia Decretalium. Et in regionibus
adeò remotis id peculiariùs accurandum;
quamquàm regula ista suas possit exceptio-
nes habere; vnde & scimus aliquos cum tran-
quillitate animi, nullis excitatis aliunde flati-
bus, in vineæ istius culturâ egregiè laborasse.
Pro quibus hæc satis, in quibus non tamquàm
iudex, sed tamquam testis elocutus: scio enim
Regi nostro graues & sapientes Consiliarios
assistere, quibus de conuenientiâ circa prohi-
bitionem aut indulgentiam, erit integrum
iudicare. Sed quia illi circa valdè remota deli-
berant, neque id, quod ipsa rerum facies præ-
sentibus exhibet, potest esse perspectum, non
sum veritus facem testimonij præferre; cùm
sit eius, qui ipsos ferè quinquaginta annos in
istarum rerum proximâ inspectione transegit.
Iuuat autem illud Orientalis Prouinciæ Socie-Prouincia|Indiæ O-|rientalis|Societatis|præclarum|exemplum,|& illustris|sententia
tatis nostræ Patrum communi calculo robora-
re. Illi enim Anno 1575. consultatione habitâ
circa ea, quæ ad promouendum rei Christia-
næ statum conferre poterant, cum Visitatore
Alexandro Valignano conuenientes, id statue-
runt inter alia, quod P. Sacchinus 4. Parte
historiæ Societatis Lib. 3. num. 230. his refert ver-<-P>
@@0@
@@1@Quæ obligatio circa Conquisitorum remunerationem. 13
<-P>bis: Illud quoque visum est in deliberationem vocan-
dum, an alios præter Lusitanos expediret in Indiam ex
Europâsocios mitti: vbisummo omnium acclamatum
consensu, non modò ex alijs quibusuis Prouincijs cum
gratiarum actione excipiendos libentißimè, sed etiam in-
uitandos, rogandosque: & supplicandum P. Generali,
vt quando vna Prouincia Lusitana nequaquam sibi ipsi,
Brasiliæque, & Indiarum tot tamque amplis regionibus
posset sufficere, nullo modo Spiritui sancto, Dominoq́ue
meßis Operarios in messem suam mittenti præcludi adi-
tumsineret. Sic ille.
CAPVT V.
An, & quomodo, debeat, & possit Rex
Catholicus, Conquisitorum, & Con-
quistatorum merita munerari.
47 QVòd debeat genere aliquo debiti, in-Conquista-|toribus re-|muneratio|debita, sicut|generaliter|egregiè la-|boranti-|bus.
dubitatum apparet: meritis enim re-
muneratio debet proportionabilis respondere.
Quæ veritas luce est meridianâ perspectior. Et
in materiâ, de quâ agimus, specialiter à Cassiodo-
ro his verbis exornata; Tribuenda est justis laboribus
compensatio: quia exprobrata militia creditur, quæ re-
munerata transitur, Athletam populis palma designatCassiodor.
esse victorem. Sudores bellicos Ciuica corona testatur.
Expectant etiam equi (alij
: Equos, sed minus benè)
præmia sua: & tanta justitiæ vis est, vt nec illis tar-
diùs detur laboris pretium, qui sentire non poterant de-
negatum. Sic ille.
lib. 2. 28. Debentur ergo saltem
gratitudinis debito Conquisitoribus præmia, qui
in Catholici Regis obsequium incredibiliter la-
borarunt. Ad gratificationem sanè voluntasVoluntas|obsequendi|ad gratifi-|cationem|requiritur.|Seneca.
obsequendi requiritur, quod lib. 6. de beneficijs cap.
10. à Senecâ eleganter dictum verbis illis: Non
enim profuisse te mihi oportet, vt tibi obliger: sed ex
destinato prosuiße. Pro quo &
cap. 19. Conquisi-
tores autem ex destinato profuisse, non potest in
dubium reuocari. Regum Catholicorum auspi-
ciis, sumptibus, & mandatis profecti, eius nomi-
ne possessionem terrarum, quascumque inuenis-
sent, formulâ solemni captabant, quam multi
scriptorum afferunt, & extat Tomo 4. Rescriptorum
Indicorum pag. 226. & sequenti. Et est sanè nota-Formula|notabilis|possessionis|Indiarum.
bilis, quia in illâ Reges nostri, ex quorum præ-
scripto ordinata est, Pontificem Romanum vti
mundi dominum recognoscunt, à quo proinde
fieri amplissima donatio potuit regionum Indi-
carum. Non potest ergo circa obligationem ti-
tulo gratitudinis dubium esse vllum, vnde ad a-
lios quæstio reuocatur, circa quos
48 Dico Primò Reges Catholici debentConquisi-|toribus re-|muneratio|ex justitia|debetur.
Conquisitores (quo nomine etiam Conquista-
tores aut Conquestatores accipimus) juxta quan-
titatem impensi laboris ex justitiâ præmiare. Sic
P. Acosta lib. 3. de procurandâ Indorum salute cap. 11.
Illust. Ioannes Zapata in Disceptatione de justitia di-
stributiua parte 1.
c. 4.
n. 18.
& parte 3.
c. vlt. n. 1. D.
Solorzanus to. 2. li. 2. c. 2. n. 59. & 60. & in Politica
pag. 257. 303. 482.
& 483. & alii. Ratio est clara.
Nam justitiæ obligationem fundat proprium jusRatio As-|sertionis|aperta.
in eo, cui debet reddi, & consequenter proprium
debitum in debitore respicit: Atqui ita contingit
in præsenti: ergo est propria justitiæ obligatio.
Maior est explorata, & Minor ostenditur: nam<-P>@@
<-P>laborans in alterius commodũ ex illius directio-
ne, & non vt meram gratiā conferat, sed vt labo-
ris sui proportionatam compensationem accipiat,
proprium jus fundat aduersus illum: non est
autem aliud nisi justitiæ: ergo ex justitiâ obli-
gat debitorem. Irrefragabilis est discursus, &
applicandus causæ præsenti juxta dicta.
49 Dico secundò. Obligatio dicta est justi-Obligatio|est justitiæ|commuta-|tiuæ.
tiæ commutatiuæ. Sic Illustrissimus Zapata suprà,
quod & Dom. Solorzanus videtur approbare, &
hoc planè conuincit ratio adducta pro Assertio-
ne præcedenti. Et prætereà ex eo ostenditur,
quia justitia commutatiua talis dicitur proptereà
quòd circa commutationem versatur, dum vnum
pro alio datur, & ita commutatur: Atqui Con-
quisitores operas dederunt, & labores eximios in
Regum Catholicorum quæstuosissimum obse-
quium: ergo illis debetur compensatio æqui-
valens, justitiæ commutatiuæ titulo. AudiendusSeneca Li-|bro 3. de|beneficiis|cap. 14.
Seneca lib. 3. de beneficijs, ita scribens: Æquißima vox
est, & jus gentium præseferens: Redde quod debes:
Hæc turpißima est in Beneficio: Redde. Sic ille.
50 Dico tertiò. An cum justitiâ commuta-
tiuâ etiam distributiua intercedat, communis estAn distri-|butiua in-|terueniat,|dubia quæ-|stio, &|quomodo|explicanda|illa.
quæstio. Cùm enim communia bona distribuit
gubernator, si pro ratione laboris impensi red-
dat, pacto aut expresso aut tacito intercedente,
solùm exerceri commutatiuam, etiamsi propor-
tionem geometricam attendat, vt inter eos, qui
præmiantur, sit respectus personæ ad personam,
& non tantùm rei ad rem, multorum sententia
est: cùm tamen oppositum alij sentiant, ex
quibus videri potest P. Molina 1. p. q. 21. §. Hinc
jam facilè, & de quo nos alibi. Estque illud præ-
senti causæ parùm neceslarium: in quo tamenPropria|vtriusque|proportio.
citati pro Assertione præcedenti priori sententiæ
videntur adhærere, & potest facilè defendi, cùm
tamen contrarium probabilius videatur: quia
proportio illa personæ ad personam est quid
consequens ad contractum cum multis, in quo
sola est commutatiuæ justitiæ ratio, & conse-
quenter obligatio ex solâ illâ resultans, & ipsi
propria. Et quando vnicuique secundùm pro-
portionem Arithmeticam redditur quod suum
est, valdè per accidens se habet, quòd respectu
alterius etiam interueniat obligatio, vnde eâ se-
clusâ similiter redderetur. Id quod etiam ad com-
mutatiuam spectat, cui proprium est, cùm non
potest reddi æquale, id quod est possibile redde-
re, siue vnus tantùm sit creditor, siue si plures.
Quod tamen in distributiuâ non accidit, cuius est
proprius respectus ille in debiti redditione præ-
cisus, & solùm ea, quæ sunt communia, diuiden-
tis: hic enim justitiam aliquam constituit: sed
non aliam: ergo illam; vnde immeritò con-
funduntur.
51 Dico quartò. Reges Catholici redden-Pactâ mer-|cede solutâ|non est vl-|terior ex|justitia ob-|ligatio.
tes Conquisitoribus pactam mercedem laborum,
non videntur ad aliquid vlterius obligati ex rigo-
re justitiæ, etiamsi posteà minùs proportionata
videatur. Sic Dom. Solorzanus Tomo 2. lib. 2.
Cap. 30.
n. 20. vbi pro eo Hispanas leges adducit.
Ratio est, quia generaliter loquendo vltra pa-
ctam mercedem nihil debetur vlterius: dicere
enim potest ita soluens Euangelicum illud Matt.
20. v. 13. & 14. Amice, non facio tibi iniuriam:Matt. 20.|v. 13. & 14.
Nónne ex denario conuenisti mecum? Tolle quod tuum<-P>
@@0@
@@1@14 Thesauri Indici Titulus I. Cap. V.
<-P>est, & vade &c. Et tamen isti minùs proportio-
natam sibi redditam mercedem querebantur, vt
patet ex v. 11. & 12. immeritò tamen; in quo
fundatur Assertionis ratio. Licèt enim pactaEisi minùs|posteà pro-|portionata|videatur.
merces minùs proportionata appareat iis, ad
quos illius pertinet interesse, illa semper solet
esse talium querela, & nullus suis aut suorum
meritis æqualem redditam mercedem arbitratur.
Dostları ilə paylaş: