dem minoris momenti licebit.
150 Verùm generaliter loquendo hoc ne-Reiicitur|vt Canoni-|co iuri con-|traria.
quit sustineri, quia Ius Pontificium absolutè pro-
bat huiusmodi potestatem. Et in Concilio Tri-
dent. Seßione 25. citato, Cap. 3. expressè decernitur
verbis illis: Liceat eis, si expedire videbitur, in caußisConcilium|Trident.
ciuilibus ad forum Ecclesiasticum quomodolibet pertinen-
bus, contra quoscumque etiam laicos per mulctas pecu-
niarias, quæ locis pijs ibi existentibus, eo ipso quòd exactæ
fuerint, applicentur, &c. caussas definire. Sic Conci-
lium. Hinc communis illa sententia scriptorum
asserentium Episcopum habere Fiscum, qui vi-
deri possunt apud Barbosam de potestate EpiscopiEpiscopus|habet Fis-|cum.
Allegat. 107. num. 16. & 17. ex quo ipse cum plu-
rimis, quos citat. num. 18. colligit Episcopum<-P>@@
<-P>posse pœnam pecuniariam indicere, eamque sibi,
& Cameræ suæ applicare. Quod quidem licebit
quando admodum pauper est, non obstante
Concilij prohibitione: pro quo videndus idem
num. 19. Nec modo id discutere ad nostrum spe-
ctat institutum; dum constet pœnas pecuniarias
à judicibus Ecclesiasticis posse in caussis laico-
rum indici.
151 Quod autem ad specialem materiamNon esse cō-|suetudinẽ in|contrariũ.
immunitatis spectat, doctrina illa de consuetudi-
ne negari nequit quin sit verosimilis, supposi-
tione constante, quòd scilicet talis consuetudo
sit: quod tamen non videtur ita esse; nam con-
suetudinem talem negant Cardinalis Tuschus V.
Ecclesia. Conclus. 8. n. 11. Farinacius in Practicâ
criminali lib. 1. Quæst. 28. num. 5. in primâ editione.
Et in Tractatu posthumo de immunitate Ecclesiæ, seu
Appendice ad dictam Quæstionem Cap. 20. n. 319.
Bobadilla in Politicâ Lib. 2. Cap. 14. num. 8. &
alij. Ex quorum auctoritate conuincitur con-
suetudinem non esse constantem. Et licèt Glossa
iam pridem de suo tempore testari potuerit, illud
ad præsens minimè conducere potest, in quo res
se aliter habere potest, & ad abrogationem con-
suetudinis auctoritas Concilij Tridentini confer-
re, ante quod scripsit Glossa, & aliqui ex citatis
Auctoribus. Et ex hoc elidi potest id, quod ex
doctrinâ quorumdam forsitan quispiam obiece-
rit; scilicet credendum esse vni Doctori de con-
suetudine testanti, præsertim (vt addunt aliqui)
si præcellens sit; vt videri potest apud P. Thomam
Sancium Lib. 7. de Matrimonio, Disput. 17. num.
8. Nam licèt demus ita esse; id intelligendumVni Doctori|de illâ te-|stanti vt|debeat cre-|di.
quando non est, qui contrarium asseueret; tali
enim asseueratione res dubia redditur, etiam
quando plures sunt, qui de consuetudine testan-
tur: & ita ad firmandam illam consensus sine
contradictione requiritur; vt videri potest apud
eumdem. Præterquàm quòd sententiam dictam
de fide vni adhibendâ Doctori, communiter scri-
ptores reiiciunt, vt videri potest apud eumdem,
& etiam apud Dianam Parte 6. Tractat. 5. Resolut.
28. vbi & plures Rotæ Decisiones adducit. IuxtaIn casus|contingẽtia|quid actũ|Limæ.
hæc ergo sententia Glossæ non eam habet aucto-
ritatem, quam citatus D. Menesses contendit:
nec Vicarius Generalis Limani Archiepiscopa-
tus vacante Sede aliquid contra rationem egit,
cùm pœnam duorum millium octir$unclearegalium Pro-
uinciali S. Fraternitatis comminatus est, si ad exe-
cutionem capitalis sententiæ contra reum ab Ec-
clesiâ extractum processisset. Quâ non obstante
comminatione furcæ est addictus homicida; sic
iudicantibus etiam Auditoribus criminum, &
Prorege ipso auxilium impartito. Nec tamen
pœna soluta, quia Regium Prætorium Fiscalis
sui allegationi subscripsit, & Prouincialis est, eo
sic pronuntiante, iuxta stylum indemnis absolu-
tus. De quibus hæc satis: post quæ scripta visus
Diana Parte 10. Tract. 8. vbi sententiam nostram
eruditè & robustè firmat per totum. Videatur.
152 Pœnæ pro expensis iustitiæ, licèt ad Re-De pœnis|justitiæ in|speciali.
gium Fiscum non pertineant, quia nihil ex illis
collectum Regiis arcis infertur, ad Regem vt
proprius illius prouentus deferendum: aliquo-
modo tamen dici possunt ad ipsum pertinere,
quatenus scilicet ad defensionem iurisdictionis
Regiæ deseruiunt, delinquentium persecutio-<-P>
@@0@
@@1@196 Thesauri Indici Titulus V. Cap. XX.
<-P>nem, & effectus alios, pro quibus, si tales pœnæ
non suppetant, ad pœnas est Cameræ recurren-
dum, licèt cum obligatione redintegrationis, vbi
primùm tales pœnæ fuerint. Et dubitari potestPeculiaris|difficultas|circa con-|scientiæ|obligationẽ.
an dispositio talis in conscientiâ obliget. Videri-
q́ue alicui posset non obligare: nam ex eo quòd
restitutio talis non fiat, nullũ Regio Fisco adue-
nit detrimentum: cùm enim expensæ, pro qui-
bus pœnæ tales destinatæ sunt, ex pœnis Cameræ
sint faciendæ ipsis deficientibus, nihil refert quòd
restituantur, iterùm educendæ. Et ordinariè non
talis esse earum copia solet, vt ad necessarias ex-
pensas penitus sufficientes habeantur. Nihilo-
minùs certius est in conscientiæ foro obligare:
quia pœnæ Cameræ propriè ad Regiam Gazam
pertinent, non ita pœnæ aliæ: & cùm contracta-
tio alieni inuito domino furtum sit, pro tali hu-
iusmodi est habenda retentio, quando ab eo fit,
qui non habet ad retentionem legitimam facul-
tatem. Cùm aliàs, dum pœnæ justitiæ suppetunt,
aliqua ex illis fieri soleant, inuitante sic copiâ,
quæ non fierent, si pœnæ Cameræ ad illa essent
extrahendæ. Ex quo fit Regio patrimonio ex
tali retentione dispendium generari. Videatur pro
aliis D. Escalona pag. 193. Cap. 14.
CAPVT XX.
De Regiis emolumentis ex Confisca-
tionibus.
153 QVando sint illæ faciendæ, legibus estConfisca-|tiones quā-|do contin-|gant, &|quid Regi|ex illis in|Indijs ob-|neniat.
decisum, & tunc præsertim acci-
dunt, cùm crimen læsæ Maiestatis
diuinæ aut humanæ committitur: propter hære-
sim scilicet & Regiæ Maiestatis offensam, qua-
lem leges exprimunt, vt proditionis, aut machi-
nationis in personam Principis, aut grauis illius
iniuriæ. Circa quod variæ, sed communes, agi-
tari possent quæstiones; cùm tamen nos circa In-
dias singularem operam affectemus. In quibus
peculiare illud occurrit, ex hoc scilicet iuris Regij
membro, nihil ferè commodi Fisco illius proue-
nire. Pro læsâ enim humanâ Maiestate quid ha-
beat, quando læsio talis nulla occurrit, omnibus
Regi suo in tantâ regionum distantiâ fidem ser-
uantibus inconcussam, pro Diuinâ autem nihil
ampliùs: nam licèt non semel acciderit prædi
vites aliquos ex Iudæorum fæce ab Inquisitione
damnatos, quorum bona sicut & aliorum hu-
iusmodi, concessione Sedis Apostolicæ Regio
Fisco adiudicantur: ea tamen Reges nostri non
leuant, sed administrationi Receptoris Tribuna-
lis sancti relinquunt, vt ex illis expensas possint
necessarias, quæ neque paucæ neque exiguæ esse
solent, integrare.
154 In quo quidem Dom. Solorzanus Po-Circa con-|fiscationes|in S. Inqui-|sitionis Tri-|bunalis no-|tata quæ-|dā, eò quòd|ex illis ni-|hil Regi ob-|uenire de|facto vi-|deatur.
liticæ pag. 990. §. En lasque, probare nequit con-
fiscationes pingues, quales annis proximis acci-
derunt, ita Tribunali relinqui, & iis non obstan-
tibus salaria Inquisitorum ex Regiâ Gazâ, acsi
tales confiscationes non extitissent, postulari. Et
quidem si confiscationes ad salaria & expensas
sufficiant, non videntur posse tutâ conscientiâ
salaria ex Regiis arcis exigere, sed ad eorum po-
tiùs restitutionem obligari. Cùm enim confisca-<-P>@@
<-P>ta ad Regem pertineant, & ex iis soluat, quo iure
possunt salaria aliunde soluenda peti? Quando
aliàs Rex de excusandis sumptibus ex patrimonio
Regio faciendis adeò videatur solicitus, vt diuer-
sis rescriptis vrgeat, iubens quotannis ab Inquisi-
toribus relationem iuratam exhiberi de confisca-
tionum quantitate & valore; & quòd ita non fa-
cientibus minimè salaria à Regiis Officialibus per-
soluantur. Neque est cur admirationem moueat
in Regibus Catholicis cura ista, quasi molesti illis
videantur sumptus, qui circa Tribunal istud effi-
ciuntur. Cùm enim illud fori Ecclesiastici sit,
eius alere Ministros, & quidquid ad ipsum spectat
necessariâ expeditione fouere, non videtur ad lai-
cam prouidentiam pertinere.
155 Potest tamẽ retentionis ratio ex eo reddi,Quid possit|pro parte D.|D. Inquisi-|torum ve-|rosimiliter|responderi.
quòd licèt attento rerũ pręsentium statu confisca-
tiones pro salariis & expẽsis sufficiant; debet tamẽ
futuris euentibus prouideri. Si enim copia aliqua
pro illis non suppetat, difficillimũ erit necessitati-
bus occurrentibus subuenire: pro quo deseruire
potest id, quod ante annos paucos vidimus in Li-
mana hac ciuitate, horrendo scilicet terræ motu
Inquisitionis domum ita concussam & quassatam,
vt non potuerit sine magnis sumptibus reparari.
Possunt enim vereri, ne si annis quibusdam inte-
gra salaria non petant, quia confiscationes suc-
currunt, id pro lege vlteriùs habeatur, & confis-
cationum deficiente subsidio, nihil sint ampliùs
accepturi. Qui prætextus nescio quantum habere
fundamentum queat; viderint ipsi, ad quos hæc
videre spectat, & rem non leuis momenti nō leui
consideratione perpendant. Magno certè in DeiQuàm|promptum|debeant|Regi præ-|stare obse-|quium.
Ecclesiâ Domini Inquisitores funguntur officio,
quorum occultas & profundas dispositiones
oportet reuereri: sed homines sunt, & vt de re-
bus sacris nihil interim dicamus, in ciuilibus istis
deerrare faciliùs dispositio potest, & temporali-
bus commodis affectus aliqualiter adhærere. Ita
ergo se Deo & Ecclesiæ decretis adstrictos intel-
ligant, vt & Regi, cui sua non solùm non negan-
da, sed sponte & officiosè offerenda, & se etiam
Dei & Ecclesiæ præceptis obnoxios arbitrentur.
Et in hac quidem liberali & ingenuâ exhibitione
Tribunalis sancti honori consulitur, cùm videant
omnes quidquid ex confiscationibus colligitur,
Regio reddi Fisco; vnde omnis auaritiæ suspi-
cio in condemnatione diuitum submouetur. De
quibus ex professo inferiùs Titulo 20.
156 Pœnarum autem talium Receptor gra-Receptor|Tribunalis|dicti in|quibus pec-|care con-|tingat.
uiter in prædictis peccare potest, si videlicet suo
arbitrio retentionem eorum foueat, quæ erat
Fisco traditurus. Si aliqua non manifestet, sed
occulta habeat, non quidem animo ea sibi vsur-
pandi, sed vtendi ad propria commoda, quod a-
pertè est contra domini voluntatem. Si cum eis-
dem negotietur, aut mutuò tradat, vel domos æ-
dificet. Si non exactè custodiat, & sic aliter,
quod ipsi, vt reor, probè norunt, vnde in his re-
bus non ex ignorantiâ, sed ex inordinario affectu
peccatur, si contingat quandoque peccari. Pec-
cabunt etiam grauiter Tribunalis istius iudices, si
circa hoc non inuigilent, & Receptoris diligen-
tiam non studeant explorare. Sed de illis, vt dixi,
fusior alibi tractatio.
@@0@
@@1@Circa distributionem agrorum, pascuorum, &c. 197
CAPVT XXI.
De agris, pascuis, montibus, & flumi-
nibus, ac Regio eorum in Indiis do-
minio, compendioque Fiscali ex
eisdem.
157 DE hoc jure in Regibus Catholicisfus Regis|circa agras,|pascua,|&c.
agunt Dom. Solorzanus Tomo 2.
Lib. 2. Cap. 28. num. 36. & seqq. &
Lib. 5. num. 85. & seqq. Et latiùs in Politicâ Lib. 6.
cap. 12. Antonius à Leone in Tractatu de Confor-
mationibus Regijs, Parte 2. cap. 23. Doctor Car-
rascus ad leg. Recopilat. cap. 3. §. 2. num. 11. Et D.
Escalona in Gazophylacio, Parte 2. lib. 2. cap. 20. &
21. copiosiùs aliis, & locupletissimè Lib. 1. Parte
1. Cap. 25. Casu 22. Circa quod pro fundamento
adducenda Regis Schedula, cuius citati memine-
runt: Philippi inquam Secundi sic loquentis: PorPhilippi 2.|verba pro|illo.
aueryo succedi do enter amente en el Señorio, que tubieron
en las Indias lor Señores dellas, es de mi patrimonio y
Corona Real el Señorio de los valdios, suelo, è tierra
dellas, que no estubiere con es dido por los Señores Reyes
mis Predecessores, &c. Sic ille, vt nequeat de hoc
jure dubitari. Ex quo sequitur terras huiusmodi
cum aquis, riuis, & omnibus attinentibus, posse
ab illis donari aut vendi, siue in Emphytheusim
tradi: id enim ad plenum dominium spectat, nec
materia repugnat. Si tamen Indos excipiamus:Indis terræ|vendi ne-|queunt ne-|cessariæ, sed|gratis con-|cedi.
illis enim vendi nequit quod ad vitæ sustentatio-
nem necessarium habent. Cùm enim eorum pro-
genitores jus habitationis in regionibus istis ha-
buerint, & terras, quas ad sustentationem cole-
rent; non potuerunt eorum posteris talia dene-
gari. Vnde & manu teneri in earum possessione
jubetur quæ ex antecedenti distributione ha-
beatur, & confirmationem gratis, si eam postu-
lauerint, exhiberi, vt ex Instructione constat, de
quâ Dom. Escalona Cap. 25. citato, num. 48. &
Parte 2. pag. 208. num. 5. Est autem illa Proregis
Marchionis de Cañeta, el 2. juxta Regis volun-
tatem, num. 2. & 6. Quod tunc præsertim facien-
dum, cùm aliqui ex illis volunt vltra necessarias
terras à Regiâ prouidentiâ traditas, alias colere:
tunc enim, si pecuniosi illi sunt, vendi possunt, sic-
ut & aliis, sed pretio moderato.
158 In hoc autem id diligenter obseruan-In distribu-|tione Com-|missariorũ|crudelitas|aliquorum|omnino Re-|gũ Catho-|licorum|aduersa|voluntati.
dum, vt Indis terræ frugiferæ relinquantur, quas
commodè & vtiliter possint incolere, & non quæ
steriles, & plus laboris quàm fructûs tribuentes.
In quo quidem aliquorum est Regiorum mini-
strorum inhumanitas explorata, qui nihil Regum
nostrorum desiderio, decretis, instructionibus,
monitis, magis aduersum disponere potuerunt:
vnde & illi iteratis Schedulis huic malo volentes
occurrere, Regio Senatu super hoc sapienter &
efficaciter consulente, multa decreuerunt eorum
pietate, & Catholico zelo dignissima, pro quo-
rum executione isti mittuntur & illi; cùm tamen
mittenti dicere aliquis Moyses possit: Obsecro,
Domine, mitte quem missurus es. Exodi. 4. vers. 13.Exodi. 4.|v, 13.
Qui scilicet rem hanc vt decet expediat, non pro-
priæ vtilitatis intuitu, sed pio erga Indos affectu,
& erga Regium obsequium pariter officiosus.<-P>@@
<-P>Cùm enim ex agris, quos colunt, debeant IndiAgri serti-|les cur de-|beant illis|dari.
tributa soluere, ad quæ non solùm in pecuniâ,
sed etiam in quibusdam generibus soluere tenen-
tur: terras certè habere congruas oportet, quæ
& victui & tributo necessaria suppeditent: sin
minùs sub onere miselli isti congemiscent, & ne-
que cum gemitu poterunt quæ sui sunt muneris
adimplere. Et hoc Commissariorum malum iam
olim experimentis notissimum, & ita à Cuiacio
Iurisconsultorum eruditissimo damnati ad Nouel-
lam de mandatis Principum. Quàm autem graui-
ter peccent, satis perspicuum habetur.
159 Vbi dubitari potest an expediat adAn expe-|diat Reli-|giosos di-|stributioni|terrarum|Commissa-|rios desi-|gnari.
commissiones istas, siue pro depellendis Indorum
iniuriis, siue ad compositionem generaliter fa-
ciendam, titulis possessorum inspectis, & vsurpa-
tiones nō legitimas depellendas, Religiosos eligi,
quod praxis recentissima comprobauit exemplo
fortè R. P. Mag. Ludouici Lopez de Solis Or-
dinis Diui Augustini & in eo Prouincialis, qui
jam pridem satis laudabiliter functionem istam
obiuit in Prouinciis Peruuianis quibusdam Ar-
gyropolitanæ jurisdictionis. Et eam quidem,
quam nondum Episcopus inchoauit, Episcopus
est tandem Fluuij de la Phlata prosecutus; ex quâ
dignitate ad Quitensem promotus, & ex eâ ad
Argyropolitanam, eâ non obtentâ decessit, ma-
gno sui desiderio ob egregiam probitatem, sa-
pientiam, & prudentiam, tempus adhoc vsque
relicto. Sed certè ea cura illi demandata est,
quando negotium istud minùs erat impeditum,
& Hispani de reuersione potiùs in patriam,
quàm de terris acquirendis cogitabant. Cùm ta-
men hisce temporibus aliter se res habeat, &
commissio talis valdè contentiosa sit: & vltra
odium, quod præsefert, judicatura sit penitus
sæcularis. Diuum ergo Paulum, TheologorumEx D.|Pauli do-|ctrina ne-|gatur.
maximum, si circa casum præsentem consulamus,
respondebit sanè, quod jam pridem Timotheo
scripsit, ita dicens: Nemo militans Deo implicat se
negotijs sæcularibus: vt ei placeat, cui se probauit. 2.2. Tim. 2.|v. 4.
Timoth. 2. vers. 4. Quæ verba pro Ecclesiasticis
adducit Gelasius Papa in Cap. Consequens 88.
distinct. & circa ea audiendus Diuus Hieronymus,
vel quisquis est auctor Commentariorum in Epi-
stolas D. Pauli inter eius opera circumlatus, sic
enim loquitur: Comparatione militantium vtitur,D. Hiero-|nymus.
vt ostendat multò magis nos à negotijs sæcularibus libe-
ros esse debere, vt Christo placeamus: cùm etiam sæculi
milites à reliquis actibus vacent, vt poßint Imperatori
suo placere perfectè. Sic ille, vbi de se, & similibus
loquitur, de Religiosis inquam, quos sæcularia
isthæc negotia magis dedecent, quàm militan-
tem in sæculo, & arma simul tractantem dede-
cerent.
160 Pro quo & audiendus P. Cornelius,Ex militiā|professis|vrgetur re-|solutio.
doctus & exactus Interpres, sic locutus: q. d. Miles
non curat mercaturam, non opificium, non negotia ad do-
mus, vrbis, aut regni regimen spectantia. Sic ille. Ergo
nec Religiosus curare debet mensuras agrorum,
& odiosum illud judicandi ista officium admitte-
re, in quo præter continuatam distractionem,
bona periclitatur opinio, & auaritia validas mo-
litur insidias, quas non fuerit facilè declinare.
Dilemma hoc mihi euidens est, quod & credo
tale cuiuis rectè sentienti futurum. Aut Religio-
si isti Deo militant: & ita ab Apostolo occupa-<-P>
@@0@
@@1@198 Thesauri Indici Titulus V. Cap. XXI.
<-P>tio talis apertè remouetur. Aut non militant: &
sic ad munus dictum minimè inueniuntur idonei,
cùm id desit illis, propter quod ad munus, probi-
tatem & integritatem requirens eximiam, eli-
guntur. Suis ergo residere sinantur in domibus,
vt ibi, non terrarum, sed cœli immensa spa-
tia, quò eorum dirigendus est cursus, me-
tiantur.
161 Iam quod ad Hispanos spectat quibusHispanis|quomodo|terræ distri-|buantur,|& quod|præscriptio-|ne sine titu-|lis se tueri|possint.
terræ distribuuntur, satis est prouida dispositio, &
nulli legitimos ostendenti titulos molestia infer-
tur, sicut neque quadragenariam probanti pos-
sessionem, suffragante illi præscriptione, vt DD.
Solorzanus, & Escalona aduertunt; estque ju-
xta Instructiones, quæ mensurarum istarum ju-
dicibus obseruandæ proponuntur. Immò neque
quadragenariam requiri, sed longissimam suffice-
re tradit ex citatis prior in Politicâ pag. 993. §.
Aunque sin embargo: juxta regulas præscriptionis,
& probabiles Doctorum sententias, pro quibus
videri possunt quotquot de iustitiâ & jure agunt,
& præsertim Societatis Auctores, ex quibus P.
Molina Disput. 73. & 74. P. Lessius Lib. 2. cap. 6.
Dub. 8. P. Turrianus Disp. 47. Dub. 7. & P. Gaspar
Hurtadus Disput. 2. Difficult. 11. An autem quiEtiam sine|illis stare|possessionem|posse tutâ|conscientiâ
titulos non habet nec præscriptione se tueri po-
test, sit tutus in conscientiâ non vtens composi-
tione, inquiri meritò potest: & videtur affirman-
dum; quia licèt per generales regulas iniquus
possessor, qui scilicet alienum occupat, tutus in
conscientiâ non sit; in casu tamen præsenti spe-
Dostları ilə paylaş: |