Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə74/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   ...   70   71   72   73   74   75   76   77   ...   143

qui est defraudatus officio, maior est difficultas.

Et quòd obligatio talis non sit, quæ onus restitu-

tionis inducat, est satis probabile ex doctrinâ

multorum, quos adducit & sequitur P. Sancius



suprà, num. 15. dicentium ex omissione dignioris

ad officia publica, præferendo dignum, non oriri

obligationem restitutionis. Vbi quæstio videtur

esse de nomine, an peccatum sit contra distribu-

tiuam justitiam, vel commutatiuam. Distributiua

enim communiter dicitur, cùm dici etiam com-

mutatiua possit, quæ ius alterius respicit ex pacto

cum Republicâ aut Gubernatore illius nomine.

Sed quia ius illius non est in re, neque ad rem, ita

vt iuri in re æquiualeat, sed imperfectum; ideò

non oriri obligationem restitutionis. Quidquid

autem de hoc sit, in casu nostro ratio est eadem,

quia in eo de prælatione dignioris agitur: ido-

neus enim non ita accipiendus est, vt incapaci

penitus opponatur, sed minùs capaci: de indi-Circa ido-|neitatem|notanda|doctrina.

gnis enim ob incapacitatem ex se constabat ad-

mittendos non esse, & ita non erat opus id caue-

re: cùm aliàs idonei & capaces in fundamentali

Regiâ Schedulâ requirantur, de quâ Dom. So-

lorzanus in Politicâ Pag. 996. Pro quo & est alia,

de quâ num. sequenti. Benemeriti etiam qualitas

ad maiorem spectat dignitatem: qui enim bene-

meriti sunt, iunctâ idoneitate, clarum est pro offi-

cio esse aptiores, quia magis circa Rempublicam

affecti, & ita maius ex ipsis illius commodum

sperari potest, juxta dicta Titulo 1. num. 63. NecNon obsta-|re à Rege|ipso non|fieri vendi-|tionem.

obstat prælationem minùs digni non fieri à Rege

ipso, sed ab inferiori Magistratu, cui à Rege op-

positum imperatur. Nam id quidem arguit sic

facientem grauiter peccare, non autem ad restitu-

tionem teneri: quia ex eo præcisè quòd contra

legem faciat is, qui publica bona distribuit, quæ<-P>@@



<-P>non sunt primariò in ciuium vtilitatem instituta,

non magis peccat contra justitiam, quàm si lex

talis non esset; quia lex nouam obligationem

non imponit, sed naturalem declarat, vt dictum



Titulo 1. num. 71. cum bonis Auctoribus: & ita

non aliter quàm Princeps, qui suas circa hoc vices

commisit, & stipendium quidem vterque accipit,

vnde ex ea parte obligatio est eadem. Accedit,

contra legem facientem in casu nostro, ad sum-

mum obligari in defectum præcipui debitoris,

Regis inquam, qui maius commodum venditio-

nis accepit: ad eum ergo, qui est prætermissus,

recurrat: talis enim recursus admittendus, iuxta

ea quæ adducit Dom. Solorzanus Pag. 1001.

§. Y esto es. Quòd si repulsam patiatur, in-

dicium erit probatæ venditionis ab ipso, & ita

cessabit in inferiore Magistratu restitutionis obli-

gatio.


  172 Nihilominùs oppositum solidis valdeObligatio-|nem resti-|tutionis ex-|tare certũ|magis.

fundamentis nititur, & defenditur à multis & pro-

batissimis Scriptoribus, vt videri potest apud P.

Sancium suprà, num. 12. & in casu nostro est id

quod adduximus, num. 70. de officiis, pro quibus

sunt peculiaria personarum genera designata, vt

nobiles, indigenæ, determinatæ familiæ, &c. tunc

enim transgressio onus restitutionis inducit.

Cùm ergo in officiorum, de quibus loquimur, di-

stributione idonei, & benemeriti præferendi de-

signentur, consimilis esse obligatio videtur. Pro

quo & facit Schedula Ann. 1607. in quâ Rex

noster Philippus Tertius profitetur se in horum

officiorum venditione bonum Reipublicæ ido-

neitate præficiendorum plus quàm proprium in-

teresse desiderare: vt videri potest apud Dom.

Solorzanum suprà, pag. 1001. col. 1. vbi & alia in

casu speciali. Quia verò vix erit qui de restitu-

tione cogitet, probabilitate oppositæ opinionis

extante; ideò illam conati sumus explicatione

adhibitâ communire, vt minùs sit, circa quod

conscientiæ possint Gubernatorum impingere.

Qui in eâ quidem grauiter peccabunt, in quo

eis nihil indulgere volumus: sed restitutionis

grauamem molestissimum & periculosissimum

remouemus.




§. IV.

An leges renuntiationis sint justæ, &

obligent in conscientiâ.



173 VIdetur sanè in illis difficile quòd si re-Difficultas|circa dies|20. post re-|nuntiatio-|nem.

nuntians non superuiuat dies viginti

post renuntiationem, officium amittat: cùm

possit contingere vt post emptionẽ tali renuntia-

tioni locus non fuerit, superueniente morte. Item,

quia cùm talis dispositio ob vitandas fraudes sit,

quæ solent sub mortem in renuntiationibus tali-

bus accidere, vt omnes agnoscunt, & constat ex

Schedulâ Ann. 1622. apud Dom. Solorzanum

suprà, Pag. 1005. §. Y porque: multoties illæ non

sunt, quod constare facilè potest ex loco, tempo-

re, aliisque circumstantiis: vel quia renuntiatio

facta est in personâ filij, aut vnici aut maioris.

Quibus euentibus inhumanum apparet officiumObligare|legem in|illo.

deperdi, & hæredes nullum posse ex eo emolu-

mentum reportare. Sed hæc non obstant, quò<-P>


@@0@

@@1@202 Thesauri Indici Titulus V. Cap. XXII.



<-P>minùs leges renuntiationis justæ debeant judica-

ri. Contractus enim ex conuentione legem ac-

cipere dignoscuntur, vt est ex Iuris attestatione

certissimum. Quando ergo Rex & emens ita

contrahunt, vt lege statutum est, videat qui emit

quid sibi expediat, non enim ad contrahendum

adigitur: & quandoquidem sub illis conditioni-

bus sibi expedire reputat emptionem, non est cur

debeat in contractu aut ipse aut alius iniustitiam

reclamare. Quamuis ergo fraudes desint, ius

ad officium amittitur respectu renuntiatarij, acOppositum|non impro-|babile.

hæredum, quia sic conuentum est, licèt fraudibus

eo pacto sit intentum obuiari, quæ meliùs tali

modo dispositionis vitantur, si videlicet prædicto

modo feratur; quæ dicitur præsumptio iuris &

de iure, iuxta satis vulgarem doctrinam: quam-

uis oppositum non videatur improbabile. Vnde

si quis falso instrumento renuntiationem in suâ

personâ factam probaret tempore requisito per

legem; licèt grauiter in eo peccaret, in confe-

ctione scilicet instrumenti & illius vsu; officio

tamen obtento, posset illud in conscientiâ reti-

nere, ob communem sententiam de legibus in

præsumptione fundatis.

  174 In casu autem priore, quando videlicetCasus ex-|cipitur, vi-|tæ breuioris|post emptio-|nem.

quis non superuiuit viginti dies, non videtur lo-

cus esse dispositioni legis, & ita immeritò hære-

des emolumentis officij priuarentur. Quando

enim adimpletio conditionis stare nequit, non

nocet ei, per quem non stat defectus implementi.



Imputari non debet ei, per quam non stat, si non fecerat,

quod per eum fuerat faciendum. Regula 41. Iuris in

6. vbi casus plures apponit Glossa. Potest autem

in euentu dicto contingere, vt quis renuntiauerit:

& tunc quæstio oritur an valitura renuntiatio

respectu illius, vel officium sit hæredum cum obli-

gatione medietatis pretij persoluendæ. Ad quod

dicendum videtur non esse obligationem standi

renuntiationi, nisi renuntiatarius sit etiam hæres:

quia non est vnde obligatio oriri possit. Licèt ex

eo quòd non fuerit locus dispositioni legis, id

beneficij habeatur, vt non debeat officium amitti:

ex eo tamen quòd non stante spatio ad renuntia-

tionem statuto, illa valida futura sit, tale quid non

sequitur: deficiunt enim quæ pro valore renun-

tiationis, vt illius forma, statuta sunt. Sed certèQuid pro|praxi.

casus est dubius, & ad forum iudiciale deducen-

dus, ac pro renuntiatario sua etiam sunt funda-

menta: vnde iudices poterunt quod sibi vero-

similius videbitur, iudicare. Et ita circa hoc, gra-

uamen conscientiæ nullum, pro quo inuestigan-

do nos præsertim laboramus.


§. V.

An liceat renuntiatio facta in fauorem fi-

liorum in eâ ætate, in quâ illi seruire

nequeunt, dummodò per substitutum id

præstare queant.



175 ALiqui negatiuè respondent, & iuxtaCirca re-|nun tiatio-|nem in filijs|seruire im-|potentibus,|qui validā|negant.

hunc sentiendi modum latam sæpiùs

in Limano Prætorio sententiam affirmat Dom.

Solorzanus suprà, pag. 1002. §. Pero sin embargo.

Et hoc quidem ante huius caussæ decisionem,

quæ iam extat quoad omnes, siue filios siue con-<-P>@@



<-P>sanguineos, aut extraneos; vt videri apud eum-

dem potest Pag. 1003. in fine. & Tomo 2. Lib. 5.



num. 112. Dom. Escalonam §. 1. num. 9. & An-

tonium de Leon. Tractatu de Confirmationibus Re-



gijs, Parte 2. cap. 22. num. 22. Videtur autem de-Schedulā|circa hoc|non justifi-|catam vi-|deri.

cisio talis non penitus iustificata; quia leges Re-

gni quoad Hispaniam contrarium statuunt, vt

videri potest L. 41. & 42. Titul. 20. Lib. 2. & in



Pragmaticâ, Ann. 1590. die 13. Iunij. Non pati-

tur autem æquitas vt pro Indiis secùs statuatur,

cùm non appareat ratio, quæ pro eo videatur

vrgere: cùm præsertim in venditione officiorum

profiteatur Rex velle se publico bono consulere,

nec proprium interesse circa illam ampliare, sed

arctare potiùs: vnde prohibet quædam erga eam-

dem fieri, quæ in Hispaniâ sunt vsu recepta, &

ad maius interesse patrimonij Regij conducunt:

vt videri potest apud D. Solorzanum Pag. 1001.



Col. 1. & D. Escalonam §. 2. num. 5.

  176 Deinde, hoc quod Schedula recentiorEx aliorũ|sententia,|alia pro eo-|dem extan-|te Schedu-|lâ, robur|adaitum,|rationibus-|́ alijs.

statuit, iam erat per aliam statutum An. 1581. de

quâ Dom. Solorzanus Pap. 996. in principio. Et

tamen, eo non obstante, plures aliter censuerunt,

ob grauia fundamenta, quæ idem adducit Pag.

1002. §. En quanto, & seqq. Et tenuit expressè

doctus & eruditus Antonius de Leon suprà, cap.

8. Non videtur autem plus vrgere nouior deci-

sio. Prætereà, inconuenientia omnia, quæ ex

renuntiatione tali timeri poterant, in venditione

officiorum deuorantur: vendi enim possunt Mi-

noribus, qui per substitutos seruiant, etiam in

Indiis; cùm enim casus exceptus non inuenia-

tur, Iuri communi statur, per leges paullò superiùs

citatas. Ex quo videtur fieri non esse illas magni

momenti: si enim talia essent, non apparet cre-

dibile à Regiis Consiliariis permittenda. Vbi

ergo est eadem ratio, eadem debet esse Iuris di-

spositio. Tandem, decisio præfata in Indiis

ægrè recepta est, & pro eâ instanter supplicatum,

vt testatur Dom. Solorzanus Pap. 1004. §. De



la qual. Quando autem leges tales sunt, non vi-Leges vt|reluctan-|tibus impo-|ni nequeāt.

dentur secundùm omnem rigorem obligare, quia

inuitis imponuntur: cùm tamen in omni lege

publicâ populi consensus requiratur: non enim

inuiti possunt opprimi homines liberi & in-

genui, qui occidi non possunt, vt loquitur

Caramuel in Theologia morali, numer. 185.

quod & tenent plures Doctores apud Dianam



Parte 1. Tractat. 10. Resolut. 1. & 2. quos &

ille sequitur, vt videri potest Resolut. 2. §. Sed



quidquid.

  177 Propter hæc videri alicui posset senten-Sententiam|fauorabilẽ|pro praxi|nihil iuua-|re.

tiam istam posse verosimiliter defensari. Sed

certè, licèt verosimilis sit, in praxi nulli esse ad-

miniculo potest. Cùm enim res ista ad forum

exterius spectet, & à Regiis sit iudicibus agitan-

da: illi proculdubio in fauorem Fisci iudicabunt.

Quid ergo Minori renuntiatario verosimile illud

poterit suffragari? Item, cùm lex hæc nemi-

nem grauet, nisi volentem grauamen tale spon-

taneè subire, dum contrahit non debet amarè

conqueri, & se iniustè grauatum proclamare. Vt



num. 173. dicebamus. Et per hoc soluitur quid-Contrariæ|fundamen-|ta disiecta.

quid pro aduersâ sententiâ est adductum, & ad-

duci potest. In Hispaniâ quidem contractum

vult Rex currere aliter quàm in Indiis; suo iure

vtitur, vt priuatus posset, si vtrobique contractum<-P>

@@0@

@@1@De Regiis prouentibus ex Officiorum venditione. 203

<-P>celebraret; cùm aliàs pro discrimine prudentes

possint occurrere rationes. Quòd si æquitas vni-

formitatem suadet, id est vbi de contractibus agi-

tur, contrarias pro diuersitate locorum non ha-

bentibus qualitates; cùm aliunde sint illi volun-

tarij, & neminem nisi volentem, & in re quidem

maximè spontaneâ, grauent. Sicut autem contra

æquitatem non censetur, quòd priuilegia aliqua

emptoribus Indicis concedantur, quæ tamen in

Hispaniâ non admittuntur, quia in vnaquaque

terrâ suus vsus, vt notissimo prouerbio circum-

fertur: ita similiter in casu, de quo loquimur,

æstimandum.

  178 Inconuenientia autem, quæ similia inNon esse idẽ|inconueniẽs|in renun-|tiatione, ac|in vendi-|tione.

venditione & renuntiatione videntur, admitti

quidem possunt: sed vt non deuorentur in re-

nuntiatione, & in venditione admittantur, ea

esse ratio potest: quia si qua illa sunt, patrimo-

nij Regij incrementis compensantur; quod in-

uenitur in venditione, & non in renuntiatione:

in hac enim nihil plus Rex habet, quàm si in be-

neficium cuiuslibet alterius fuisset renuntiatum:

cùm tamen in illâ, ex eo quòd fiat in fauorem

Minoris, plus debeat accipere, quàm si in perso-

nam capacem fieret. Et vt demus nullum maius

interesse fore; non vult Rex multiplicari incon-

uenientia, quæ in vno permitti ratio non incon-

grua compellit. Et hæc insuper lex inuitis non

ponitur, vt ex dictis constat; cùm nullus ad con-

trahendum nisi valdè spontaneus accedat. Vt ta-Inuitis pos-|se leges im-|poni.

ceam Caramuelis doctrinam ab aliis improbari:

inuitis enim leges imponi possunt, quando

ad id justæ caussæ concurrunt, vt constat in

omnibus legibus, quæ de gabellis, ac nonnullis

aliis populo iniucundis, feruntur. Pro quo videri

potest Diana Parte 9. Tractat. 5. Resolut. 18. vbi

cum multis affirmat posse leges inuitis imponi.

Quod & quamplures ac grauissimi scriptores te-

nent apud eumdem Resol. 1. citatâ. Quibus adde

P. Palaum Tomo 1. Tractat. 3. Disput. 1. Puncto 13.

Non est ergo cur debeat lex prædicta vt iniusta

condemnari.




§. VI.

An qui officium emit, allegare possit enor-

mißimam læsionem.



179 ALiquando illam contingere dubitariLæsionem|quamlibet|non posse ab|emente al-|legari, quæ|probent.

nequit; non quidem dolo venden-

tium, sed ignorantiâ facti, in officiis præsertim

nouis, vt in officio Cancellarij Limanæ Audien-

tiæ compertum: quod magno emptum pretio,

exiguum emptori emolumentum præstitit. Circa

quod negatiuè resoluit D. Escalona §. 2. num. 8.

cum aliis, quos citat in margine. Lit. L. & est

quidem ita decretum per Schedulam Ann. 1609.

& aliam 1617. apud eumdem. Quod justificari

ex eo potest, nā respectu Regis idem statuitur, &

ita allegare nequit quantumuis enormem læsio-

nem. Quod quidem intelligendum est de offi-

ciis vendi solitis, de quibus leges loquuntur, non

de aliis, de quibus num. 167. ne leges praxi con-

trariæ videantur. Nihilominùs Dom. Solorza-Contrariũ|praxi &|ratione fũ-|datum.

nus Pag. 1006. §. Perosin embergo, affirmat in Li-

manâ Audientiâ huiusmodi expostulationes ad-<-P>@@



<-P>missas, & in fauorem expostulantium judicatum,

nihil contrarium Regio Consilio respondente:

juxta doctrinam grauium scriptorum asseren-

tium, propter dolum, qui in huiusmodi contra-

ctibus præsumitur, non posse allegationem læ-

sionis dictæ, etiam per Principis rescriptum ex-

cludi. Sed certè, cùm non semper dolus sit, vt

vidimus, ad aliud est solidius fundamentum re-

currendum, quod ex ipsâ læsione desumitur adeò

exorbitante: non enim justitiæ conforme, vt ea

non reparetur à Principe, in quo supremum e-

micat exemplar æquitatis. Nec videtur ex eoPar condi-|tio ex parte|Regis ad|justifican-|dum con-|tractum nō|sufficit.

justificari, quòd Rex parem conditionem subeat,

& se ad non opponendam læsionem adstringat:

nam quid tandem sit ille facturus ignoramus: &

prætereà conditio non est æqualis. Nam licèt

patiatur ille læsionem, ius tamen ipsi ad recupe-

rationem officij restat, quod per varios casus po-

test ad ipsum redire: quod secùs accidit in em-

ptore. Item, Regi reparatio læsionis in vno vel

altero exigui momenti est, adeò amplum patri-

monium possidenti: priuato autem magni est

profectò momenti, qui in emptionem officij to-

tam solet substantiam impendere, aut eximiam

certè portionem. Notasse autem iuuat in præ-

dicto Audientiæ judicio non attentam Regij

Concilij decisionem, vbi & ratio & commune

ius contrarium videntur persuadere: vt hinc ad

alia argumentum fieri queat, in quibus tamen hæ-

rere iudices solent, mulctam, aut increpationem

eiusdem Consilij formidantes.


§. VII.

An officium renuntiari poßit in fauorem

Ecclesiæ, aut Religionis.



180 CIrca hoc Dom. Solorzanus Pag. 1004.Non posse|officium in|Ecclesiam|aut Reli-|gionem re-|nuntiari,|qui, & quæ|probent.

§. Y de loque, & Tomo 2. lib. 5. num. 114.

affirmat resolutionem iuxta dicta de Minoribus

conformandam, propter rationem non solùm

similem, sed vrgentiorem. Excluduntur enim

qui seruire per se non possunt de præsenti; cùm

tamen processu temporis apti esse possint: quod

tamen in Ecclesiâ, & Religione locum habere

non potest. Præterquàm quòd ius ad officia ma-

net in fisco radicatum, vt si vacauerint, ad ipsum

regrediantur: quod tamen stare nequit, si in eos,

qui mori nequeunt, renuntientur. Præter repu-

gnantiam, quæ inter officium tale, & statum sa-

crum apparet, ac diuersitatem fori, quæ non po-

test non Regiis esse judicibus permolesta, quia

litibus obnoxia: vnde non videtur credibile

renuntiationem talem iuxta Regis esse volun-

tatem.


  181 Nihilominùs sunt qui contrarium cen-Contrariũ|placere a-|lijs, & quæ|eorũ fun-|damenta.

seant, quia casus iste non inuenitur exceptus, ne-

que à simili argui potest in hoc genere, sicut non

arguitur ex venditione ad renuntiationem in fa-

uorem Minoris. Intercedit etiam hic Religionis

fauor, propter quam solent etiam quæ stricti iu-

ris sunt, vt priuilegia, de personâ ad personam

extendi; quia summa est ratio, quæ pro Religio-

ne militat. L. Sunt personæ. D. de Religio. & sumpti.

funer. Videatur P. Sancius Lib. 8. de Matrimonio,

Disput. 1. num. 13. vt euidentius sit odia non am-<-P>

@@0@

@@1@204 Thesauri Indici Titulus V. Cap. XXII.

<-P>plianda circa illam, iuxta notissimam Iuris re-

gulam, quòd odia restringi, fauores conuenit

ampliari. Et quod alter non debet alterius odio

prægrauari 15. & 22. in 6. Pro quo ipse Dom.

Solorzanus Tomo 2. Lib. 1. Cap. 14. num. 70. Ce-Resoluitur|cum Rege|circa hoc|non con|tensiosè a-|gendum.

terùm hæc omnia parùm proderunt, quando-

quidem res ista ad tribunalia est Regia deducen-

da, in quibus contra Ecclesias, & Religiosos sen-

tentia proferenda. Vnde expediet non armis iu-

stitiæ certare, sed benignitatem Regiam implo-

rare. Neque enim insolitum est officia talia Re-

ligiosæ alicui familiæ concedi, per substitutos ad-

ministranda. Adducta autem in contrarium nonPro nega-|tiua ad-|ductis re-|spondetur.

vrgent: similitudo namque rationis in venditio-

ne deficit, vt vidimus. Quòd non moriatur pos-

sessor, fauore Religionis potest admitti: cùm

possit etiam accidere, vt officium alicui venditum

numquàm sit ad Regium patrimonium reuersu-

rum. Cùm etiam per substitutum administran-

dum sit, nihil sequitur Religiosæ quieti, aut Ec-

clesiæ statui disconueniens. Quod autem ad di-

uersitatem fori attinet, minimi est impedimenti,

siquidem cum substituto agendum, qui ad laicum

forum penitus pertinebit. Faciat ergo Rex vt li-

buerit: cùm enim liberè vendat, emptorem po-

terit, quem maluerit, admittere, & non sibi be-Conditio-|nem non|transfe-|rendi in|Ecclesiam|vt queat|Rex appo-|nere.


Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   70   71   72   73   74   75   76   77   ...   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin