cùm in eo magni profectò momenti negotium
verteretur. Et quod de non Mendicantibus ad-
ditum est, stante communicatione dictâ, nullius
ferè vtilitatis fuisset: cùm ignorare Pontifex ne-
queat communicationem ferè omnibus Religio-
nibus esse communem. In summa: Ordines
non Mendicantes, etsi in priuilegiis communi-
cent, Mendicantes non sunt: illis hæc specialis
negatur communicationis gratia: ergo ad ipsos
nequit extendi. Si Mendicantes esse dicas per
æquiualentiam, limitatio talis in caussâ est, vt
illa ad intentum concessionis nullius sit momen-
ti, quandoquidem eo pacto nulla ferè resultat ad
Catholicam expeditionem vtilitas quod postu-
lantis & concedentis intentioni videtur aduersari:
nequit ergo talis modus dicendi sustineri. Su-Quid tar-|dem.
mant ergo inter hæc opinionum incerta non
Mendicantes Bullam: sic enim in tuto conscien-
tiæ nauiculam collocabunt.
288 Dico quartò. Moniales eodem modoCirca Mo-|niales eo-|dem modo
gratiâ exceptionis præfatæ frui possunt, quo &
viri. Si ex Mendicantibus sint Ordinibus, eadem<-P>
@@0@
@@1@De Regiis prouentibus ex Cruciata. Vbi de Religiosis. 233
<-P>dine quâ & viri, de quo dictum num. 282. Siphiloso-|phandum.
ex non Mendicantibus, vt nuper explicatum.
Sic communiter tenent Auctores, quos adducit
& sequitur P. Mendus Disput. 29. Cap. 8. & præ-
cipuè Trullench suprà. num. 5. ex quo ille præ-
cipuam vim probationum exprompsit. De quo
& videndus P. Quintana suprà Dub. 12. num. 9.
& Tract. 8. Cap. 16. Intelligenda est autem As-
sertio de illis, quæ verę Religiosę sunt, vnde Ter-Tertiariæ|excludun-|tur.
tiariæ, quia tales non sunt, licet quædam vota
emittant, fauore dicto non fruuntur: quidquid
de nonnullis asserat Fr. Emmanuel §. 12 num. 8.
& videntur probare Trullench suprà. num. 6. &
P. Mendus num. 57. non ex eo quòd Religiosę
sint, sed ratione communicationis. Verùm com-
municationis titulus incertior hîc est, quàm in
Ordinibus non Mendicantibus communicatio-
nem habentibus; quia absolutè Ordines Mendi-
cantes non sunt, & etiam non Mendicantes: vnde
Bullam sumant oportet, si volunt Tertiarij, & si-
miles, securum hac in parte habere processum.
Quoad Nouitias idem quod de viris dictum, as-
serendum.
289 Dico quintò. Ad lucrandas Indulgen-Ad com-|munes om-|nibus In-|dulgentias|non opus|esse Bullâ|Religiosis,|quæ pro-|bent.
tias, quæ fidelibus omnibus generaliter conce-
duntur non videntur Religiosi Bullæ opus ha-
bere. Sic Ludouicus à Cruce in Bullam Disp. 1.
Cap. 9. Dub. 1. num. 13. quod & fundare ex plu-
ribus adductis conatur P. Quintana in Appendice
citatâ. Dub. 12. à num. 2. & probatur Primò ex
tenore Bullæ, iuxta quam suspensio Commissarij
procedit: in eâ enim, vt vidimus num. 274. sus-
penduntur Indulgentiæ concessæ Ecclesiis, Mo-
nasteriis, Vniuersitatibus &c. in regnis Hispaniæ,
& aliis, in quibus potest publicari: ergo non com-
prehenduntur Indulgentiæ omnibus fidelibus
concessæ. Secundò, quia Bulla pro dictis re-
gnis concessa rationem gratiæ insignis habet: er-
go ratione eius non debent fideles, & multò po-
tiùs Religiosi regnorum talium, peioris conditio-
nis esse aliis, ad quos Bullæ gratia minimè propa-
gatur; aliàs gratia in præiudicium verteretur, con-
tra iuris dispositiones diuersis in locis, & certam
regulam in 6. Quod ob gratiam alicuius conceditur,
non est in eius dispendium retorquendum. Tertiò, exCap.|Quod ob|gratiam.
Pontificis responso, de quo testimonium per-
hibent grauissimi Recentiores, vt affirmat Ludo-
uicus à Cruce suprà. num. 14. Sic enim scripsit
Cardinalis Paciecus Archiepiscopus Burgensis
ex Vrbe affirmans, non esse voluntatis Summi
Pontificis reuocare vel suspendere per Bullam
dictas Indulgentias.
290 Quæ quidem verosimiliter dicta sunt;Quæ con-|trarium|ostendant.
sed sanè non conuincunt. Ad Primum enim dici
potest Pontificem Commissario concedere fa-
cultatem suspendendi Indulgentias similes iis,
quæ in Bullâ conceduntur: cùm ergo prædictæ
similes sint, suspendi possunt: vel si dissimiles
velit quispiam, etiam pro illis facultas suffraga-
tur. Suspendi autem illas praxis ostendit, dum in
earum trāsumptis subscribitur eas lucraturos Bul-
lam Cruciatæ habituros. Ad Secundum, nimiùm
probare; aliàs nullius gratiæ suspensio esset ad-
mittenda, quia ex eo Bullæ beneficium redditur
onerosum, & gratia in dispendium retorquetur.
Sed certè non sic accidit, sed vna gratia suspen-
ditur, vt pro opere eleëmosynæ redeat illa, &<-P>@@
<-P>cum illâ plures alię affatim ampliores. Et pro e-
leëmosyna quidem rarus erit qui careat facultate:
cuius incommodum ingenti aliorum commodo,
& publicæ vtilitati non debet præiudicium gene-
rare. Quamquàm & dici possit absolutè inuali-Summè|pauperibus|non cessare|Indulgen-|tias.
dos ad eleëmosynæ largitionem communi In-
dulgentiarum fructu non priuari. Sic enim te-
nent multi, vt videri potest apud P. Quintanam
suprà. num. 3. Ad Tertium, de tali responso non
plenè constare, & vt Pontifex tunc viuens ita
censuerit, de aliorum mente non simili, notitiam
non haberi, & ita praxi standum, de quâ dictum.
Non ergo firmum habent Religiosi præsidium
hac in caussâ, cùm Indulgentiæ tales ipsis non
concedantur sub eâ formâ, quæ in Bullâ expri-Indulgen-|tiæ pro sæ-|cularibus|tantùm|concessæ|suspendun-|tur.
mitur, Superioribus inquam quoad Fratres.
291 Dico Sextò. Si quæ sunt Indulgentiæ,
quas Religiosi solis sæcularibus concedere pos-
sunt, per Cruciatam suspenduntur, vt patet ex
tenore Bullæ, & suspensionis: Quoad eorum Fra-
tres tantùm. Sed quia hæc Indulgentia non est,
sed gratia, de illâ dicendum §. sequenti.
Dico septimò. Si in Ecclesiâ Regularium sitCirca Al-|tare priui-|legiatum|diuersitas|sententia-|rum Et|fauentium|funda-|menta.
altare priuilegiatum, in quo scilicet qui celebrat
Religiosus, animam è Purgatorio liberare potest,
incertum est an Bullâ indigeat, & ita circa hoc
diuersimodè loquuntur Auctores. Aliqui gene-
raliter dicunt gratiam huiusmodi non suspendi,
sicut neque aliæ pro defunctis concessæ suspen-
duntur. Sic Trullench cum aliis. §. citato. Dub. 4.
P. Quintana in Appendice Tract. 1. Dub. 15. num.
7. & 8. Lezana Tomo 3. v. Altare. num. 16. Dia-
na mutans sententiam Parte 9. Tract. 2. Resolut. 22.
Quorum fundamentum est. Primò. Quia gratiæ
suspenduntur, quæ & reualidantur pro iis, qui
Bullam accipiunt: reualidatio autem pro viuis
est, & non pro Defunctis. Secundò. Quia Indul-
gentiæ tales non suspenduntur per Iubilæum
Anni Sancti; & tamen suspensio est generalis.
Tertiò. Quia tantùm suspenduntur ea, quæ, si
non suspenderentur, tam pium opus impedire-
tur, vt ex verbis suspensionis ipsius constat: quod
tamen respectu Indulgentiæ huius non accidit,
cùm fideles, etiamsi non suspendantur, eodem
modo Bullam sint accepturi, cùm pro ipsis adeò
ingentes vtilitates eius beneficio constet adueni-
re. Quartò. Quia Indulgentiæ tales sub nullo
clausulæ suspensiuæ verbo continentur, vt patet
discurrenti per singula; neque animæ Purgatorij
sunt personæ secundùm communem compella-
tionem, sicut neque secundùm exactam Philo-
sophiam. Quibus addi potest de Pontificum pie-
tate non posse præsumi, vt concessione Bullæ a-
nimas Purgatorij velint concessis aliàs beneficiis
spoliare. Quòd si fauores ampliandi sunt, iuxta
sæpiùs dicta, hîc maximè id locum videtur ha-
bere, circa quod Christiana pietas adeò est soli-
cita, & Pontificum benignitas elucescit; vnde in
omnibus Canonicis Horis aliquod pro illis suf-
fragium admiscetur. In casu autem quòd altaris
priuilegium cesset, ait Trullench Bullam requiri
in celebrante, & non in stipendium tribuente.
292 Contrarium aliqui absolutè tenent, &Negatiuā|qui te-|neant, &|qualiter|probent.
P. Escobar. Examine 17. num. 130. §. Suspendi-
tur id procul dubio ita esse pronuntiat. Quod &
tenent Emmanuel Rodericus, Villalobos, Mo-
ure, quos adducit & sequitur Diana Tract. 11. ci-<-P>
@@0@
@@1@234 Thesauri Indici Titulus V. Appendix Cap. XXVIII.
<-P>tato. Resolut. 86. Qui in Additionibus Resolut. 22.
æquè probabile iudicat oppositum, & tandem id
quod vidimus num. præced. determinat. Ludoui-
cus à Cruce uprà. Dub. 2. num. 11. P. Mendus
Disput. 29. Cap. 4. & alij. Quorum ratio est: quia
in suspensione à Commissario factâ iuxta Pon-
tificiam concessionem exprimuntur Ecclesiæ,
Monasteria, & pia loca: priuilegium autem al-
taris, Ecclesiæ, Monasterij, aut pij est loci, cùm
sit pars eius, & parua Ecclesia. Quibus addi po-
test dubium non esse Indulgentias pro Defun-
ctis suspendi conuenienter posse, sicut conue-
nienter ad certum tempus conceduntur, quo e-
lapso cessant; vnde & concedi sub quibusdam
conditionibus solent, præsertim quæ ad altaria
priuilegiata spectant: ergo quemadmodum si
inter conditiones dictas Bullæ acceptio ponere-
tur, nihil in tali concessione absurdum appare-
ret, similiter in suspensione dicendum, quæ ad
magnum ordinatur Ecclesiæ bonum, & reuali-
dari facili negotio potest. Pro Religiosis autem
ratio est non semel inculcata ex Bullæ verbis de-
sumpta; quòd scilicet Indulgentia hæc non sit
concessa Superioribus quoad eorum Fratres, vbi
de viuis est sermo, qui ad solos Ordines Mendi-
cantes spectant: mortui enim iam Ordinum Mẽ-
dicantium non sunt, nec eorum res agunt Supe-
riores.
293 Sunt tamen quidam, qui mediâ gra-Mediam|viam qui|amplectan-|tur.
diuntur viâ, dicentes Religiosum celebrantem pro
anima Religiosi non indigere Bullâ, secus autem
si pro animâ sæcularis. Et vt consequenter hæc
sententia procedat, non de animâ cuiuslibet Re-
ligiosi debet procedere, sed eius, qui viuus pos-
set sine Bulla Indulgentias obtinere in eadem Re-
ligione, Fratrum nomine comprehensus. Ita
Trullench suprà. Cap. 3. num. 10. sine distinctio-
ne tamen vlla inter Religiosos & minimè sibi
consonus, vt patet ex dictis. num. 291. & ratio
esse potest iam indicata, quia nomine Fratrum
venire possunt & viui & Defuncti, & ita verè di-
cere possumus multos Fratres Ordinis SS. Do-
minici & Francisci esse in cœlo. S. Agatha soro-
rem suam vocauit S. Luciam, S. Basiliscus Fra-
trem D. Ioannem Chrysostomum; & quod plus
est, Christus post resurrectionem Fratres vocauit
Apostolos Ioan. 20. v. 17. Vado ad Fratres meos &c.
Cùm ergo sæcularis defunctus frater nō sit, quia
nec viuus id habuit, non videtur pro eo locum
habere Indulgentia, nisi & ipse Bullam habuerit,
& tempus publicationis duret: non quòd vir-
tute illius liberari à pœnis queat, quia fuit Bulla
viuorum, sed quia viuens abstulit impedimentum
sumptione Bullæ, quod obstare posset, ne pro se
defuncto Religiosus posset Indulgentiam appli-
care. Certiùs autem hoc obtinebitur, si Religio-
sus Bullam sumat, tunc enim nihil obstat sæcu-
laris liberationi.
294 Et sententiam quidem Trullench im-
pugnat P. Mendus suprà. num. 71. illudque con-P. Men-|dum non|benè Trul-|lench sen-|tentiam|impugna-|re.
tra illam inconueniens obiicit, dici etiam posse
Regularem non valere Indulgentiam vllam ex
concessis suo Ordini lucrari, applicando illam
pro animâ Defuncti sæcularis, nisi Bullam acce-
perit; quod inauditum est, nec videtur probabi-
le. Sed meminisse eum oportuit sententiam, quæ
asserit Religiosorum Indulgentias suspendi per<-P>@@
<-P>Bullæ publicationem, de quâ diximus. num. 282.
esse probabilem, nec leue ipsius fundamentum in
suspensionis forma contineri: vnde & non esse
inauditum constat. Si autem loquatur suppositâ
communi sententiâ, iuxta quam Bulla non est ad
lucrandas Indulgentias necessaria in Religiosis
Mendicantibus, in huiusmodi quæstionibus con-
ditionalibus magna latitudo est, & dum funda-
mentum non leue apparet, non est præcipiti
censurâ hic aut aliter sentiens feriendus. Funda-
mentum autem pro sententia dicta esse potest,
quod iam vidimus, Indulgentias scilicet pro Fra-
tribus tantùm concedi. Video responderi posse
concedi quidem pro Fratribus, sed non vt neces-
sariò debeant illas pro Fratribus applicare. Quæ
responsio est optima: sed responsiones etiam
congruas habent argumenta probabilium opi-
nionum; aliàs opiniones non essent, sed demon-
strationes. Cùm ergo res ista adeò incerta sit,
acceptione Bullæ securitas conquirenda.
DIFFICVLTAS III.
Circa Indulgentias in Bullâ concessas vi-
sitantibus quinque Ecclesias, aut alta-
ria, & ibidem orantibus, iuxta for-
mam in Bulla præscriptam.
295 DIco primò. Etsi Indulgentia, quam
Bulla concedit, magnæ æstimationisReligiosi|Indulgen-|tiâ gau-|dent simi-|li ei, quæ|in Bulla|conceditur|visitanti-|bus Eccle-|sias, aut|altaria.
sit, cùm sit plenaria, iuxta communem senten-
tiam; immò & multas plenarias continens, de
quo inferiùs, & pro quo Trullench Lib. 1. §. 6.
Dub. 1. num. 5. Religiosi tamen facilius possunt
eamdem consequi, quia sic omnibus est à Pau-
lo V. in Indulgentiarum reductione concessum:
ita enim habet septima in ordine: Iidem Reli-
giosi intra claustra viuentes, qui suam Ecclesiam deuo-
tè visitauerint, &; vt præfertur, orauerint, consequen-
tur easdem Indulgentias, quas visitando Ecclesias Vrbis,
& extra eam, diebus Stationum consequuntur in om-
nibus diebus: perinde ac si ipsas Vrbis Ecclesias visitas-
sent. Sic Pontifex. Quod autem ait, Vt præfertur
orauerint, iuxta tenorem tertiæ Indulgentiæ ac-
cipiendum, in qua orandum decernitur pro Chri-
stianorum Principum concordia, hæresum extirpatione,
Romani Pontificis salute, ac S. Matris Ecclesiæ exalta-
tione. Cùm ergo pro Indulgentia ista non quin-
que Ecclesiarum, aut altarium, sed solius Ec-
clesiæ Religiosorum visitatio requiratur, illius
profectò est consecutio facilior. Et prætereà est
illa, attentâ caussæ grauitate, certissima. Funda-
tur enim in mundi abrenuntiatione, ac Religio-
sæ vitæ professione, in qua est heroicorum ope-
rum concatenatio mirabilis, nihil vt præter Mar-
tyrium maius illis esse possit.
296 Est autem circa illam eadem, quæ circaQuotidia-|nam esse|qui, &|quæ eorum|rationes|probent.
Indulgentiam Cruciatæ, difficultas, an scilicet
quotidie obtineri possit. Et quotidianam esse
nonnulli existimant, quod facilè deuoti arripiũt,
fauente attestatione Commissarij, post Summa-
rium Indulgentiarum, quæ certis diebus obti-
neri possunt; sic enim subdit: Todos los demas dias
del año se ganan las Indulgencias, que en Roma, por
auer cada dia Estacion en ella. Sed oppositum mihi<-P>
@@0@
@@1@De Regijs prouentibus ex Cruciata. Vbi de Religiosis. 235
<-P>certum est, & id conuincunt rationes, quas ad-
ducit Trullench suprà, num. 7. & tenet etiam P.
Mendus Disput. 20. cap. 3. qui ad Commissarij at-Contrariũ|similius|prorsus ve-|ro in Cru|ciatæ In-|dulgentiâ.
testationem respondent, loqui illum de Indulgen-
tiis non plenariis. Iuxta omnes ergo quotidie
Indulgentiæ obtineri queunt, sed non plenariæ:
vnde visitatio Ecclesię aut altarium proderit quo-
tidie frequentata. Sed certè clausula dicta Com-
missarij iam non apponitur, & ita ex eo argui
potest pro contraria positione: sublata enim est,Non sic in|Religiosis|concessâ.
quia pro illâ solidum non extabat fundamentum.
Habet autem concessio Religiosis facta maius
probabilitatis pondus quoad hanc partem, quàm
habeat concessio Cruciatæ. Nam in ista desi-
gnantur dies certi stationum, non ita in illâ:
vnde si quotidie stationes sunt, aut pluribus
certè diebus, quàm ij sunt, qui designantur in
Bullâ; certius est Religiosis in hoc ampliùs in-
dulgeri.
297 Similiter dubitari circa vtramque potestNon esse|plenariam|Cruciatæ|quorumdā|sententia.
an sit plenaria: & non esse plenariam, quæ in
Cruciata conceditur, tenent Sorbus, Ludouicus
à Cruce, & P. Henriquez apud Trullench suprà
num. 5. quia in Bullâ originali non exprimitur
Indulgentia plenaria: & quando non exprimi-
tur, non venit generali illa collectione, propter
specialem difficultatem, quæ esse solet in plenariæ
Indulgentiæ concessione, vt ait P. Suarius Tomo
4. in 3. p. Disput. 52. sect. 8. num. 12. cum præfatis
sentiens, & eum citans Iulius Lauorius de Indul-
gentijs pag. 204. n. 125. sicut & P. Granadus Tomo
2. in 3. p. Controu. 12. Tractat. 6. Disput. 2. num. 4.
& 7. P. Quintana in Appendice, Tract. 6. Dub. vltim.
n. 5. adducens Nauarrum, Alfonsum à Leone, &
P. Ildefonsum Rodericum. Contrarium tamenContrariā|plures am-|plexi, pro|quo & ra-|tio aperta.
tenent Fr. Emmanuel, Ludouicus Lopez, Villa-
lobos, Garnica, Diana eos adducens Parte 5.
Tractat. 12. Resolut. 2. Machadus, Leander, Basi-
lius Legionensis, citati cum aliis à P. Mendo
Disput. 20. num. 1. quos & ipse sequitur, sicut &
Trullench suprà. Ratio videtur aperta: nam in
diebus stationum verę sunt Indulgentiæ plenariæ
pro visitantibus vrbis Ecclesias: atqui Pontifex
easdem concedit in adductis concessionibus, & in
Bullâ Cruciatæ terminos distributiuos addit, di-
cens: Omnes & singulos: ergo non videtur de eo
posse dubitari. Licèt autem in concessione pro
Religiosis non inueniantur præfati termini, sunt
tamen æquiualentes, dum dicitur, consequuntur
easdem Indulgentias. Quod verificari nequit, si
tantùm partialem aliquam consequantur. ProEt Com-|missarij au-|ctoritas.
Cruciatâ autem habetur insuper Commissarij
auctoritas, qui ita planè fatetur in summario In-
dulgentiarum, plenariam Indulgentiam pro om-
nibus diebus stationum proponens. Quod qui-
dem non videtur vti temerè appositum reprehen-
di posse, nisi à temerè prolocuto.
298 Illud verosimiliùs dici potest, Commis-Probabili-|ter procede-|re dici ne-|quit.
sarium opinionem probabilem hac in parte secu-
tum; sicut secuti, qui stationes pro omnibus
anni diebus assignarunt. Verùm sicut hoc; quia
incertum, sublatum est, ita & prius illud sublatum
pariter fuisset. Credendum ergo est de mente
constare Pontificum ipsis, ne absurdum sequatur
in materiâ adeò graui minimè tolerandum, vt
scilicet pro certis incerta venditentur. Quibus
non obstantibus, cùm tot Doctorum ex aduerso<-P>@@
<-P>consistat auctoritas, res non habetur penitus ex-Sed pro cō-|traria par-|te instantiæ|robusta|proponitur.
plorata, & pro ita sentientibus instari potest ex
concessione alia, quæ in Bullâ habetur, in quâ
sic dicitur: Item erogantes prædicti, qui diebus ieiunio
non suppositis, ad implorandum diuinum auxilium pro
vnione & victoria prædictis, voluntarium ieiunium,
vel, si ieiunare legitimè impediti fuerint, aliud opus
pium, arbitrio eorum Confessoris, vel Parochi assumpse-
rint; & simul preces ad Deum pro vnione & victoria
prædictis fuderint, toties quoties id fecerint, dicto anno
durante, quindecim annos, & totidem quadragenas, de
iniunctis eis, & quomodolibet debitis pœnitentijs, miseri-
corditer in Domino relaxantur: & insuper omnium
precum, eleëmosynarum, peregrinationum, etiam Iero-
solymitanæ, & aliorum omnium operum, quæ in vni-
uersali Militante Ecclesia, & singulis eius membris fiunt,
participes redduntur. Sic Pontifices: ex quibus ap-
paret ieiunio cum precibus, quod sanè opus ma-
ioris laboris & meriti est quàm visitatio dicta,
Indulgentiam plenariam non concedi. Quomo-
do ergo concedi visitationi credibile possit habe-
ri? Aut ergo non conceditur; vel si conceditur,
minùs apparet certa, quia opus minùs proportio-
Dostları ilə paylaş: |