videntur incitari. Et quidem aut commodè a-
desse defensioni possunt aut non. Si Primum:
augmenta consequantur. Si Secundum, mittere
alium pro se possunt circa quod Dom. Solorza-
@@0@
@@1@262 Thesauri Indici Titulus VII. Cap. II.
<-P>ctorum opiniones circa modum obligationis; se-
cluso ergo iuramento, videndum est quid proba-
biliter fieri aut non fieri possit; & eo addito nul-Iuramentũ|dictum nō|ampliat|obligatio-|nem.
la circa id crescit obligatio; quia iuramentum vt
diximus Titulo præcedenti cap. 1. non ampliat obli-
gationem, sed strictiorem reddit eam, quæ aliàs
grauiter vrgebat: non est ergo, vt dixi, cur Com-
mendatarij de iuramento esse anxij debeant, licèt
eius obligatio magna sit, quando nihil ratione
illius molestum accidit, quod aliàs non sit spontè
& laudabiliter faciendum.
3 Quid ergo cum equis, & armis adfuturosCirca ha-|bendos e-|quos & ar-|ma quæ|obligatio.
se prælio iurant, non arguit obligationem ha-
bendi equos, & arma specialia in conscientiâ esse
grauem, si quando se obtulerit occasio, commo-
dè possint habere prædicta. Quamuis fortè pœnâ
aliquâ affici possint, si ea non habeant, vt de mo-
re est apud tales habere. Et obligatio præsertim
cessabit, si Commendatarius in eâ iam ætate sit,
aut talibus corporis impedimentis, vt seruire
per se ipsum nequeat; vel paratus mediam partem
annui redditus soluere, vbi id in vsu fuerit. Quod
quidem tunc præsertim intelligendum, quando
de Regni defensione agitur ob exteros hostes in-
gruentes; quia verò in Indiis timeri incursus ab
ipsis indigenis possunt, & Commendatarij iurant
defensuros se præsertim Prouinciam, in quâ est
illorum Commenda, videri alicui non immeritò
posset Commendatarios teneri equos, & arma in
promptu habere. Quod quidem in partibus vbi
tale aliquid timeri potest, ita videtur asserendum;
secùs in aliis vt sunt multæ pace altissimâ per-
fruentes. Et hoc certè quàm sit necessarium,
damnis frequentibus experimur, dum ita securi,
& imparati agimus, acsi nihil posset aduersum
pertimeri, & fauenti quidem manifestissimè Deo,
victores sæpiùs euadimus, vincendi penitus, si
munitiones nostræ cum apparatibus hostium in-
gentibus componantur. Et dolendum profectòCirca præ-|sidia India-|rũ incuria|dolenda.
est regna adeò opulenta, quorum diuitiis orbis
vniuersus existat, omni securitatis munitas non
esse præsidio, quorumque ciuitates muris possent
argenteis roborari. Et Reges quidem nostri satis
id prouidenter gubernatoribus iniungunt; qui ta-
men, vt thesauros, quos in Hispaniam transmit-
tunt, reddant ampliores, præsidiariis sumptibus
parcunt, & leuis gratiæ captandæ studio, quod
est potissimum derelinquunt; augendis attenti
riuulis, eorum fontibus prætermissis. Et possem
specialia quædam hoc ipso, quo hæc scribo, tem-
pore sub oculos occurrentia, & ministrorum
Regiorum circa militarem paraturam, minùs
fidelem industriam, ac boni publici detrimen-
ta traducere: parco tamen quia non omnium
hæc culpa est, & quæ dixi, satis esse possunt, vt
aperiant oculos qui ad res istas debent attentiùs
vigilare.
4 Quòd si ad defensionem Prouinciæ, inTeneri ad|Indorum|defensionẽ|Commen-|datarios vi|iuramenti.
quâ commendam possident, præsertim tenentur
Commendatarij, specialissimâ quadam ratione id
agere debent circa Indos, quos sibi commendatos
habent, vt scilicet eos omni solicitudine defen-
dant, & eorum quietum statum studeant pro
viribus contutari, & ad hoc quidem obligatione
grauissimâ conscientiæ obstrictos esse dubitari
nequit: protereà namq́ue Regia cura circa præ-
dicta ad eos traducta est, vt quæ in Rege esse spe-<-P>@@
<-P>cialis circa omnes potest, cùm cōmunis omnibus
sit, in ipsis sit peculiaris, & ita commune bonum
valeat meliùs promoueri. Vnde iuramentum ad
hoc etiam videtur extendi; licèt de militari tan-
tùm obligatione, cùm bellum instat, procedere
videatur. Pro quo facit id, quod habet Dom.
Solorzanus Lib. 2. cap. 24. num. 1. & Cap. 25. num.
32. & in Politicâ Pag. 425. Col. 2. vbi ait in Com-
mendis constituendis à piissimis nostris Regibus
non minùs, immò magis curatum, cautumq́ue
fuisse, vt Commendatarij Indorum in se cliente-
lam reciperent, & spiritualem salutem tempora-
lemque curarent, vtpotè miserabilium, & multis
iniuriis atque captionibus expositorum; quàm
militare seruitium, & Indicarum Prouinciarum
initionem, quod maximum Commendatariorum
onus esse videtur. Cùm ergo in iuramento spe-
cialis mentio Prouinciarum, in quibus Commen-
dæ existunt, habeatur, ex eo apparet manifestum
illius obligationem ad talem defensionem exten-
di; aliàs Regum piissimorum prouidentia circa
punctum grauissimum claudicaret. Et ita ex An-
tonio de Leone affirmat Dom. Solorzanus suprà
num. 39. & Cap. 25. num. 32. & in Politicâ Pag.
425. Col. 2. qui & obseruat adhuc in titulis Com-
mendatariorum antiquas clausulas de Indis in
fide instruendis apponi, & iurari, ob significan-
dam obligationem prædictam, licèt Rectores ha-
beant pro eisdem. Pro quâ sit vltra.
CAPVT II.
Obligatio tuendi Indos in Commenda-
tariis expenditur: & quid de iis, qui
in Hispaniâ degunt.
5 OBligatio sanè grauissima est: & licèt
indicata dudum, eam oportet ma-
gis ex professo demonstremus: nec
dilucidiùs id præstari potest, quàm verbis Regiæ
Schedulæ Ann. 1555. ad Limanam Audientiam
directæ, in quâ sic: Porque ya sabeis que el origen deRegia Sche-|dula circa|obligationẽ|dictam.
estas Encomiendas fue respetando siempre el bien de los
Indios, paraque fuesen dotrinados en las cosas de nuestra
santa Fe Catolica, y paraque los tales Encomanderos
tubiesen cargo de la tal Dotrina y defensa de los Indios,
que les estan encomendados, para no los dejar mal tratar
en sus personas y haciendas, y los tubiesen en Encomienda
paraque ningun agrauio recibiesen, y con esta cargase
los dieron, y han dado siempre, y es cargo conexo à la En-
comienda; de tal manera, que enno cumpliendo, serian
obligados à restituir lo que lleban, y es legitima causæ
para los priuar de las Encomiendas, &c. Ex quibus
constat obligationem istam talem esse, vt pecca-
tum mortale sit circa curam huiusmodi dormita-
re. Nec dici potest plus centum iam elapsos an-
nos ab huius rescripti transmissione, & varias cir-
ca Indorum regimen dispositiones rigorem obli-
gationis dictæ mitigasse: nam Indis ad curam
spiritualium dati Parochi, ad politicam guberna-
tionem & tuitionem Prætores, & Commenda-
tarios iussos à commendatis sibi populis remotos
degere, in vrbibus scilicet Hispanorum, quæ sunt
Commendis propinquiores: ex quibus videtur
obligatio prædicta cessare.
@@0@
@@1@De obligat. Commendatariorum circa Indorum protectionem. 263
6 Sed certè non cessat: nam quod de Pa-Non esse so-|lùm in or-|dine ad de-|fensionem|Prouinciæ,|sed ad om-|nimodam|Indorum|defensionẽ.
rochis dicitur, nihil euincit, cùm manifestè con-
stet illis etiam temporibus Parochos fuisse, licèt
pauciores, quàm opus esset pro messe adeò co-
piosâ. Et quando quidem in Parochis ipsis esse
circa munus suum damnabilis negligentia potest,
Commendatariorum solicitudo meritò à Regibus
nostris exigitur: vt si quid tale deprehenderint,
remedium apud eos requirant, à quibus potest
adhiberi. Quod autem ad Prætores attinet, ma-
nifestius est, cùm exploratum sit, Indos ab ipsis
solitos hostiliter diuexari: vnde actum est ali-
quando, an magis expedire eos penitus tolli, &
alium modum gubernationis induci, vt testatur
Dom. Solorzanus ex P. Acosta, & aliis Lib. 4.
Cap. 2. num. 4. quia eorum multi peiores in suis
Prouinciis sunt quàm pyratæ, & prædones eas
infestantes, iuxta cumdem, num. 7. non erit ergo
circa hoc Commendatariorum superuacua de-
fensio: ad quam quidem ex ciuitatibus, in qui-
bus degunt, possunt attendere, cùm ad eos fre-
quenter Commendati veniant, ex quibus possunt
eorumdem vexationes agnoscere; licèt cautelâ
opus sit, nec facilè fides eorum querelis adhiben-
da, nisi quando prudens circa illas possit iudicium
efformari. Et pro his quidem videri etiam potest
Dom. Solorzanus Lib. 2. Cap. 24. num. 29. & seqq.
vbi benè ostendit quomodo ex Parochorum, &
Prætorum designatione non cessauerit ea, de quâ
loquimur, obligatio; quod & tenet Antonius de
Leone de Regijs Confirmat. 1. p. Cap. 25. n. 35.
7 Defensio autem multa complectitur, deExplicātur|ea, ad quæ|illam opor-|teat exten-|di.
quâ hîc præsertim agimus, & ita ad illa om-
nia se extendit, in quibus Indos vexari conti-
gerit, & patrocinio quomodolibet indigere;
etiamsi vexatio aut molestia à Regio Consilio
proueniat: possunt enim dispositiones aliquæ
inde procedere, ex incertâ rerum maximè distan-
tium notitiâ, quibus oporteat obluctari. Quòd
si etiam adhoc pecuniâ indigeant, & succurrere
Commendatarij possint, id debent facere, quia
quidquid sic expenderint, recuperare possunt;
cùm præsertim Indi in suis negotiationibus te-
nues expensas faciant. Hac de caussâ Commen-
datarius quidam his proximis annis, cùm videret
Commendatis sibi terras auferri, quas diu posse-
derant, & aliàs minimè æquales tribui, iudicum
ad compositionem terrarum deputatorum sen-
tentiâ, vnde illi migrare aliò cogebantur: suâ
pecuniâ illas per compositionem obtinuit, &
Commendatis tradidit. In quo quidem licet illis
ægregiè benefecerit, suum tamen negotium egit,
quandoquidem eo pacto Commendati in suis
remansêre sedibus, & ita Commendatario suo
vtiles esse imposterum, sicut fuerant anteà, po-
tuerunt: & hoc quidem Commendatarij aduer-
tere semper debuissent; quidquid scilicet com-
modi Commendatis accurent, in suimetipsorum
commodum redundare: quemadmodum in agri-
colæ commodum cedit quidquid opportunè
cultui plantarum impenditur. Ex quo habetur
etiam Commendatarios grauiter peccare, si ad
se accedentes austerè Commendatos excipiant,
& fastidiosè repellant, ipsi querelis tædiati; sic
enim illi non audebunt deinceps ad eosdem pro
remedio miseriarum suarum accurrere, & ita
obligationi primariæ protectionis & defensionis<-P>@@
<-P>deerunt, qui & humanis & diuinis ad illam iuri-
bus perurgentur, ex contractu scilicet cum Re-
ge & iuramento: sunt namque Indi pusilli cor-
dis, & formidolosi ac pauidi; vnde repulsi semel
vix habebunt vnquam animum reuertendi. Au-
diant diuinum spiritum dicentem illis: Congrega-
tioni pauperum affabilem te facito, Eccli. 4.
v. 7. Quæ
Eccli. 4.|v. 7.
verba peculiarem continent energiam: non
enim iubet vt affabilem se quisque exhibeat, sed
vt faciat: vt scilicet si aliàs homo austerus sit
erga pauperum congregationem nihil tale præse-
ferat, sed naturæ vim faciat, & hoc non erga vnum
aut alterum, sed erga Congregationem. Et quis
non videat Indorum populum, aut eorum tri-
bum, Commendatario traditos, congregationem
esse pauperum, erga quam Commendatarij af-
fabiles se præbere debeant, quia pauperes, &
ingenio pauidi & suæ aliàs clientelæ? & ita mul-
tiplici ex capite obligatio vrget eos benignè &
amicabiliter excipiendi. Vbi integrum poterat
Concilij Limensis Caput ex scribit. Tertium
videlicet Act. 3. quod mirè in præsentem cau-
sam cadit: sed vt totum non demus, eius portio
minimè subtrahenda, dum sic ait: Nihil est inConcilium|Limens. 3.|quantum|benignam|Indorum|commendet|tractatio-|nem.
harum Indicarum gentium prouincijs, quod Ecclesiæ
Præsides, ceterique ministri, non Ecclesiastici modò, sed
etiam sæculari potentiâ insignes, à Christo summo E-
piscopo ac Rege animarum sibi vehementiùs commenda-
tum existimare debeant, quàm vt huic nouo tenero-
que Dei gregi paternum affectum, curamque pro spiri-
tuali & temporali eorum neceßitate, prout Ministros
Christi decet, impendant & certè harum gentium man-
suetudo, & perpetuus seruiendi labor, & naturalis obe-
dientia, atque subiectio, quosuis homines, quantumuis
feros, mouere iure poßit, vt eos defendendos potiùs ar-
bitrentur, quàm improborum prædam esse paterentur.
Quapropter dolens impensè sancta Synodus, &c.
8 Et propter obligationem defensionis aliaCommen-|datarios|sub mortali|ad residen-|tiam sibi|assignatam|teneri.
est Commendatariis imposita, in suis scilicet Pro-
uinciis residendi, & in vrbibus Commendæ pro-
pinquis: de quo latè disserit Dom. Solorzanus
Lib. 2. cap. 25. & in Politicâ Lib. 3. cap. 27. &
obligationem talem ad conscientiam spectare, &
sub mortali constringere, non videtur posse du-
bitari: nam cum eo onere Commenda tribui-
tur, & defensio Prouinciæ cum Indorum pro-
tectione iuratur: neque obligationi defensionis
satisfieri potest, si absentia protrahatur: vnde
& obligatio restitutionis insurgit, si Commendæ
redditus absentes imbursarint. Pro quo sunt
manifesta Regij rescripti verba, de quo n. 3. De
tal manera que no cumpliendo, serian obligados à resti-Secùs fa-|cientium|obligatio|restitutio-|nis.
tuir lo que lleban. Atqui absentes nequeunt imple-
re quod in præfato rescripto habetur, vt est in
superioribus explicatum: tenentur igitur ad re-
stitutionem. Neque ad communem doctrinam
de lege pœnali potest esse recursus, quæ ante
sententiam non obligat; quia id non habet lo-
cum quando pœna imponitur ob defectum o-
peræ, cui est salarium aut pretium assignatum,
vt in præsenti contingit, & diximus Titul. præced.
num. 29.
9 Potest autem ad absentiam licentia con-Licentiam|pro absen-|tia quis da-|re possit.
cedi non solùm à Rege, sed etiam à Prorege &
Gubernatoribus, vbi illi supremam habent po-
testatem: ea tamen nequit nisi ex iustis caussis
peti, sicut neque concedi. Cùm verò tempus<-P>
@@0@
@@1@264 Thesauri Indici Titulus VII. Cap. III.
<-P>breue dicatur esse futurum, non videtur posse
præcisè decerni, quia circa breuitatem, cùm de
illâ in Iure agitur, sunt varij dicendi modi, nam &
sunt qui ad annum extendant, vt in Glossa qua-
dā, Decreti legisse me memini: sed melius equidẽ
ad arbitrium est Gubernatorum ratione modera-
tum, & attentis caussis, reuocandum. Tunc autem
substitutum relinquendum, à Commendatario
designandum, & à Gubernatore approbandum,
ex Regiis rescriptis habetur, de quibus Dom. So-Pro damnis|in illa quæ|restitutionis|obligatio.
lorzanus suprà num. 39. Si quæ autem damna
inde Commendatis obueniant, vt plerumque
accidit, à Commendatario sarcienda: benẽ idem
textibus & Auctoribus inductis ostendit. n. 40.
& seqq. Ex quo fit quòd vtcumque absentia
contingat, si Commendatis aliquæ irrogantur
iniuriæ, pro illis compensandis Commendata-
rios obligari. Si inquam tales sint, quibus ipsi
obuiare absolutè potuissent, iuxta experientiam
de talibus haberi solitam E. g. si locum tenentes
grauia ipsis onera intulerint, eorum abstulerint
terras aut bona alia iniquis prætextibus. Et cùm
in casibus istis Indi ad Commendatarios accur-
rere soleant; & illi succurrere; in absentiâ tamen
hoc penitus recursu fraudantur, & sic prædictis
iniuriis expositi relinquuntur. In quo quidem
euentu non videntur ad integram compensatio-
nem teneri, quia protectionis cura non ex inte-
gro ad eos spectat, sed ad Prætores: vnde ex tri-Ad Præto-|res etiam|spectare.
buto Commendatariis solui solito, portio quæ-
dam detracta est pro salario Prætorum integran-
do. Sicut ergo emolumentum imminutum, ita &
curæ obligatio mitigata. Pro quo videri po-
test Dom. Solorzanus suprà. Cap. 24. num. 34.
Nec tamen in Prætoribus ita dicendum, qui in-
tegrè ad damnorum recompensationem tenen-
tur, cùm habeant plenam iustitiæ administratio-
nem, & manum validam ad omnem iniuriam pro-
pulsandam, iuxta sæpiùs dicta de obligatione
Magistratuum, qui ex iustitiâ ad prædicta te-
nentur: quidquid nescio quis in re omnium con-
sensu receptissimâ obstrepere videatur apud Dia-
nam Parte 8. Tract. 7. Resol. 38.
10 Quando autem ob impedimenta aliaCirca im|peditos o-|bligatio|qualis.
abesse coguntur, diuersimodè loquuntur Au-
ctores: & quando nulla est culpa conueniunt il-
li non esse noxium impeditis, apud Dom. So-
lorzanum Cap. 25. cit. num. 63. quando autem,
licet impedimentum culpabile non sit, in culpâ
tamen fundatur, vt carceratio, & exilium, alij
nocere asserunt, secus alij: si delictum tale non
sit, vt secum afferat pœnam priuationis. Et hoc
vltimum vt Iuri & rationi conformius amplecti-
tur citatus Scriptor num. 77. & seqq. Et iis au-
tem quæ adducit, non solùm sequitur absolutè
Commendam non amitti, cuius priuatione mul-
ctatur, qui sine legitimâ abfuerit facultate; sed
neque illius redditibus absentiæ tempori respon-
dentibus, quia habetur pro residenti, vt videri
potest. num. 99. Quod tamen ita videtur acci-
piendum, si per substitutum suæ satisfacere obli-Benignior|doctrina|qualiter|accipienda.
gationi curauerit; nam eo deficiente, non appa-
ret quo titulo possit totum Commendæ emolu-
mentum, ac si præsens adesset, reportare. Pro
quo faciunt quæ adducit Doctor idem cit. Cap.
num. 12. & seqq. vbi probat restitutionis bene-
ficium non mereri eum, qui non curauit de mit-<-P>@@
<-P>tendo Procuratore, quando per se adesse non
potuit. Non enim negligentibus subuenitur, sed
necessitate rerum impeditis L. Non enim. D. Ex
quibus caußis maior. Et licet in iis, qui caussâ stu-
diorum absunt, id exceptionem patiatur, iuxta
id, quod Auctor idem congerit num. 115. &
seqq id tamen in casu præsenti non est ad rem,
vbi de impedimentis alterius generis disputa-
mus.
11 Et id quidem quod de sustituto dictumDe Com-|mendata-|riis ad ser-|uiendum|ineptis.
est, debet fieri quando Commenda etiam à Rege
tribuitur illis, quos Rex ipse esse impeditos ag-
noscit, vt feminis, pueris, & iis, qui in Hispaniâ
degunt. Vbi quidem gratiæ tenor attendendus
est, & illi standum. Si autem in formâ ordinariâ
titulus concedatur, Substitutus est constituendus,
quod pro pueris illi facient, qui eorum curam
gerunt, qui sicut in aliis, debent vtiliter nego-
tium istud tractare, quod adeò est graue, & quæ-
stuosum; si secus autem faciant, non ideò detri-
mentum aliquod pueri patientur, quia non po-
test illis neg igentia, de quâ nuper dictum, im-
putari. Dubitari autem potest an in ætate gran-Iuramen-|tum an|præstare|debeat qui|in pueritiæ|Commen-|dam asse-|cutus.
diori præstare iuramentum debeant. Et videtur
negatiuè respondendum, cùm ab eisdem non
exigitur, quia cùm sit onus, de cuius obligatione
non constat, non debet sibi illud imponere, qui
ab eo est beneficio pueritiæ releuatus. Si autem
petatur ab eo in ipsâ concessione in ætate discre-
tionis, intelligendum de ætate, in quâ possit mi-
Dostları ilə paylaş: