Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə99/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   ...   95   96   97   98   99   100   101   102   ...   143


ræ Partè 2. Cap. 2. ita scribentis: Rector semper co-D. Gregor.|Magnus.

gitatione sit mundus, quatenus nulla hunc immundi-

tia polluat qui hoc suscepit officij, vt in alienis quoque

cordibus pollutionis maculas tergat: quia necesse est

vt esse munda subeat manus, quæ diluere aliorum sor-

des curat; ne tacta quæque deteriùs inquinet, si sor-

dida in semens lutum tenet. Hæc Doctor Sanctus.

Quod autem ad materiam iustitiæ attinet, non

obstare communem illius rationem diuersitati

specificæ malitiæ, clarè ostendit P. Petrus Hur-

tadus. 2. 2. Disput. 173. §. 61. quem Diana ad-

ducit Parte 5. Tract. 7. Resol. 2.

  16 Secunda obligatio, quæ & illis cum Se-Alcaldij|& Senato-|res gra-|uando Ta-|bernarios|vt peccent,|& ad re|stitutionem|teneantur.

natoribus communis, ne potestate vtantur vt Ta-

bernarios grauent vendenda obtrudentes, inui-

tis sanè, quia sua licet commodè vendere, & ma-

iori pretio coguntur accipere, ad arbitrium tra-

dentium soluturi. Et solet illis hoc operis quan-

tum est compensari permissione multorum quo-

ad vitæ turpitudinem, siue quoad officij vsum

Reipublicæ noxialem. Est ergo in his non so-

lùm peccatum, sed peccatorum aceruus penitus

manifestus cum obligatione restitutionis in soli-

dum faciendæ. Quantùm autem & qualiter, iux-

ta regulas est apud Theologos obuias compo-

nendum, à peritis Confessariis neutiquam

ignorandas. Et poterit quidem continge-

re vt restitutionis nulla obligatio sit; si videli-

cet Tabernarij libenter id onus subeant, vt sibi

viuendi ad libitum fa cultas tribuatur: scienti e-

nim & volenti non fit iniuria, vt est Iuris regula

nemini non nota. Licet cessante obligatione

circa Tabernarios, possit alia maior remanere:

si videlicet illi iniustitias vendendo commiserint,

quibus compensationem nequeant exhibere.

Tunc enim Senatores & Alcaldij ad restitutio-

nem tenentur, quia cùm ex officio ad eas vitan-

das tenerentur, id minimè præstiterunt; immo

fomentum suâ conniuentiâ cumularunt. Habent

tamen refugium Bullæ ob incertitudinem debi-

torum, sicut de Prætoribus & Commendatariis

dictum. Vide etiam Tit. 3. num. 18.

  17 Tertia, ne ludorum domos permittant,In permis-|sione item|ludorum|extialium.

in quibus grauia crimina committuntur, iuxta

diuersas ludorum & ludentium qualitates: sunt

enim contubernia diabolorum, abominationum

sentinæ, inferorum simulacra, & lupanaribus

deteriores: in quibus quæ committuntur pecca-<-P>

@@0@

@@1@274 Thesauri Indici Titulus VIII. Cap. III.



<-P>ta minùs profectò grauia sunt; & illa quidem ob

vitanda maiora mala aliquando permissa: do-

mus autem dictæ nullius maioris mali vitandi in-

tuitu tolerabiles inueniuntur; cùm aliunde mul-

torum & ingentium malorum caussæ certissimæ

comprobentur. Pro quo videri possunt statim

adducendi. Quòd si pretio à iudicibus accepto

foueantur, nihil cogitari indignius potest in ho-

mine Christiano. Quot in illis flagitia ebulliunt,

eidem tribuuntur auctori: si quæ iniustitiæ, onus

restitutionis inducunt.

  18 Quarta circa ludum etiam versatur, pro

quâ nequeunt præfati, sicut neque Gubernato-Mensas an|queant pro|ludo expo-|nere.

res aut Prætores, mensas exponere. Et genera-

liter loquendo de exponentibus illas, si absurda

prædicta, communiter accidentia timeantur &

multò potiùs si experientiâ constent, comper-

tum videtur in eo multa mortalia committi. Pro

quo videndi P. Molina Disput. 521. §. Quod at-

tinet P. Petrus Hurtadus. 2. 2. Disput 173. §. 406.

& seqq. P. Dicastillus Lib. 2. de Iustitia. Tract. 18.

Disput. 5. Dub. 4. Trullench Lib. 7. Cap. 27. Dub. 1.

Diana Parte 2. Tract. 15. Resolut. 65. P. Oñate



Disp. 131. num. 113. Pharaonius Tract. 1. Seßione.

11. Casu 22. vt alios omittam. Non defuerunt

autem qui licitam talem expositionem assererent

apud Dianam & Trullench, qui dum commu-

nem sententiam tutiorem & veriorem dicit, non

videtur oppositam penitus improbare. Procedit

autem illa iuxta receptam doctrinam de rebus

indifferentibus, quæ ministrari possunt abusuris

iuxta dicta Tit. 1. numer. 144. & seqq. & Tit. 4.

numer. 45. Pro quâ & videri prætereà possunt

P. Ægidius. 2. 2. Disp. 18. num. 114. & P. Gra-

nadus ibidem pag. 211. num. 3. & roborari po-

test ex receptâ sententiâ de artificibus taxillorum,

tabularum, tesserarum, seu taxillorum, iuxta

quam non peccant, vt videri potest apud Caie-

tanum in Commentario Artic. 2. quæst. 169. ad

finem. circa 3. Dubium. 2. 2. P. Dicastillum, & a-

lios. Alij autem verosimilius locuti, dum expo-

sitionem mensarum non reprobant, si præfata

absurda caueantur. Pro quo citati, & prætereà

Card. Lugo Disput. 31. num. 6. & P. Fragosus



Tomo 1. pag. 207. num. 295. vers. 1. quia ex se

id non habet deformitatam notabilem, cùm lu-

dus ex se sit licitus, & leges de illo loquentes v-

su non receptæ. Circa quod P. Oñate aliquid

addit neutiquam omittendum, dum ait quòd et-

iamsi inter honestos lusores aliqui misceantur,

qui contra mensas exponentium voluntatem in-

iustè luderent, non est eis omnino absolutio de-

neganda: quia vitia, vt supponitur, contra eorum

voluntatem sunt, & aliàs ludus est iustus contra-

ctus, si & pretium pro commoditate exhibitâ ad

illum sit moderatus.

  19 Et hæc quidem Gubernatoribus & a-Quid pro|illis faciat.

liis, de quibus loquimur, fauent, in quorum do-

mibus faciliùs possunt ingentia illa grauamina

conscientiæ caueri, dum ipsi aduigilant, & eorum

auctoritas potest collusores in officio continere.

Quâ ratione ludus in Corpore custodiæ militaris

vt licitus admittitur, iuxta Dianam, & P. Oñate

suprà, quia vt milites nihil exorbitans ludendo

committant, adsunt Præfecti militiæ. Quòd au-

tem ex eo emolumentum aliquod Gubernatori-

bus accrescat, non videtur obstare, quia gratis à<-P>@@



<-P>ludentibus tribuitur, dum eorum gratiam eo pa-

cto faciliùs & honestiùs aucupantur. Vnde &

illi circa hoc suos habent defensores.

  20 Nihilominùs secundùm ea loquendoSed plura|sunt contra|ipsos.

quæ communiter accidunt, & ex quibus solet in

ordine ad conscientiæ grauamen resolutio desu-

mi; prædicta mensarum expositio non videtur li-

cita ob multa, quæ in illâ non tolerabilia con-

currunt. Nam Primò sine delectu ludentes ad-

mittuntur. Secundò excessiuæ ludo exponuntur

quantitates, vnde grauia in familias præiudicia

resultant. Et quidem cùm in Castellâ statutum

lege sit ne quis vltra duos Regales ludo expo-

nat; quod in Indiis posset ad octo, aut etiam ad

duos octiregales extendi: quomodo non ab-

surdissimum sit, & notabiliter deforme; vt in do-

mo eius, qui administrandæ iustitiæ, & legum

obseruationi præficitur, immensæ ludo quanti-

tates exponantur. Licet enim leges dictæ non

videantur vsu receptæ, ostendunt tamen grauia

inconuenientia in earum transgressione. Tertiò

quia ludus per maiorem noctis partem protendi-

tur, vnde vxorati minùs serò in suas se domos

recipiunt, cùm grauissimâ earum molestiâ, & li-

tium interminabilium occasione. Quartò. Lu-

crum Gubernatorum esse immoderatum solet,

vt satis notum. Vnius ex minoribus huius Regni

ciuitatis Prætor, cùm per biennium ob litem illi

intentatam abfuisset: indoluit ex animo quadra-

ginta mille octiregalium se lucrum propter in-

terceptum ludum amisisse. Quintò. Nam cùm

ij, qui ludere quæstuosiùs possunt, viri poten-

tiores sint, vt ad ludum afficiantur, viuere vt li-

buerit permittuntur: neque illi solummodò, sed

quicumque ad eos possunt pertinere. Sexto. Quia

cùm Magistratus communiter vxorati sint, & fi-

lias maiusculas habeant, tot intrantium congressu

periculis exponuntur, & illæ vt aliquid à luden-

tibus accipiant, ad eos accedere non verentur,

& ab ipsis indecenter contrectari. Sextò. Quia

Ecclesiastici ad ludendum admittuntur, & mo-

dum illi circa substantiam & conditiones ludi

transgrediuntur. Octauò. Nam importunis pre-

cibus solent plures ad ludendum adduci: quo e-

uentu, si perdunt, obligatio restituendi subest,

iuxta probabilissimam sententiam, quam cum

multis amplectitur P. Thomas Sancius Tomo 1.

Consiliorum. Libro 1. Cap. 8. Dub. 9. & est iuxta

mentem omnium si importunitates cum metu ad-

hibeantur, vt accidere frequentiùs potest; quan-

do ad id per se, aut per alias inuitant magistra-

tus. Pro quo videri potest doctrina Cardinalis

Lugo Disp. 31. citata, num. 28. iunctis iis, quæ

habet Disput. 22. num. 148. Tandem (vt alia o-

mittam) quia in hoc magna ciuium offensio, &

scandalum intercedit, & valde vilescunt sic agen-

tes, in eorum oculis, vti homines pessimæ con-

scientiæ, quibus priuata lucra potiora iustitiâ

sunt; & omni communis boni respectu.

  21 Et hæc quidem fere communia sunt, cùmModus|præiudicia-|lis compel-|lendi ad|ludum, &|obligatio|restitutio-|nis ex illo.

sint alia quandoque, quibus absurditas cōmercij

huius aggeratur. Cōtingit enim mirabile aliquid,

in oculis multorum, vt scilicet qui perdunt, per-

dant, & qui lucrantur non lucrantur. Quia scilicet

lucrantibus non permittitur, vt pecuniam secum

tollant sed in arcâ concluditur, vt sic ad crastinum

ludum redire compellantur. Quod quidem in<-P>

@@0@

@@1@Alcaldiorum obligationes in conscientiæ foro. 275



<-P>iis, qui ex ludo non viuunt, sed rariùs in eo se

exercent, cum graui iniustitiâ videtur esse con-

iunctum; forsitan enim non rediret quis, &

timore non recuperandæ pecuniæ redit, vnde si

redeat, & perdat, obligatio restitutionis emergit,

quia talis metus contractum inuoluntarium red-

dit. Pro quo P. Sancius suprà, num. 3. & 7. licèt

autem sint qui probabiliter sentiant attrahentem

ad ludum, quomodocumque id faciat, etiamsi per

iniuriam, non teneri ad restitutionem eius, quod

lucratus est; quia absolutè voluntarius ludus fuit,

& sicut perdere potuit, ita & lucrari, & lucrans

ad restitutionem minimè teneretur; quod secùs

accideret, si contractus esset nullus, vt videri po-

test apud P. Molinam sic tenentem Disput. 516.

illi tamen de colludente loquuntur, non de attra-

hente modo dicto, licèt ratio videatur similis,

quæ reuerà non est; eò quòd vsu pecuniæ suæ

priuatus sit omnino inuoluntariè & huic coa-

ctioni metus est amissionis adiunctus, & ad hunc

modum alia adinueniuntur quotidiè conquiren-

di per ludum artificia, auctore diabolo: in qui-

bus iniustitia vngues statim ostendit suos, ex qui-

bus eam dignosci operosum non sit, & ita con-

fessarij officio suo poterunt satisfacere, ex prin-

cipiis communibus, & sententiis per Doctores

Classicos approbatis. Vnde nos ad alia.

  22 Quinta obligatio est circumeundi noctuDe obliga-|tione cir-|cumeundi|noctu ciui-|tatem, cum|notanda|doctrina.

ciuitatem, & submouendi quidquid occurrerit

noxiale. Circa quod docti aliqui ita sentiunt, vt

licet iuramentum circa custodiendas leges præ-

cesserit, quod ad specialem illam, de quâ loqui-

mur, se extendat, non tamen sit periurus minister

publicus, si noctu post signum nolæ inueniat

per vrbem, etiam cum armis, sibi notos, & con-

sanguineos, & illos abire sinat, cùm ea sit consue-

tudo, & vsus receptus; dummodo certò sciat

nullum damnum ab ipsis alicui inferendum.

Quod etiam habet locum quando nobiles inue-

niuntur, præsertim si ex eorum delatione detri-

mentum aliquod timeatur: non enim obligat iu-

ramentum cum notabili periculo, vt est sententia

communis. Sic P. Fragosus Pag. 524. vers. Acce-

dit, citans P. Lessium Lib. 2. cap. 13. dub. 10. num.

76. vbi nec verbum; & licet videatur de mini-

stro iustitiæ loqui, qui magistratus non est, cùm

ab obligatione accusationis ob metum excuset:

re tamen vera de Iudicibus, & Magistratibus lo-

quitur, vt patet ex contextu, & magistratus etiam

timere aliquando; atque ex timore aliquid obli-

gatorium prætermittere possunt, si inde illis spe-

ciale detrimentum immineat; dummodò Respu-

blica ex eo notabile detrimentum minimè patia-

tur. Aliquid ergo ob simultatis, tumultus, ini-

quas capitulationes vitandas nobilibus potest in-

dulgeri. Alios autem ob pretium aliquod, &

respectum humanum, non attingere, & in turpi

commercio inuentis diabolicam indulgentiam

ob largitionem concedere, piaculum est, quod

vtinam possint tales per sacras indulgentias ex-

piare.


  23 Postrema (vt præteream alias ad prædi-De obliga-|tione circa|ludos pu-|blicos.

ctas reuocandas) circa ludos publicos versatur,

vt taurorum agitationes, equestres velitationes,

cannis pro lanceis adhibitis, comedias, & similes,

& quod ad istas attinet, nihil est, quod pro Indiis

occurrat speciale: circa ludos autem dictos sint-<-P>@@



<-P>nè liciti, quod ad equestres velitationes attinet:

dubitari nequit de quibus similiter dicendum

nihil pro Indiis peculiare haberi. Quoad agita-

tiones verò taurorum peccare profectò dicti Ma-

gistratus possunt, si eorum vsum frequentiorem

inducant; cùm constet in Indiis. cum speciali

periculo Indorum exerceri: quod ex naturâ reiDe agita-|tione tau-|rorum.

illicitum est, & specialiter à Clemente Octauo in

Bullâ omnium circa hoc temperatissimè proui-

detur; pro quo videndus P. Thomas Sancius



suprà dub. 31. num. 2. & 12. Vnde & poterat du-

bitari an generaliter peccatum graue sit illud per-

mittere, ad supremos etiam Magistratus referen-

dum. Quod equidem mihi ita videtur; sed ni-

hilominùs assero illis circa hoc non esse scrupu-

lum iniiciendum, quia ad nihil deseruiet, nisi est

qui bonâ procedunt fide malam habere incipiant,

& eâ non obstante iuxta consuetudinem operen-

tur, quamquam & futuros plures pro certo ha-

beri possit qui conscientias Magistratuum omni-

no sint securas reddituri, quicumque autem lu-Collectæ pro|ludis qua-|liter faciẽ-|dæ.

di sint, pro expensis in illis faciendis collectas

facere, & Officiales inferiores, seu mechanicos

artifices irremissibili exactione grauare, sicut &

rerum ad vsum quotidianum in victu, & aliis

opportunarum venditores, non videtur quomo-

do possit cum iustitia componi. Licèt enim ali-

quorum sententia sit ciuitatibus collectas esse li-

citas, dum à Rectoribus pro communibus ne-

cessitatibus fiunt, & ita vsque ad certam quanti-

tatem in regnis Hispaniæ concessæ, vt cum aliis

tradit D. Escalona in Gazophylacio Part. 1. pag.

160. num. 6. illæ tamen non ab aliquibus, sed ab

omnibus attentâ singulorum facultate exigendæ

sunt, vt docent communiter Doctores, & inter

alios Syluester, Viualdus, Sayrus, Duardus, Bo-

nacina, quos adducit, & videtur sequi P. Palaus

Tomo 6. Disput. 3. Puncto 6. num. 3. quandoquidem

eos citat, nec contradicit; sed neque contradi-

cere potest, cùm sit communis explicatio, pro

quâ etiam stat P. Thomas Sancius Tomo 1. Consil.



lib. 2. cap. 4. dub. 1. n. 2. & alij.

  24 In eo autem non est certa eorum senten-In Bullâ|Cœnæ non|comprehẽ-|sas, etiamsi|excessiuæ|sint: & ex-|cessus ex-|plicatus.

tia, quod per Bullam quæ existimant non excom-

municari collectas imponentes Excommunicat. 5.

id quod potest ex ipsâ collectæ explicatione pro-

bari: cùm enim per eam non imponatur onus

improportionabile ciuibus, sed ab illis iuxta

mensuram facultatum exigatur, nulla in eo esse

inæqualitas potest, & ita neque iniustitia, sicut

accidit in aliis exactionibus: & prætereà colle-

cta est ad actum vnicum, & ita transit; cùm ta-

men exactiones aliæ soleant æternare. Quæ cùm

ita sint; collecta quæ solos ordinarios artifices,

& viliores venditores grauat, pro exigentium ar-

bitrio, prorsus videtur iniusta: pro quo aucto-

res quamplures adducit Diana Tomo 1. Tractat. 3.



Resolut. 2. proportionabilitatem tamquam certissi-

mam necessariam statuentes. Quòd si dicatur id

quod ab illis colligitur esse sufficiens, & ita non

oportere collectam ad alios extendi id quidem

tunc stare poterit, quando ij, qui hoc anno con-

tribuerunt, anno sequenti nihil tribuunt, & ita

currentibus annis ea seruetur proportio, vt tan-

dem omnes partem oneris constet sustinere: &

satis quidem videtur absurdum, vt ditiorum, ac

potentiorum voluptas pauperum sudoribus<-P>

@@0@

@@1@276 Thesauri Indici Titulus VIII. Cap. IV.



<-P>disponatur, qui eam, quam tribuunt partam sudo-

re pecuniam omnibus habent ludis Circensibus

potiorẽ. Licèt autem iniustæ huiusmodi collectæ

sint, non videntur excommunicatione citatâ

comprehensæ, quia de illis non est sermo. Quod

etiam ex aliâ potest probabili doctrinâ saluari;

quod scilicet cùm facultas est ad genus aliquod

exactionis, per excessum in illâ non incurritur

excommunicatio prædicta. Sic Nauarrus, Hu-

golinus, Cardinalis Toletus, P. Filliucius, Sayrus,

& P. Reginaldus, apud P. Palaum suprà num. 6.

cùm ergo collectæ. Parlamentis, Capitulis, an

Conciliis ciuitatum liceant, excommunicatione

præfatâ non comprehensas probabiliter asseren-

dum. Pro quibus non amplius.


CAPVT IV.

Senatores Vrbani an abesse possint

ad cœtum vocati in Indiis. Vbi

de peculiaribus quorumdam mune-

ribus.




25 DIco primò: Generaliter loquendo;Assertio 1.|absolutè|negans.

nequeunt Senatores vocati ad cœ-

tum, abesse, nullo extante iusto im-

pedimento. Id clarum; quia officio desunt in

re magni momenti, vbi scilicet de communi bo-

no ciuitatis agitur, & idoneis officialibus eli-

gendis.

  Dico secundò: obligatio talis est sub morta-Assertio 2.|& sub|mortali.



li. Constat ex ratione adductâ; quia scilicet cum

hoc onere officium suscepit, cuius prærogatiuis

fruitur; qui autem sentit honorem, etiam onus

sentire debet vt est regula iuris notissima.

  Dico tertiò: semel aut iterum sine legitimâAssertio 3.|sed non|semper.

caussâ abesse, quando nihil agendum, pro quo

absentis suffragium magni momenti esset, graue

peccatum non est. Probatur; qui vocat non

vrget suo præcepto, & aliàs absentia in præiudi-

cium boni communis non cedit; ergo non est

vnde esse mortale peccatum queat.

  26 Dico quartò. Qui in Capitulis India-Assertio 4.|neque om-|nes, sed|meri Sena-|tores.

rum meri Senatores sunt, magis speciali obliga-

rione ad assistendum cœtibus tenentur, quando

ad illos conuocantur. Assertio hæc supponit in

Capitulis Indiarum esse aliquos, qui meri Sena-

tores non sunt, quod reuerà ita est: sunt enim

officia quædam, quæ à Rege iis venduntur, & vt

maioris æstimationis sint, Senatorum cætui ad-

scribuntur, cum voce, & voto, vt dicitur, in Ca-

pitulo, & aliis Senatorum prærogatiuis. Et hi

quidem cùm dignitatem Senatoriam velut ac-

cessoriam habeant, in cuius concessione non

onus illis, sed honorem conferri Regis videtur

intentio; inde est vt de onere id sumere possint,

quod ipsis placeat, & ita ad cærum venire pro li-

bitu: non sic autem meri Senatores, qui onus

non accessoriè habent, sed ex primariâ officij in-

stitutione, & ita ad cætum venire grauiter obli-

gantur: quæ autem officia sint illa, in quibus

onus accessorium est, satis ipsis habentibus con-

stat, sicut & aliis Senatoribus. At nonnulla

proferamus; talia videntur Protoscribæ mariti-

mi, Depositarij, Protectoris bonorum de-<-P>@@



<-P>functorum, Administratoris censuum Indo-

rum, Præpositi Haberiæ, & alia, quæ vide-

mus in diuersis Prætoriis & ciuitatibus nouiter

exoriri.


  27 Dico quintò: qui vocatus ad cætum ireAssertio 5.|etiamsi suf-|fragio nihil|obtenturè|frequen-|tiùs.

renuit, eò quòd frequenter illius suffragium nul-

lius momenti est in ordine ad bonum publicum,

non ideò desistere prorsus potest; si merus Sena-

tor sit. Ratio est; quia licèt frequentur id acci-

dat, non est tamen moraliter certum ita futurum

semper, cùm in Respublicâ Christianâ zelus boni

publici saltem in aliquibus non sit res penitus

desperata: mutari enim in melius possunt, &

eius exemplo minùs dociles prouocari. Ad au-

ctoritatem etiam Reipublicæ spectat, vt in eius

cætu Cato aliquis, aut Fabius inueniatur. Itaque


Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   95   96   97   98   99   100   101   102   ...   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin