Summa caietana de pctis Et noui testamẽti iẽtacula



Yüklə 5.7 Mb.
səhifə73/100
tarix14.08.2018
ölçüsü5.7 Mb.
1   ...   69   70   71   72   73   74   75   76   ...   100
IVdaiʒare (siue seruando sabba=

tum / siue alia iudeorum

custodiendo) peccatum mortale est/ad supersti

tionem falsi cultus diuini spectans.

IVdeorum Cōuersatio illi

cita est christia

nis / in generali quidem quantum ad

assiduam seu familiarem conuersa=

tionem.In speciali vero quantum

ad decem. Primo ad simul habitādũ.

Secundo ad simul conuiuandum.

Tertio ad simul balneandũ. Quarto

ad vocandum illos in infirmitate.

Quinto ad percipiendum medicinas ab eis. Sexto ad nutriendũ

infantes eorum in domibus eorum. Septimo ad seruiendũ eis

vt illorum famuli. Octauo ad esse seruum eorum. Nono ad

preficiendum seu permittendum illos in aliquo officio publico

inter christianos. Decimo ad comedẽdũ azima illo℟: vt videre

potes extra de iudeis. et. xxviij. q. i. in pluribus capitulis.

@@0@

@@1@Judeoꝝ cōuersatio. 159

Et quoniam in multis apposita est pena excommunicationis

(vt in prĩo/tertio/quarto/quinto & vltimo/in ca. nullus. xxviij.

q. i.) secundum autem dicitur sacrilegum / sextum vero &

septimum committitur prelatis vt compellant per ecclesiasticā

censuram, nono quo censura excommunicationis ferenda in=

dicitur. xvij. q. iiij. ca. constituit. ideo cautum oportet confessorem

in huiusmodi non ferre vnam de omnibus sententiam, sed

quedam nullo pacto pertransire: qualia sunt omnia que quasi

continuam conuersationem aut multam familiaritatem inge=

runt (vt cohabitare / famulari domestice quouis ministerio

&c.) & ꝙ tolerentur in officijs publicis. Primum. n. horum

periculum habet annexum subuersionis: iuxta illud apostoli.

modicum fermentum totam massam corrumpit: & propterea

inhibitum est. Secundum autem derogat dignitati fidei: & id

circo est interdictum.

Quedam autem si abs contemptu non sunt seruata/ ex in=



curia aut aliqua causa rationabili/saltem secundum transgresso

rum iudicium, tolerari possunt: vt cenasse cum eis/aut balneatũ

simul esse/vocasse ad curam egritudinis/& similia. Spectandũ

siquidem est ad tria. Primo ad obedientiam/cui non contraue=

nitur si desit contemptus. Secundo ad finem precepti/qui est ne

fides fidelium periculo corruptionis exponatur: contra quem

fieret si familiaritas/ aut illorum super christianos prefectura

quelibet permitteretur. Tertio ad alium finem precepti / scilicet

dignitatem fidelium seruandam. contra quem fieret & per illo

rum officia publica / & per azimorum illorum comestionem/

& per conuiuia: ipsis enim tanꝗ̈ diuina profitentibus / nostra

abhominantibus, christiani quasi prophanos se exhiberent/illis

deferendo. Et omnibus cōsideratis secundum diuersitatem tem=

porum / locorum & personarum est iudicandum, saluando

semper tria predicta.

@@0@

@@1@Judicis pctā.


IVdicis Peccata sunt in duplici diffe

rentia. quedā nan sunt con

tra diuinum vel naturale ius: quedam cōtra

ius positiuum.

Et peccata quidem iudicis prima principa



lia sunt quin. Primum est iudicium iniu=

stum in toto vel in parte.Secundum est iudicium temerariũ,

quando sine sufficientibus testibus/documentis & iuris ordine

quo ad necessaria iudicat/etiam si eueniret inde sententia iusta:

quia non debet iudicare nisi ex sufficientibus ad iudicium.

Tertium est iudicium vsurpatum, quando vel non sibi sub=



ditam personam/vel opus non sibi subditum (puta occultum)

iudicat.Quartũ quasi extraiudiciale est iniusta remissio pene:

quando scilicet iudex etiam si princeps fuerit / relaxat penam

homicidij/mutilationis/latrocinij/ & huius modi/ in damnum

reipublice aut partis. Magnum siquidem reipublice nocumen=

tum communiter infertur quum mali impunes euadunt: quia

crescunt mali: & qui sunt mali aut ad malum proni, audent

perturbare/ vulnerare/occidere/ &c. Nec excusat commutatio

pene in pecuniariam / nec pax a parte habita: quoniam princeps

est custos iusti. Ita ꝙ abs rationabili causa vtens huiusmodi

vocatis clementijs / peccatum mortalissimum incurrit: immo

reus est homicidiorum &c. consequentium.Quintum est

negatio seu dilatio iustitie/presertim petite. Dico autem preser=

tim petite: quia tenetur etiam non petitam iustitiam facere,

vigilando & inquirendo/ac purgando rempublicam malis ho=

minibus punitionibus. Sed tanto grauius peccat petitam negan

do aut procrastinando iustitiam: & tenetur de expensis & dam

nis illorum quibus negatur vel differtur sine rationabili causa.

Et quodlibet horum quin est peccatum mortale: quia est in=



iustitia, que ex suo genere est mortale peccatum.

Annexa autem peccata sunt innumera / iuxta multitudinem<-P>

@@0@

@@1@Judicium remerarium. 160



<-P>causarum que possunt iudicem inducere ad aliquid dictorum.

Potest nan ex odio vel vindicta/ex auaricia/ex amicitia alicu

ius/ex ambitione/ex ignorantia culpabili/ ex timore mundano

&c. incurrere hec peccata.

Ex positiuo autem iure/siue canonico/siue ciuili/siue munici



pali, tot incurrunt peccata quot transgrediuntur prohibita. Que

non tenetur confessor scire, sed ipsi iudices tenentur scire que

spectant ad officium suum. Et propterea ipse seipsum probet si

est iudex ordinarius / si violauit que sunt ordinarij. Et si est

iudex delegatus/si violauit que sunt delegati: puta petere aut

recipere preter esculenta paucorum dierum / & expensas in

casu: quia ecclesiasticus tenetur restituere. de re scriptis in. vi.

ca. statutum. & cum ab omni. de vi. & ho. cle. Secu=

laris autem non potest preter esculenta plusꝗ̈ quattuor aureos

recipere / si causa excedit centum aureos: vt ciuiles leges

statuunt. Sed hec sint exempli causa dicta, ipsi de seipsis

loquantur.

IVdicium Temerarium (quo homo

quicun sine sufficienti cer=

titudine iudicat proximum de animo seu inten

tione) peccatũ est: quia nemo debet diffinitiue

asserere ẽt in suo corde quod nescit/ in p̃iudiciũ

presertim alterius. Et si sic iudicat proximum de peccato mor/

tali / peccat mortaliter: quia sine sufficienti causa despicit proxi

mum / & in corde suo dat illi iniuriosum locum abs rationa

bili causa. Si autem iudicat de peccato veniali/ aut de mortali

non assertiue in corde suo determinat ꝗ̈uis credat firmiter &

temerarie, nō peccat mortaliter: quia non diffinitiue iudicat, sed

venialiter/magis & minus grauiter iuxta qualitatem signorum

estimandi & affectus male dispositi.

@@0@

@@1@Jurare qũolicitum.

Vbi quo pro timoratis cōscientijs / memẽto discernere inter



iudicium operis & iudicium persone. Nam siquis non plus

sciens audit aliquem maledicentem (puta in mala hora) aut

videt aliquem exercentem aliquem turpem actum/ & credens

actus huiusmodi esse scđm se peccata mortalia iudicat illos pec

cati mortalis, non incurrit peccatum iudicij temerarij de quo

est cōmunis sermo: quoniam non iudicat personam sed opus.

nec errat in iudicio personali sed in iudicio rerum. Tũc autem

iudicaret temerarie/ quando esset iudicium personale: ita ꝙ ex

parte intentionis seu animi iudicaret illum peccare mortaliter/

audens diffinire in actibus dubijs aut venialibus intentionem

mortalem.

IVrare si suos habet comites/ iudicium/

iustitiam & veritatem, actus

virtutis religionis est: vtpote profitens deum

infallibilem omnium notitiam ac veracitatẽ ha

bere. Propter qđscriptũ est. laudabuntur omnes

qui iurant in eo.

Contrariantur autem iuramento duo crimina. periurium/&



iurare per falsos deos aut creaturas. Et de periurio quidem in

loco suo in ferius tractabitur.

De hoc autem crimine quod grauius est / nec habet nomen



proprium, aduerte ꝙ ad blaspbemiam reducitur: quia dum ali=

quis intendit vere iurare/intendit testimonium infallibile affer=

re: & dum per creaturam quancun aut falsum deum iurat/

profitetur creaturam illam seu illum estimatum deum esse in=

fallibilem testem, quod est proprium dei veri: ac per hoc attri

buit quod est proprium dei/alteri, quod est blasphemare. Est

ergo iurare per creaturas aut falsum deum / plusꝗ̈ periurium:

quia est peccatum blasphemie.

Veruntamen quum christiani iurare videntur per creaturas<-P>

@@0@

@@1@Taruarũ vsus. Tatrociniũ. 161



<-P>(vt per sancta euangelia aut per sanctos &c.) pie interpre=

tandum est: hoc est secundum christianum morẽ & sensum:

hoc est vt intentio iurantis sit deum in creatura afferre in testẽ/

& non ipsam secundũ se creaturā. Et iuxta hanc distinctionẽ

discerne diuersa scripta prohibentia & concedentia iurare per

creaturas. Nam prohibentia intelliguntur de creaturis secundũ

se: concedentia intelliguntur de creaturis vt in eis est deus.

LAruarum Vsus illicitus ex circunstan

tia aliqua reddi{t$}, & nō est

secundum se illicitus: vt patet ex hoc ꝙ in repre

sentationibus est licitus. Nec solũ redditur illici

tus ex malo fine/ et incongruo tꝑe/loco & mō,

sed ex conditione persone plurimum pensandus est. Nam quia

tempore quo quasi insanire licet larue assumuntur, iuuentutis

hec est licentia: & propterea a grauibus viris aliena censetur.

Et licet magnates etiam ecclesiastici ad excusandas excusatio



nes in peccatis / dicant se maxime decere vt laruati incedant vt

possint libere discurrere incogniti/quod non deceret illos mani=

festos, nihilominus non excusantur. Tum quia tales non egent

propter graues toto anno occupationes huiusmodi recreatione.

Tum quia non ad recreandum animum / sed ad superfluam

agunt delectationem. Tum quia non curant cognosci, immo

plures eorum volunt cognosci. Tum quia scandalizantur pu=

silli ex prelatis presertim ecclesiasticis laruatis. Et merito / quia

personas subeunt leuium & iuuenum secundum morẽ. Et hoc

est valde pensandum: scriptum est enim. qui scandalizauerit

vnum ex istis pusillis/ expedit ei vt suspendatur mola asinaria

in collo eius &c.



Dostları ilə paylaş:
1   ...   69   70   71   72   73   74   75   76   ...   100


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə